[Page 33]
Intextis iis Elegis, a STEPHANO BRODERICO Episcopo Sirmiensi, ad Cracoviensem Pontificem
PETRVM TOMICIVM, paulo ante mortem eius scriptis:
Quas tibi nunc referam, Praesul dignissime, grates?
Unde petam meritis praemia digna tuis?
Tu me, dum patriis longe exulo pulsus ab oris,
Et medicae infirmus quaero salutis opem,
Complexus vero patriae pietatis amore es:
Tu pater et dominus, tu mihi frater eras.
Nil passus tunc deesse mihi, quum cuncta deessent,
Quum premerent variis me mea fata malis.
Ergo quum nequeam, quas vellem, solvere grates,
Persolvant meritis Numina sancta tuis.
Illa tibi optatam tribuant longamque salutem,
Et tribuant votis omnia fausta tuis,
[Page 34]
Sis columen Patriae: sis tanti gloria Regni:
Sis Patrum et Regis cura benigna tui.
Atque utinam iratos potuisses iungere Reges;
Laus erat haec titulis annumeranda tuis.
Nos te, sollicita versantem mente labores,
Vidimus. In magnis et voluisse sat est.