Author: Brodarić, Stjepan 1490-1539Editor: Bessenyei JózsefDigitalizat modernog znanstvenog izdanja (2002).
In litteris, quas mitto ad dominum Baronem, perscripsi omnia, quę hic aguntur. Quas ita inscripsi, ut, si dominus Baro non adesset, perlegantur nihilominus a Vestra Sanctitate. De me nescio, quid dicam aliud, nisi quod per Baronem suplicavi et prius sepe commendavi, semel per litteras. Nescio quo me vertere, alio, nisi ad Vestram Sanctitatem, cui servire cupio imperpetuum. Alia littere ad Baronem continebunt.
Me et meam servitutem in gratiam eiusdem humilime commendo. Quam Deus conservet semper felicem et incolumem. Posonii iiii Octobris 1526
Vestra Sanctitas videt aperte non iam pericula neque damna nostra, sed ruinam, ex nostra autem ruina ruinam tocius Christianitatis. Oro et obsecro per amorem Dei omnipotentis, faciat pacem in Christianitate. Summantur arma contra hostem in futurum ver omnino omnino. Nisi hoc fiat, nos sine ullo dubio iam peribimus funditus. Sed certe neque alii Christiani permanebunt.