SermonVm liber Damiani Benessę

Author: Beneša, Damjan 1476-1539Editor: Antun Agićand Vladimir RezarSiječanj 2018

pagina 82
SermonVm liber Damiani Benessę
pagina 96

Satyra1 prima

Seposito2 interea scribendi sacra labore
Nunc paucis iuuat hic rationem sumere uitę.
Proposito semel an pergam, aut diuertere calle
Expediat, qua vulgus iners uestigia pone
Linquit, et impressa, quo semita ducit, harena
Ostendit suadens assuescere tramite trito?
Ardua si tendas uirtutum ascendere, parui
Non assis fueris cunctis spectantibus aurum,
Ciuiles et opes, magis et nunc quam esse teneri.
Omne quidem campo tulit3 assentatio punctum,
Re parua et magna populo sententia concors,
pagina 96v
Non pugnare uiris, obliquant tramite recto
Si gressus, praua et patientem sorbere4 quęque:
Ista magistratus ac cuncta insignia donant.
Conuentus adeas, neu tu periuria uita.
Inde uenit tantum censeri et dicier: »Hic est,
Insuper expediet quęcunque libenter amici,
Istum quęre, tibi priuata et publica curet.«
Sin asper solitis alio tu deuius ibis,
Sudorum decus et uirtutem mente secutus,
Nemo colet uiuum, tum demum ignotus obibis.
Sin capit, ingenii quidcunque exercet acumen,
Hic quoque sunt artes pręscriptaque certa, parantur
Indocti nobis qua nam suffragia vulgi.
Autor materia non hac tibi futilis, et non
Inficiendus erit, suadet5 qui codice fratri.
Hęc tacita vulgus mihi fac immurmuret aure:
Responsum, ut ualeo, sermoni redditur isti
Pręsens, tu mentem dictis aduerte parumper.
Ingenii fateor pariter me ut cętera plebs est,
Pręteritus doleo, cupio laudarier idem,
Sed modus et ratio, quibus est utrumque, tenendum.
Ambiri nam debet honor uirtutibus omnis,
Nec prodest aliter laudari, onus aggrauat omne,
Quod supra uires humeris imponitur, apte
Nec toga, mensurę quę non respondeat, hęret.
Forte tamen quęris si clarius ista doceri,
Audire interea neu te fastidiat, oro,
Si noster paulum sermo prolixior esset,
pagina 97
Quamuis longa quidem iucunda est fabula, quando
Vrbane narrant et singula moribus aptant.
Sed ne principio nobis inconditus erret,
Id primum et certa debet ratione notari,
Qui laudem, uel qui pręscribit finis honorem.
Ergo laudamus quod credimus utile nobis:
Quod fit, ut inuentum est, id dicimus utile demum.
Sunt inuenta quidem scindendis sarcula glebis:
Laudamus quęcunque probe proscindere possunt.
Portandoque habiles oneri laudamus asellos,
Quod tali natura tulit, sic dicitur, illos
Officio, nostrosque iuuent hac parte labores.
At contra, fuerit quod mancum et inutile, temnunt:
Afficimus rursus, quod cętera pręstat, honore.
Id rebus magnis debetur, uimque decusque
Quarum miratis obnoxia pectora restant.
Inde et templa6 quidem diuum sacramus honori,
Quippe rati multum natura quod eminet illa.
Qualia sunt isthęc, tu mecum collige paucis.
Quod sit laude minus, nulli 7 pręstamus honorem,
Vt risum moueat, spectantem haud tale macello
Qui medio pecudes cędentem stultus honoret,
Et non esse locum facto uel dixerit ipse,
Affectu petitur qui tali, et rideat ultro.
Sed nec honorantur laudem quęcunque merentur:
Quo uehitur, quis honoret equum, sit quamlibet acer,
Spectatusque omni laudetur parte, uel alnum
An quis honorauit, quę uello 8 et remige currit,
pagina 97v
Et nulli uello 9 quamuis nec remige cedat?
Primus honoratur Deus ipse, et cętera posthac,
Vt quęque accedunt naturę proxima tali.
Ergo id naturę pręscriptum est limite certo,
Quodque hominem est infra, nil dignum quippe 10 putatur,
Cui pręstetur honor, fuerit laudabile quamuis.
Atque ita dignari nobis licet hactenus illum,
Captus ei quod sit diuinę mentis et haustus
Rerum, quas oculis longe natura remouit.
Hinc honor haud aliunde quidem tibi debet haberi,
Hoc digni quicunque adeunt cęlestia mente
Et capiunt, uitam quę regula temperat, illinc.
Vnde huc processit, sermo reuocetur eodem.
Qui uult laudari, meritis ut pręstet oportet.
Ridiculus fuerit tandem non omnibus ille,
Qui nil pręcipuum de se promittit, et idem
Contendat, nec parte uelit melioribus ulla
Cedere, et in populo nomen si quęrat inane?
Fac teneat, quem uult, infausto hunc omine plebes,
Atque ea sit passim turpis parasitus eidem:
Exitio talis non totis rebus aletur?
Officiet, quod nescit opus, quando aedere perget
Exactus: frustra damnabit inutile tunc iam
Consilium populus delusus imagine falsa.
Iccirco quod nostra quidem sententia rerum
Ingenium haud mutat, credas utcunque, manebit
Vt natum atque aptum est, erroris protinus exsors,
Quo nos afficimus certe nullatenus illud.
Anne aliquis solo cerdonem fecerit unquam
pagina 98
Arbitrio, uel si quem alium uis ponere fabrum,
Qui studium, qualem quęris, non attigit artis?
Sed minimis si nil rebus nos mente mouemus,
An fieri indoctos prudentes posse putandum est,
Si tales populus uel totus dixerit esse?
Aut, utcunque sibi quadret res, uertitur ipsa
Mens potius, tunc uera, capit dum quodlibet, ut se
Porro habet, et mendax aliter, dum intelligit illa?
Verum non adeo re omni iam percipit aeque
Errorem uulgus, alternas quippe soluto
Mutantem soleas exsibilat illico risu.
Atque idem patitur, cum mens sibi dissidet ipsa
Et sępe assentans ingentia crimina nutrit.
Crede, animi populus nunquam fuit arbiter aequus,
Deceptusque suo se damno decipit ipsum.
Huius non igitur iam ducit opinio si quem,
Laudandus, merito uerum narratur in urbe,
Quem iam commendat uirtus et fortia facta.
Sic probitate sua laudari conuenit omneis,
Non errore, tenet vulgi sententia forte 11
Si quem de nobis, et commutarier ista,
Vilescat probus et precio contra improbus esset:
Aeque etenim semper priuata et publica lęsit.
Propterea afficiunt, quos iam uirtutibus esse
Pręstantes norunt, meritis hinc laudibus omneis.
Sunt simulacra tamen, ueluti delubraque haberi
Qui quęrunt, et qui pudeat laudatus, honorem
pagina 98v
Arcetur nullo penitus ambire rubore.
O ciues, quid agunt studium et comitia uestra?
Nam spes nulla quidem, quo iam fiat utilis unquam
Indigno indoctus porro pręfectus honori.
Sic quicunque aliis pręstantior optat haberi,
Pręditus in primis studeat uirtutibus esse,
Insomnes noctes tibi quas sudorque parabunt,
Non exorati uani suffragia vulgi.
Et colat ille animum, cęlestia quęrat adire,
Atque sibi uitę moderamen comparet 12 inde.

Satyra13 secunda

Scribendi tempus potiorque occassio 14 nunquam
Contigit, errores ut qui deriserit olim,
Nunc agitet pleno pręcordia tota cachino. 15
Non armis melius quam risu protinus alto
Stultitia est agitanda hominum: cape commoda tela
Temporibus, qua sunt non magna pericula, fige.
Interea hanc mecum rationem pone, tabella,
Et bene quo uergat nunc calculus iste tuere.
Nomina non frustra sunt ipsis indita rebus
Et cupiunt prorsus pręscripto fine teneri.
Nauclerus bibulam tumido regat aequore puppim,
Ponere mensura iusta sciat ordea mannus, 16
Et bene stringat equos; audax facundia demum
Rhetora sic quascunque animat defendere causas.
Sic, quid iura iubent, exquirat nosse senatus,
Quod nisi, clamorem tollent subsellia sępe.
Prouectus fieri paulatim atque ordine certo
pagina 99
Norit, qui spectat recte incunabula nostra:
Artus componit puerorum fascia prima.
Esse sibi mox urget opi, quod cernit et audit,
Prorsus adhuc infans secum meditatur et ipsam
Ore ciet linguam, uoces ac digerit apte.
Accedunt artes uarię et doctrina magistri:
Tum subit et morum bifido iam limite callis.
Quamlibet et fuerit diuersę hinc optio uitę,
Cuncta tamen finem natura hęc cogit ad unum,
Qua uita hos una ciuilis colligit urbe,
Quę tantum ex uariis simplex euasit et una,
Conciliatque uirum iam munera cuique uicissim.
Sic agaso mercis festinat in oppida uector,1
Inferat annonam mandenti ut sedulus urbi,
Siue opus huic alio fuerit, conuectet abunde,
Vt nulli proprio mentiri munere fas sit.
Nil sibi cum radiis, lanam qui carminat, inquit,
Et licet huic nescire colo deducere filum,
Peccaturque adeo, fateor, nil hactenus usquam.
Verum qua uitam infęlix inuaserit error
Dicendum: minimis in rebus quęrimus artem,
Qua sine frustra operam consumere credimus omnem.
Arte tamen nulla maiora negotia tractas,
Prorsus, ut expedias prudenter qualia, refert.
Quod nemo didicit, nemo nescire uidetur,
Debetur rebus moderamen quale regendis.
Et cum uulgaris non id prudentia pręstet,
pagina 99v
Omnia quę penetrans diuina humanaque nouit
Atque simul rerum longo profecit ab usu,
Quilibet at pręferri aliis contendit in illo,
Quod tamen haud sensit studiis quibus esset adeptus.
Hac igitur dudum uehemens insania uenit,
Inde ruunt omnes passim discrimine nullo
Atque frequens populo dominari turba peroptat.
Sed quibus hoc meritis, quali studioue tenetur,
Non curant, partes certantque fauoribus urbis.
Hinc excussa suo est de limite semita dudum,
Hęremus salebris abducti in deuia sensim,
Tantaque consertis prodierunt agmina pugnis
Et fecere foro cędes, in pręlia campos
Legerunt, tum iura furor commiscuit una.
Hinc mala quę ueniunt nimium doluere dolentque,
At non attendunt, ea pestis ut ingruit orbi,
Principio quali corrupto scilicet olim.
Rursus et hoc mecum, quęso, scrutare parumper.
Virtutis nostrę 17 cum sit gradus ultimus ille,
Vt tollant sese mortalia pectora cęlo
Atque Dei interior menti intercederet usus,
Vnde ferat leges monitis instructa supernis,
Hęc primum sua vota ferens libauit ad aras
Et summo populos induxit pręuia cęlo.
Post hinc et terris misteria capta litandi
Atque sacerdotum sanctum genus aede dicatum est,
Huius enim populi pro noxa supplice uoto
pagina 100
Orare, et rudibus sacras exponere leges,
Et uerbo ac factis reliquę pręcedere turbę,
Monstrantis facili, quo tenderet, indice metam.
Huic si prouisum est, egeat ne forsitan, amplis
Diuitiis, illi collataue plurima, larga
Impartire manu quo demum possit egęnis,
Quid fiet, dic, quęso, tibi sic uota secundent,
Si uariet morem rerum pręposterus ordo?
Villicus imprudens et inutilis ille uidetur,
Prę cunctis tali fuerit qui sedulus in re,
Instrumenta suis ut comparet usibus apta,
Negligat ast operas idem, quas exigit hora.
Diuitias alio qui uertit, scilicet olim
Quam quo collatę, fueritque hic nepos et exlex,
Cuius nil intra, sit prorsus totus et extra
Sensibus addictus uariaque cupidine tractus,
Anne obeat pręscripti operis tibi munera recte?
Terrarum elebero 18 medico nunc indiget orbis:
Quem nemo proprii censorem deligat actus,
Huic summa atque status commissa est publica cura,
Cum re priuata peccent leuiore periclo.
Iudęi melius, quorum de more uetusto
Seruatum prisca prolem descendere stirpe
Coniugio ritu celebrato et lege paterna,
Non lucro captus, non ambitionis honore,
Olim qui fieri debebat forte sacerdos.
Maiores nostri monitis sublimibus acti
Sistebant solio cuicunque insisteret aura
pagina 100v
Cęlestis capiti; tunc nil humanus agebat
Quippe fauor, curę tantum diuina fuere.
At nunc miscentes inuoluimus omnia subter:
Quo nam abiere, precor, uirtus doctrinaque cleri
Et constans rigidę tantum obseruantia Legis?
Abstulit et pessum dedit omnia praua libido,
Irrupitque aulas et regum sceptra recepit,
Quę nunc arbitrio uersat temeraria gentes,
Miscet et in totas deducit pręlia terras.
Quidue ultra integrum retinenti manserit, oro?
Tellus et canens agitatis fluctibus aequor
Optat adhuc bellum, et sumptis accingitur armis
Quem penes, heu, resident pacati iura tumultus.
Quam diuersa hodie cerno et pugnantia secum,
Hos mores uitę et quę insignia Syngrapha pręfert!
Non hęc regna sacrę pręscribunt qualia leges,
Infensus generi sed quę formauerit ultro
Humano Demon: namque his obnoxia factis
Corda tenet populi uictorque hinc imperat orbi.
Illicet arma uirum Christi sparsura cruorem
Expedit et sonitu iam classica pulsat acuto,
Efferat et reges odiis inimicat amaris.
Eia tibi optatum bona fors diadema reponit,
Anne adsit tamen et qua munus id arte tuetur:
Quod ni, iam studio tanto nil protinus actum est,
Constiterit demum exemplo, quod quęritur, illo.
In tenebris agimus pereunti hoc tempore uitę,
Cuilibet accendit baptismi gratia lumen,
pagina 101
Erroris culpa quod nos defendit ab omni.
In studio positum est et cura pręsidis alta,
Desidia extinctum humana ne forte periret,
Dum cauet, antiqui ut maneant exempla rigoris
Atque simul crescat diuina scientia terris.
Vosmet in hac trutina cur non disquiritis ergo,
Quis cedunt commissa olim moderamina rerum?
Nos stulti potius, qui non aduertimus, omnis
Hac nostrę pridem quod uitę irrepserit error,
Cum studium priscum uestro est hoc more repulsum.

Satyra19 III.

Sermoni nostro refert, Suadela20 Venusque
Adsit, tam prodit coram qui regibus audax,
Et memori, quoniam summis de rebus habetur,
Vatis21 inesse nigrę pondus dicentis alutę,
Par22 furię Barri, per quam est iniecta puellis
De tam deliro scitandi singula cura.
Sed ne subiciam semel inconsultius ausus,
Non possum, cunctas hinc corrogo prouidus artes,
Versauique modos, aditus quibus aptior esset,
Arma uolens hodie, quę cerno, tollere dextris,
Atque alia et multo potiora impingere rursus.
Vnde ergo affari reges exordiar, orbis
Lumina et ingentes quassantia sidera terras?
Sed placet hęc primo procedat fabula blande.
Si23 geminum pastor sinat inter ouilia caprum
Aduersis animis ut toto pro grege pugnent,
Et pręsente lupo irritet iam 24 sponte calentes,
pagina 101v
Gauisus nixis si cornibus acriter urgent,
Nonne malus subitam fundat per pabula cędem?
Sin animi uitium iam prauo more secutus
Spectet adhuc, donec mactentur ouilia tota,
Et demum recta aggressus deturbet utrumque,
An, quęso, posthac hic iam quid pascat habebit?
Ergo errabit egens siluis. Pastoris, at inquis,
Tanta quidem cui non uecordia constet? Apertum
Hic habeo, cępto quod iam sermone petebam.
Vos25 olim terris pręlustria nomina, reges,
Et uos pastores populorum degitis, inquam.
Quorsum ergo hęc uobis certamina mutua tendunt?
Attritis non pręda eritis mox uiribus hosti? 26
Vel quo Pannonię citro et rixantibus ultro,
Quoue Rhodo 27 cessit non motis protinus unguem?
Scilicet hęc dudum non hausit barbarus ignis,
Aut non ulterius processit limite fracto?
Forsan et ignoras signata est semita quonam?
Crede mihi, curret ueluti per lubrica pręceps
Atque inopinus iam positos in fine tenebit.
Sed uideo unde malum nostro hoc irrepserit orbi:
Infestus pridem Deus ecce minatur ab alto,
Quod mactastis auem, quę uobis oua ferebat
Aurea, securi qua nunc uescuntur in aulis,
Qui pellunt toto sacrum de pectore nomen.
Sed28 uideant, ne res hec 29 sit meretricia prorsus,
Deque illis, uates quę de meretrice, loquantur.
Hoc factum sceleri Solymo plus reddidit aequo,
Ipso iam parta Christo procul aede fugato.
pagina 102
Quin etiam insanas mentes delusaque corda
Crediderim, uitę spectans exempla scelestę,
Quos sacris uideo moderari rebus et aedi.
At contra excusso, quę nam illic tradita nobis
Doctrina, hinc iuxta tum qualis uita peracta,
Huc argumentis sensimque et rite petitis,
Ex ueterum scriptis, uitę meritoque uirorum,
Nunquam alias permissum homini uixisse liquescit
Errorem citra, fingi aut tam pectus honesto
More, procul pulsis curis terrestribus inde,
Vt pateat contra qua pręsens prodiit error,
Exitio ignotam prauis rapientibus artem,
Quis, partes teneant, agitent et pręlia, curę,
Erigere at contra templi iam diruta, uile.
Sed salis et crustę pannis 30 communis egenis
Spe cęlum captare sinunt, ut fertur, inani
Terrestres partemque sibi terrestria lecti. 31
Ast ineunda tamen ratio, si forte piatis
Ipse Deus nobis hodie placabitur aris,
Hostilesque minas32 pręsens defendat et arma.
Principium a uobis dandum, qui prorsus utrumque
Estis, non adeo numero quam plurima plebes
Et nati meliora sequi, nec uile putate 33
Esse situm in uestris manibus: quocunque uidebunt
Vertere uos, gentes inclinant protinus illo.
Quin etiam proprię mala disita 34 menbra redibunt
Moli, continuo ducatur corpus ut unum.
Sed quo uos reuoco, quo uates urgeo dudum?
Vberibus meminisse uacet, creuistis ab annis
pagina 102v
Quis olim primis, quę fędera inita fuere2
Effectis cęleste genus? Terrestria primum
Temnere, tum Satanę conante resistere nixu,
Atque sibi proprium nil uelle cupidine praua,
Sed toto uitę peregrinum egisse tenore
Spectantem optatam post ultima fata quietem.
Huc mater cunctos in mystica menbra coegit,
Quo procurata est et pertinet illa synaxis
Sub mortem Christo lectę commissa cateruę.
Huc agedum totis incumbite uiribus olim,
Namque reo pręgrande nephas depellere uotum,
Et simul ingressi lętum pęana canentes
Pręcipite optatum post ultima funera finem,
Qui iam desponsi regnis cęlestibus estis.
Nec uos pęniteat rixas et linquere lites
Non meritis parco largitos omnia Christo,
Et pro terrenis opibus nil stantibus ultra
Regna remissuris superaddere rursus honores
Vobiscum uerę fidei coeuntibus una.
Eia agite egregii, huc omni 35 contendite nixu,
Nil memores quamuis indigna et tristia passi!
Vrbis cęlestis ponamus męnia terris,
Optantes dici conuerso aut hoste repulso
Sub signis ciues superantis Tartara Christi,
Tuque36 adeo, meritis cui tantis lilia florent
Aurea, pręsidium turbę columenque fidelis,
Inuicta pręsigne tibi decus arripe dextra,
Exemplo ut factum generosum prouocet omnes.
At caput et summę pręcium pręnobile curę,
pagina 103
Quem licet imperii solio dignatus et olim
Orbis habet, maiora tamen nos, Carole, dudum
Deferimus proprię reuocantes singula sedi,
Constructum corpus si sic adoleuerit unum,
Eia potens tantum optatam rem confice nobis!
Romanum terris agedum tu redde senatum,
Hęc tua nam sedes, ratio tutissima demum
Hęc eadem, qua nil posthac res publica nutet.
Sic ergo utilitas poscit, sic fata reducunt,
Post longum propriis ecclesia reddita terris
Vt tandem medio sistat, moderetur et inde.
Eousque perinde ac Hesperus audiat olli
Atque ferant orbi decreta petita reperto.
Huc incumbe, mihi tu princeps, Austria, 37 uatis
Non iam cura leuis, non, inquam, paruus amorque,
Et medius regum tu dextras iunge fideles,
Adiutus status ut per te procedere possit.
Orbis quo liceat nostri re sospite saltem,
Cardo hic uertatur, cedantque innoxia fata.
Sed non plura licet, pateat labentibus annis,
Quod superum interea cęlant arcana repostum.
At moneo, fati decurrant amne secundo,
Neue reformident certamina, qualia38 Iacob
Sustinuit superis lucta congressus iniqua,
Certantis quando percussum exaruit inguen.
Non sibi, nec poscit petulans quęcunque libido,
Obseq[uiosa] gerant pręcordia, sed Deus alto
Quę iubet, et ratio cordi dictata repressit.
Proque suis tandem rem uiribus adiuuet omnis,
pagina 103v
Fataque sic lętus cęlestia prouehat ultra,
Et quęcunque licet, rapiat quę cingeret arma,
Alma Fides late totum ut tendatur in orbem.

Satyra39 quarta

Propositum urbano ut nobis hic sermo lepore
Repat humi, qualem non fabula40 spernat anilis.
Iccirco ampulas 41 42 tragici secerno cothurni,
Incutiendus erat quamuis grauiore flagello.
Mars, armis qui nunc toto circumtonat orbe,
Accerse huc quotquot43 fert Picens marcida mala,
Vt iaculis hodie non desit missile nostris,
Quod telis Italum grauiores imprimat ictus:
Nam ratio et uerum misso sociabitur una.
Ast illo decreta uolunt quia tendere legum,
Vt nequam superet melior pars altera partem,
Si bene iam 44 relegis quę disserit Atticus45 hospes,
Huc a parte simul mecum stet turba piorum.
Id primum, nobis quod nemo negauerit, inquam,
Latius ut regnent, hodie stant pręlia tanta
Principibus; nullum uero uictoria finem
Repperit, hoc ideo quia semper parta retrorsum
Labuntur, posthacue46 lucro maiora rependunt
Damna, tamen certum iam non desistere cępto.
Dum recta ratione omnes contendere credunt, 47
Sermonum scriptor quam nunc examine tali
Perpendo, aduertas tu parte an [qu]adret [a]b omni.
Namque bonum imperium iuxta bene cedere debet
Et regi et populo, cui iam parere necesse est,
pagina 104
Illos concordes quę gratia iungit in unum.
Quicquid amicicię nobis ea uincula rumpit,
Id ueluti uitare nocens et inutile pręstat.
Declinare omnes nam sic contraria norunt,
Agna lupum Lybicum, rursus lupus ipse leonem.
Ars humana tulit pariter quo plurima, solers
Commoda quottidie dum uitę quęrit egenti
Atque parat quęcunque quidem sunt usibus apta,
Quę uero impediunt, remouet contraria longe.
Sic instans operi quod sudat rusticus, illo
Cuncta refert, studio quo functus in horrea condat,
Vnde domum tandem totum sustentet in annum.
Atque ut lucidius promam, quę cogito dudum
Complectorque animo, curat, qui pascit, ouile,
Sin nil prospiciat pecori, sed carpere tantum
Sedulus inde uenit quodcunque, in cętera segnis,
Huic cito mors, inquam, delebit ouilia tota.
Quid si non pecudes idem, sed equilia curet,
Spectet, pręsentem sibi quod deglubat in horam,
Vnde nihil ualeat, nisi cauda pellere setam
Venalem tantum uili piscantibus hamo,
An pulum 48 tandem generosum hic educet unquam,
Edoctum campo spectatos ponere gressus?
Quod peto nunc, ideoque et longius ordior, isthinc
Cerne: anima corpus mortale an uilius hoc sit,
In [terra] positum sordes quod condit olentes,
Cum mens [a]stra petat cęlo gaudetque uagari,
Atque nihil condit, iam protinus unde grauetur?
pagina 104v
Diuersos habeat sin hoc utrumque magistros,
Alterius numquid 49 deseruiet usibus alter?
Alteruter cuius demum moderabitur acta?
Vilius, aut potius peioris nobile contra?
Sin quales fuerint mores, 50 et protinus ipsum
Taliter afficitur corpus, nempe optima refert
Sit nobis anima, ingenuo quoque prędita cultu.
Rursus idem hoc alia tibi nunc sic colligo, mentem
Huc adhibe: quis tentat opus, si spreuerit artem,
Cuius, ut absoluat, prudentia calleat, illud?
Nemo; sed contra, proprii quod muneris esset,
Officii meminere, nocent tum quę, omnia uitant,
Atque operis gaudet quęsitam unde hauriat artem,
A se quale alios petiisse optauerit ipse. 51
Verte huc, quęso: latet modo nos non cognita solum
Hęc res, unde quati tantum mortalia cernis,
In primis illi ut noceant, qui publica curant,
Auspicibusque ruant ipsis urbesque domusque
Priuatę, et tales casus labefacta sequantur
Omnia, de medio primum tollantur ut ipsi
Reges et regum series longissima prolis.
Hac igitur radice malum tibi promicat, illhinc
Pullulat et pestis, quę mox in origine lędit,
Regibus exitio sint ipsa ut regna, simulque
Subiectis populis; morbi quęrenda m[e]dela
Hinc ergo, et qua nam labes sub [ui]scer[a] serpat
Spectandum, tecum pensabis singula dicta.
Quod fit nam passim, fieri hac in parte necesse est,
pagina 105
A quibus officiumque et munia certa petuntur,
Arte ualent, gnauos facit experientia longa
Et qui non didicit, non uitem falce putabit.
Dic, qua rex peragat sua munera protinus arte?
Hactenus hęc captanda tibi, si callidus alto
Perspicias animo, quod solus cętera pręstet.
Atqui hic constituit leges mandataque dictat,
Quid fieri expediat, quid propulsare iuuatque
In commune bonum et priuatim: talia uero
Non recte nisi iam perspecto fine iubentur.
Qui longe cunctis terrestribus eminet, atque
Humanam spem tollit humo cęlestibus oris:
Ast ea diuina nequeunt nisi luce teneri,
In qua rite homines ueterum dictata docemur.
Ergo hic prouehitur diuino lumine, pone
Et secum certo simul ordine cętera ducit,
Videris hic maculas purgari et crimina uitę,
Pergere tum lęto finem clamore petentes.
Atqui sic duco meditans ea mente reorque
Ex uoto cessura quidem mortalibus ultro
Cuncta, modo fuerint sapienti rege proboque
Consilio moderata, ruit quodque, indeue constat.
Quorsum ergo, hic, demens fertur quocunque libido,
Si nil iam reuocat uilis parasitus ad omne
Obsequium? Sane sapiat prudentius, alto
Qui [la]titat [re]gni secessu, consulat illum.
Quidnam operę precium fuerit, quid denique factum
Expediat, quid ei, quid cunctis conferat una?
pagina 105v
Namque statu tali liceat tibi cernere vulgo
Subductos tolli sensim cęloque locari.
Hinc uacat ergo capi, quam nunc inquirimus artem.
Finis, quo tendunt, rebus moderatur agendis,
Hoc igitur quidnam fuerit, tum quale, uidendum.
Omnia quę pręstat uis ergo est prędita mente
Rerum opifex, quę iam mortales effugit oras.
Hoc unum porro ac per se intellectile uerum,
Actus, et esse expers causę, haud agitabile motu,
Exulat unde omnis percrassa potentia segnis
Materię, facilis quin omnia condere dicto.
Huius opus mundus, tum cui non finis inane,
Cognati ac 52 generis substantia compos et ipsa
Mentis, qua fieri quodcunque ea restitit apta.
Atque huius generis pars uilior, addita moli
Corporeę, emicuitque humano protinus ore.
Dixit53 naturę hunc Hermes miracula matris,
Vsque adeo in formas facilem se uertere mille,
Viuere qui libito proprio arbitrioque remissus,
Imposita est uetito quam primum dextera malo,
Actum post uaria fortuna denique quocum est,
Donec certa salus regni sibi iura recentis
Pręscripsit licuitque pari cęlestibus esse.
Huc mater nos ergo Ecclesia cogit in unum,
Quę geminum statuit, quo dedolet [omnia, ferrum],
Seruato quod iam certa pręscripsit amusi,
Vt demat quod obest, alienumque amputet ultro
pagina 106
Et secum curru sublatos uectet ad astra,
Noxia res uitanda uelut, quę nixibus obstat
Hisce, uel ulterius promotum aduersa repingit. 54
Sint ergo nobis ea nunc concessa, tuere,
Iam contingit agi nostris cum rebus ut olim,
Desciuitque sua quantum a ratione potestas,
Quę pręsit sacris simul et ciuilibus actis:
Hęc si respicias, quidnam discriminis, oro,
Intersit, Maurus si sit potiusne fidelis?
Cuncta suo arbitrio si sic metitur uterque,
Persequitur, quantum pro uoto cedit, amatque,
Contra odit, studio tum uitat sedulus omni,
Vt uel pręcidat sese, qua iungit in unum
Communis cunctos complexa Ecclesia mater.
Huicue 55 56 fidem dudum semota Britannia fecit,
Vel57 percussa ferunt cum Turco fędera cuinam?
Sed quid eo studio partum? Queat esse iocosus,
Nomina si quisquam taxare ingentia quęrat,
Vrbanus dicto, aut potius uelit esse facetus,
Namque pati has sordes turpe est, emungere tandem,
Si nihil inde lucro 58 cessit, facundus haberi
Vel malit, fuluo59 ceu coram facta leone
Defendit causam sapienter callida uulpes,
[Quare non] aliis cum mutis uiserat aegrum:
»Nempe tuas subitura fores perterrita sistor,
In te dum specto uestigia uersa, nec inde
pagina 106v
Vlla reuertentis turbę tibi 60 signa uideri.«
Atque ait et morbo demum se posse mederi,
Protinus ille lupi sese si pelle recenti
Indueret, delatorem sic ulta sodalem. 61
Vtque illis mutum hoc animal sapientius esset,
Intercepta dolo tot regna et fraude uetusta
Qui nossent serie repetita, forte putarent
Si sibi rem uoto meliori cedere posse,
Nec male quod facti posthac uindicta maneret.

Satyra62 quinta

In rem non fuerit, modo si Lucilius adsit
Nigrę mille notas segnis non addere culpę,
Quo sic auditor rubeat, cui frigida mens est,
Commissi maneat neu grata licentia tantum,
Compręhensum facti dum furtum uellitur, ille
Quod cęlare diu superos iam posse putauit?
Sedulus ergo, latent quę nunc, illeueris ultro
Ipse atramentum, quo sic depręhensa libido
Palleret: uirtus quin horum haud parua pudoris,
Quę quamuis renuat frenum, 63 sed perfricat audax
Attamen haud frontem, potius nam carmine nigro
Vellendi exemplum pręstant qui rebus apertis,
Nec legumque metu scelerisque pudore tenentur.
Anne petas tu sponte reos, quis summa potestas,
Sane lues, stulte quicquid commisseris 64 illic?
Nec prosit, si causa tibi stet iudice coram
Haudquaquam iniusto: quamuis contentio [i]usta,
Non minus iccirco sententia strinxer[it ultrix].
Damnatum expediet non posth[ac] Perseus illinc,
Non tantam pestem Calais Zetusque fugabunt.
pagina 107
Sin medicamque manum quis ponat, et explicet unum
Forte pedem, sensim sed mox hęrebis utroque,
Sic tibi nam crescet ficto de crimine culpa.
Esse deos coelo haud credunt, et numina uana,
Denique iustitię factumque et nomen inane,
Ac nostri superesse nihil post ultima fata.
Quantum et quale scelus mens illis condita coelat!
At nisi iusticia, et rerum prudentia nulla est:
Hęc ni, nemo deus iam tunc, mens protinus inde
Nec rerum quicquam est, ratio sic deperit ultro.
Sic et causa perit, tum casus deperit omnis,
Cuncta ruunt igitur, mox ut Deus ordine motus,
Vt sine iusticia, prudenti denique mundus
Restet consilio: sibi fingit inania prorsus
Sed mala mens facti luiturę conscia pęnas,
Mente gubernari si mundum constet, et inde
Si facto pęnas et pręmia deputet omni.
Ast utcunque tamen uites iam cautus in illo,
Ne forsan quicquam consulto offenderis ipsos,
Occumbas uno quorum ceu uictima dicto,
Ex quo permissum hac temeret mortalia casus,
An ideo sceleris desit uindicta, uel esse
Sonti impune licet, si65 iam de principe sumpta
Supplicia et cernis conuulsa cacumina rerum?
Non, [fieri] ut facto contingit, dicere prorsus
Sic di[c]to tutum: sine demum pergere lenta
Ordine fata suo, neu tu modo sponte meantem
pagina 107v
Vrge rotam, uenient sua tempora, quando nocentes
Pęniteat facti. Alfonsi66 non concidit ingens
Tota domus? Cecidit67 cum stirpe hic erutus omni
Bentiuolus, Medices68 quamuis rursusue refectus
Denuo succubuit, nec sedes tuta tyrannis
Vlla, ruit69 toties si gens uel Sforcia nuper.
Sed si commisso leuiori hic plectitur, alter
Anne impune ferat multo grauiora simulque
Mactet, captiuos agat aut impune fideles?
Damnato capiti qualis nunc pęna paratur
Iusticiam monitos inter nec spernere diuos?
Non illo, doleas ne posthac, unde doleres,
Quęsitum ingenio, Nasoni ut carmine lęso.
Difficile, ut quisquam iam non exerceat artem,
Quam didicit, studiis genioque iratus amico:
Scalpimus inde caput, simul inde et rodimus ungues.
Sed quia sic nobis hęc tęnia prominet illic,
Naufragium, fuerim ni cautior, unde timetur,
Diuertam, et paulum pręscripto limite cedam.
Carmina si possunt lunam deducere cęlo,
Manes cire Herebo, et certis pręscribere fatis,
Carmine contendam superosque in bella ciebo.
Interea sed me componam, altaria diuum
Vt supplex adeam, si sic iam rite litarim.
Hinc licet, 70 et moneam iam iam procul esse prophano[s] [,]
Nosse nephas quibus est diuum lust[ralia sacra.]
Sordibus exemptus nostris qui degis in aula
Cęlesti, Patrisque Dei certissima proles,
pagina 108
O libeat tandem nostri miserescere damni!
Cerne hodie terras assertaque regna potenti,
Cerne, Cruci, pridem non tantum oppressa teneri,
Ast, et quę restant, hostili exposta rapinę!
Non satis est fidei quod propugnacula capta,
Scilicet Alba, Rhodos, non71 et Pannones acres
Conciderint? Non72 quod lustrata est Austria Turcę?
Peius adhuc nostris ducentibus Itala tellus
Impetitur,73 peiusque ferunt et fędera inita. 3
Seditio meruit longęua hoc cardine claudi,
Si sibi et exitio uisum durare proteruis –
Illo,74 non factum quid pensi nempe, petenti –
Ast istis saltem placeat concordibus esse,
Et ferrum geminum seruatum iuuerit, oro,
In finem: res, certa fides, hinc statue caditue.
Et Veneti huc aderunt orbis pręlustre fidelis
Pręsidium, populis gens nata in pace regendis,
Gesta togę quorum gestis maiora Quiritum,
Aequandi facto hoc uel solo protinus armis;
Pręibunt claues, pręibit et infula Petri,4
Romanas aquilas iuxta uictricia signa
Armorum, horrescet fremitus, tum classica late
Pulsa cient populos, passim properabitur illo,
En ueniet tantis conatibus aura secunda.
Iam quacunque fides latum nostra occupat orbem,
[Cuique sibi] precium uirtus tunc facta furentes
Vrgebit, m[o]nitos scelerique resistere fędo
Et pulchrum duci sacras defendere leges.
pagina 108v
Nam contenta modo certis et finibus usque
Respuit, immensum quidquid, natura fugitque.
Ast ut inexpertum penitus liceaue relinqui
Nil intentatum, generosi iuuerit inde
Conatus fecisse fidem, non regna, petitas
Non sibi diuitias, modo secum pectore casto
Conueniat, sacris quo rite litetur in aris,
Atque Dei cultus tum uerus gliscat honorque.
Nil fore cur posthac infesti finibus ultro
Iam collidamur certantes Marte uicissim,
Cesserit75 et laudi tibi sic hoc fędus initum, 5
Cui76 decus et fidei promotę nomen auitum.
Huc tandem si te concesserit auspice Turcus,
Non sit, diuersos quod nos diduxerit ultra.
Sed stetur ratio et maior quo flectat honestas,
Pro proprio ingenio humano res congrua mori.
Non metus, inde fides ut iam succumbat, habetque
Natiuo ut gradibus nitatur lumine certis,
Instructam melius ciuilem hac denique uitam,
Sanctius et poni sic nobis denique sacra
Atque status animę pręsenti lumine cassę
Certius effingi uita quidcunque merenti;
Deque Deo hic melius sentiri, protinus inde
Quo uetitum sensus admitti rite prophanos,
Quę tollat coelo, sacram splendescere lucem.
Hęc casto seruata animę penetralia [Christo,]
Possessor demum quo regna recu[mb]at adeptus.
Atque ita si nobis iam concedent[ib]us illo
Conueniat, quid opus bello, quidnam amplius armis?
pagina 109
Nam grandes cunctis sat opes, sat ditia regna,
Et quicquid petitur uitę, non Marte paratur,
Quem ferrugineo fera Mors comitatur amictu.
Conuenit at nostris si nil cum moribus illi,
Illecebra cui non satis obrutescere turpi,
Dum77 uiuit, sordes et adhuc post fata petenti,
Ac nil spectanti meliori a parte perinde,
Quo tabes animi situs et telluris Eoas
Oppressit partes crudelia sceptra tenente,
Aut78 olim quonam uirtutum abiere magistrę,
Laus Danaum et quondam terrarum lumen Athenę,
Quo Pelopis tellus pręclarę pubis alumna,
Vix campi cineresque manent tot scilicet urbes?
Nec tu iam fructus alios spectaueris inde,
Si nec adhuc aliud prorsus conspexeris usquam,
Captam79 Albam, cędes nostrorum et diruta templa,
Captiuamque80 Rhodon, tum Christi protinus aedem
Voce prophanari fęda, bacchantis ut oeuę, 81
Pannonias demum quę non lugubria passas,
Desolata82 etiam modo iam Pheacia regna,
Quin83 et direpti Locri, tua factio, prorsus,
Nec iuuit miseros tolli aurea lilia muris.
Excutias huc signa, precor, campisue coruscent
Symbola, pręlatamque crucem comitemur ouantes,
[Quos] fidei patriis a finibus excitat ardor!
Virtute, ostentet modo, quantum Gallia semper
Pręstitit, et quantum prouexit signa salutis!
Hoc decus et laudes tot quęrunt dotis auitę.
pagina 109v
Namque coerceri dudum uis barbara poscit,
Quę creuit nimium: ni demum frena modumque
Nouerit, heu frustra posthac euersa queremur
Omnia, nec proderit quicquam tunc questus inanis.6

Satyra84 sexta

Et85 quamuis sero, res at mihi cedere uoto
Visa tamen: coeunt, dant raptim nomina bello,
Gliscit amor Fidei conceptus pectore dudum.
Inde animi crescunt generosi, pristina sordent
Facta uiris, fraternum odium turpisque libido,
Mille dolos struere et uindictam sumere uelle.
Ecce autem cunctis spirant pręcordia Christum,
Tot mala mortalem, spes nostrę hinc certa salutis,
Actutum fore, cessent ut uexantia uitam.
Nam medio Venetum res est agitata senatu,
Et scitum patribus longe omnem pellere curam,
Asserta obtineat modo passim gloria Christi.
Consulitur bene sic, o pręstans curia patrum,
Si procuretur, quod nos componeret intus,
Conueniat tandem interno ut cum numine nobis,
Pręuenit longe meritum quod scilicet omne.
Vsque bono superat uires hic ubere nostras,
Qui sibi quęsierit mortali corpore cerni
Factus homo, patiensque tulit ludibria sęua,
Quo 86 lueret quicquid nosmet commissimus olim.
Hoc nam principium, positum mo[do rite, noceret],
Non metus est unquam, prisca hoc exempla doce[bunt].
Namque87 manu exigua Gedeon dux fudit et auspex
pagina 110
Hostiles acies rapiendaque castra reliquit
Sennacherib populo subito perculsus inermi.
Quod rectum prorsus fuerit, quod denique honestum,
Specta mente tuens, dubię dum consulis urbi,
Securus superis et tu sine cętera posthac.
Consilio, quid enim, num castos 88 rexeris unquam?
Atque ideo incertum quicquid non regulat illud,
Limite sed proprio ratio pręscripta modoque,
Iccirco uirtus quo non contingit, ab alto
Implorabit opem et libans altaria ponet,
Permissumque homini, superum petat hactenus auram.
Sin tali contra neglecto deuius ibis
Principio, in cęlum tibi posthac aedita surget
Machina, congesti connixo robore montes,
Pręclara heu belli ueterum rudimenta Gigantum,
Quę concussa ruunt, operam et frustrantur inertem.
Stultius an fuerit rebusque indignius ipsis,
Paupere si quemquam tollat crumena senatu,
Et credat magno iam rege potentior esse,
Quem iactant tantum, qui nuper contudit hostem?
At si contuleris cęlo terrestria cuncta,
Non fuerit quis inops, quis non pauperque senatus?
Vt placeas igitur uita cęlestibus omni,
Huc te natum hominem semper gessisse memento:
[Nam] tibi debetur quod munus, noueris inde.
Hoc nomen primum rationem spectat honesti,
Dein ciuis quod sis, quod sis dominusque, paterque,
pagina 110v
Pręscripto quodam passim simul utile cernit,
Tumue fide imbutus, longe maius meliusue,
Scilicet aeternum curas intendit in aeuum.
Hucue Dei intersunt commertia mutua nobis
Et stant humanę pręcepta piacula labis.
Hic, quantum pręstat lustrari rite, liquescit,
Acceptumque simul uiuis accendere lumen.
Eia, age, mecum animi huc nixus intende uolantis,
Si nulli inuideas facto de lumine lumen,
In tete atque tuis fuerit defendere primum.
Id nostri precium si grande uel omne laboris,
Neu forte intereat, non prouidus ante cauebis?
Aut non pro uita, quęso, certamus et isto
Lumine cum Turcis? Quo rursus pręlia tanta
Hęc repunt? Horum quam grandis inertia demum,
Euasura89 sibi melius si fędera sperant:
Vel90 non occubuit delusus turpiter olim,
Vanis Maumeti qui pactis credidit amens,
Quod gener, et gnatam thalamo iunxisset amici,
Vt uisum in 91 tragico nil sit crudelius actu?
Tu quoque spectasti si quę connubia, nostrę
Condonata fuit miseranda tragędia uitę:
Non alio regni socium dignatur honore,
Et merito ex atauis patricidę scilicet hęres.
Sed92 potius faceret multo ac prudentius, ut [ia]m,
Ne sibi credulitas 93 imponat Galla, cauer[e]t:
Non modo quod lędit, quam 94 debet iure tueri,
Consulit ast etiam propriis et pessime rebus,7
pagina 111
Qui tactu gaudet, sic pullulat unde uenenum,
Ludibrio, fuerit cum captus fraude, futurus -
Hic 95 etenim solio patitur non sistere fratrem.
At rerum pensare statum prudentior o pars,
Cerne, nocens serpat tabes hęc qualiter olim.
Quin nos infestet, cessat non impiger ille,
Et semel ingressus quę bello regna subegit
Victor, agit prorsus captiuam cum lare gentem,
Inde, ubi cultus ager, uix linquens pascua sola,
Late errare Scythas permittit, pascere late.
Quę nituere prius, tum squalent arua, subinde
Et uacuas urbes ac uicos occupat horror.
Aut ubi totque Asię quondam sunt oppida clara,
Iam regnum tete uertas quocunque per amplum,
Seu Lytiam 96 Phębi iucunda hiberna uagantis,
Ioniumque petas tractum, aut qua Lydia campos
Explicat et ditem ripis uestigat harenam,
Siue legas Caras, 97 magis aut quę Męones arua
Vertunt, seu Phrigio discurrere limite malis,
Quondam agros populi dites, nunc ferre colonum
Tam rarum, remanet melior nam portio sola,
Tot Danaum, Pelopis potius seu legeris oram,
Seu magis introrsus qua Gręcia docta recessit,
Lustra feris tantum et pecori loca sola relicta,
Vrbes tam claras quondam uicosque frequentes?
[Qui]d spectas aliud, semel ut iam presserit ille
Italiam et saltus cursu lustrauerit altos,
Si modo contulerint etiam huc se Gallica castra?
pagina 111v
Nam stat ab hostili sontum altera factio parte
Execrata Deo, capiti quę ponere mitram
Nil iam tardabit, legat aut redimicula forsan.
Tot mala nunc ideo non tu pręuerteris ergo,
Pugnam ut pręcipias in regni finibus huius,
Ante equitum turmas quam campis fuderit ille
Et uictor late terras calcauerit omneis?
Neu tu crede tamen leue quod persuadeo bellum:
Protinus a latere hic terno tibi namque petendus,
Quinquagena minus nec uult pars millia quęque,
Sic quoque consilio ut prudens prouideris, unde
Sufficiasque nouas acies et pręlia forte
Restituas, prorsus nec labi siueris usquam.
Non est hic Poenus, non tu Romanus, utrinque
Sed ratio pugnat longe diuersa, minorque
Tu iam Romanis, at Pęno fortior iste.
Est opus, una igitur noster concurrerit orbis.
Exciti extremis surgant a finibus omnes,
Cum Lusitanus diues, ualidusue Britannus,
Tum quascunque procul nutrit Germania gentes.
Ast ego perfidię iubeam non credere quemquam,
Stultitia at 98 neu te cuiusquam mouerit, oro.
Hoc99 tantum abscondat mihi tellus in scrobe dictum,
Nata tamen neu post exsibilet aura loquelam,
Distulit auriculas in arundine qualiter olim.
Omnia nam uastentur eo mox igne, futurum est,
Ni prius extinguas studio tu prouidus acri.
Difficile et quamuis, res ferme ac ardua factu,
pagina 112
Possibilis tamen, et rationem urgemur inire
Consilii, rerumque salus id publica poscit.
Expedies facili quod tramite scilicet olim,
Prospicies dubiis si rebus cautus utrinque,
Vt simul et serues, quantum prudentia dictat,
Nec non castiges examine singula iusto,
Qua legi diuę quadrarint omnia rite.
O si castra legi, tum tali pręlia uoto
Constitui uideam, raptus fidem ut asserat ensis 100
Et libertatem longę inde tyrannidis ultis!
In manibus nobis fuerit uictoria lęta,
Sufficerentque acies hęc regna petentibus ultro,
Auxilia ingruerent tum lassis altera demum,
Vicinique Getę et motis Polonia castris.
Quin raperent alacres iusta omnes ocyus arma,
Pro lare, pro gnatis, omni pro denique uita,
Proque fide demum, memores discrimen id esse.
Proposito, refert, sed quali sumitur, inde
Susceptum bellum tibi porro geratur eodem,
Quo consulta Deus nobis bene prouehat olim.
Nemo sibi quicquam petat inde, sed omnia Christo.
Imperium crescat, crescat res publica tantum,
Vnde salus pendet, columen tutelaque rerum,
Omnia stantque simul ceu summo in uertice iuncta,
Quis status et crucis actutum quę creuerit umbra,
As[se]rto fidei sincęro dogmate passim
Et Maumetana procul inde tyrannide pulsa,
Si simul inueteratum aedes expurget abusum:
Scilicet inde gelu et prauo defenderit aestu,
pagina 112v
Adductos 101 Christus si cogat ouilibus unis,
Et circum fidei late confinia tendat.
Eia agite his animis, et tali pectore miles
Lectus eat, campis acies stent ordine structę.
His terris, subeat, quantum iam floruit olim
Nostra fides, et adhuc ipsis [n]atalibus esse,
Qui iam lustretur102 professus dogmata Christi,
Id nec tam duris prohiberi et rebus iniquis,
Malle pati prorsus diuersa incommoda uitę,
Degener a ritu quam si desciscat auito.
Nec, si delirant, tantum sua culpa, magisue
Pastorum arguitur spreto secordia 103 more,
Quo sata, quoue fides quondam nutrita uigebat.
At contra ut primum talis doctrina repulsa est,
Vita hominum prorsus uario scaturiuit abusu,
Interiit sensim in mystis et mysticus usus.
Qui ni nunc acri studio reparetur agatue
Radices iterum mortali in pectore, frustra
Atterimur, nec non spe uana ludimur olim.
Amplius aut quidnam, o mores, o tempora, dicam?
Ecce, ut nemo alius qui pridem orauit in aede,
Iccirco occubuit, recitatur fabula demum.
Heu, pulchre cęptum est agitari talia scęnis,
Vt104 sub Alexandro regnum inde recęperit Orcus,
Quemue alio cętum nuper cogebat in orbe,
Vt reprimat, quicquid delinqueret infula Pet[ri]!
Quinam homines, paucis exemptis, quęso, fuere,
pagina 113
Moris erat celebrare quibus conuiuia lęta?
Ast ideo uitium resecare an protinus apti?
De numero at melius cunctos expendidit 105 unus.
A lare nonne igitur dudum quęsita ruina est?
Nunc agitur demum, nobis tollantur ut ipsę
Relliquię, neu sit qui Christum nominet ultra.
Euge, diu tali qui tam cognomine gaudes,
Suscepta huc tanto certamine pręlia tendunt!
Quodnam operę precium, de principe scilicet ultus
Vt pęnam sumas indigna nephandaque passus?
Id tanti leuior quęcunque iniuria Christi
Vt sit, quotidie fratri delicta monentis
Parcere, si uolumus Deus ipse ut nostra remittat?
Heus animos reuoca, teteque et uiceris ipsum!
Interea tempus iustę tibi sumpseris irę,
Mitte superuacuas solus de pectore curas,
Quęre aliquem, non iam quorum tibi tritior usus,
Qui non spectet opes, nec tanto nomine restet
Attonitus, meliusue expendere singula norit,
Quocum animi sensus, pectus totumque recludas.
Nec leuia interea tu uatis dicta putato
Spectantis diua mortalia cuncta statera
Imposita, ut uergat quocunque impellitur ultro.
Seu male factorum damnatos pendere pęnam,
Si[u]e frui potius clementis munere cęli,
Iudicioue Dei fieri tum plura memento.
Interea natum mortalem noueris esse,
Quem semel ingressum qua cimba cęperit hora,
pagina 113v
Nil pluris faciet quam uilem portitor 106 Hirum.
Peius apud Manes nostri ludibria fiunt,
Defunctos melius bona ni sors eximet Orco.
Refert ergo, legi quos certo nomine constat,
Hic dum uersamur, re tales protinus esse.
Heus, subeat, tuleris quęcunque patibula, Christe,
Arbitriis hominum quondam damnatus iniquis,
Procurata forent ut nostrę cuncta saluti,
Neu tot damna feras capto modo uictor Olimpo.
Euge, tuos reuoca, quęso, neu siueris ultra
Collidi, coeant in mutua fędera reges,
Quiue prior cęptet benefacto uincere, certent:
Frater amet fratrem, concordia iungat et arma,
Quę repriment dudum bacchantem scilicet hostem!

Satyra107 septima

Paule, fuit sedes isthęc tibi debita fatis,
Septiiugem muris cum iam circumdaret urbem
Romulus, {indideretque} simul sua nomina cliuis.
Namque erat et fatis tunc maxima Roma futura,
Quę tam multiplici uirtutum dote niteret,
Ingentesque uiros pareret probitate ducesque,
Armorum, dubium, foret an pręstantior arte
Pacis, et humanę leges iustissima uitę
Quę daret, in partes formans ciuiliter omnes,
Assiduoque simul tum belli excelleret usu,
Extulit in cęlum annales quę gloria priscos.
Quin post cana Patrum meruit labentibus annis
Simplicitas, demissa poli subsideret illo
pagina 114
Regia, quę cęlum et terram componeret una.
Hic introducique Ecclesia debuit olim
Lustrali ritu Christo desponsa marito,
Auro ubi iam thalamus priscis ornatus et ostro
Sorde stetit turpi penitus purgatus ab omni,
Donec paulatim damnato more lupanar
Effectum fuit, ut ceu iam nonaria 108 prostet.
Aut quid enim innocuum genus et cęlestibus auris
Si pasci natum 109 mos efferat illico prauus,
Lustrali ut ritu despecto, fęda libido
Qua titilat, ferri patiatur et induat arma,8
Quę Veneris suasu Mauors porrexit auenti?
Euasisse malos, olim ceu demonas, astris
Vt ruerint, turpes de pulcris, prorsus et hostes
Cęlestum, fere diuersi gressusque magistros,
Hos itidem modo non dicendum, consona uita
Si similisque sibi, tum quęso denique Christus
Si terris ageret, patiatur sponte scelestos
Versari secum? Non110 in contraria uerso
Nutaret subito promissa ciconia tergo?
Quiscum igitur non ulla forent consortia 111 terris
Versanti, teneatne polo modo uictor amicos?
Hostibus aut demum proprios fungatur ad usus?
Sed sanctum semen quantum niger inficit Orcus,
Contra tam profugum sese defendere natum est.
Sinue diu latuit, fidei dum cernit apertam
Iacturam, nec non Diras mittente Baratro
In Petri solio residere tyrannide sumpta,
pagina 114v
Tum regum insano iam percita corda furore
Quod reliquum fidei damnato perdere ferro,
Cum modo discrimen uitę uertatur in illo,
Non iam prouideat iactato mille periclis
Christus, non memorem fodiatque antiqua uoluntas?
Quinam honor est habitus iam tunc probitatis auitę,
Romana sedem sibi cum legisset in urbe,
Vt nunc et ueteri uoto simul inde reponat,
Protinus ad solium Romana stirpe uocata?
Scilicet ut uideat rebus labentibus olim,
An stet apud meritos ueteris sibi gratia facti?
Huc atauos memori reuoca mihi mente, uirumque
Sensus in augenda patria, quod pectus et esset,
Sola quibus precium uirtus et gloria sola
Fortiter in uita rebus clarescere gestis.
Quin et adhuc, melior quantum res publica nostra est,
Quę non fluxa quidem et semper fugientia captat,
Ast animos tollit, purgato et pectore ciues
Ceu patrię cęlo diuersa colonia reddit.
Sed pridem abductam hoc in deuia limite cernis,
Dum colit, heu, terram, dum plus terrestria iusto,
Dumque sibi excutitur mos priscus more recenti,
Et tractat ferrum et pręponit adultera Martem
Pro pastore sui pecoris homicida redactus.
Paule, statu tali non tu modo uoce ciebis
Stertentem et mergi patientem fluctibus alnum?
Heu, totis hodie clamanti uiribus, inquam,
Vtendum, gemitum addenti et suspiria sęua,
Si tantus nobis tandem labor excitet, undas
pagina 115
Et iubeat strato si protinus aequore poni!
O si pax fuerit conamine reddita tali
Atque metu dubios o si iam liberet omni!
Continuo posthac renouari uideris aeuum,
Quale recens mundo iam facto et tempus oriri,
Vt petat et cęlo terras Astręa relicto,
Quamuis nostra leues maneant non crimina pęnę.
Sed quid, an exiguum nos iam deliquimus olim,
Qui, partes nostras si spectes, pręlia pridem
Mouimus in superos multo grauiora Gigantum?
Contuleris motus stolidę tu gentis inanes
Cum ueris pugnis et bello nuper iniquo,
Quo demum nigro Furias accersimus Orco,
Ausi iam parto Christum depellere regno,
Id nobis uitam iam continuaret ut Orco,
Quod certe nuper iam continuabat Olimpo?
Non Christum ratio, non mors iam cogit et ipsa,
Ne doleat tantum, ne tantum ploret inultus?
Sed tu uel mea nunc mittentis uerba putato:
Iste locus, terris non ut fera bella serantur,
Hauriat at mundus magis unde salubria dicta.
Est ferrum tamen, unde licet malefacta retundi,
Atque id mandatis iussum parere tenetur.
Si poscat quamuis leuis ille piacula labis,
Non uos flagitii, non uos depostulet ultro
Damnati moris, spretique piaminis olim?
Non sibi tot iubeat purgari cędibus aedem?
Esto, multa quidem fieri quod cogerit aeuum,
At facti uenia, obstari si protinus olim
pagina 115v
Quęsitum cupidis alieni, et pręmia digna
Si sunt multorum malefactis reddita nuper,
Quo uel priuatum pectus prorumpere constat.
Vsque pudicicię insidias non pertulit ille
Par Bruto, ferro fęlicius insuper usus,
Mors ea ni patrię foret infęlicius acta.
Susceptum ratione, licet, nemo improbet unquam,
At non, ut liceat 112 iam protinus omnia magnis.
Si cęlo pendere liquet mortalia cuncta,
Legibus hinc etiam et certo simul ordine necti,
Ordinis una igitur series est aurea, quęue
Prouehit auspiciis cęlestibus; altera contra
Heu, temere hęc uersans palantum more tumultus
Mittit in abruptum miseros et deicit Orco.
Vnde oritur nobis ratio diuersa regendi,
Co[m]putet ut demum recte 113 prior omnia uitę,
Altera cum turpis, maculis infectaque restet,
Errorum genitrix et nigrę obnoxia morti est.
Euge, Pater, nobis tu dux, tu uerus et auspex
Hoc pręscribis iter iussus deducere rite!
Non simplex acies, non unus miles in hostem
Quęrendus, uarium opponi sed debet utroque, 114
Quam uarię species castris hostilibus, agmen:
Intus enim frustra nos 115 impugnamur et extra.
Sed quoniam excors damnata est sententia pridem,
Prorsus eo Fidei prohiberi sumere ferrum,
Persuasę populis edoctis lumine Verbi,
pagina 116
Imperio, patuit quam late, sponte receptę,
Detractum nihil est cui iuris protinus inde,
Accessum potius, posthac Pater orbis ut esset.
Cui, pueros doceat pariter tum uerberet idem,
Acceptum stat ius natura moribus olim.
Atque ita iure quidem nemo sibi uindicet ullum
Regnum: solus enim tali dignatur honore,
Imperium qui sponte Cruci subiecerat olim.
Attamen inde Fides refugit uim libera ferri,
Non ideo patitur dominarier effera corda.
Quin etiam dominum terrarum gratia rite
Instituit, quotquot late sub iure tenebat.
Inde Fides pridem iam Cęsaris exigit arma,
Et regno Christi sua regna amissa reponi.
Bella geri contra, prout urget quemque libido,
Et uetat et statuit iam fędera certa uicissim.
Nec porro iniustis quicquam crudelius armis,
Nec iuris quisquam est sibi scilicet arbiter aequus.
Aduersus Turcas sic nobis expedit arma,
Restitui ut contra uaginę pręcipit ensem,
In fratrem quoties feruens excanduit ira.
Huc igitur reuoca quicquid peccauerit alter,
Illico censurę quo stet contentus uterque,
Ni forsan legi pariter iurique repugnent,
Qua fere constiterit tibi rem cum gentibus esse,
Idue queas terrę subito et testarier alto.
pagina 116v
Ast opus, et Turcas Romano limite pelli
Si quęras, campis et Martia castra locari,
Fortius et castris iam classica pulsa sonare.
Quid referam, quales acies, aut agmina quęnam
Imploranda, dari forsan si possit opella,
Obturetur, hiat iam pridem quicquid in aede,
Hęresis utque simul Germana oppressa periret?
At, quęcunque tumet, incidi uomica debet,9
Plagaue erit certis posthac curanda medelis,
Scriptio, sacra statuta Patrum collyria 116 sunto.
Sed tu Germanas iam rectius enterocellas 117
Curabis, melius si pestem olfeceris illam.
An, tantum ut technis orandi et nititur astu,
Iudaicę fraudis ueniat substructa ueneno,
Insidias Fidei si gens has aemula ponat?
Verum pręstiterit de scolis pellere primum
Errorum autores, pręfectis dogma uicissim
Qui purum doceant, et uero consona reddant
Cuncta, nec ambiguo inquinent sincęra reuicto,
Nec ceu delirent temulenti ambage uiarum,
Sed norint quascunque magis detergere sordes.
Sin aliunde uenit, processit origine quali,
Consilia his etenim constat secreta teneri,
Atque illo cogi nostrum iam dogma professos,
Infestos frustra Christo, nihiloue minori
Feruentes odio Patrum, neque tendere tantos
Conatus alio, quam si nunc morte secunda
pagina 117
Correpti rabie Christum damnare ualerent.
Quęue fuit, uide sis, affectio pręuia demum,
Si quid obęratis persuasum gentibus, et quid
Templa tulere mali, solito ac conuiuia more.
Constat enim illecebra tantum repsisse uenenum,
Vt quicquid populo graue, strinxerit ore prophano,
Tum contra Veneris laxarit frena furentis,
Et sic opposito reprimi petulantia debet.
Ast excusserimus de nostris Israel oris,10
Fata solo patrio quem reddi et tempora poscunt,
Nacturum tandem tenerum cor scilicet illic.
Hicue tua refert uoluentibus ordine fatis,
Pręsideas clauo prudenter et omnia longe
Prospicias, nec te uinci, surgente procella,
Paule, sinas, fluctus et sustine puppe secundos,
Neu uertant cursus tamen, ac elabier ultra
Possint, dum studium fuerit modo damna cauere,
Ne Christus nobis titubantibus euolet alto.

Satyra118 octaua

Vnde aditum mihi quęsierim, Francisce, paranti
Cor triste et męstum quamuis tibi promere pridem,
Quodue usurpato seruatur more, loquenti
Rite sequi placeat per prima exordia, causę
Vt simul et ratio dicentis gratior extet:
Scilicet119 ille tuus non iam male cognitus hospes,
A parte haud una tua regna premente tumultu
pagina 117v
Aduersi Martis tantumque in rebus iniquis
Ausus qui solui tunc ora fauentia primus,
Speque animos tollens meliori tempora belli
Improba damnaui cęptis conquestus honestis,
Heu rerum exitio uerti contra omnia prorsus.
Cuius item, illa tuas si qua peruenit ad aures
Altera uox, siluis120 resonantis harundine questus,
Et pariter prologus plorantis pręlia longe
Altera deposci flores et nomen auitum,
Stringentis121 posthac deliramenta recentis
Erroris, nec non qua fas tot damna ruentis
Restitui fidei, sermonibus insuper istis
Argumenta dedi testatus pectus amicum
Extingui uobis iras optantis acerbas.
Maius122 adhuc, sumptis animis audacius uso,
Si perlata fuit, dictatur epistola demum,
Si pactum statui possit fędusque, monenti,
Sed lasso toties expertoque omnia frustra
Visum etiam hanc operam mandari prorsus arenę,
Emendet uitium ni fors diuinior ultro.
Quamquam, o. sollicito sed non desistere pręstat:
Ast utcunque uacat, nil iam tentasse pigebit.
Sed studium, Francisce, impendo quod anxius olim,
Spectat eo, quo te cum colligis, ire seorsum
Ecce uides, procul et terrestria cuncta relegas:
Solus es et solo te sisti numine coram
Naturę cernis diuinę, regia sceptra
pagina 118
Hic nulli fastus, potius graue munus opusque
Haud leuibus meritis pensandum et perpete cura,
Qua tibi, qua demum populorum rite saluti
Prouideas, prorsus numerumque impleueris omnem
Iusticię, ut recte commissa in morte resignes.
Huc agedum mihi paulisper diuerte uocatus:
Cerne prius, regio quam luce coruscat amęna,
Nostra sui demum quam mens sibi conscia restet,
Se prorsus uacuam nihili de parte teneri
Auersamque bono, fęcundam corporis haustu,
Hic ortus nostri repetens exordia prima,
Principio putri conceptos gliscere, cęlum
Hausimus utque simul, proiectum debile poni
Corpus humi, tum flentis opem implorare querela 123
Ingrati hospitii, diuortia qualia posthac,
Heu, uitę miseris, dum nos fallacia diues
Errorum potat, ludit fortuna fauensque
Et species uastant uitiorum mille, sequaci
Per uarios casus quę secla uolumine uersant.
Peius ridiculo uisum tam nobile contra
Factum animal, ludos124 de quo Fortuna iocosque
Tot fecit, uarios ut scęna induxerit actus,
Publicaque exhibuit nostri spectacula casus.
Legibus125 at quonam parens euadit hic idem?
Scilicet hunc tenues rapiens Astręa per auras
Sub pedibus Manes furibundum Acherontaque monstra<t>, 126
pagina 118v
Perpetui seriem mox ordinis ille secutus
Absconditque caput, propriis et redditur astris.
Eia age nunc et agi tecum patiere libenter
Quo pacto tandem? Legi contrarius esse
Diuinę et miseris torqueri casibus, olim
Pręcisum est Parcis ut inexorabile fatum?
An qua libertas regnat, nec desinit usquam,
Promotos aura sed prouehit usque secunda?
Heus, hodie iam longa tibi querimonia cesset!
Nempe solum hoc sacrum, quod nos calcamus, et aedes
Ipsa Dei, hic nostrę misteria nosce salutis;
Hoc regnum, statuit sibi quod sapientia Patris,
Quo rediit, postliminio ceu, natio nostra,
Fas ubi cęlestis ciues mortalibus urbis
Esse ac exilii fas damna rependere longi.
Sed Christo qua nam sunt regna hęc prorsus adepta?
Non tulit hic mortem, non hic opprobria mille,
Mandauitque suis non dogmata talia demum?
Sed quid enim, pacem non commendauerit usque?
Heu,127 animus quo te rapuit, quo flexerit ira,
Nec sat adhuc uobis pridem tot pręlia facta,
De quibus incertum, constarent iurene, prorsus
Hęc hodie ni iam tibi sumpseris impia tantum,
Defendi poteris nec, si stes uindice ferro?
Obtinuit nullum sibi ius uim protinus illam,
Vt liceat, quodcumque libet, uel si omnia prorsus
Verteris, hinc fidei ratio iam nulla fiatue. 128
pagina 119
Insuper inde reum plus, scito, iniuria lędit,
Quam si quis patitur, mala si patiemur, inultus
Non iam restiteris tumet, uindicta, nocentes
Quę punit, suadens aderit mortalibus ultro
Rectorem constare Deum, tum curta uoluntas
Quam sit peccandi, poenam expendisse coacta,
Atque agier secum captiuo ut, cętera prorsus.
Heus, generose, bona ac alioquin prędite dote,
Aeque129 animi ut specie proceri corporis ampla,
Quis uelit esse miser, quęso, potis esse beatus?
Anne beatus enim, quę nolit at omnia passus?
Aut quid non merito patitur, qui sponte potentem
Offendat, lędatque suam rem et tollat honorem?
Anne fides non sit res Christi, non sit honorque
Relligio, demum oppositis non omnia tolli?
Et quam Maumetus quę res contraria porro
Plus fidei, cui nil mentis sensusque pudici,
Ni lex naturę bonitati cederet ultro,
Hactenus ut liceat meliores cernere lege
Interdum obscęnum et professos dogma profanum?
Hęc ergo tibi quo, speras, commertia uergant?
Si Deus, et summi si uera propago Parentis
Christus, si columen nostrum hic, si uera salusque,
Odit et in terris si quę, nunc oderit alto,
An fuerit quicquam tibi tanti, ut cęperis hostem
Illum, tum facias nauci quęcunque futura
Damna, legasque simul fieri de parte nocentum?
At passus si quid doleas indignius, oro,
pagina 119v
Anne putas causę tibi posse esse arbiter ęquus,
Ius excandescens et fas ut misceat ira
Et ciat exitio communi in pręlia Turcas?
At si de te nec meritus sic, uilis haberi
Nec debet tantum, debet potiusue timeri,
Non fuerit sedes hodie imploranda querenti?
Non ea, quę miseris heu toxica miscuit olim,
Vnde prophanari Christi fere contigit aedem,
Pacta quibusque suas et res facientibus ultro,
Vt uilem iccirco haud puduit statuisse tyrannum,
Vlta pudiciciam merito ut sit mascula uirtus,
Sed seruata adytis sanctorum sancta, thronusque
Ipse Dei uerus diuo uenerabilis ore,
Culta ubi relligio, tum summa scientia rerum.
Hęc statuet quicquid, sententia nempe ferenda est
Aequo animo, posthac studium commune uicissim
Sit pacis, sub qua corrident omnia cęlo,
Arua nitent, melius uirtus stat culta per urbes,
Pleno fundit opes tum passim copia cornu.
Neu tibi, neue tuis, bona tot, Francisce, negatis
Auribus inuideas, neu desint lilia campis,
Quo nostrę cernis pręferri signa salutis.
En spectat, solito ut tripudia Gallia more
Concelebret, Gallos in castra fidelia tandem
Conspecto, 130 lętos raptim sua signa referre.
O uideor quę nunc animo pręcepta tueri
pagina 120
Gaudia, quale aeuum totis reuirescere terris?
Nam ceu pręsentes Solymis gestire subactis,
Atque crucem Francos cerno sibi sumere lętos,
Feruere turmatim uulgo, qua parte salutis
Signa olim steterint, uisuros, singula demum
Ex propriis mox gesta locis cognoscere Christi,
Et secum qua fas mortales mente coire.
Sic par, tumue fidem uobis defendere auitum: 131
Neu stes ergo hodie, pręsens renouetur ut aeuum.

Satyra132 nona

Multa133 prius tecum quamuis audacius usus
Contulerim, studio quamuis tum denique multa
Dictarim meditans cęlo tua tollere facta,
Spe ductus fati melioris tempus oriri,
Auspiciisque tuis renouari secula posse,
Multa tamen fallunt luduntque fugacia uota
Mortales, ut adhuc non iam promouerit unguem
Fortuna, at contra nostros irrumpere fines
Auserit et ducat captiuos Turca fideles
Quottidie, atteriturque simul res nostra ruitque.
An satis est solio sceptrisque potirier istis,
Atque tua nil iam referre putaueris inde,
Intereat uel si plebs uilior omnis ad unum?
Nonne sequi positis iam talibus inde necesse,
Insano sic cuncta regi mortalia casu,
Si quos ingenio simili subsistere demum,
Atque iccirco nihil prorsus differre uicissim,
pagina 120v
Attamen usque adeo uel sic iam constet abesse,
Sit nihil omnino quo rerum optatius uno,
At contra prorsus restet uilissimus alter?
Sed modo si solo uersari talia casu
Contingat, nec sit quę iam prudentia rebus
Temperet, at, quęso, quocum fęlicius actum
Esse queat, generis tibi tam male prorsus agentis,
Peius et instabili titubantis protinus alto.
Sin absurdum, consulto cui cuncta geruntur,
Proueniat134 temere hoc prorsus, sitque, unde redundat,
Vilius omnino rationis disparis ultra.
Mente gubernari nostrum genus ergo patebit
Concessis tandem, si nil omnino per omnem
Expediat uitam, proprium spectauerit ultro
Ni finem, studium ni prorsus conferat illo,
Exortes ne sit restare diutius olim.
Non operę pretium fuerit iam nosse, regendis
Cur nam pręficiar populis, cur denique, si sic
Contingat potius, cogar parere iubenti?
Ast illo haud aliter demum pertingitur unquam,
Ni, quacunque locet, ualeam penetrare profundu[m135]
Consilium, uoluit quod nos ciuiliter omnes
Institui, a136 siluis collegit in oppida postquam.
Hic mecum agrestes cogi speculare frequentes,
Aduersusque feras opponi męnia primum.
pagina 121
Vita hominum uariis exculta est artibus unde,
Et cępit melius uestiri, mollior una
Quęsitus uictus, per quem cutis hispida cessit,
Et melior uenis manauit protinus humor,
Ac simul ingenium solertius exit adultis.
Turpiter et facti sensim pudor additus, intra
Crescentem pubem fines retinebat honesti.
Hinc frenum posthac obscęna libido recepit,
Profectus studio uigili creuere, simulque
Vtilitas priuata quidem, tum publica[cre]uit.
Et morum leges auctę et prudentia rerum,
Consultumque homini melius, nam gesta parentum
Cępta quidem scriptis mandari cautius aeuum
Fecerunt, quod post duplici profecit ab usu,
Instruerent sobolem dum pristina facta secutam.
Quin dum pręstaret uirtutum Gręcia dote,
Imperium late tenuit terręque marisque,
Dehinc illam subigit succedens aemula Roma,
Aetas prouexit melius iam singula quando,
Gentibus et uirtus est reddita clarior ultro.
Emicuit promissa137 salus tunc forte, latensque
Pridem relligio uulgatur prodita fatis.
Namque138 diu obliti legem ritumque sacrorum
Eicimur postquam, qua regnat uera uoluptas,
Protinus huc facti mortales cessimus ergo.
Crescebatque malis soboles nutrita paternis
Et peius muto pecore obrutescit amando,
pagina 121v
Rarus erat, cęlo qui iussas poneret aras.
Vsque adeo est animi uirtus extincta pudorque,
Vt tam turpe Deus nimbis oppresserit aeuum,
Exempto qui tunc tenuit se criminis expers,
Vnde139 nouam generis placuit deducere stirpem.
Ast iniecta tamen posthac est culpa nepoti,
Qui cępit subito sęuire ferocior ira.
Bella orta hinc nobis regnandi et praua libido,
De plebe erranti exemptus uix unus et alter,
Et Deus [in]sinuat sese secretius ollis.
Hinc bonus et prolem uenientem prouehit ultra,
Multaque pollicitus sancit sibi fędera primum
Et140 fore, quando quidem patietur carne uideri,
Spondet, pro noxa humana quo rite litetur.
Ambages141 longę, sequiturque ambago uiarum,
Surrexit donec rerum columenque salusque
Iosippus: late nomen perclaruit huius.
Ast oblita uetus factum successit ut aetas,
Restitit142 inuisus Phariis mox Israel oris,
Exigitur, tractusque petit procul inde remotos.
Attigit ut tandem optatos tantumque petitos,
Relligio melius celebrari cępit honorque
Exhibitus maior, stetit143 et famosior aedes.
Quin et adhuc ritus postquam miscerier aris
Gentilis cępit, non uindice destitit ira
Ipse Deus rebus moderans prudenter, ut aeque
Puniat et sontes et seruet gratia iustos.
Dumque scelus populi, dum regum cresceret una,
pagina 122
Ecce ani[mo]s uatum tollit Deus aethere summo,
Et tenuit subito repens formido pauentes
Post144 Vrbem captam, post eruta męnia duci
Captiuos, et adhuc reduces quęcunque manerent,
Venturique145 palam Messię secla docentur,
Multa uelut passus tandem damnatus obiret,
Extorresque agerent patrio de littore postquam,
Visuros longe superantem, gloria quanta
Iosippi fuerit Pharia dominantis in ora,
Pertineat ditio cuius, qua permeat orbem
Sol medius lucem rebus uitamque ministrans.
Hec res est, quorsus Deus omnia condidit olim,
Scilicet ut medio ponatur lumen amicum,
Sub quo aciem ad cęlum gens nostra plagasque liquentes
Tollat et aethereis assuescere gaudeat oris,
Et quamuis sero, complumis 146 reddita tandem.
Hoc regnum Christi est, ea demum natio regni,
Nec si deterior iam pridem euaserit, usque
Negliget, at potius longe reuocabit abactam
Defendens iustum et mulctans de more nocentem.
Pręuenias igitur perpensus 147 tristia quęque
Consilio nec non collatis uiribus una:
Exemplo ueteri tum stet tibi lucta, Deoque
Congressis neruus sub fęmore inareat ipso,
Vt prorsus pereat uobis uesana cupido,
Quo rerum recte hinc habeatur publica cura.
pagina 122v
Namque olim commissa fuit custodia talis
Principibus, munusque bonum commune tueri.
Vos igitur nostrę debetis cuncta saluti,
Cumque fides populi iam communissima res sit,
Illo cunctorum robur uiresque ferendę,
Fortiter hostili ut restet defensa tumultu.
Quin et adhuc ea propagetur latius, illud
Pontificis munus commune et Cęsaris una.
Vnus si uerbo doceat, contundat at alter
Obstantes, late Romanaque proferat arma.
Huc ergo institui, cursus contendat ut oris,
Tu maior circum cunctos amplectere mitis,
Nec sit, dissideat quod uobis, prorsus ouile
Ni quis damnato nequam iam dissecet astu.
Sit Petri solium sanctum et uenerabile demum,
Accumbant iuxta tum proxima Cęsaris arma,
Desuper immineat moderantis gloria Christi,
Quo cuncti subeant tibi posthac ordine reges,
Vt nemo doleat, sit consultum omnibus aeque,
Abstulerit propriis ut sordes protinus aris,
Christicolas uideat cunctos ecclesia fratres.
Huc tu conatus studiumque intende perenne,
Aeuum fac pręsens tandem uertatur in aurum.

Sermo148 decimus

Cerne, tibi cęlum, Pascasi, lucida pandit
Qua latera et tollit sublimi concaua ductu,
pagina 123
Includitque intus, quo nil speciosius usquam est,
Cuncta fouens late naturam ut pignora mater.
Contigua aeternis mortalia fluxaque restant
Hac demum, contra mentemque expertia mentis
Participant, rebus dum prouida cura caducis
Succurrit, simul et labentia sustinet aeuo
Perpetuo, reparans redeunti cuncta meatu,
Continuatque simul lustrando, protinus unquam
Eliciens terram ne cesset amabile tempus.
Natiuas causas repetens ab origine motus,
Multiplicemque modum tacitus speculabere mecum,
Visceribus terrę quod germen promicat ultro,
Pręuius ut sensim semen prius alterat ardor,
Quem149 porro duplex uariat tibi latio cęli,
Currentis recta, obliquo et uergentis in orbe,
Ceu massam tibi sic subigens elementa subinde.
At150 motus non ille uenit ui corporis ulla,
Non propria pariter non externaue ciente.
Namque quies finis motus, tum latio defert,
Obtineant quo mota locum, quo protinus unquam
Perpetuo repens non cedit stellifer orbis;
Tum non externa, casus namque exulat inde,
Qui fieret tali causa nutante repente.
Ergo id mentis opus, quę degit libera prorsus,
Propositumque suum non ulla lege coacta
Persequitur, rebus dictans mandata creatis.
Sed151 quęnam, aut qualis, numero demum una, magisne
pagina 123v
Vel plures? Mundo at rationis demitur inde
Tum multum decoris, plures si protinus uni
Pręsideant, et152 adhuc uetus unam scriptio ponit,
Pręscripto cęli tradens distinguier undas,
Hanc quo significat molem mentesque creatas,
Desuper et domini quis spiritus innat[at], inquit.
Ast huic mutari non una aut nempe seorsum
Contingit motus experti protinus omnis.
Est igitur ferri, quoniam iam suscipit a se
Latio principium, partus uenientis origo.
Vtque153 unus motus, sic unum denique cęlum,
Et causa pariter sic porro cietur ab una,
Ascribi sectę nec debuit altera parti.
Namque opis illa quidem non indiga, sufficit ample
Officio proprio, nec uiribus influit ullis
Altera, sed soli cuncta huic obnoxia restant.
Ast ea diuersi ratio contraria motus
Seruari haud potuit demum nisi prorsus ab uno,
Quo pariter posthac et mundus constitit unus,
Et similis ratio fętus ac ducitur una:
Hanc154 animam mundi tibi prisca academia dixit.
At quoniam sancita boni sub fędere moles
Hęc fertur, merito domini sibi spiritus hęsit,
Ex quo manauit diffusos uita per artus.
Sed tu, nate, patet quantum hoc spectabile, crede
Sacrum aedemque Dei, positas, quis degere pręstat,
Tum nobis leges, et pręsens numen ubique,
pagina 124
Quod molem hanc agitat mundi, tum mentibus illud
Illabi nostris, qui facti conscius inde
Cunctis prorsus adest, merito hinc et iustus inurit
Singula gesta hominum moderaminis arbiter aequi.
Demum hoc numen idem, sic nostris imminet usque
Pectoribus pręsens, ut perpes commouet orbes,
Lu[cem] haurit penitus mortalis spiritus unde.
Non155 hic uocem horresce nouam, non notio simplex
Illius, excutias naturam, spiritus omnem
Aufugit interitum, tum si caput altius abdas,
Sursus inaccessa rectorem sede petasque,
Huic collata manent prorsus mortalia cuncta,
Atque statum melius talem cognoueris inde,
Materię aduertas si nunc mentisque creatę
Diuersam quantum sortita potentia uim sit.
Namque in parte quidem formari est altera nata,
Interitum permittat adhuc aliquatenus ut iam,
Quaque ingressa fuit pridem, mox cedat eadem,
Diuersum prorsus dum uis contraria gignit.
Experti interitus contra intellectus at ipse
Re natus fieri manet immutabilis ultro,
Vno uel gremio tibi si contraria condat.
Quique Deo prorsus quam primum iungitur, inde
Immortalis agit proprię ui redditus, inquam,
Restitit utque exors mortem delibat in ęuo
Perpetuo, fidei tibi quam misteria norunt.
Huc aciem tu tolle mihi, simul abdita quęre,
pagina 124v
Quęnam a principio statuit commertia nobis 156
Inuisens et humi prostratos lumine tollens,
Et nostros una ut prouectus educat ille.
Tum caueas tibimet, ne quę fallacia forte
Subrepat, qua sępe homines iam fallimur ultro.
Nunc igitur nobis sita sunt exordia in [ip]sis
Sensibus, augescit noster quoque spiritus inde.
Quęque homines ideo sacris preciosa reposcit
Ipse Deus, mandans sibi soli optata dicari,
Vt secum coeant tandem, cui uota relegant,
Inde pecus sacris ardebat in ignibus olim.
Non temere at nobis bona delinquentibus ultro
Intereunt, etenim nobiscum protinus actum
Sic a principio est facinus damnante scelestum
Quodque Deo, ut157 demum obruerit genus imbribus omne,
Turpia cui dictu tum cuncta obscęna placebant,
Vt sibi uix posthac hominem158 hinc excęperit unum,
Ex quo stirpem aliam uenientibus aederet annis.
Quin soboles non illa diu tibi perstitit insons,
Diuersi sed erat generis longe altera culpa,
Et tollunt animos captantes nomen inane.
Bella hinc orta statim regnandi et sęua cupido,
Cum uitiis nonnulla tamen sic denique uirtus
Creuit et humanas suscepta exercuit artes,
Dexteritate tenet qua sese publicus usus,
Non simplex nostri prouectus substitit unde
Ingenii, et qui mirari sublimia mouit.
pagina 125
Ergo huc sustinuit peccantes prouidus autor,
Vis nostra eliciat toto pro robore quo se.
Ast idem legisse tamen non defuit unquam,
Tandem159 erectus humo aspectum qui tollat ad astra,
Caldęusue fuit quidam, cui puriter hęsit.
Huic demum fidei post capta pericula rarę
Pluri[m]a pollicitus tandem prius abdita pandit,
Quis Deus et uitę quodnam sibi degitur aeuum,
Vt sterilis non illa manet uis ultima rerum,
Noticiaque sui quod uerbum promicat inde,
Vera aeque ac integra Patris substantia magni.
Mutuus his itidem uelut illico manat amorque:
Res quę materia longe iam distat ab omni,
Tum simplex actus totus sibi redditus una,
A quo statque omnis semota potentia prorsus,
Os agilis pariter qui fert ab origine ternum.
Quod stirpi demis, uirtuti demitur illud,
At uirtus suprema quidem, nec enim altera consors
Est omnino sibi, uirtus sic permanet una,
Etsi diuerso uultus stant protinus ore.
Hic160 uirtus concepta prius, cur conderet orbes
Continua serie tum certa lege uicissim
Complexos, nec non uolucrum simul agmina diuum,
Deposito patri deuouit robore natum,
Paupertate simul sic sumpta adoleret ut aras,
Et docet hic, a principio cur machina mundi
Constitit, ut summi gliscat ueneranda parentis
Relligio, casum posthac ritumque salutis
pagina 125v
Humanę, fore nam quando uersabitur, inquit,
Factus homo in terris lato Deus aethere regnans,
Huius in aduentu toto notescet in orbe
Relligio, uere tunc aurea secula surgent.
Nate, Deo simul hec inuisa et uisa creanti
Propositum tellure fuit mortalia uili
Tollere uota hominum et summo suspe[n]dere coelo.
Quando fides uulgata foret, post secula tanta
Quod factum aut passum est, cuncta huc quęsita fu[ere].
Omnia maturat, nec festinantius urget
Ipse Deus quicquam, post multa pericula nec non
Prouectus multos laudatę Sionis aeque
Vt Sophię Danaum, cum iam promissus adesset,
Declinante quidem reprobari more paterno
Debuit, at contra studio crescente Pelasgis
Et Latio doctrina capi de cęde suorum.
Hęc eadem ut nobis inter discrimina creuit?
Nam studium simulac Sophię implorauit 161 opemque
Hereticis fidei uim conquassantibus ipsam,
Extemplo errores animi procul expulit omnes.
Sed priscis uarie et studio est agitata recenti.
Nam fidei multos Adamantius 162 intulit inde
Errores, at ea discussus protinus error
Est omnis nostris, quamuis sibi uomica quędam
Apparet, teritur dum scola prorsus in omni
Solus Aristoteles, nec, quidnam apodictice dicat,
Percipitur, tum quidnam circum exordia contra
pagina 126
Disputat, atque uni tribuunt promiscua fasci,
Vt non pauca tamen sic in generalibus errent,
Plurimaque ignorent circum ipsa hinc singula demum.
Stultius163 aut quidnam, quam primum ponere motum
Difformem, stellis medio uelocibus axe,
Adque polos illis angusto segnibus orbe,
Vn[um] quo demum cęlestia texta mouentur,
Cum motus nequeat tardus simul esse celerque?
Quidue164 magis demum contra argumenta, petitum
Ex alio generi diuerso suadere uelle,
Cum diuersa quidem sint rectum et circulus ipse?
Defit adhuc, propria quod sede haud dimouet orbem,
Cum recta motum 165 loca permeet altera semper.
Illos166 astra tamen fallunt currentia frustra,
Namque immota quidem cęlum hęc uertigine torquet,
Sed diuersa moram ratio metitur, ibique
Illa palam mirata uices sibi computat omnes,
Iudicat et numero uelox tardumque repente.
Huc mihi tuque molam celeri uertigine sume,
Tum ratio motis analoga constet utrinque,
Vt cursu cęlum prorsus uertatur eodem.
Quamque hodie non iam tibi tunc uelocius iret?
Nonne etiam ratio motis analoga constat?
Ingenio pariter, quod nobis computat horas
Et cęlo, aut quis nam dicat uelociter illud
Currere percepto nusquam uariamine prorsus?
Non uelox cęli motus, nec machina talem
pagina 126v
Exigit inferior, calidum frigusque uicissim
Nec non sicca petens mutari ac humida sensim.
Non167 minor est error, rationis captus aperte
Quod pręhendit, potius hebetes contendere uelle,
Pręscripto cyathi uariis subeuntibus, illo
Scilicet ingredier, qua nil concernitur ex se,
Vt fugiatque illos distinctio docta magistri,
Corporibus pressam uacui, tum protinus extra
Esse aliam partem, nunquam semel error at haustus
Ad liquidum sinit hallucinantes cernere uerum.
Non hac parte aliud deceptus percipit aeque,
Quid locat, aut serie qua corpora complicat orbis,
Inde loci queat ut tibi deffinitio 168 summi, 169
Ambages animi quę prorsus tolleret omnes,
Vtque170 et inane locat, uenit ordinis utque superne
Hęc ratio, fotis lęto recubamine cęli.
Nil resipit quidam dicto scriptoris aperto
Hebręi, 171 172 ast illo pro more absurda et inepta
Congerit et cęlos ac terrę ignorat inane,
Cum uel lingua solo moneat, quo sistere terram
Inquit, id omnino uacuumque et prorsus inane.
Non aliud quicquam sincęrum percipit ille.
Inde nec integram pertingere protinus artem,
Et liquet incassum diuersum accersere fabrum,
Ac nil inde capi, exemplo quia dicitur oui,
Incubat, et Sophię ratio tum seminis ipsa
Quam dicto quadrat, nil consonet ut magis olli,
pagina 127
Nec meminit, quoniam causa influat omnibus alta.
Non etiam unde inopi petitur translatio dicto.
Materiale igitur, sibi quod concernit inane,
Innuit a terra, longe ut diuersa nitenti
A cęlo puros splendorum scilicet actus,
Natur[ę] geminę tum quod uariabile, limphis,
N[o]x informe simul declarat utraque profundi.
Sat tetigisse modo libanti tanta, nugasque
Pręteriisse iuuat, contentio iunior olim
Quas peperit, secum utque agitat ludibria quędam,
Et dubia haud nouit, quot non discussa relinquat.
Digressum tamen unde, modo placet ecce reuerti,
Vita hominum est igitur, qua nil perfectius omni
Cęli contextu, lato nil orbe tenetur.
Tum perfecta minus, meliorum scilicet esse
Vsibus et certo profectu constat opique.
Ergo spectat eo, quod cęlum continet amplum,
Vt uitę prorsus nostrę deseruiat ultro.
Illa gubernantis porro est moderatio quędam,
Quę motus animi cohibet, quę fine teneri
Pręscripto iubet ac etiam cęlestibus aequat
Dispectis rebus prudenter, ut omnia prorsus
Hęc eadem iusto tibi sic examine penset,
Natiui regat ut pro captu luminis isthac.
Quin etiam mortem dum uitę sępe petitam
Pręponit, restare putat post ultima fata
Pręmia, de qua re nos certius instruit alto
pagina 127v
Missa fides, motusque malos de pectore pellit
Cęlestum porro reddens commertia nobis.
Aetas longa quidem huc tandem nos prouehit aeui,
Errores ueterum depulso nosse ueterno
Vt liceat, tum spe meliori degere posse,
Quin mundus senio natis prodesse uidetur,
Nam quota res tandem uel nostri temporis ill[a]?
Transmissasque plagas, totamque peristasin orbi[s]
Lustratam, fidei famam uulgataque dicta
Aduersus uitia et uirtuti pręlia sumpta,
Diductis accensa hodie quę partibus instant,
Hęreticis fidei Turcisque minantibus una
Excidium, licet inuitis, quos adiuuat ipsis
Nostrorum mala mens factis uitaque prophana.
Non alio melius uir fortis tempore nasci
Et nunquam potuit maiori laude mereri.
O, quicunque animis hodie pręsentibus urgent
Sincęramque fidem et patrias defendere leges,
Vere fęlices, o terque quaterque beatos,
Et mutaturos mortali sorte deorum
Vitam, agedum tacitus tu mecum, nate, tuere!
Certamen belli tantum quo desinet olim?
Corruet, ut quondam uis est collisa Gigantum,
Protinus173 excutiet quando bonus Israel alas.

Finit liber primus sermonum

Notes
1
Satyra prima] quis et quid in hominis uita laudandum, et cui magistratus honoresque mandandi sint, disputatur; datatio incerta, sed post a. 1530. satyra scripta uidetur, cum Benessa poesi religiosae magis uacare coepit
2

Seposito … labore] scribendi, ut uidetur, libros carminis epici De morte Christi

3

tulit … punctum] cf. Hor. Ars P. 343

4

sorbere quęque] metr. corrupt.

5

suadet … fratri] forsan Cicero in epistulis ad Quintum fratrem

6

templa … diuum] pro templa deum quidem

7

nulli] nullum Aghich

8

uello] ita

9

uello] ita

10

quippe] sscr. pro tale

11

forte] pro si quem

12

comparet] pro querat

13
Satyra secunda] de male regenda re publica: minimis in rebus quaeritur ars, qua sine frustra operam consumere omnem homines credunt; arte tamen nulla maiora negotia tractantur, quod nemo didicit, nemo nescire uidetur, quale moderamen debeatur rebus regendis
14

occassio] ita, metri causa

15

cachino] ita

16

mannus] ita (not. Aghich)

17

nostrę … gradus] pro cum sit gradus nostrę

18

elebero] ita, eleboro Aghich

19
Satyra III] exhortatio principum Christianorum, hoc est Francisci, Caroli et Ferdinandi regum, ad concordiam reconciliandam et rem contra Turcas communiter gerendam; pro certo circa a. 1534, cum Benessa litteras satis elegantes eiusdem argumenti ad reges memoratos scripsit
20

Suadela Venusque] cf. Hor. Epist. I, 6, 38

21

Vatis … alutę] cf. Mart. VII, 35, 1

22

Par … 6 cura] cf. Hor. Sat. I, 6, 30-33

23

Si … 16 pugnent] sc. allusio ad simultates inter Franciscum Gallorum et Carolum Romanorum reges

24

iam] sscr. pro ut

25

Vos … 28 inquam] sc. Franciscus Gallorum et Carolus Romanorum reges

26

hosti] sc. Turcae

27

Rhodo] uidetur ita scriptum esse, Rhode Aghich

28

Sed … 44 loquantur] cf. Apoc 18

29

hec] ita

30

pannis] ita (not. Aghich)

31

lecti] forsan actiue interpretandum (terrestria legentes)

32

minas pręsens] pro minas hodie pręsens

33

putate] putare Aghich

34

disita] ita

35

omni] sscr. pro mecum

36

Tuque … 101 Aurea] sc. rex Francisce

37

Austria] sc. rex Ferdinande, Caroli regis frater

38

qualia … 129 inguen] cf. Gen 32, 25-32

39
Satyra quarta] de orbis Christiani misero statu: mater ecclesia prorsus neglecta est, publica curantes nocent plebi, auspicibus regibus Christianis ruunt urbes et domus priuatae, in suam perniciem Christiani cum Turcis pacta condunt; circa a. 1536, post foedus inter Franciscum Gallorum regem et Solymanum imperatorem Turcarum ictum
40

fabula … anilis] cf. Hor. Sat. II, 6, 77-78

41

ampulas] cf. Hor. Ars P. 97

42

ampulas] ita

43

quotquot … mala] cf. Hor. Sat. II, 4, 70

44

iam] sscr. pro quę

45

Atticus hospes] cf. Cic. Leg. (passim)

46

posthacue … rependunt] sscr. pro lucro referunt maioraque posthac rependunt

47

credunt] pro norunt

48

pulum] ita

49

numquid] incertum an nuncquid aut numquid scriptum

50

mores] mut. e contra mores

51

ipse] pro ille

52

ac] pro et

53

Dixit … 126 mille] cf. Corp. Herm. Asclep. 6

54

repingit] ita (not. Aghich)

55

Huicue … fecit] sc. Henricus Britanniae rex ab Ecclesia Romana a. 1534. secessit postquam suam propriam, Anglicanam nominatam, condiderat

56

Huicue] ita (not. Aghich)

57

Vel … cuinam] sc. Franciscus rex Gallorum cum Turcis a. 1536. foedus icit

58

lucro] lucri Aghich

59

fuluo … 165 sodalem] cf. Aesop. Fabul. 147; 269

60

tibi] ita (not. Aghich)

61

sodalem] pro maritum

62
Satyra quinta] quamuis importunum ei sit potentes orbis Christiani carmine acerbo petere, poeta primum reges miseri status Christianitatis reos facit, deinde eos, et Franciscum regem praecipue, ad commune bellum contra Turcas exhortatur; circa a. 1538. et foedus inter Franciscum et Carolum reges Niciae ictum
63

frenum] pro frontem

64

commisseris] ita

65

si … 44 Supplicia] forsan allusio ad crudelissimum supplicium Annae Bolenae Anglorum reginae a. 1536. sumptum

66

Alfonsi … 50 domus] forsan Alfonsi Aragonensis, regis Neapolitani, qui diem supremum obiit a. 1495: eius filius Fernandus anno sequenti morbo decessit, et domus ea prorsus corruit post mortem eius auunculi et successoris, regis Frederici a. 1504.

67

Cecidit … 51 Bentiuolus] Bentiuolorum familia, saec. 15. Bononiae supremum locum tenens, a. 1512. (Hannibale II. ciuitatem regente) potestate orbata est

68

Medices … 52 succubuit] postquam breuiter ab a. 1527. usque ad a. 1530, Florentia iterum res publica fuit, ab a. 1530. familiae Mediceae nobiles de iure duces Florentiae creati sunt; a. 1537. Alexander Medices occisus est

69

ruit … nuper] Franciscus II. Sfortia (1495-1535) dux Mediolani ultimus fuit, ab a. 1521. usque ad mortem: postea terrae ducatus ad imperium Caroli Romanorum regis adiunctae sunt

70

licet] mut. e liceat

71

non … 82 Conciderint] sc. a. 1526. in clade apud Mohacs

72

Non … Turcę] Turcae Viennam a. 1529. primum obsidebant

73

Impetitur … inita] Franciscus Gallorum rex cum Solymano Turcarum imperatore a. 1536. foedus icit

74

Illo non] mut. e non illo

75

Cesserit … initum] Franciscus Gallorum rex cum Carolo Romanorum imperatore a. 1538. Niciae foedus contra Turcas icit

76

Cui … auitum] Gallorum principes regum Christianissimorum titulum hereditarie ab saec. 15. ferebant

77

Dum … petenti] allusio ad Muhamedi doctrinam

78

Aut … 143 Athenę] Athenae a Turcis a. 1456. captae sunt

79

Captam Albam] Alba Graeca, hodie Beograd, a. 1521. capta fuit

80

Captiuamque Rhodon] a. 1523. ineunte Rhodos capta est

81

oeuę] ita, euohe Aghich

82

Desolata … regna] Turcae a. 1537. Corcyram obsidebant et parum defuit ut eam caperent

83

Quin … 154 muris] sc. de Calabriae regione Locride nominata (pars pro toto): Calabriam nempe, partem Regni Neapolitani de cuius possessione Galli cum Hispanis eo tempore contendebant, a. 1536. Barbarossa pasha uastauit et ibi arcem Le Castella hodie nominatam (Angeuinis principibus tunc fidelem) cepit

84
Satyra sexta] exhortatio pro concordia Christianorum reconcilianda et bello contra Turcas gerendo, ad Carolum V. regem, ut uidetur; circa a. 1538.
85

Et … 16 omne] mense Februario a. 1538. Veneti cum Carolo Romanorum imperatore ligam, Sanctam nominatam, inierunt

86

Quo] mut. e qua

87

Namque … 25 inermi] cf. Iud 6-8; II Reg 17-18

88

castos] incertum, casus Aghich

89

Euasura … sperant] de Gallis forsan loquitur

90

Vel … 70 actu] forsan de Georgio Brankovich (1377-1456) loquitur, sultani Murathi II. socero, cuius filia Mara sultani Mechmeti II. nouerca fuit: Turcae nihilominus eius principatum inuaserunt et a. 1439. occupauerunt

91

in] add. in sscr.

92

Sed … 76 caueret] sc. creduli Galli melius facerent ut cauerent ne sibi Turcus imponat

93

credulitas] crudelitas Aghich

94

quam] ita (not. Aghich)

95

Hic] imperator Turcus, ut uidetur

96

Lytiam] ita, certe pro Lycia

97

Caras] ita, sed littera parua (not. Aghich)

98

at] sscr. pro aut, aut Aghich

99

Hoc … 131 olim] cf. fabulam de Mida rege

100

ensis] pro orbis

101

Adductos] aduectos Aghich

102

lustretur professus] mut. e lustrentur professi

103

secordia] ita et bene (not. Aghich)

104

Vt … Orcus] sc. sub Alexandro VI. pontifice (1492-1503)

105

expendidit] ita (not. Aghich)

106

portitor] sc. Charon

107
Satyra septima] ad papam Paulum III. de religione male culta, concordia Christiana fouenda et haeresi Germana supprimenda
108

nonaria] cf. Pers. 1, 133

109

natum] mut. e natus

110

Non … 33 tergo] sc. ciconia hic allegorice pro salute, secundum fabulam de lupo et ciconia

111

consortia] sscr. pro commertia

112

liceat] ita (not. Aghich)

113

recte] rectae Aghich

114

utroque] ita (not. Aghich)

115

nos] sscr. pro uoce expuncta

116

collyria] cf. Iuv. 6, 579-580; Hor. Sat. I, 5, 30

117

enterocellas] ita

118
Satyra octaua] ad Franciscum Gallorum regem, de eius in fraternitatem cum aliis Christianis regibus contra Turcam pugnantibus reditu; circa a. 1538.
119

Scilicet … hospes] sc. ipse poeta, qui regi carmina et litteras iam plura scripsit

120

siluis … questus] sc. de suis ad Franciscum eclogis loquitur

121

Stringentis … 18 Erroris] forsan de foedere inter Solimanum et Franciscum a. 1536. inito

122

Maius … 24 monenti] litteras Francisco destinatas a. 1534. poeta primum Ferdinando misit, principem Austriacum rogans ut eas, si satis placerent, regi Gallorum porro mittendas curaret

123

querela] ita (forsan querelam melius)

124

ludos … 57 casus] sc. de tragoediis Graecis primo in loco hic loquitur

125

Legibus … 62 astris] sc. parens legibus iustus est, ergo Iustorum resurrectio hic memorata est (cf. Lc 14, 14)

126

monstrat] ita, sed legendum puto monstrat (not. Aghich)

127

Heu … 84 ferro] sc. ad simultates inter Franciscum et Carolum reges allusio

128

fiatue] error (not. Aghich)

129

Aeque … ampla] Franciscus vere procera pro captu temporis statura fuit

130

Conspecto] ita, sed melius En specto (not. Aghich)

131

auitum] ita, et puto bene (not. Aghich)

132
Satyra nona] ad Carolum Romanorum Caesarem, de re publica Christiana bene regenda
133

Multa … 3 facta] sc. poeta et prius Caesari carmina et litteras scribebat

134

Proueniat … 29 patebit] scriptum pro his tribus uersibus excussis: Proueniat temere hoc prorsus, sitque inde redundans / Omnino melius multo excellentius ultra. / Mente gubernari nostrum genus

135

profundum … 39 Consilium] sc. Dei omnium creatoris

136

a siluis] mut. e simul a siluis

137

promissa salus] sc. Christus

138

Namque … 67 ergo] sc. homines ex Paradiso expulsi

139

Vnde … stirpem] sc. de diluuio loquitur

140

Et … 83 litetur] sc. de Christo loquitur

141

Ambages … 86 huius] cf. Gen 37-50

142

Restitit … 89 remotos] cf. Ex 1-40

143

stetit … aedes] cf. Rg 1, 5-6

144

Post … captam] sc. Hierosolymam, a. 587. a. Chr. n.

145

Venturique … docentur] cf. libros Prophetarum

146

complumis] ita

147

perpensus] ita et, ut puto, bene (not. Aghich)

148
Sermo decimus] ad Paschalem filium sermo philosophicus de mysteriis coeli, mundi et hominis uitae, satis obscurus
149

Quem … 17 orbe] cf. Arist. Cael. 268b

150

At … 28 creatis] cf. Arist. Physic.

151

Sed … 37 omnis] cf. Arist. Metaph. 1076a5

152

et … 35 innatat] cf. Sen. Epist. 66: ‘Ratio autem nihil aliud est quam in corpus humanum pars diuini spiritus mersa’

153

Vtque … 42 parti] cf. Arist. Metaph. 1074a30-39

154

Hanc … dixit] cf. Plat. Tim. 29-30

155

Non … 78 condat] forsan secundum Aquin. S. Theol. Ia 75-77

156

nobis] pro terris

157

ut … omne] de diluuio loquitur

158

hominem … unum] sc. Noe

159

Tandem … 115 hęsit] sc. Abraham

160

Hic … 142 surgent] sc. hoc Christi doctrina; cf. Phil 2, 7-8

161

implorauit] sc. doctrina

162

Adamantius] sc. Origenes, scriptor ecclesiasticus saec. tertii (cum Pseudo-Origene non confundendus), cuius doctrinam multi vituperabant

163

Stultius … 173 celerque] cf. Aquin. Comm. Arist. (De Caelo: lib. II. lectio 15)

164

Quidue … 176 ipse] cf. Aquin. Comm. Arist. (De Caelo: lib. I. lectio 3)

165

motum] sc. res mota

166

Illos … 194 sensim] cf. Aquin. Comm. Arist. (Physic. lib. IV. lectio 19)

167

Non … 202 uerum] cf. Aquin. Comm. Arist. (Physic. lib. IV. lectio 9-14)

168

deffinitio] ita

169

summi] ita

170

Vtque … 213 inane] cf. Caet. Exp. in lib. Genes. 1, 2

171

Hebręi] sc. libri Geneseos scriptoris

172

Hebręi … 211 inane] in marg. add. Thomas Caietanus in expositione Geneseos

173

Protinus … alas] cf. Ps 73 (72)

Notes
1.

Male corripuit auctor secundam syllabam uocis agaso.

2.

De quantitate uocis inita uideantur notata ad pag. 81.

3.

De quantitate uocis inita uide quae notata sunt ad pag. 81.

4.

In hoc uersu auctor bis produxit primam syllabam uerbi praeibunt, nempe imitatus Statium lib. 6. Thebaidos v. 518.

5.

Vide, lector, notata pag. praec. sub hac eadem littera.

6.

Errauit auctor corripiens primam syllabam uerbi proderit.

7.

Pessime, si aduerbium est, ut uidetur, ultimam producit.

8.

Duplici errore uno in uerbo peccauit auctor, corripiens duas priores syllabas uerbi titillare, quae ambae longae sunt, et per duplicem ll illud uerbum scribi debet.

9.

Vide infra notam (a) pag. 549.

10.

Heic quoque dupliciter errat auctor, dum duas postremas syllabas uocis Israel corripit, cum ambae produci debeant.


Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica