Author: Brodarić, Stjepan 1490-1539Editor: Arnold Ipolyi2012-08-30
[p. 574] Ad litteras tuas, quae mihi gratissimae fuerunt, cogor paucis respondere, cum non satis validus ob longam, quam ex multis laboribus contraxi aegritudinem ac renum incommoditatem in procinctu nunc eundi hac ipsa de causa ad balnea Senensia coacti intrare. Te et bene valere, et bene ac feliciter agere gaudeo magnopere. Nec diu patria cariturum spero, nisi tua sponte velis te prorsus ab ea perpetuo abdicare; quod, opinor, non facies, praesertim cum in ea, quod spero et opto, honoratum locum habere possis. Quod ut fiat, et ego diligentem operam nauo. De serenissimae reginae, dominae nostrae clementissimae in me animo quid dicam, fortasse ob multa obsequia, quae pro virili mea in rem sacratissimorum fratrum eius maiestatis reginalis in negocio Hungarico feci et facio, mereor gratiam aliquam, vel merebor, quando obsequia mea magis clara esse incipient. Et spero, quod maiestas eius in me propitios conuertet oculos. Quod precor Deum, ut mihi contingat. Tu vero interim rogo, non [p. 575] cesses eius maiestatem mihi reddere placabilem. Quo non est aliud, quod magis in vita exoptem; obsequiaque mea humillima in gratiam eius reginalis maiestatis per omnes occasiones commendabis. Hic apud caesarem est conclusum, ut pro finali rerum Hungaricarum conclusione reuerendissimus dominus Lundensis, bonus amicus tuus et magnus rerum tuarum fautor ad serenissimum regem meum proficiscatur, cum reuerendissimo domino Agriensi, Frangepano, cui et ipsi tu satis es commendatus. Ego apud caesarem remaneo usque ad rerum conclusionem; quae in eo statu sunt ut de bono fine non possimus dubitare. Missurus est breui et pontifex unum ex reuerendissimis cardinalibus huius rei gratia in Hungariam. Noua inter caesarem et Gallum vos scitis melius. Pro libellis iucundissimis ago gratias amplissimas, et me totum vestrae dominationi commendo, quae rogo, ut me commendare dignetur domino Cornelio Sceppero.
Vestra dominatio felix valeat nostri memor.
Romae 22-a Aprilis anno 1536.