Author: Brodarić, Stjepan 1490-1539Editor: Eugen Abeland Pierre de Nolhac2012-03-07
Iusseram cuidam librario Alemanno, Iordano nomine, Veneciis agenti sexto iam circiter abhinc anno, tum uidelicet cum ego ex gymnasio Patauino in patriam redirem, ut quaedam opuscula Ioannis illius Pannonii, pro quorum impressione et ego tunc et herus meus preterea apud te egerat, in manus tuae dominationi daret. Quod si factum ab illo est, rogo tuam dominationem uelit libellos ipsos ad manus magnifici ac reuerendi domini oratoris Regis nostri, qui tibi praesentes reddet, dare. Ne enim uir tantus perpetuo carie obsitus lateat, decreui opuscula eius omnino in lucem emitti curare, idque auxilio ac uoluntate domini mei.
In quo et ipsi [...]ancoNote: ⟨[domino]⟩ meo et mihi rem gratissimam tua dominatio faciet, quae optime ualeat.
Ex Buda. xvij Kal. Octobr. M.D.XII-o.Bonus frater ac deditissimus,