Author: Brodarić, Stjepan 1490-1539Editor: Arnold Ipolyi2012-08-30
Gratissimae mihi fuerunt tuae litterae, quas Joannes Cegledinus mihi reddidit, qui et antequam tuas litteras accepissem, mecum de his aliisque negociis diligenter fuerat locutus. Et ego illi operam meam liberaliter fueram pollicitus. Quid enim mihi pro tali fratre et amico etiam non rogato faciendum non erat? Cuius probitatem et multiplices virtutes semper cupidissime sum complexus; omnia mea etiam penitiora eidem communicaui. Accessit ad priora cognitio etiam et familiaritas cum tota tua domo in Transsyluania, ubi non semel in domo tua sum amanter exceptus; nepotulos ex fratre tuos, non aliter, quam si mei fuissent, complexus. — Itaque quicquid unquam in rem tuam facere potero, id erit semper ad tuum votum, imo tibi et omnibus tuis ita paratum, ut non sim rogandus; satis erit me intelligere tuum id esse, vel alicuius tuorum negotium. Quod si iste conuentus Owariensis, aut potius Posoniensis (huc enim fuerat translatum) non fuisset dissolutus ob eas causas, quas intelligere potuisti vel certe intelliges, non defuisset rebus T. D. hic quoque mea opera, sicut in posterum quoque non deerit, ubicunque talia negotia agantur. Nam absque hoc iam non deerit, quantum intelligere possum, quin et pax fiat inter principes nostros, et talia inter subditos non transigantur; de quo Deo optimo maximo sunt ab omnibus gratiae agendae; et de his hactenus. Reliqui tuos [p. 316] omnes saluos, apud quos fui in mense Maio anno superiore. Rogo autem T. D. ut obsequia mea humillima in gratiam maiestatis reginalis dominae nostrae clementissimae commendare per omnes occasiones velit; non possum ego quomodocunque negotia publica vadant, quicquid suae maiestati de me dicitur, aut aliquando fortassis dictum est, obliuisci tantae gratiae ac benignitatis, qua me indignum et immeritum sua est maiestas prosequuta, et supra omnes non solum aequales meos, sed me longo superiores sua authoritate euexerat. Pro quo suae maiestatis in me tanto beneficio volo, donec viuam, suae maiestatis erga me gratiam omnibus, quibus potero modis quaerere. Et utinam tam longo terrarum spatio non defungeremini a nobis, non potuissem profecto huc etiam usque mihi temperare, quin suam maiestatem reuerenter adiissem. Sed si Dominus Deus pacem dederit, ut spero, et plane futurum confido, non grauabit me ista etiam tam longe terrarum spatia emetiri, ut suae maiestati vel in parte saltem aliqua animi mei gratitudinem ostendem. Rogo autem V. D. velit mihi significare, et in quali me gratia esse sentit apud maiestatem suam reginalem, et de hoc exspecto fieri omnino certior a tua dominatione; est enim mihi in praecipuis votis esse in gratia suae serenissimae maiestatis, et possum in veritate dicere illud, quod apud Virgilium Aeneas:
per sidera iuro,Per superos, et si qua fides tellure sub ima est,Inuitus Regina tuo de littore cessi.
Me vestrae dominationi et aliis amicis, si qui adhuc istic nostri sunt memores, commendo plurimum, et V. D. felicem ac semper sanam esse cupio.
Posonii 8-a Martii 1533.