Author: Berislavić, Petar 1475–1520Editor: Bessenyei JózsefDigitalizat modernog znanstvenog izdanja (2002).
Que Sanctitas Vestra sua in me solita pietate et clemencia mota dignata est ad me perscribere, non minus scripta, quam propensum erga me et continuum benignitatis cursum percepi. Nil ettenim magis pater filio prestare potuit, quam Sanctitas Vestra mihi impendit. Non alia, ut puto, causa, quam instinctu iusticie stimulata sciens Sanctitas Vestra agi mecum non rite nec sancte, ut cum bono bene meritoque et fideli servulo conveniret, sed emulacione, odio et invidia opprimitur virtus, ignavia solercia inercia,Note: 3 Desideratur: sedulitas. fides infidelitate. Non tamen doleo vices meas, Pater Sancte, tum ob iustum et syncerum iudicem, quo coram mea res agitur, cum eciam ob innocenciam meam, sed angor animo cruciorque non parum, quod emuli mei principem et regem meum in hac tenella etate constitutum non tantum in me hic acuunt, si acuere possunt, verum ad Sanctitatem Vestram (ubi nil absconditum esse potest, ubi omnia igne veritatis purgantur, ubi spiritus sanctus spirat et nebulas falsitatis discutit) ea perscribunt, que per se falsa esse {ipse} testantur. Quid ettenim magis alienum a veritate est, quam me sallarium maius petere eo, quod predecessores mei habuerunt, cum generosissimus dominus meus, Wladislaus rex regiis diplomatibus mecum de stipendio, quale palatino datum est, concordaverit? Quid falsius, quam regem meum e manibus meis Banatum extricare non posse, cum idem dominus meus litteris suis promiserit se non accepturum de manibus meis Banatum, donec non fuerit persolutum? Quid minus vero me ad concordiam non venire, cum anno elapso – medio palatini demortuiNote: 4 Emericus de Peren. et domini episcopi QuinqueeclesiensisNote: 5 Georgius de Satmar (Zathmar, Zathmari). – eam concordiam inierim cum Sua Maiestate, quam iidem ipsi mediatores optarint, cum maxima iactura mea, ut pote qui ultra octuaginta millia florenorum crediti mei domino meo relaxaverim? Quid magis imposibile, pagina quam me vi Banatum tenere, qui vermiclus sum? Quid iniustius, iniquius magisque contra publicam fidem, quam me invito rege meo Banatum tenere, cum idem dominus meus, rex assurgens tota consilii eius corona astante Bachÿe rogaverit, ut Banatui ipsi preessem, quod suis quoque litteris egit? Quod autem michi aliquam ignominiam inferre voluerint, illud reffero testimonio et nuncii Sanctitatis Vestre et Cesaree Maiestatis et serenissimi domini regis Polonie oratoris. Hec sunt, pater Sancte, premia servitutis mee, hec sudorum meorum merces, hec septem annorum, quibus claustra Christianitatis tutatus sum, quibus Iaÿczam aliquocies e manibus hostium (vel ipsarum regis mei litterarum testimonio) eripui, solucio. Sed quia, Pater Sancte, scriptis omnia comprehendi non possunt, misi ad Sanctitatem Vestram hunc dominum Thomam Nigrum 6, vicarium meum, qui et innocenciam meam declaret, et ipsis regiis monumentis ostendat, quam inique, quam impie, quam perverse mecum agatur. Aliud nil restat, quam ut Sanctitas Vestra perspecta innocencia mea laboribusque meis pensitatis id agat, quod universalem patrem in filium, quod bonum dominum pro fideli servo, quod rectum iudicem pro innocente facere convenit, quod quidem meis perpetuis serviciis ecclesie sancte Dei et Sanctitati Vestre promereri studebo.