Stephanus Brodericus electus episcopus Sirmiensis, cancellarius Clementi papae VII, versio electronica

Author: Brodarić, Stjepan 1490-1539Editor: Bessenyei JózsefDigitalizat modernog znanstvenog izdanja (2002).

XIV/6 1526. 17. Martii, Budae Stephanus Brodericus electus episcopus Sirmiensis, cancellarius Clementi papae VII.

Note: Segr. Stato, Principi, 4, f. 51. Editio: THEINER 1860, n. DCCCLXXI, p. 663–664.
Beatissime pater et domine clementissime! Post oscula pedum Sanctitatis Vestre beatorum et servitutis mee in gratiam humillimam commendationem.

Vestra Beatitudo, scio, satis meminit, quid sepe tam de statu huius regni ac de aliquo meliori ordine in eo ponendo, quid etiam de domino Colocensi mecum contulerit. Duo sunt potissimum magistratus in Hungaria, quorum prudencia, authoritate, industria hoc regnum regi consuevit: cancellariatus et the pagina saurariatus – nam de palatinatu nunc nihil loquor. Cancellarium habet Vestra Sanctitas illum, quem voluit, si nulla alia re, certe integritate et fide tam erga Se, quam erga regem et regnum nemini cedentem, id, quod ego de eo constantissime polliceor. Sed cancellarius, qualiscumque et quantuscumque sit, nihil est sine thesaurario, ut rerum quarumcumque maxime publicarum et regnorum administratio sine pecunia. Quomodo autem proventus regis et regni iam inde a mortuo rege Mathia sint dissipati et in mille partes distracti et quottidie distrahantur, Vestra Sanctitas non ignorat. Opus igitur est bono, fidele, prudente, practico thesaurario, homine bone apud populum existimacionis et non parvi apud principes favoris, nisi velimus frustra cadere omnia consilia et conatus tam pro cancellario creando, quam pro aliis rebus in melius mutandis honestissime susceptos. Igitur autem ex toto numero hominum, quos hic habemus, nemo est, qui magis idoneus esse possit, quam dominus Colocensis, cum quo licet de hoc sepe et a domino barone, et a me et, credo, ab Abstemio nostro sit tractandum. Non hoc quidem audire vult et professionem suam huiusmodi officio contrariam et multa alia allegans. Neque spes ulla est eum ad hoc induci ullo modo posse, nisi fortasse Vestre Sanctitatis authoritate et impulsu atque adeo coactione moneatur. Dignetur igitur Sanctitas Vestra per salutem huius regni et tocius Christianitatis, eandem humilime obtestor, omnibus, quibus fieri potest, racionibus hominem non solum hortari, sed eciam cogere ad hoc sanctissimum onus pro salute publica subeundum. Non omnino desperamus, si Vestra Sanctitas omnes et authoritatis et sapiencie sue vires adhibuerit, eundem expugnari posse -sed facienda sunt, Beatissime Pater, et prestanda omnia, quecumque a Vestra Sanctitate prestari posssunt, hoc unum credo ego restare ad res huius regni labentes in eum, in quem nunc fieri potest, statum restituendas. Frustra certe cancellarium fecerimus, nisi thesaurarius accedat. Qua de re non dubito Baronem eciam ad Vestram Sanctitatem in hanc sententiam scripsisse. Sed illud, quod quoniam de barone mencio facta est, admonitam esse velim Sanctitatem Vestram, Baronem quantumcumque reditum querat, nullo pacto ei concedendum. Miraretur Sanctitas Vestra, si videret, quo pacto baro hic in omnium amorem et benivolenciam penetraverit, qualem sibi apud omnes authoritatem conciliaverit. Illi ipsi, in quorum facta aperte quottidie invehitur, hominem non solum reverentur, sed eciam (quod quasi impossibile est) diligunt. Si Sanctitas Vestra hoc regnum conservare vult (prout certe vult), duo haec omnino prestet, quod utrumque in eius potestate esse videtur: thesaurarium Colocensem et baronem hic presentem, alioquin neque cancellarius aliquid servire poterit, neque quicquid boni hinc Vestra Sanctitas expectet. Scio ego me in hiis scribendis duos mihi amicissimos plurimum offendere, nam et ille, novi, quantopere thesaurarius esse recusat, et hic quanto desiderio domum, liberos, uxorem, amicos et propinquos, atque eciam Vestram Sanctitatem suspiret, sed valeat pocius amicicia illorum, quam ista tanta huius regni et reipublice Christiane recte constituende occasio pretermittatur. Ego, quantum maxime possum, supplico Vestre Sanctitati, dignetur hec, que nunc scribo, diligenter considerare. Quod ad me pertinet, licet satis tenui vale pagina tudine sim ad onus tantum ferendum ac parum eciam idoneus, tamen neque valetudini, neque rei ulli in mundo, neque vite sim parsurus, dummodo pro desiderio Vestre Sanctitatis aliquid servire possim. Ad quod certum est me hiis duobus adminiculis ita indigere, ut sine hiis nullo pacto esse possim.

Me et servitutem meam in graciam Vestre Sanctitatis humilime commendo, que ignoscat, rogo, literarum prolixitati. Vestram Sanctitatem Deus Optimus Maximus felicem atque incolumem conservet. Datum Bude, XVI Marcii, anno Domini MDXXVI. Vestrę Sanctitatis [...]27


Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica