Author: Brodarić, Stjepan 1490-1539Editor: Bessenyei JózsefDigitalizat modernog znanstvenog izdanja (2002).
Expedito iam hoc secretario et nuncio regio domino Andreae Corsino supervenerunt ad me littere Vestrae Sanctitatis de negocio Luterano, de quo ego nullam aliam ob causam scripseram ad Vestram Sanctitatem, quam ut Vestra Sanctitas simul cum suo sapientissimo senatu dignaretur in tempore providere hiis rebus hoc morbo in tantum ubique exaggerato, et nunc quoque hoc idem tanquam humillimus servulus Vestre Sanctitatis et isti Sacrosancte Sedi addictissimus consulo. Nunc, quomodocunque est Vestra Sanctitas de hoc edocta, malum assidue serpit et altiores radices agit. Raciones, quas Vestra Sanctitas commemorat, non nego esse optimas et validissimas, sed nihil a nobis adduci potest tam firmum et solidum, cui illi evangelio et divi Pauli scriptis non occurrant. Pro concilio autem quantum instent et elaborent, nemini debet esse magis cognitum, quam Vestre Sanctitati. Non defuerunt nec desunt, qui hic quoque vehementer urgeant hunc regem, dominum meum clementissimum, ut, si alii principes cessant, ipse saltem in regno ac dicione sua hanc rem discuti faciat, et, quod verius et Christiane puritati magis vicinum et consentaneum esse cognoverit, illud amplectatur. Que res his eciam diebus magna contencione coram Eius Maiestate est acta hoc ipso eciam nuncio presente et audiente. Itaque Vestra Sanctitas amore Dei adhibeat ad componendum huiusmodi controversias illa remedia, que ei videntur magis opportuna, quia res ista, quanto magis non curatur, tanto magis invalescit. Ego cum reverendissimo domino, fratre meo, domino Colociensi nihil omittam, quod a me fieri poterit in rege hoc et regnicolis in devocione Sancte Sedis et Vestre Sanctitatis retinendo. Et hoc eciam eo alacrius, diligencius ac libencius, quod vehementissime cuperem hunc pontificatum Vestre Sanctitatis non solum ab omnibus huiusmodi controversiis videre vacuum, sed rebus eciam omnibus aliis pacatissimum et florentissimum ob privatam meam et incredibilem erga Vestram Sanctitatem affectionem et observanciam. De pace inter hos principes nihil nunc aliud habeo, quam quod is ipse dominus nuncius referet aut domini Casalii. Poterit de hiis, que scribo, Vestra Sanctitas et a domino Paulo Zondino, penitenciario apostolico, quando ad eam redierit, edoceri, qui multis interfuit et oculis vidit ea, que hic aguntur, et que a Sede Apostolica et a toto nostro ordine desiderantur.
paginaMe et servitutem meam in graciam Vestre Sanctitatis humillime commendo, quam Deus conservet felicissimam et pagina sospitem. Bude, 10. Decembris 1533. Eiusdem Vestrę Sanctitatis humilimus servulus et capellanus Stephanus Brodericus Sirmiensis propria