Stephanus Brodericus secretarius regius Clementi papae VII, versio electronica

Author: Brodarić, Stjepan 1490-1539Editor: Bessenyei JózsefDigitalizat modernog znanstvenog izdanja (2002).

XIV/3 1525. 30. Novembris, Budae Stephanus Brodericus secretarius regius Clementi papae VII.

Note: Segr. Stato, Principi, 3, f. 355.
Beatissime pater et domine, domine clementissime! Post oscula pedum Sanctitatis Vestre beatorum et mei humillimam commendationem.

Molestissimum mihi est hec etiam pauca, que nunc ad Vestram Sanctitatem scribo, aliena manu mihi esse scribenda. In causa est oculorum lippitudo, qua tamen levari incipio et brevi penitus liberari spero. Alia Vestra Sanctitas partim ex litteris regiis et domino Francisco Marsupino, partim ex litteris domini baronis intelliget. Hoc volui etiam litteris meis significare huius rei, pro qua Maiestas Regia ad Vestram Sanctitatem scribit, conficiende Maiestatem Eius cupidissimam esse. Ego vero, cum nihil dubitem Vestram Sanctitatem desiderio Maiestatis Regie sponte satisfacturam vel iam pocius satisfecisse, non est, quod de hoc plura scribam. Illud visum est Vestre Sanctitati in memoriam reducere supplicasse me Vestre Sanctitati baronis nomine, ut quando pileus in Hungariam mittendus esset, ad eius manus mitteretur. Cupit id baro honoris pocius sui et amicicie illius, de quo agitur, quam alicuius sui commodi causa. Supplico igitur Vestre Beatitudini tam meo, quam baronis nomine, dignetur in hoc preces utriusque nostrum exaudire, et pileum ipsum, si mitti contigerit, per hunc nuntium seu cursorem regium ad baronem mittere, poterit huic ipsi tuto consignari et eum fideliter deferet. Pro tanta gratia et benignitate Vestre in me Sanctitatis, quantam ex litteris domini Carpentratensis26 facile intellexi, ago Vestre Sanctitati gratias immortales daturus operam totis viribus, dum vivam, ut referre etiam saltem in parte fidelibus obsequiis possim. Memor ero, clementissime pater, in perpetuum sanctissimorum preceptorum Vestre Sanctitatis, que mihi a se discedenti dedit, memor etiam sentencie vive vocis oraculo Vestre Sanctitatis in me in utramque partem late, sive bene, seu (quod Deus avertat) perperam servirem ei, ad cuius obsequia a Sanctissimo Christi vicario mittebar. Que cum ego nostro Abstemio in primo meo ex urbe reditu narrarem, non potuit senex integerrimus et Tue Sanctitatis observantissimus lachrimas pregaudio continere considerans Sanctitatem Tuam tantam de filio communi (nam et ipse regem filium sibi iure educationis vendicat) curam et sollicitudinem habere. Vestre Sanctitati uti domino meo clementissimo humillime supplico, dignetur me sua solita gratia prosequi.

Quam Deus Optimus Maximus quam diutissime felicem et incolumem conservet, in cuius gratiam me et mea servitia rursus humillime commendo. Ex Buda, ultima Note: 26 Iacobus Sadoletus episcopus Carpentrensis, secretarius pontificis summi, munere legati fungens, litterarum humaniorum cultor. Unus expertorum rerum Hungaricarum praecipuorum apud Sanctam Sedem Apostolicam. pagina novembris. MDXXV. Eiusdem Vestre Sanctitatis humilimus servulus Stephanus Brodericus


Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica