Author: Biličić, Stjepan floruit 1450Editor: Neven JovanovićPrima editio electronica.
[p. 71v] Exemplariter dicitur de pulice et febre. Quod mutuo loquebantur de hospicijs que nocte precedente habuerant. Conquerendo dicebat pulex: Ego hospitata sum in lecto cuiusdam abbatisse inter duo lintheamina alba super piomacium [molle] et credebam [p. 72r] habere optimum hospicium, quod habebat abbatissa carnes pingues quibus optime fuissem saciata. In primo autem morsu cepit abbatissa clamare et uocare ancillas. Egoque me abscondi. Set illis recedentibus, iterum ad abbatissam reuersa et quocies redii, tocies cum lumine me fecit queri. sic hac nocte non quieui. et vix {eufugii}. Febris autem dixit: Ego hospitata sum in domo cuiusdam mulieris pauperis, quam cum arripuissem, statim surrexit et facta lisciuia pannos fortiter percuciendo abluebat, et super humeros ad fluuium portabat. Itaque febris afflicta frigore in fluuio diu suffocata.
Tunc pulex ait: comutemus in hac nocte hospicia nostra. Quibus mutatis mane rediens pulex ait: Optimum hospicium hac nocte habui. Nam mulierem illam, que hospita tua fuerat, ita fatigatam et dormientem inueni, quod secure quieui aput eam et quantum volui commedi.
Cui febris respondit: optimum conscilium dedisti mihi. Nam [p. 72v] abbatissa illa cum griseo coopertorio et lintheaminibus delicatis tota nocte me calefaciens fouebat. et licet stimularem eam, [ipsa] cum in lecto moli abscondita nunquam me turbauit.
Vnde ab eius hospicio quamdiu me ita amicabiliter tractabit [nolo] recedere. Haec et videlicet ad hoc quod delicati frequentius influantur, et peius quiescunt. pauperes autem sunt saniores, et melius quiescunt.
Rusticus quidam nunqam uolebat aliquid audire de deo. Mortuus est. Cum autem ad ecclesiam esset delatus, Sacerdos et alii clerici officia legendo et cantando circa corpus peragerent. Fatentes quod ymago crucifixi cepit obturare aures suas manibus a cruce separatis. Quod cum omnes circumstantes aspicerent mirabantur. Tunc sacerdos ait ad populum: Scitis quale signum est hoc. vos scitis, quod iste qui hic iacet nunquam voluit audire verbum dei. et ideo modo est in manu dyaboli. Idcirco sic obturavit aures suas ne audiat preces quas pro eo fundimus. Et cessaverunt omnes orare, [quia] preces vel orationes pro dampnatis deus non exaudit.
Explicit.
Iste liber est mei fratris Stephani Bilicich, abbatis monasterii sancti Nicolai portus Sibenicensis, quem scripsi manu propria.