[Page 271]
Magna quidem audieram; vidi majora; nec usquam
Pura nitent alibi splendida, culta magis.
[Page 280]
Flere juvat, sed flere minus, si concidit ursus:
Non oculos clausit, clauserat ille prius
Bis miser interiit; fuerat servandus, at illum
Adamus pejor bestia dissecuit.
Olli America ortum dederat, dat Mestra sepulcrum,
Debueras hortis, Buffon, habere tuis.
Hic Damina jacet, curarum dulce levamen
Nuper, nunc dominae cura dolorque suae;
Perge, Henrica, oculos, cinerem tegit urna catellae,
[Laeta] per Elysium saltitat illa nemus.
[Page 281]
Qui strepitus! Surgunt {aviaria, sepita} parantur
Densa feris; illic pingitur, hic foditur.
Si fueras prima, Durazze, in origine mundi,
Vix operis poteras tum quoque habere satis.
Quando operum tibi finis erit ? Natura quiescet,
Solus eris mundo tu {periente} faber.
[Page 284]
Quod matrona tibi donavit amabile pomum
Et rubet, et candet: concolor ipsa, cape.
Russous Hercules fortis sermone triumphat,
Volter Apollineo fulgurat igne micans.
Durazzus longos debet durare per annos,
Tam dignus longum vivere nullus erit
Juppiter effulges; meliore at lumine fulget
Matrona, his vehitur quae radiosa rotis
Qua celebrem digna tantum vi carminis Anglum
Eloquar ? est totus nomine, reque caput.
Tolle faces; praesens meliori lumine fulget
Quae Diva et noctem vincit, et illa diem.
Astra nocent nobis coelestia, non nocet ista,
Quae Dea tam placidum fundit ab ore jubar.
[Page 285]
Continuo perdit: ludit tamen usque; quid ergo?
Heu miser, heu nomen perdidit ille suum.
Non vitium dicam? Ludus post prandia tanta
Te rapit: at virtus menti, animoque deest.
Vicerat hic Septem, centum nunc auguror aureos
Amittat, vitium ponat ut ille suum.
Si quatuor rursum vincit; jam millia perdet
Hi olli tamquam piscibus esca nocent
Idem onerat nummis chartam, et prope vulnerat; ipse
Ah miser! hoc immo pectore vulnus habet.
Oh ludum injustum ! Cogit tot perdere nummos
Illum, qui nobis prandia tanta dedit.
Tu poscis, frustra sed poscis distica, desum
Non ego, materies sed mihi sola deest.
Ludentes, Legate, globis cur aspicis? orbis
Nam terrae est menti ludus et ipse tuae.
[Page 286]
Carmine quis miserum digno sat defleat Anglum!
Abripuit Dominam currus : at ille perit.
Ornatus Divae fulvo quam fulget ab auro!
Ori defigas lumina, cuncta latent.
Quae chorda humanos demulcet musica sensus
Ipsa cani et quaestus excitat, et gemitus.
Nimirum sua quemque trahit variata voluptas :
Sint bona, seu mala sint; unus id ordo facit.
Cur subito totum texerunt nubila coelum?
Nempe illa his cedunt sidera sideribus.
Si redeunt domini stantes in curribus altis,
Saltem habeat promptam turba misella facem.
Proh Superi! Canis ore facem per compita gestat,
Is quantus, famulos qui jubet esse canes ?
Vivat Io! aeternos felix Durazza per annos,
Perstet at haec vultus forma, animique vigor.
[Page 287]
Quid metuis currum, pulcherrima Diva, ruentem?
Non audent tales laedere saxa Deas.
curre, puer, Divaeque comam sustolle fluentem:
En cadit, et turpem pendula verrit humum;
Nulla est aethereas inter formosa cometas
Tam longo et nitido sirmate Stella micans.
Sint tribus haec nymphis ; valeant mihi sidera coeli,
Has ego dum videam, semper ero Astronomus.
Tres [Satyrum] [nymphae] poscunt, quis credere possit ?
Ore miser namque est, veste animoque niger.
Quae nova tam vario surgunt viridaria cultu,
Exemplo haec Venetis, qui parat, ille parat.
Angelico, Nazarre, sono dum pectora mulces,
Concedat palmam Phoebus et ipse tibi.
Totus in aetherea, quam dant vaga sidera coeli,
Nil ego terrena tentor ab harmonia.
Quis metuat nubes, ignesque, imbremque? Verentur
Legatum Austriacae sidera et ipsa Deae.