Stephanus Brodericus secretarius regius Clementi papae VII, versio electronica

Author: Brodarić, Stjepan 1490-1539Editor: Bessenyei JózsefDigitalizat modernog znanstvenog izdanja (2002).

XIV/2 1525. 30. Septembris, Budae Stephanus Brodericus secretarius regius Clementi papae VII.

Note: Segr. Stato, Principi, 3, f. 299.
Note: [Inscriptio in extera parte litterarum:] Sanctissimo domino nostro, domino Clementi VII pontifici maximo, domino mihi semper clementissimo Note: [Alia manu:] Stephani Broderici Buda Pridie Calendae Octobris Beatissime pater ac domine, domine mihi semper clementissime! Post oscula pedum Sanctitatis Vestrę beatorum et meę humillime servitutis in gratiam eiusdem commendationem.

De publicis rebus nostris scribit regia maiestas, dominus meus gratiosissimus, privatum autem rerum mearum statum intelliget Vestra Sanctitas ex litteris domini baronis, nuncii sui. Si res habebit bonum exitum, sicut credo omnino futurum, suplico Vestre Sanctitati humilime, dignetur me rebus omnibus, quibus poterit (poterit autem pluribus), adiuvare, quo possim hunc magistratum in patria nostra summum cum honore et auctoritate gerere. Quod non dubito Vestram Sanctitatem pro sua in me benignitate, pro sua singulari in res nostras cura ac studio libenter facturam. Scribo de hiis plura ad dominum Marsupinum, cum quo mihi sunt notę occultiores, cum quo, scio, possunt omnia libere communicari. Ceterum scio Vestram Sanctitatem recordari egisse me superiori etate (in ipso primo meo ad Vestram Sanctitatem adventu) nomine regio pro pileo cardinalatus reverendissimo domino Strigoniensi conferendo Vestramque Sanctitatem id benigne annuisse. Id cum ego hiis diebus Maiestati Regię referrem, egit eidem Vestrae Sanctitati gracias amplissimas commisitque mihi et tunc et hodie rursus, ut pro hac ipsa re privatis meis litteris scriberem ad Vestram Sanctitatem, cui suplicat humilime Sua Maiestas, dignetur se Sanctitas Vestra omnem huius sui desiderii facere compotem, quanto celerius cum commoditate Vestre Sanctitatis fieri poterit, et hoc regnum suum, illam ecclesiam adeo insignem atque in toto septemtrione primariam, hanc personam de se suisque regnis ac de Christianitate tota optime meritam hoc honore afficere. Hoc a Vestra Sanctitate Maiestas Sua summis precibus petit, me vere omnes pagina rationes mundi inducunt, Clementissime Pater, ut idem suadeam Vestrę Sanctitati faciendum atque ipsum dominum Strigoniensem omni gratia prosequendum. Non sum ego nescius earum rerum, quę hic hiis diebus preteritis contigere, non sermonum, quos multos cum Vestra Sanctitate et quidem liberrimos habui, sed res ita se habet, ut a domino Francisco Marsupino Vestra Sanctitas intelliget. Ad quem plura scribo, ut dixi, et certe omnia verissima. In summa: maiestas regia omnino optat a Vestra Sanctitate ac ei enixe suplicat, ne dominus Strigoniensis in hac petitione pretereatur, neque dubito Vestram Sanctitatem preces eius exaudituram. Ioannes Bornemÿza (pater regis et omnium nostrum) incredibile est, quante amore, observantia, servitute Vestram Sanctitatem prosequatur et colat. Credo Deum ita voluisse consulere rebus nostris labentibus, ut haberemus in hoc sene aliquid sustentaculum. Reverendissimus dominus Colocensis (filius et ipse huius senis et quidem omnium charissimus) quid agat nunc, quo pacto nos ab hoste tueatur, intelliget Vestra Sanctitas ex hiis, quę dominus baro scribit. Magne voluptati fuerunt nobis ille littere ipsius de eis regionibus erecto exercitu, quas, credo, Vestra etiam Sanctitas libenter videbit. Palatinus novus ostendit mirabilem animum ad bene agendum, est nobiscum valde coniunctus. Vaÿvoda et ipse singulari certe prudentia iuvenis. Denique habeo optimam spem res bene ac ex desiderio ac prescripto Vestrae Sanctitatis curans, sed fundamentum nullum firmum neque aliud plane video, quam quod ad dominum Franciscum perscripsi. Rege ipso nihil posset esse melius in veritate neque ad omne bonum inclinatius flexibiliusque, sed est etate nimium adhuc immature ad tantum onus. Deus nos iuvabit et post Deum eius vicarius sanctissimus.

Me et meam servitutem in gratiam Vestrae Sanctitatis humilime commendo. Quam Deus conservet semper felicissimam atque incolumem. Bude, pridie Kalendis Octobris. 1525. Eiusdem Vestrae Sanctitatis creatura et minimus servulus Stephanus Brodericus

pagina

Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica