Epistula Stephani Broderici ad Francescum di Nobili dictum Cheream (25. Ianuarii 1531.)

Author: Brodarić, Stjepan 1490-1539Editor: Franjo RačkiDigitalizat kasnijega znanstvenog izdanja (1884).

Epistula Stephani Broderici ad Francescum di Nobili dictum Cheream (25. Ianuarii 1531.)

A di 21 ditto. Copia di vna lettera da Buda di 25 Zener 1531 per il reverendo domino Broderico, eletto sirmiense, consiliario regio, a domino Francesco di Nobili ditto Cherea.

[Page 176]
Magnifice domine et amice honorande salutem et seruiciorum comendationem.

Ego post meum a Vestra dominatione discessum, licet fuerim in multis et diversis difficultatibus et periculis in mari et in terra, omnibus tamen Deo duce superatis perueni tandem huc ad Majestatem regiam, dominum meum clementissimum, quem reperi hic Bude optime sanum et incolumem. De statu vero sue Majestatis id possum Vestrae dominationi scribere, Majestati sue, Dei optimi nutu, omnia prospera succedunt, Dominationem Vestram intellexisse existimo, quantos et quam forti manu, tum terra quam Danubio, rex Bohemie Ferdinandus fuerit superioribus diebus agressus a Sua Majestate; atque id eo tempore, cum ex altera parte pro concordia nobiscum ineunda ageret, et pro hoc tam apud Serenissimum Polonie regem, quam apud invictum ac potentissimum imperatorem Turcorum oratores suos haberet; et quamvis Majestas regia videre hostium vires et apparatum esse prepotentem, nec ciuitatem hanc [p. 177] Budensem et castrum regium esse tale, quam videretur admodum idoneum ad validiorem oppugnationem sustinendam, confisa tamen Majestas regia in Deo omnipotente et in virtute eorum, qui cum sua Majestate erant, obsidionem ipsam expectauit, et in hac ipsa civitate ac regia sua permanere statuerat. Cum itaque quinquaginta integris diebus fuisset sua Majestas fortissime oppugnata, quassatis pluribus in locis et dirutis magna ex parte muribus ciuitatis, cuniculis etiam aliquot sub terra actis, nihil tamen sue Majestati, a deo ita volente, nocere potuerunt, sed demum cum tali strage recedere et obsidionem relinquere sunt coacti, ut quantum ex his, qui ab hostibus ad suam Majestatem transfugerunt, intelligere potuimus, supra duo millia hominum in eorum exercitu sint desiderati, et in his non pauci primarij viri; octo autem sint naues suis militibus orbate, ex nostris pauci admodum pro tanto numero perierunt. Obsidebantur cum Majestate regia plerique primores et magnates regni Hungarie, tum vero illustris D. Aloisius Gritti, filius serenissimi principis Vestri, cuius prudentie et industrie non solum Majestas regia, sed omnes a minimo usque ad maximum, qui obsidebantur, pro salutis et victoriae tribuunt palmam. Majestas Regia predictum dominum Aloisium nouo donavit titulo, fecit eum gubernatorem regni, deinde comitem de Marmarosio relictis apud eum beneficiis ecclesiasticis, et thezaurariatu, que prius etiam a sua Majestate habuerat; modo ipse dominus Aloisius missus est a Majestate regia Constantinopolim ad imperatorem Turchorum in certis negotiis regni et regie Majestatis. Inducie tractantur nunc inter nostros et Germanos cum capitaneo Caroli imperatoris, Vilelmo videlicet Rogendorff, qui non solum capitaneus est regis Ferdinandi, sed et intimus consiliarius ipsius Caroli imperatoris. Hic erat dux et caput exercitus, qui Majestatem regiam obsidebat. Hoc etiam ea causa volui ad Vestram dominationem perscribere, ut serenissimo Principi et domino domino duci Venetiarum, domino nostro gratioso, Vestra dominatio ostendere velit, et etiam dominis meis observandissimis oratoribus regum Francie et Anglie.

Dominationem vestram felicissime valere opto.
⟨Sottoscritta⟩ E. V. magce. amicus et frater S. Brodericus, electus Sirmiensis, consiliarius regius.
A tergo: Al nobile ms. Francesco di Nobili di Luca, ditto el Cherea, amico et come fratello honorando.

Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica