Stephanus Brodericus cancellarius Clementi papae VII (1526-03-26), versio electronica

Author: Brodarić, Stjepan 1490-1539Editor: Bessenyei JózsefDigitalizat modernog znanstvenog izdanja (2002).

XIV/7 1526. 26. Martii, Budae Stephanus Brodericus cancellarius Clementi papae VII.

Note: Segr. Stato, Principi, 4, f. 59.
Beatissime pater et domine clementissime! Post oscula pedum Sanctitatis Vestre beatorum et servitutis mee humillimam commendationem.

Publica ex publicis cognoscet Vestra Beatitudo, hoc et ex publicis, et ex his meis: nos, si unquam alias, nunc maxime in extremo periculo versare et nullam habere spem post Deum, nisi in Vestra Sanctitate. Vestra Sanctitas, per amorem Ihesu Christi, cuius vicarium agit, cogitet quamprimum de salute nostra et eam modis omnibus procuret. Ego, quod ad me attinet, ad hunc magistratum Vestrae potissimum Sanctitatis favore et authoritate evectus nihil pretermittam, quod meis serviciis prestari possit – quod quidem non ignoro, quam sit exiguum. Sed, qui fecit, quod potuit, legem implevit. Valetudo, presertim oculorum, non satis bene mihi obsequitur. Sed hanc quoque spero, Deus adiuvabit. Ceterum iam Vestra Sanctitas intellexit me cum cancellariatu episcopatum etiam Sirmiensem suscepisse, imo propter cancellariatum solum, id quod Vestram Sanctitatem ex literis domini baronis, non dubito, plenius intellexisse. Is, qui Sirmiensis erat, contentandus mihi fuit cum beneficiis cuiusdam amici Itali, Regiensis28, viri docti, et qui alias a domino cardinale Estensi episcopatum Agriensis diu rexit. Is ipse optavit a me, et ego id ei fretus benignitate Sanctitatis Vestrae libere spopondi recompensationem29 aliquam a Vestra Sanctitate pro beneficiis ipsius impetraturum. Supplico Vestrae Sanctitati, domino meo clementissimo, dignetur ei dare aliquid loco beneficiorum ipsius, que ascendunt usque ad quingentos ducatos et amplius. Ipse non optat, nisi ducentos, vel etiam tanto minus, quantum Note: 27 Subscriptio desideratur. Note: 28 Hodie Reggio. Note: 29 In originali: recompensam. pagina Sanctitati Vestre videbitur, vel in officiis, vel in beneficiis. Scio ego hanc petitionem meam paulo fortasse aliquibus inverecundiorem visum iri, quasi, qui post tot et tantos Vestrae Sanctitatis in me favores, quos nunquam merui, talia etiam expetam, quae Vestrae Sanctitatis servitoribus essent pocius permittenda. Non nego equidem id ita esse, sed Vestrae Sanctitatis benignitas pacietur, si credit me (prout supplico humilime, credere dignetur) episcopatum illum non magni alioquin momenti et in loco periculoso situm non voluntate, sed ob hunc magistratum, quem gero, suscepisse, magistratum autem hunc non causa mea, sed spe boni publici difficilimis temporibus subiisse. Me in his, quae suscepi, ab eo rebus omnibus adiuvari, qui causas publicas tocius Christiane reipublice et maxime horum finium, qui reliquam Christianitatem tuentur, tueri etiam ex professo debet. Vestra Sanctitas, et hoc, quod nunc ab ea pro isto amico meo peto, et, si quid in posterum in me conferre voluerit (in quo ego tamen non ero importunus), nihil supplico, conferat in me, unquam causa mea privata, sed causa publica illo uno excepto, quod a Vestra Sanctitate, dum conclave (in quo nutu Dei et fortuna reipublice Christianae in pontificem electa est), ingrederetur, et quod rursus a Sanctitate Vestra iam pontifice petivi, excepto, quod cuiusmodi sit, credo, bene recordatur. Sed ad rem. Supplico Vestrae Sanctitati, dignetur in hac non magna re preces parvuli servitoris benigne exaudire.

In cuius gratiam servitutem meam humiliter commendo. Budę, XXVI Marcii, anno Domini MDXXVI. Iste amicus meus imo pro quo suplico appellatur Joannes Bonzagnus Regiensis Iuris utriusque doctor30 Vestre Beatitudinis humilimus servulus Stephanus Brodericus cancellarius

Note: Annotatio: Pars datum subsequens ipso a Stephano Broderico scripta est.
Note: 30 Bonsagnum Hippolytus Estensis secum in Hungariam tulit. Iam anno 1512 in regno se continet, anno 1516 gubernator episcopatus Agriensis, anno 1528 legatus regis Hungariae apud Venetos. Anno 1529 praepositus Varadiensis, in testimonio Stephani Broderici eodem tempore dato ut olim episcopus Chanadiensis invenitur.

Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica