Stephanus Brodericus cancellarius Clementi papae VII, versio electronica

Author: Brodarić, Stjepan 1490-1539Editor: Bessenyei JózsefDigitalizat modernog znanstvenog izdanja (2002).

pagina

XIV/8 1526. 27. Julii, ex castris regiis prope Erd ad Danubium positis Stephanus Brodericus cancellarius Clementi papae VII.

Note: Segr. Stato, Principi, 4, f. 122. Editio: THEINER 1860, n. DCCCLXXXIV, p. 674–675.
Beatissime pater ac domine, domine clementissime! Servitutis meę humillimam ad oscula pedum Sanctitatis Vestre commendationem.

Quod ad Vestram Sanctitatem rarius scribo, id duabus de causis accidere solet: et, quod parcendum mihi existimo Vestre Sanctitatis occupationibus, et, quod ipse, quam soleo esse, plusquam satis occupatus. Accedit et illud, quod non ignoro dominum baronem omnia perscribere ita, ut nihil supersit mihi scribendum. Nos in quantis periculis impresentiarum versemur, ex eiusdem domini baronis litteris Vestra Sanctitas assidue intelligit. Deus solus vel casus aliquis Dei voluntate contingens potest hoc regnum liberare ab excidio. Nullam video salutis viam. Ego in ea, si quid possem, libentissime servirem. Sed quid credit me Vestra Sanctitas facere posse in tanto regis inopia, rerum omnium confusione, hominum cum malignitate, tum dissensione, hostis potentia, mea ipsius et paupertate et novitate, et eorum, qui me dignitate et opibus longe antecedunt, ob hunc locum, in quem me Vestra Sanctitas evexit, invidia, mille denique aliis maximis atque incredibilibus difficultatibus? Nihil tamen pretermittam, usque ad capitis discrimen, quod a me fieri possit. Adeptus sum, clementissime Clemens31, hunc magistratum difficilimo tempore, sed fortasse Deus ex sua misericordia rumpet hos difficultates et aperiet mihi viam serviendi. Quę spes nisi me foveret, iam diu ob causas supradictas et ob valetitudinem eciam, qua non satis prospere fruar, cessissem huic gravissimo oneri, sed durabo adhuc, quicquid sors ferat. Vestra Sanctitas, suplico humilime, dignetur me rebus omnibus, quibus potest, adiuvare, qua de re rogavi dominum baronem, ut apertius ad Vestram Sanctitatem scribat.

Servitutem meam humilimam in gratiam eiusdem suplex commendo. Quam Deus conservet felicissimam et incolumem. Ex castris regiis prope Erd ad Danubium positis. XXVII. Julii, 1526. Vestrae Sanctitatis devota creatura et humilimus servulus Stephanus Brodericus cancellarius

Illud preterieram me ex episcopo Sirmiensi rursus prepositum Quinqueecclesiensem esse factum. Quia castella, villę episcopatus illius tota diocesis est in hostium potestate. Non remansit ex VIIC vasallis unicus.

Note: 31 Clementissime Clemens: iocus verborum e nomine Latino et significatione eius constans.
pagina

Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica