MISCELLANEORVM LIBER1

Author: Beneša, Damjan 1476-1539Editor: Antun Agićand Vladimir RezarSiječanj 2018

MISCELLANEORVM LIBER1
pagina 129

[(1)] Elegia 1

O iucunda animi species mihi reddita nuper,
Pręsidium humani tam generisue decus,
Obuius unde mihi pręsentem protinus offers?
Atque hęc unde, precor, lux tibi corpus obit,
Lux, quam non oculi cernunt lucem attamen esse? 2
Haurit quod, nostro est pectore certa fides,
Ipse quidem ut uisus semota sede receptus,
Qua procul humana conditione uiget,
Et uera exceptus iam uerus in aede sacerdos,
Puriter ut Patri per pia uota litet.
Nos illis longe miseri disiungimur oris,
Qua cessit brutis, parte caterua uaga,
Addicti nimium externis turbamur et usque,
Quos, qualis quidam turbo, tumultus agit.
Sic meriti culpas luimus, semperque luemus,
Exilii fuerit dum diuturna dies.
Heu, flendo totos frustra consumimus annos,
Nouit et e nostris crescere pęna malis.
Et dum punimur, peius delinquimus ultro,
Quę mala sic peragunt continuata uices:
Vsque adeo sensim ruerint bona singula nobis,
Restetue, ut redimat facta nephanda, nihil.
Quid non polluimus demum, lustralia sacra,
Seu spectes regni sceptra seuęra magis,
Iudicium ut rectum proprio de limite motum est,
Et lex continuo uana redacta fuit?
pagina 129v
Sublatis quibus e medio, passimque tumultus
Et passim nobis mutua pugna stetit,
Quando fidem aduersus hostilia mouimus arma,
Ceu parum id, ut nostro robore pulsa cadat. 3
Non satis alterna de cęde occumbere fratres,
Iniusto tingi tamue cruore solum,
Ni nostra demum Maumetus in ęde locetur,
Vt fidei Turcus clamitet inde probro.
Addidit extremo exitio Germania, flammas
Extinctas iterum quę reuocare studet.
Ausibus at, quęso, qua contra hostilibus itum est2
Et data quę tantis est medicina malis?
Nempe4 nihil cęptis ecclesia temperat olim,
Peius adhuc solitis addidit illa malis,
Vt stringat ferrum, tractetue prophana sac[erdos],
Vt merito uiso fugerit hoste semel.
Has exempla uices quę Christi, quęso, reposcant,
Vt uideare ęquum reddere, parue pari?
At si non mores, non Christi talia facta,
Qui ductum gladium restituisse iubet,
Qui docuit, quanam uestigia pressa uiderent,
Exemplis uellent pergere sponte suis,
Non ędas uita, non tu contraria lingua,
Doctrinam ut liceat crescere rite patrum?
Sin hoc dicto mihi et Musis non utile carmen,
Heu, frustra laterem more lauantis5 aqua:
pagina 130
Non saltem uerbis hodie pulsabimus astra?
Solum illo nostras nam uacat ire preces,
Si6 nihil obtinuit, quę uox lassata fathiscit,
Dum frustra reges alloquor ipse meos.
Quamlibet audierint pro uoto classe parata,
Et sint conserta pręlia facta manu,
Optantis potius inoletas tergere sordes,
Turpia si tolli contigeritque mala,
Quando7 in procinctu committi fęda uidemus,
Nec nostris curę phasue piumue uiris,
Nonne pari studio Mars exercetur utrisque,
Flagitio Turcis forte minusue graui?
Aut quid enim poterat facto crudelius addi,
Impia quam demum mens, animusque ferus,
[Contemp]tor[ ]pariter tibi qui Legisque Deique
Non patitur monitis, non ratione regi?
Concipit,8 adde, scelus nuper Germania quale,
Et quo nostra quidem res labefacta ruit,
Tum Christi prorsus uastata est turpiter ut lex,
Vita, qui pręsunt, auspiciisque ducum.
Et cum cuncta labent, sit adhuc pars diruta multa,
Non est cui ualeas credere prorsus opi,
Ni nobis aderit delapsus protinus alto,
Componi motum pręcipiatue salum,
Collegit sibi nos qui iam de gentibus olim
Atque unum uoluit prorsus ouile foret,
pagina 130v
Eximat ut noxas, utque omnia languida curet,
Vt nos de ueteri restituatque malo.
Sed cur non agedum modo nos uertamur ad illum,
Cur pia non libem supplice uota sono?
Heu, terris dum tu mortales inter agebas,
Mandatum nobis dumque salubre dares,
Aduersis nimium et duris exercite cunctis,
Vltima tam dirę passus et usque crucis,
Non sublato oculis peiora infligimus olim,
Non tibi diripimus parta per omne scelus,
Vt male misceri contingat cuncta subinde,
Exauctis uitiis ordine mota suo?
Erigere aut ualeat quisnam collapsa repente,
Quę uirtus, uitę deficiatue uigor?
Vel quis pręcipiat turbantibus aequora uentis,
Sidere tam lęuo pręhensus in Ionio?
Quod supra uires, mortali est nixus inanis,
Atque operam casso quisque labore locat:
Non opis humanę extinctis succurrere rebus,
Quę natura palam succubuisse sinit.
Quid, si nostra quidem delicta remiseris ultro
Heu segetis campo crescere more satę:
Aedant anne aliud, fuerit quod carpere posthac,
Quam quod flagitii prouenit usque malum,
Ipsi una ut demum ruerent, ut cuncta nocentum
Nec sit, quicquam homini quod superesse queat?
pagina 131
Et sic mox fuerit tibi rite nocentibus ultro
Effectis, mundo restet ut inde nihil,
Atque ita deciderit toto iam prorsus in orbe,
Quod rerum finis iure putatur opus.
Omnia tum pariter secum collapsa perirent,
Vt nil, ni solum restet inane Chaos,
Quodue facit tua dextra, scelus destruxerit olim,
Atque ita iam steterit robore utrumque pari,
Et sic de nihilo nunquam reuocata fuissent,
Quę passim specie sic tibi pulchra nitent.
Quod si cuncta creas, eadem seruaueris idem,
Nec penitus quicquam succubuisse sines,
Vt simul et redeant, qua condita lege fuerunt,
Reddita cuncta locis ordinibusque suis.
Commendant, huc adde, uetus mysteria uotum
Qu[o]d nobis, unum rite salutis iter.
Vna namque tibi huc ortusque obitusque petitus,
A qua corruerat labe, rediret homo.
Defunctus tantis, heu, Christe, laboribus olim,
Qui patria pridem sede receptus abes,
Frustrari studia et nixus patieris inanes,
Relligio ut terris rite locata foret?
Ast abiturus eras quando hinc, non defore dixti
Auxilium lectis usque perenne tuis.
En superante salo Petri9 tibi fluctuat alnus,
Totque malis nec qui sane resistat, adest.
pagina 131v
At neque mortalem fas posse resistere certe,
Semina cui uitę stant lutulenta suę.
Gratia si cęlo, qua nostra Ecclesia constat,
Si uenit hinc, et quę lux bene cuncta regit,
Huc ades, o columen rerum, spes una salusque,
Extinctis subitus 10 siste pericla malis!
Eia age, lux teneat mananti lumine terras
Et pellat tenebras protinus orta dies,
Quo pariter cunctis cum uerum effulserit aeque,
Sorderent spretis turpia quęque malis.
Et tunc accendat purgatis corda Cupido,
Omnia si 11 nostro pectore fęda lauet,
Vt coeant probitas una et prudentia rerum,
Inde omni prorsus depereunte malo,
Vt lex, ut sceleris pudor, ut reuerentia casti,
Vt phas, ut demum regnet ubique p[ium].
Vt sic, cum totum renouari uiderit orbem,
Optet et ipse suas uisere Christus oues,
Quo tandem emeritos secum simul inferat astris,
Lęta ubi perpetuum degere secla licet.

Finis

pagina 132

[(2)] Damianus12 Benessa Bartulino S. P. D. 3

Magnos oratores legimus exercitationis genus illud non temere tenuisse, ut ueterum scriptis propositis ea figuris et tota dicendi forma uerterent. Quod tametsi Crassus in Carbone imitatus se postea non ampli profectus pęnituisse referat, longe tamen aliter hac de re viri doctissimi sensere, rem perutilem et ad dicendi copiam parandam uel in primis idoneam, adeo ut digna scitu sint, quomodo13 redarguantur apud Quintilianum ea, quę contra a Crasso adducuntur. Mihi pręterea non parum prodesse uidetur hactenus, quod uel non assequentibus parem dicendi laudem, cum quibus certare proposuerint, omnis tamen orationis nitor ac elegantia cognoscitur.

Arbitratus igitur comparandę, nec minus alendę, cui fuisset aliqua eloquentia, operę precium fore, si me ea ratione exercuissem, delegi mihi non ueterum ęditiones, ne si in principio hęsisset, dum sibi nil par ęquumue cerneret, meum hoc studium obtunderetur, nec rursus aliquem de populo, ubi nulla contentio, nulla uictorię ambitio foret, sed Baptistam14 Carmelitam, virum et doctum, et qui pręcipua poetices laude nostra ętate censebatur. Is aliquot ęglogas scriptas reliquit pro uiri ingenio elaboratas, et inter cętera eius scripta non postremę notę, unde exemptam mihi unam seposui, tamquam ad palum, ad eam militarem meditationem exercitaturus. Nec semel ingenium experiri satis habui, iterum quoque periculum de eodem facere placuit, memoria repetenti contentionem15 cum Roscio Ciceroni fuisse, uter eorum multiplicius eosdem sensus redderet, ipse oratione, an ille gestibus. In16 qua materia nostra tempestate Erasmus, prout uersatili ingenio est, monumentum litteris mandauit de uerborum sententiarumue copia: uirum cito, ne quis putet me nostra rarioris arbitrari notę. Et ipse agit tamen in eo, ut quam maxime fieri potest doceremur, quomodo uariari et ueluti locupletari possit oratio.

Propositum igitur meum quod fuit, intelligis, et qua ratione studium meum quęsiui, ut exerceam. Multum essem assecutus, si dubia causa fuisset redacta, discrimenque ambiguum cum tanto uiro. Verum ut fatear, quod ipse de illo [s]en[tio,] [car]men eius non paruus spiritus tollit, uerba Latina, compositum elegans, utrumque multam lectionem prę se ferens, figurę apte collocatę, ut is mihi solus aliquando ueteribus opponi posse uideatur, et nisi interdum ueluti maculę quędam carminibus eius aspersę forent, poterat absolutus uideri. Sed quoniam defuit ei aut studium, aut iudicium, a plerisque mea sententia nostri seculi hominibus superatus [est,] aut quia diligentiores, aut censurę acrioris fuere. Sed an ego proxime, uel quantum his meis carminibus accesserim, quidue in eo extra aleam restet, integrum tuo [iudicio 17] [...].

pagina 132v

[(3)] Baptistę 18 Carmelitę aegloga: Faustus et Fortunatus

‌Faustus
Illa hesterna ruens Baldi de uertice grando,
Fortunate, fuit nobis innoxia, diuis
Gratia nostrarum quibus est custodia frugum,
Sed, ueluti ex illis ueniens ait Arculus oris,
Veronensem agrum, pecudes et ouilia sic est
Demolita, casas et pastoralia tecta
Sic euertit, ut agricolis spes nulla supersit.
Agricolis etenim pecus est substantia, et arua
His subiecta malis; grandi thesaurus in arca
Ciuibus est, quem nulla queat contundere grando,
Nulla pruina, gelu nullum, nullę aeris irę.
‌Fortunatus
Nescio quis uentos tempestatesque gubernat.
Id scio, sed neque si scio sat scio, sed tamen ausim
Dicere – quid, uitane ideo multabor in ipsa –
Numina si, ut perhibent, orbem moderantur ab alto,
Extimo nil duros hominum curare labores.
Aspice quo tenuem uictum sudore paramus,
Quot mala pro grege, pro natis, pro coniuge pastor
Fert miser, infestis aestate caloribus ardet,
Frigoribus riget hibernis; dormimus ad imbrem
Cotibus in duris uel humi; contagia mille,
Mille premunt morbi pecudes, discrimina mille
Sollicitant, latro insidias intentat ouili
Atque lupus milesque lupo furacior omni.
Vt manus assiduo attrita incalluit usu,
Squaluit os, barba obriguit, cutis aruit aestu,
Vna repentino rapit omnia turbine grando.
Hoc superi faciunt, quibus inclinamur ad aras,
Et quibus offerimus faculas et cęrea uota.
Nescio quę pietas et quę clementia tantis
pagina 133
Cladibus inuoluat pastores omnium egenos.
‌Faustus
Fortunate, scelus nobis hęc omnia nostrum
Ingerit: aetherei sententia iudicis aequa est.
‌Fortunatus
Quod scelus, an fuimus Christi uitę insidiati?
‌Faustus
Iurgia, furta, irę, Venus, mendacia, rixę.
‌Fortunatus
Quid meruere boni? Nec enim scelus obruit omnes,
Et tamen una omnes pariter pessundat Erynis.
‌Faustus
Heu nescis male de superis sentire nephandum?
His igitur quę scire nephas, nescire necesse est,
Posthabitis, curas iterum repetamus Amintę,
Quas sumus experti, quas ignorare negatum est:
Res vulgaris amor, studium commune iuuentę.
‌Fortunatus
Męror et affectus alii de cardine mentem
Sępe leuant; animo sermo uenit aeger ab aegro.
‌Faustus
Intellecta licet pro re, pro tempore fari,
Sic habitus Cosmas sapiens, incognita nunquam.
‌Fortunatus
Fauste, sapis; notos igitur repetamus amores.
Restat Amintęos postrema in fata furores
Ducere et in misero lacrimas impendere casu.
Pręteriens illac paruo post tempore rursum
Insanire hominem uideo et miseratus amantem
»O«, iterum dixi, »mens inconsulta ueneno
Ebria fatali, populo iam fabula factus
Non resipiscis adhuc, et adhuc in amore sepultus
Te ruis atque tuos, pecus atque mapalia tecum,
Vt quondam moriens rapuit secum omnia Sanson.
Cum senio curuatus eris, si forte senectam
Fata tibi dederint, quis sustentabit inertem,
pagina 133v
Somnolentum, inopem, cum iam defecerit omne
Robur et ingenium, sensusque recesserit omnis?
Hęc tibi cuncta feret, nisi mors pręuenerit, aetas.
Esto domi, uigila, obserua, super omnia semper
Prospice quo tendas, et quo uenisse dolendum est
Ire caue, discerne uias hominemque memento
Non ad delitias, non ad muliebria 19 natum
Blandimenta leui tam perniciosa iuuentę.
Ipse ego cui pecudes, cui lac, cui caseus, ęgre
Vitam ago: tanta agros omnes inuasit egestas,
Tot diri rerum euentus, incommoda passim
Tanta, tot aduersis totus conuoluitur orbis.
Accipe rem non auditam, non tempore factam
Pręterito, sed quam lux hęc mihi protulit ipsi.
Vt mos, autumno pecudes crescente totondi.
Mane foro exposui lanę uenalia pondo
Sexaginta hodie, grande aes conflare putabam.
Vix uitam gregis eduxi, uix pabula possum
Mercari hibernis niuibus; quo cętera pacto
Sit uictura domus nondum mihi constat, Aminta.
Quisquis amat, dominę munuscula mittat oportet:
Tu uero cui uix tectum fortuna reliquit,
Sub quo luce habitat, sub quo pernoctat egestas,
Quid poteris cupidę gratum donare puellę?
Mittere mala decem satis esse solebat amanti,
Purpurei flores et raptus ab ubere nidus,
Gramen odoriferum, memini quo tempore magnę
Credebantur opes; uentum est a gramine ad aurum.
Regia res amor est hac tempestate; recessit
Mos uetus et quędam mala lex inoleuit amandi.«
pagina 134
Talia suadenti toruo mihi rettulit ore:
»Si cupis optatam mihi, Fortunate, salutem,
Da quod amo; nostro hęc una est medicina dolori.
Cętera quę memoras mihi sunt tormenta, reuelli
Ex animo furor iste nequit. Mea pectora imago
Virginis obsedit, mecum est, mecum itque reditque,
Excubat et dormit mecum; caput, ossa, medullas,
Cor complexa potest cum sola excedere uita.
Ac ueluti quoties aliena ex arbore secto
Surculus inseritur trunco, natura duorum
Iungitur et mixto coalescit corpore uirga,
Sic dominę dilecta mihi se immersit imago,
Et fecit duo corda unum, duo traxit in unum
Pectora; sensus inest nobis et spiritus idem.
O me fęlicem, si, cum mea fata uocabunt,
In gremio dulcique sinu niueisque lacertis
Saltem anima caput hoc languens abeunte iaceret:
Illa sua nobis morientia lumina dextra
Clauderet et tristi fleret mea funera uoce.
Siue ad fęlices uadam post funera campos,
Seu ferar ardentem rapidi Phlegetontis ad undam,
Nec sine te fęlix ero, nec tecum miser unquam.
O Driades florumque deę Nimphęque decentes,
O nemorum Siluane pater, seruate, precamur,
Collibus in uestris gelidisque in uallibus omne
Siluarum rurisque decus; circumdate saltus
Sepibus et prohibete pecus, ne floribus obsit:
Ista, precor, dominę seruate in funera nostrę.
Tunc omnis spargatur humus, redolentia serta
pagina 134v
Texite, quę circa tumulum supraque iacentem
Componantur heram, tristes ad busta puellę
Pierides arderunt, et lamentabile carmen
Ore canent madido, signataque uerba relinquent
Ista sepulturę relegenda nepotibus olim:
‘Hic tegitur uirgo, cui nil, quin diua uocari
Debuerit, deerat, nisi dura fuisset amanti.’
O virgo, si te tantus consumeret ardor,
Per centum Scyllas ad te, per mille Caribdes,
Tranarem laturus opem; tu sęuior Hydra
Me fugis, at culpę nihil est in uirgine, nam me
Nescit adhuc; si sciret enim, succurreret ultro,
Nec puto sub miti sunt ferrea pectora uultu.
Signa tamen uultus fallacia; sub cute molli
Mens fera, sub blanda sunt corda immania fronte.
Alloquar et faciam nostros intellegat ignes.
Si tamen illa suos uultus auerterit, ibunt
In lacrimas oculi, triste in suspiria pectus.
Oderit illa licet semper fugiatque sequentem,
Ista tamen, quocunque ferar, me cura sequetur.
Ite procul medicę, non sum sanabilis, artes,
Ite procul magico qui, quod nec credere dignum est,
Carmine pallentes animas reuocatis ab Orco,
Ite procul uanis precibus qui flectere diuos
Creditis: aduersum est et inexorabile cęlum.
Me rapit impatiens furor et iuuat ire per altos
Soliuagum montes, per lustra ignota ferarum.«
Talia iactantem uerbis conabar amicis
pagina 135
Flectere, sed uulnus nihil insanabile curat.
Illum per campos nox intempesta silentes,
Illum exorta dies inter dumeta uidebat
Insomnem semper, raro siluestria poma
Carpentem et potu contentum simplicis undę.
Post longos gemitus exhaustaque lumina fletu
Assiduo, post lamenta et conuulsa frequenti
Pectora singultu, moriens finiuit amores.
Exanimum corpus tumuli sine honore relictum
Nocturnę absumpsere ferę uolucresque diurnę.
‌Faustus
Heu funesta lues, fatalis machina passim
Corda uenenatis penetrans humana sagittis,
Aequiperans hominem pecudi, quę pocula Circe,
Quę peiora unquam potuit dare philtra Calipso?
Quę Stix, quis Phlegeton grauior, quę maior Herynnis?
O stulti, quicunque deum dixistis Amorem!
Num natura nocens deus est? Vbicunque locorum
Est deus, est homini clemens, innoxius, aequus.
‌Fortunatus
Heu miserande puer tenera sublate iuuenta,
Quę tibi nascenti luxerunt sidera, quę tam
Noxia pars cęli est, ut te nil tale merentem
Lęserit et primis infortunarit ab annis?
Nec tamen omnino cęlum tibi defuit; omne
Carmen et argutis quicquid modulamur auenis
Doctus eras, nisi te mors immatura tulisset,
Dignus eras hederis, dignus Parnaside lauro.
Nec melius cecinit pugnas ac tristia bella,
Ordea et agrorum cultus et pascua noster
pagina 135v
Titirus a magno tantum dilectus Alexi.
Namque tui pręcox animi solertia nobis
Cognita iam pridem magnam producere frugem
Cęperat, et specimen tuleras uirtutis et artis
Non uulgare tuę; poteras iam gloria dici
Ruris et aetatis decus indelebile nostrę.
Te Padus et noster lugubri Mintius ore
Cum Nimphis fleuere suis, ut Thracius Hebrus
Orphea, te tristes ouium fleuere magistri,
Vt Daphnim luxisse ferunt, te pascua et agri
Vndique, et audita est totis querimonia campis.
Spargite, pastores, tumulum redolentibus herbis
Atque sacerdotum cantus ac tura quotannis
Ducite, et aeternam requiem cantate poetę.
‌Faustus
Tu tamen arua tenes patrię melioris et altum
Incolis Helisium: nos hic te flemus, Aminta.
‌Fortunatus
Flendum hodie nobis fuerat: nam tristia nocte
Nescio quę męstis cernebam insomnia formis.
Sed iam uesper adest et sol se in nube recondens,
Dum cadit, agricolis uicinos nunciat imbres:
Cogere et ad caulas pecudes conuertere tempus.

[(4)] Damiano Benessę eadem ęgloga aliter uersa

‌Faustus
Hesterna haud nostris tempestas appulit oris
Grandine pręcipiti Baldo crassata 20 per agros,
Quę Veronensi sternens tulit omnia campo,
Vt nullam agricolis spem posthac inde relinquat.
Namque illis ueniens sic rettulit Arculus aruis,
Atque ideo merito referretur gratia diuis,
pagina 136
Nos et nostra simul fuerint quibus omnia curę.
Sed nihil ista timent, quicunque per oppida degunt,
Securosque metus congesta pecunia fecit,
Vel ruat in terras piceo si Iupiter imbre.
{Crassatur} 21 tantum in miseros iniuria cęli
Agricolas, quibus est uictus uix parcus in annum.
‌Fortunatus
Quanuis id lateat, quis in aere concitet Euros,
Ausim ferre, scelus nec enim metuo inde luendum,
Liberius moueat si quid mea lingua palato,
Nil curare hominum superos, et temnere nostra,
Quicunque, heu, captas mundi moderantur habenas.
Nam quanto sudore domum sustentet arator?
Vt duxit sulcos, et terram uomere scidit,
Semper rastra crepant, nec cessat rumpere glebas,
Seu frumenta serit, seu ponit in ordine uites,
Crescentes totum curas extendit in annum.
Tum nunquam requies, mediis stat solibus aestu,
Sub diuo cum bruma riget, pluit humidus aer,
Ille capit nimbos efflanti pectore somnum.
Mille pecus morbi infestant, quin uidimus ipsi
Sępe greges una totos occumbere clade,
Vt sileam mala, quę patimur de fure lupisque.
An uel defit hiems, tibi quę simul omnia tollat?
Credimus et superos nos stulti uota precesque
Aspicere, heu nomen tantum pietatis inane!
I nunc, neu cesses onerare altaria donis.
‌Faustus
Heu, temere in superos caueas sceleratus haberi,
Non frustra id geritur, sententia punit iniquos.
pagina 136v
‌Fortunatus
Sed quare agricolas tam magna ulciscitur ira?
‌Faustus
Nec nos innocui, sunt ruri furta dolique.
‌Fortunatus
Et sunt, qui nullo macularunt crimine uitam,
Insontes luerint, ne sint impune nocentes.
‌Faustus
Sunt quędam, noster quo non attingere captus
Sustinet, ast ideo male iam sentire cauendum est
De superis, misso hoc tractemus nostra supini,
Vesanas pueri flammas memoremus Amintę.
Hęc penitus res trita quidem perspectaque nobis,
Communis nam morbus amor, medicabimur ęgro
Sic animo, et nostro pelletur pectore męror.
Et decet, et facinus nullum committitur unquam
Nota loqui, scelus est tractare arcana prophanos.
‌Fortunatus
Aduerte huc animum, inceptos ut persequar ignes,
Et fatum miseri tandem morientis Amintę.
Pro questu et lachrimis impensum carmen amico,
Quam sua nos aduersa dolent, testabitur aruis.
Post aliquot siluis occursans forte uaganti
Mirabar curis hęrentem agitarier iisdem.
»Heus«, inquam, »pesti fatis addictus iniquę,
Quo, miserande puer, te nunc insania ducit?
Vsque adeo pessum das cuncta, oblite tuorum:
Occumbens secum Sanson sic obruit hostem.
An lento tandem non et succurrit inerti,
Quę mala fert aetas, [s]eniumque ac debile corpus
pagina 137
Aufert ingenium, perimitque in pectore sensus?
Vt uitę bene prouideas, hęc pręcipe mente,
Vt sis usque uigil, rebus collectus agendis,
Prospice tum finem, diuertas ocius, unde
Facti pęniteat, distinctaque semita rectos
Ostendat gressus; non ad ludibria natum
Crede hominem, cui certa salus promittitur alto,
Hęc leuitas nostrę multum est damnosa iuuentę.
Cui pecoris lactisque satis, cui caseus ullo
Tempore non defit, me nunc en cernis egenum:
Tanta premunt hodie cunctas incommoda siluas,
Vili nostra damus, mercamur at omnia caro.«
Et refero, ut nuper lanę graue pondus in urbem,4
Fauste, tuli, fore rebar enim totius ut anni
Conflarem large iam sumptus aeris in omnes.
Asses inde tamen, quot nescio, colligo paucos,
Nec redimenda satis fuerint in pabula quanti,
Quis sustentamus pecus ac armenta paratis,
Sub niue tristis hiems dum continet omnia cana.
»Nec, domui qua sim iam prospecturus, Aminta,
Nunc ratione liquet, lento sed amore uacabit
Cui pecus exiguum, res ac angustior omnis:
Dic tandem, Venerem tibi quo nunc munere places,
Cuncta manu uacua sunt quando ingrata puellis?
Aurea res Amor est, et gaudet plurimus auro,
Nec capitur nidis implumibus amplius ille,
Floribus aut lectis, decerptisue arbore pomis:
Simplicitas olim secli fuit ista uetusti.«
pagina 137v
Sed recte monitis nihil est tunc motus Amintas.
»Si quid«, ait, »nosti, potius succurre dolenti,
Vt, quod amo, liceatue frui, tantumque cupitę
Compos iam ualeam gremio residere puellę,
Esse et consiliis onerosus desine nobis:
Namque tua hoc uulnus dum uerba medentur, acerbant.
Interius, quam tu reris, subsedit ad ossa,
Et nostro ueros impressit pectore uultus
Virginis, ora, comas, gestus et uerba figurat,
Et nunquam excedit, quibus incubat illa medulis. 22
Atque hęc cura diu uitę mihi prębuit usum,
Auferat ut uitam, qui me hinc diuellit amantem.
Simque ego dilectę manibus post fata receptus,
Plangat in exanimem flauos resoluta capillos,
Et doleat sero, quod dura fuisset amanti,
Amplius et fuerim quam terque quaterque beatus,
Lumina si digitis morientis presserit illa.
O nunquam, accipiet sors me quęcunque, futurus
Infęlix tecum, nec sim contentus Olimpi
Te sine rex, conferre caue nam regna minora!
Vos, quibus est florum studium, prętendite sepes
Saltibus, et longe pecudes arcete, Napęę,
Illesum uestris seruate recessibus, oro,
Omne decus ueris, dum uiuit, floreat illud,
Et referant dominę formosos gramina uultus;
Qua moriente simul cunctos succidite flores,
Inferte et tumulo, contexite serta iacenti!
Castalio męstę uenient de monte sorores,
pagina 138
Et docto nostros renouabunt carmine questus.
Hos modo tum iubeo monumento incidere uersus:
‘Vera Dea hic posita est, sed et aspera uixit amanti,
Hoc tantum formę, quę lusit, amabile donum.’
Tot, virgo, heu, meritis nec tantis ignibus aequa
Consumi pateris, tibi quem per mille pericla
Nulla laboranti succurrere monstra tenerent!
Ah, procul omnis abest a uirgine culpa, sed error
Hic meus, haud tantus cęlari debuit ardor!
Ingenuo uenia est uetito sed danda pudore,
Audendum et certum est nostra hec tormenta fateri.
Sin fuerint duro pręcordia prędita ferro,
Quamquam ea non facies, nec pulchro is uultus in ore,
Sin utcunque meos spes sensus decipit ista,
Non bene quod semper respondent omnia signis,
Alloquar, et saltem hoc nostros solabor amores.
Posthac in fletus oculi, si fugerit illa,
Soluentur, duro resonabunt pectora planctu,
Et late a nostris orietur questibus Echo:
‘Ferte pedes, quacunque gradum diuerterit illa,
Atque instate fugę, quanto magis oderit, ipsi!’
Heu, noster nulla est morbus medicabilis arte,
Non, quantas doctus nouit Podalyrius, herbis,
Turbine non magico: uos qui lustratis in ara
Defectus animi uarios et crimina lęua,
Non opis est uestrę presentem extinguere flamam. 23
An me non fausto deuouit sidere cęlum?
Per saltus non sponte feror, per saxa rubosque,
pagina 138v
Et lustrare iuuat rapido quęque inuia cursu.«
Tunc eadem, ah, miserum solabar sępe querentem,
Sed nullam pastor poterat tolerare medelam.
Illum nox agris per uasta silentia uidit
Errantem, et nullo flectentem lumina somno.
Ille oriente die saltus siluasque petebat,
Hic epulę potusque uiro siluestria poma,
Atque latex palma gelidis ex amnibus haustus.
Tandem post lachrimas lassataque pectora planctu,
Post tot singultus moriens occumbit in agro.
Nemo aggessit humum defuncto, inhumataque menbra
Per saxa et campos uolucres rapuere feręque.
‌Faustus
Conciliat natura luem mortalibus istam,
Pestifero infecit cunctis quę corda ueneno,
Exęquatque hominem pecori: procul omnia Circes,
Vt tantum noceant, sunt pocula, philtra Calipsus
Sunt procul, horribilis magis est innoxius Orcus.
Prisca deum demens aetas et credit Amorem?
Aequa deus res est cunctis, innoxia, mitis.
‌Fortunatus
Heu puer, indigna iacuisti morte peremptus!
Quę tandem damnabo feri fata aspera casus?
Quęue aduersa fuit facies inimicaque cęli,
Ipso quę nocuit pueri nascentis in ortu?
Nam sic, ista, ferunt, superis de sedibus orbi
Quod nostro ueniant, et certa lege trahantur.
Hęc eadem egregium fecit tamen esse poetam.
pagina 139
Dignus erat sertis, et dignus Apolline uates,
Titirus haud illum superauit bella canentem,
Pascua seu mallet terrarum, aut dicere cultus.
Insignis teneros uirtus ante iuerat annos,
Indolis ille dedit specimen pręgrande futurę,
Inter pastores non paruum nomen adeptus,
Fama soli natalis erat, dum uixit Amintas.
Eridanus toto morientem flumine fleuit,
Auctus et a lachrimis ripas exiuit in omnes,
Ac uasta ueniens regionem mersit in unda.
Luxeruntque diu Nimphę tam tristia fata,
Et socios questus iungebat Mintius ollis.
Post obitumque diu tenuere silentia siluas,
Occiderant cantus, et harundo obmutuit omnis,
Sola locis aderat tristis querimonia surdis.
At, moriens quam pressit, humum nos flore quotannis
Spargemus memores cari dulcisque sodalis,
Postque preces solitas adolebit thura sacerdos
Aeterna manes requiescere pace monendo.
Ille hodie forsan nitida spaciatur in aethra,
Et nobis lachrimas lamentaque sola reliquit.
‌Faustus
Fortunate, foret ne flendum aliunde, timebam,
Nam mihi sunt męstis insomnia uisa figuris.
Sed nox inclinat, dum sol se mergit in undas.
Cernis, ut occasum nubes prętenta recingit?
Hęc pluuię nobis edicere signa futurę
Prudentes memini: pecus est propellere tempus.
pagina 139v

[(5)] Damiano Benessę eadem secundo uersa

‌Faustus
Hesternum tempus nostris nihil obfuit aruis,
Cum stetit in picea totus caligine Baldus,
Venit et in terras crepitanti murmure grando,
Quanquam ea pernicies prosterneret omnia late,
Qua pelago haud impar Veronę littora iungit
Benacus: narrat sic Arculus inde reuertens.
Hausit hiems24 una pecus ac hedilia genti,
Atque lare euerso res mersit in ęquore totas.
Iccirco meritas superis adolebimus aras,
In tuto nobis qui rem statuere pecusque.
Infirma agricolis spes est et fluxa facultas, 25
Sępe Ioue hiberno et solis quę pendet ab aestu.
At sic ista tamen metuunt non oppida, uictum
Arte quibus facilem quęsita pecunia donat.
‌Fortunatus
Arbitrio cuius coelum turbatur et ęquor,
Ignotum, tamen hoc indoctus quamlibet ipse
Iurarim, si non obnoxius inde fuissem,
Humana hęc superis nihil et mortalia curę,
Agricolas qui tanta pati, nec protinus ullos
Inde capi fructus sudorum uiderit unquam,
Auserit, heu, mundo moderari dicere mentem.
Nulla quies miseris, seu feruet solibus aestas,
Hiberna aeriis seu nix in montibus albet,
Nec nox ipsa etiam componit menbra cubili
Iam molli nobis, sed humi prosternimus artus.
Nemo, et que 26 pecoris iactura, recenseat unquam,
Quam pestes uarię infestant, quin latro lupusque,
pagina 140
Quod pingue, auerso prędantur ouilia semper.
Continuo atterimur nos rustica turba labore,
Atque malis alii nostris impune fruuntur.
Ecce tulit medio segetes uinetaque sępe
Vna dies nimbo cęlum terrasque tenente.
Scilicet haud aliter, pręcellunt cętera quantum,
Humanę superi ualeant ostendere genti:
Stultos agricolas ignauaque pectora ruris,
Cęlestes curare putant qui iura fidemque!
‌Faustus
De superis sentire nephas male, iudicis ira
Vindicat humanę contracta piacula uitę.
‌Fortunatus
Sed nostrum quod grande scelus, quę crimina tanta?
‌Faustus
Sunt delatores ruri, sunt furta necesque,
Et uicina seges limis spectatur ocellis.
‌Fortunatus
Vt peccata luat nequam, si forte necesse,
At27 cur insontes, quęso, patiuntur iniqua?
‌Faustus
De diis cum loquimur, linguam cohibere memento:
Plura uacant sensu non iam percepta caduco.
Hęc sint missa semel, curam recitemus Amintę.
Pastores norunt haud paruo talia damno
Experti, communis amor uulgataque res est.
Moerorem28 hac animi tandem solabimur aegri,
Crebro qui propria mentem de sede remouit.
Nam nota auditu sunt et iucunda relatu,
Iucunda quidem ast incognita et aspera dictu.
pagina 140v
‌Fortunatus
Quod recte admoneas, tibi mos nunc, Fauste, geretur,
Et qui pastoris restant, repetemus amores.
Forte quidem postac, 29 ut fit, conuenimus una.
Insanire hominem mecum speculatus aperte
In rem composito subeo sic carmine sensim:
»Quis magicis aegrum te deuouet artibus«, inquam,
»Non sentis, totis factus iam fabula siluis,
Teque tuosque simul tuaque omnia funere mergens?
Interiens Sanson sic hostes detulit Orco.
Non uenit in mentem, quę fert incommoda tempus?
Namque adimit uires, et prorsus reddit inertem,
Quam primum caput, heu, canis albescere cępit,
Et perit ingenium, torpent in corpore sensus:
Scilicet hunc uitę fructum longa inuehit aetas.
Ergo consultum bene si tibi quęris, Aminta,
Sedulus in uita ac rebus sis cautus agendis,
Quęque geris, quo nam euadunt, prius omnia cerne,
Neu facias quicquam, postac quę facta dolebis.
Atque hominem, ne crede adeo, quod ludicra res est,
Debeat ut Veneri uel Baccho impendere uitam.
Scilicet hęc nostrę sunt publica damna iuuentę,
Res quibus iccirco neglecta domestica restat.
Agros quanta hodie nostros oppressit egestas?
Nam multum qui pasco pecus, uix transigo uitam.
Nonne uides penitus nostras uilescere merces,
Cum quod opus nobis iam carius omnia constent?
Non audita fero, sed quę tractauimus ipsi:
Nam tonso pecore haud paruum mihi colligo lanę,
pagina 141
Quod uenale tuli mecum mox pondus in urbem.
Suppeditet sumptus omnes ea nempe, putabam,
Ad noctem asses uix paucos tamen inde recepi,
Quis coemi stipulę nequeunt in pabula brumę,
Cum pecus omne tenent tibi septa hiberna reclusum,
Nedum pręsenti sit, quod nos educet, anno.
Non succurrit, amor cum munere gaudeat omnis,
Fortuna in tenui quod tu nil mittere possis?
Olim namque, ut nosti, abierunt tempora, quando
Flore satis uerno pomisque fiebat amanti.
Tunc nidi implumes herbęque decenter olentes
In precio fuerant, et florum mille colores.
Ista hodie sordent, et solum quęritur aurum.
Creditur iccirco et fertur Venus aurea uulgo,
Ac multum a primo uariauit hic usus amandi.«
Talibus atque aliis hęc reddidit ocyus ille:
»Parce caput, quęso, uerbis obtundere nostrum,
Namque ab eo dictis nunquam reuocabis amore.
Sin mala te nostri casus aduersaque tangunt,
Qua possim, citiusque potiri ostende cupitę.
Hęc sola et nostro medicina est unica morbo,
Omne aliud tantum tormenta doloribus addit.
Nam semel est ut uisa mihi, semel illa cupita,
Amplius haud usquam discedit pectore virgo.
Morte prius poterit defunctum uiuere corpus,
Oblitus quam, virgo, tui dicatur Amintas.
Nam species impressa meis hęc ossibus hęsit,
pagina 141v
Surculus ut cęso coalescit in arbore trunco.
Sorte queam sine te contentus degere nulla,
Et tecum infęlix sum nulla sorte futurus.
Sat quoque tunc fęlix, ubi reddar spiritus auris,
Si dolor et ueri pietas te flectat amantis,
Contingatque mori gremio manibusque recepto,
Vt uitam exhalem tristi lachrimantis in ore.
Statque semel quoniam cunctis occumbere fato,
Abstulerit tibi cum capiti Proserpina crinem,
Totas veris opes in funera congerat omnis.
Interea pecus omne, deę, defendite flori,
Est concessa quibus nemorum tutela uirentum.
Cumque illa occiderit, tunc uos succidite flores,
Et componantur tumulo pheretroque iacentis.
Pierides capulo adstabunt et carmina dicent,
Carmina quę lachrimas pelago terręque mouebunt.
Addent defunctę tunc uerba hęc pauca sepulchro:
‘Defuit haud quicquam, quin credi diuaque dici
Emeruit, duram nisi sese egisset amanti.’
Huc talem niueis manibus Venus intulit ipsa.
Mollior esto igitur, nostrumque aduerte dolorem,
Ne tibi contingat post seram infamia mortem.
Ignorasne fugis qualem crudelis amantem?
Non me terruerit cum toto Cerberus Orco,
Vt desim tibi uersanti quocunque periclo.
Tuque fugis talem, o monstro crudelior omni!
Inscitię sed culpa tua est, at criminis error
Hic nostri, dominęque aperiri debuit ignis.
pagina 142
Forsan eam erumnę tantę misereret amantis,
Id mitis pulcro promittit uultus in ore.
Sin miserum dominę facies me decipit ista,
Haud intentatum quicquam sinam in ultima fata:
Ibo, et iam statui immensos aperire labores.
Sin uocem fugiens orantis spreuerit illa,
Ite oculis lachrimę, frangant suspiria pectus,
Eripiet quocunque fuga se, protinus illam
Est certum fixumque sequi, licet alta peragrem,
Aut ferar in campos, iter haud lassauerit ullum.
Nam me nulla quidem iam uis curauerit artis,
Ingenii quamuis inuenta exerceat omnis.
Impellunt at me aduersi fera sidera cęli,
Hinc petit et saltus et montes impetus altos,
Cumque feris iuuat insomnem procumbere silua.«
Talia uociferans sanari posse negabat.
Post coluit montes et deuia lustra ferarum,
Solaque poma cibis et potu flumen habebat.
Tunc post męrores et curarum anxia multa,
Post iter in siluis longum durosque labores
Procubuit moriens, uiderunt tesqua iacentem
Inuia, dilacerant corpus uolucresque fereque. 30
‌Faustus
Noxia nascuntur nobiscum semina quędam,
Vnde uenit postac paulatim pestis adultis,
Quę pecoris de more quidem nos proicit, inquam.
Carmine Thesalico id peius, peiusque ueneno est.
Errant, qui recte non distinxere, deumque
Dixerunt stulti, indoctum ceu uulgus, Amorem.
Nam deus est, melius quo non compręhenditur ipsum.
pagina 142v
‌Fortunatus
Immaturus obis fatis ereptus iniquis.
An te nascentem non dextro sidere cęlum
Deuouet aduersum, et teneris affecit in annis,
Quę post sunt certis successibus ire coacta?
Non ex parte Puer penitus tamen obfuit omni:
Scilicet erudiit, te non instructior alter
Pastor habebatur calamo, non carminis arte,
Cingebas merita lauri tibi fronde capillos.
Nam te sępe quidem certatim bella canentem
Nec non telluris cultus et pabula nostra
Dicere non ipsi Coridoni sensimus impar.
Scilicet ille suis creuit maturior annis,
Fęlicemque seges cępit promittere frugem,
Quę dederat tenero specimen uirtutis in aeuo.
Inde suum nomen siluis iam fama sonabat,
Gliscebat pariter patrio iactantia ruri,
Quod gremio excepit nascentem, ac ubere fouit.
Quin Padus et noster simul hunc fleuere cadentem
Mintius, et flerunt tam tristia funera Nimphę.
Defunctum, ut referunt, sic Orphea męruit Hebrus,
Pastores Daphnim, peruasit et omnia luctus
Pascua, lamentis resonabat uallibus Echo.
Pastores, agedum, spargamus flore sepulchrum,
Quod positum est nostro solamen triste dolori.
Sacrifico qui thura ferat de more sacerdos,
Non desit, solitis peragatque piamina uerbis,
Quamuis ille solo gaudet meliore receptus,
Lustrat et Helisium hic nobis ploratus Amintas.
‌Faustus
Hoc hodie illud erat nobis pertriste ferendum,
pagina 143
Quod portendebant hesternę somnia noctis.
Vergit nox et nube cadens sol colligit orbem.
Hęc cęli facies hiemem pręnunciat agris,
Cogere tempus oues, et oues deducere tempus.

[(6)] Damianus Benessa eidem Bartulino S. D.

Sed ne, Bartuline, uidear ab incepto desistere, si stet conatus, sensim uolui promouere, ut qui cum nostri seculi hominibus exorsus certare proposueram, deinde priscos aggrediar prouocare. Tibulli elegiam mihi delegi facturo eandem meditationem, ut inde periculum caperem, an uires crescant. Idem mox lusi in quodam Martialis epigrammate, ut ipse uidebis: nam protinus post elegias ea subiciam. Vale.

[(7)]Tibulli31 32 elegia

Castra Macer sequitur: tenero quid fiet Amori?
Sit comes et collo fortiter arma ferat,
Et seu longa uirum terrę uia seu uaga ducent
Aequora, cum telis ad latus ire uolet?
Vre, puer, quęso, tua qui ferus ocia liquit,
Atque iterum erronem sub tua signa uoca.
Quod si militibus parces, erit hic quoque miles,
Ipse leui galea qui sibi potet 33 aquam.
Castra peto, ualeatque Venus ualeantque puellę,
Et mihi sunt uires et mihi facta tuba est.
Magna loquor, sed magnificę mihi magna locuto
Excutiunt clausę fortia uerba fores.
Iuraui quoties rediturum ad limina numquam:
Cum bene iuraui, pes tamen ipse redit.
Acer Amor, fractas utinam tua tela sagittas,
Scilicet, extinctas aspiciamque faces!
Tu miserum torques, tu me mihi dira precari
Cogis et insana mente nephanda loqui.
pagina 143v
Iam mala finissem loeto, sed credula uitam
Spes fouet et melius cras fore semper ait.
Spes alit agricolas, spes sulcis credit aratis
Semina, quę magno fęnore reddat ager.
Hęc laqueo uolucres, hęc captat arundine pisces,
Cum tenues hamos abdidit ante cibus.
Spes etiam ualida solatur compede uinctum:
Crura sonant ferro, sed canit inter opus.
Spes facilem Nemesim spondet mihi, sed negat illa:
Hei mihi, ne uincas, dura puella, deam!
Parce, per immatura tuę precor ossa sororis:
Sic bene sub tenera parua quiescat humo.
Illa mihi sancta est, illius dona sepulcro
Et madefacta meis serta feram lachrimis,
Illius ad tumulum fugiam supplexque sedebo,
Et mea cum muto fata querar cinere.
Non feret usque suum te propter flere clientem:
Illius ut uerbis sis mihi lenta ueto.
Nam tibi neglecti mittant mala somnia Manes,
Moestaque sopitę stet soror ante thorum,
Qualis ab excelsa pręceps delapsa fenestra
Venit ad infernos sanguinolenta lacus.
Desino, ne dominę luctus renouentur acerbi:
Non ego sum tanti, ploret ut illa semel.
Nec lachrimis oculos digna est fędare loquaces:
Lęna nocet nobis, ipsa puella bona est.
Lęna uetat miserum Phirne, furtimque tabellas
Occulto portans itque reditque sinu.
pagina 144
Sępe ego cum dominę dulces a limine duro
Agnosco uoces, hęc negat esse domi;
Sępe, ubi nox promissa mihi est, languere puellam
Nunciat aut aliquas extimuisse minas.
Tunc morior curis, tunc mens mea perdita fingit,
Quisue meam teneat, quot teneatue modis.
Tunc tibi, lęna, precor Dyras: satis anxia uiuas,
Mouerit e uotis pars quotacunque deos.

(8) Eadem elegia Damiano Benessę uersa

Castra petit uultusque tegetur casside miles,
Neglectus linqui num patietur Amor?
Hęreat huic potius, comitem nec deserat unquam,
Et secum discat fortia bella pati.
Neue iter insuetum nunc sit tibi tale molestum,
Tellus seu potius duxerit unda uirum.
Hic Macer ille tua iam pridem notus harena
Mutatus subito Martia signa subit,
Vicinoque ferus sic forsitan igne calebit,
Vt tua iam domitus sub iuga rursus eat.
Abstineas timidam sin duro a milite dextram,
Ipse ego miles ero sęuus et arma geram,
Aspera qui crudi expertus sum plurima Martis,
Et bello intrepidus classica pulsa tuli.
Nunc acie uideor uersari protinus ipsa,
Nec mihi congresso pectus in hoste tremit.
Sed frustra infęlix sum fortia uerba locutus,
Excluso foribus mens cadit ipsa mihi.
Iratus quoties maledixi postibus illis,
pagina 144v
Hostem iuraui perpetuumque fore.
Nil memini posthac, et demens sponte reuertor,
Vnde pedem retro sautius 34 ante tuli.
Ah utinam extinctasque faces uacuamque pharetram
Atque ubi, perspiciam, plorat inermis Amor.
Immensum nobis cruciatum excogitat ille,
Vt uita potior mors mihi nigra foret,
Atque manu fierem me me crudelis in ipsum,
Ni cepto fallax spes reuocaret eam.
Spes tenet agricolas, et longum ducit in annum,
Nec posito parcens horrea spargit agris.
Spes eadem uisco uolucres, et captat in hamo
Pisces, cum trahitur pendula turba cibo,
Solaturque eadem pistrino aut carcere uinctum,
Sępius ut iussum concinat inter opus.
Et nihil in nostro aduersi spes fingit amore,
Dura nimis, sed tu lędere parce deam!
Parce tuę, Nemesis, nunc ipsa per ossa so[roris],
Obtestor, fuerit cui bene terra leuis.
Semper erit quę culta quidem mihi suplice 35 uoto,
Cui referam nostras ad monumenta preces,
In te quando queri ploranti multa uacabit,
Vt qualis maneas, sentiat ipse cinis.
Sed pia flere diu non iam feret umbra clientem,
Et subito franget, percutietque feram,
Cum te terruerint uisi per somnia Manes,
Ante oblata thoros astiteritque soror,
Qualis in aerio tractu reuoluta ruebat,
pagina 145
Decubuit Stygio quando cruenta solo.
Parce, dolor dominę neu iam refricetur acerbus,
Non tanti est nostri tota querela mali,
Deturpes indigna feris ut fletibus ora,
Insons ipsa, nocet sed mala lęna mihi!
Pręcluso nam lęna tenet me poste, reditque
Scripta ministerio multa tabella suo.
Hęc eadem interdum te perfida denegat intus,
Excipiam uoces cum tamen ipse tuas.
Cumque fores pulso promissis, 36 illico causas
Innectit casus fingere docta nouos.
Tunc porro exanimor, dubium mens perdita linquit,
Quis captam et quanta te malus arte tenet.
Deuoueo lęnam, infęlix sat uixerit illa,
Portio si uoti mouerit ulla deos.

[(9)] Marci37 38 Valerii Martialis epigramma ad Meliorem

Qui pręstat pietate pertinaci
Sensuro bona liberalitatis,
Captet forsitan aut uicem reposcat.
At si quis dare nomini relicto
Post Manes tumulumque perseueret,
Quęrit quid nisi partius dolere?
Refert sis bonus, an uelis uideri:
Pręstas hoc, Melior, ciente fama,
Qui solennibus anxius sepulti
Nomen non sinis interire Blesi,
Et de munifica profusus arca
Ad natalicium diem colendum
Scribarum memori pięque turbę
pagina 145v
Quod donas, facis ipse Blesianum.
Hoc longum, tibi uita dum manebit,
Hoc et post cineres erit tributum.

[(10)] Damiano Benessę idem aliter

O largum nimis et probum piumque,
Qui largus, sibi nil ut inde spectet,
Sic nunc sic Melior meus sodalem
Aeuo restituit, rapitque Blesum
Lethęis tenebris 39 nigroque regno,
Dum cunctos legit undecunque uates,
Natalem celebrare iam sepulti,
Curatque officiosus, interire
Ne cari titulos sinant amici.
Hoc longum memori manebit aeuo,
Hoc serum quoque sentiet sepulcrum
Tam rari tibi conscium nitoris.
Virtus hęc etiam suos amare
Et post funera, nec leues moueri
Fortunę instabili fauentis aura.
Sic pręstat bonus esse, quam uideri.

[(11)] Et quia eiusdem et pręceptionis et studii est ad parandam et locupletandam orationem de Grecis Latina facere, uisum est cum superioribus simul hic ponere, quam de Gregorio Nazianzeno traduximus elegiam: quare hic et Gręcam habebis et nostram Latinam.

[(12)] Εἰς40 τὴν ἐν ταῖς νηστείαις σιωπήν

῎Ισχεο, γλῶσσα φίλη· σὺ δέ μοι, γραφὶς, ἔγγραφε σιγῆς
῾Ρήματα, καὶ φθέγγου ὄμμασι τὰ κραδίης.
῾Ηνίκα σάρκας ἔδησα, Θεοῦ βροτέοις παθέεσσι
Μύστιν ἄγων θυσίην, ὥς κε θάνω βιότῳ,
pagina 146
῎Ημασι τεσσαράκοντα, νόμοις Χριστοῦ βασιλῆος,
Εὖτε καθαιρομένοις σώμασιν ἕσπετ' ἄκος.
Πρῶτα μὲν ἀτρεμίη νόον ἕδρασα, 41 οἶος ἀπ' ἄλλων
Ναιετάων, ἀχέων ἀχλὺν ἐφεσσάμενος,
Εἴσω πᾶς ἐαλεὶς, φρένας ἄκλοπος· αὐτὰρ ἔπειτα
Ἀνδρῶν εὐαγέων δόγμασιν ἑσπόμενος,
Χείλεσι θῆκα θύρετρα. Τὸ δ' αἴτιον, ὥς κε μάθοιμι
Μύθων μέτρα φέρειν, παντὸς ἐπικρατέων.
Καὶ γάρ τις πλεόνεσσιν ἐπ' ἀνδράσι θοῦρον ἀείρων
῎Εγχος, παυροτέρους ῥηϊδίως δαμάσει,
Καὶ πτερόεντα βέλεμνα ὃς εὔσκοπα τηλόθε βάλλει, 42
Οὔποτε ῥοιζήσει ἄσκοπον ἀσσοτέρω.
Νῆα δὲ ποντοπόρειαν, ἐπὴν μέγα λαῖτμα περήσῃ,
Πέμπειν θαρσαλέον βαιῶν ὑπὲρ λιμένων.
῝Ος μὲν γὰρ μικρῶν κρατέει, μεγάλων ἀΐδηλον
Εἴ ποθ' ὑπερσχήσει, καὶ μάλα περ ποθέων·
῝Ος δὲ μέγα προφέρει, τόδ' ἀριφραδὲς, ὡς ἄρα τυτθῶν
῞Εξει ῥηϊδίως, εὖτε θελήσει, 43 κράτος.
Τοὔνεκα πάμπαν ἔδησα λόγου μένος. ῏Η γὰρ ἔολπα
Μηκέθ' ὑπερβλύζειν 44 μῦθον ἐμῶν στομάτων.
῾Ως οὐδὲν γλώσσης ὀλοώτερόν ἐστι βροτοῖσιν·
῞Ιππος ἀεὶ προθέων, ὅπλον ἑτοιμότατον.
Λεύσσει μὲν τίς ἅπαντα; τὰ δ' ἐν ποσὶ χεῖρες ἔχουσι
Βαιὰ μάλ', οὐδὲ πόδες αἶαν 45 ἐπῆλθον ὅλην.
Μόχθος ἀνδροφόνοις, μοιχοὶ δέ τε καὶ τροπέουσι 46
Λύσσαν ἑὴν, κλέπταις ἦμαρ ἀπευκτότατον,
Πλοῦτος δ' οὐ κἀμόγητος· ἔχω τὸ μὲν, ὤλεσα δ' ἄλλο,
Τόσσα περισφίγγων, ὅσσα ῥόον παλάμῃ.
Νήεσ', ὁδοιπορίῃ ληΐστορες· ἄλλος ἄπληστος,
῎Ομματα πικρὰ φέρων ἀλλοτρίοις κτεάνοις.
Τόσσα φιλοχρύσοισι προσάντεα πᾶσιν ἔπεστι,
Μόχθος χειροτέροις, μόχθος ἀριστέροις. 47
Γλῶσσαν δ' οὐδὲν ἔρυξεν ἐπειγομένην ἐπὶ μῦθον,
Οὐ βροτὸς, οὐ νιφετὸς, οὐ ῥόος, οὐ σκόπελος.
pagina 146v
᾿Εγγὺς ὁ τοξευτής· τόξῳ δ' ἔπι πικρὸς ὀϊστός·
Νευρὴ κύκλον ἄγει, δάκτυλον ἐπὶ 48 γλυφίσι.
Νοῦς ἀφέηκε βέλεμνα· τὰ δ' ἔπτατο, πάντα δὲ βάλλει,
Οὐρανίους, χθονίους, ζῶντας, ἐπεσσομένους,
῞Οσσοι μιν δοκέουσι, καὶ οὐ δοκέοντας, ὁμοίως
᾿Εσθλοὺς ἠδὲ κακοὺς, δυσμενέας, φιλίους,
Τηλόθεν, ἐγγὺς ἐόντας· ἀπόσκοπον οὐδὲν ὀϊστῷ.
Τὴν δέ τις αἰχμάζων, πρῶτα φέρει σοφίης.
Πολλὰ μὲν αἰσχρὰ μάχλοισιν ἐρεύγεται, ὥς κε γελοῖος
Αὐτὸς ἐὼν, ἄλλοις βράσμα γέλωτος ἄγῃ,
Παλλόμενος, πάλλων τε, καὶ εἰκόνα θείαν ἀτίζων.
Πολλὰ δὲ τῶν κρυπτῶν οὔασιν ἐξεμέει.
Πολλάκι δ' αὖτε χόλοιο δυσαέος ἄγριον ἀφρὸν
᾿Εκτὸς ἀποσκεδάει, πᾶσαν ἐπεσβολίην.
Πολλάκι δ' αὖ λοχόωντι φέρει χάριν ἔνδοθι θυμῷ,
Καὶ κραδίης ἑτέρης χείλεσιν ἄλλα φέρει,
Ψεύδεά θ', αἱμυλίους τε λόγους, ἀνδροκτασίας τε.
Τίς κεν ἅπαντα λέγοι, τῆσδ' 49 ὅσα λυπρὰ πέλει;
᾿Εχθρὸν ἔθηκ' ἐθέλουσα δόμον δόμῳ, ἄστεϊ δ' ἄστυ
Αὐτίκα, μηδὲν ὅλως γλῶσσα πονησαμένη,
Δῆμον κοιρανέοντι, 50 ἀνασσομένοισιν ἄνακτα,
῾Ως σπινθὴρ καλάμης ὦκα ῥιπιζομένης.
Σύμπλοον, υἷα, τοκῆα, κάσιν, φίλον, εὖνιν, ἀκοίτην,
Πάντας ἐπ' ἀλλήλους 51 ὥπλισε ῥηϊδίως.
Τὸν κακὸν ἐσθλὸν ἔθηκε, τὸν ἔμπαλιν ὤλεσεν ἐσθλὸν,
Τοῦτ' ἀνέζευξε πάλιν· τίς δύναθ' ὅσσα λόγος;
Βαιὴ μὲν γλῶσσ' ἐστὶν, ἀτὰρ σθένος οὐδενὶ τόσσον·
Αἴθ' ὄφελλε 52 θνήσκειν αὐτίκα τοῖσι κακοῖς!
Πᾶσιν μὲν δὴ γλῶσσα πέλει κακὸν ἀφραδέεσσιν,
῎Εξοχα δ' αὖ μύσταις οὐρανίης θυσίης.
῎Οργανόν εἰμι Θεοῖο, καὶ εὐκρέκτοις μελέεσσιν
῞Υμνον ἄνακτι φέρω, τῷ πᾶν ὑποτρομέει.
pagina 147
Μέλπω δ' οὐ Τροίην, οὐκ εὔπλοον οἷά τις ᾿Αργὼ,
Οὐδὲ συὸς κεφαλὴν, οὐ πολὺν ῾Ηρακλέα,
Οὐ γῆς εὐρέα κύκλα ὅπως πελάγεσσιν ἄρηρεν,
Οὐκ αὐγὰς λιθάκων, οὐ δρόμον οὐρανίων·
Οὐδὲ πόθων μέλπω μανίην, καὶ κάλλος ἐφήβων,
Οἷσι λύρη μαλακὸν κρούετ' 53 ἀπὸ προτέρων.
Μέλπω δ' ὑψιμέδοντα Θεὸν μέγαν, ἠδὲ φαεινῆς
Εἰς ἓν ἀγειρομένης λάμψιν ἐμῆς Τριάδος,
᾿Αγγελικῶν τε χορῶν μεγάλους ἐριηχέας ὕμνους
Πλησίον ἑσταότων, ἐξ ὀπὸς ἀντιθέτου
Κόσμου θ' ἁρμονίην, καὶ κρείσσονα τῆς παρεούσης,
῝Ην δοκέω, πάντων εἰς ἓν ἐπειγομένων
Καὶ Χριστοῦ παθέων κλέος ἄφθιτον, οἷς μ' ἐθέωσεν,
᾿Ανδρομέην μορφὴν οὐρανίῃ κεράσας.
Μέλπω μίξιν ἐμήν. Οὐ γὰρ φατὸν ἔργον ἐτύχθην
῎Εργον, ὅπως πλέχθην θνητὸς ἐπουρανίοις.
Μέλπω δ' ἀνθρώποισι Θεοῦ νόμον, ὅσσα τε κόσμου
῎Εργματα, καὶ βουλὰς, καὶ τέλος ἀμφοτέρων·
῎Οφρα τὰ μὲν κεύθῃς σῇσι φρεσὶ, τῶν δ' ἀπὸ τῆλε
Φεύγῃς, καὶ τρομέῃς ἦμαρ ἐπερχόμενον.
Τόσσων γλῶσσαν ἔχω, κιθάρην· φράζεσθ', ἱερῆες,
Μή τι παρακρέξῃ ἔκτροπον ἁρμονίης.
Γλῶσσαν καὶ θυέεσσιν ἁγνὴν ἁγνοῖσι φυλάξω,
Οἷσιν ῎Ανακτα μέγαν εἰς ἓν ἄγω χθονίοις.
Οὐ γὰρ ἀπ' ἀλλοτρίης γλώσσης, χραντοῦ τε νόοιο
Πέμψω τῷ καθαρῷ ζωοφόρον θυσίην.
Εἷς πόρος οὐ γλυκερόν τε ῥόον καὶ πικρὸν ἀνέσι, 54
Εἵματι πορφυρέῳ βόρβορος ἀλλότριον.
Καὶ πῦρ ξεῖνον ὄλεσσε θυηπόλου ἐν προτέροισι
Παῖδας, μὴ καθαρῶς ἁπτομένους θυσίης.
pagina 147v
Τὴν δ' ἱερήν ποτ', 55 ἄκουσα, Θεοῦ μεγάλοιο κιβωτὸν,
῾Ως καὶ κλινομένη κτεῖνε τὸν ἁψάμενον.
Ταῦτ' αἰνῶς τρομέω, καὶ δείδια, μή τι πάθοιμι,
Μὴ καθαρῶς καθαρῆς ἁπτόμενος Τριάδος.
Αἴθε δὲ καὶ νόον ἦεν ἀτάσθαλον, ἀστατέοντα
Τῇ καὶ τῇ, πολλοῖς ἤμασι 56 μαψιδίοις
Κάμπτειν τέρματος ἆσσον, ἐπὶ στρεπτῆρι χαλινῷ,
῍Η πάμπαν κατέχειν ἄκλοπον ἐν κραδίῃ
Μᾶλλόν γε 57 Χριστοῖο μεγακλέος ἆσσον ἐλαύνων,
Λάμπετο μαρμαρυγαῖς τοῦ μεγάλοιο φάους!
Νῦν δ' ὁ μὲν οὔτι τόσον τελέει κακὸν ἔνδοθι μίμνων,
Κἂν ἀπὸ τῆλε Θεοῦ τυτθὸν ὁδοιπλανέῃ.
Οὐδὲ γὰρ εἰ πέτρῃσιν ἐεργομένη στεγανῆσιν,
῎Ενδοθι καχλάζοι φλὸξ πυρὸς, ἠὲ ῥόος,
῍Η λόχμην πυκινὴν δηλήσατο, ἤ τιν' ἁλωήν·
Ζώει δ' ἡμιθανὴς ἔνδοθι κευθομένη.
Μῦθος δ' αὖ γλώσσης πολυηχέος εὖτ' ἀπορούσῃ,
῎Ασχετα μαργαίνει μηκέτ' ἀνατροχάων.
῾Ως δ' ὅτε τις λοξοῖο φυὴν πτόρθου παλάμῃσιν
῏Ηκα μετακλίνων ἔμπαλι γῦρον ἄγει,
Αὐτὰρ ὅγ' ὥς μιν ἔλειπε, βίῃ χερὸς ὄρθιος ἔστη,
Μηκέτ' ἐπὶ προτέρην κλινόμενος κακίην·
῝Ως58 ἐγὼ μύθοιο εὐτροχάλοιο ἐρωὴν
Δερκόμενος στάθμης ἔκτοθι καὶ κανόνος
(Καὶ γάρ μοι βίος ἦεν, ὅτ' ἦν λόγος), εὗρον ἄριστον
Φάρμακον· ἔσχον ὅλον ὑψινόῳ κραδίῃ,
῝Ως κε μάθῃ τά τε φαντὰ, τά τ' οὐ φαντὰ 59 γλῶσσα φυλάσσειν·
Δέξαθ' ὅλην σιγὴν, δέξεται εὐεπιήν. 60
Τοῦ παντός μιν ἄμερσα· τὸ μέτριον οὐκέτ' ἀτίσει.
Οὗτος ἀεὶ κείσθω τοῖς ἀμέτροισι νόμος.
pagina 148
῏Η μέγα καὶ τόδ' ὄνειαρ, ὅτ' ὠδίνοντα κατίσχῃς
Μῦθον, κρουομένης ἔκτοθι σῆς κραδίης.
Μύθῳ δαμναμένῳ συνδάμναται οἶδμα χόλοιο·
Οὐ μὲν ῥηϊδίως, ἔμπα γε μὴν δαμάσεις.
῍Ην γάρ σφ' οἰδαλέον τε καὶ ἄγρια μαργαίνοντα
῎Αγχῃς ἀσχαλόων, ὕβρην 61 ἀποσκεδάσεις.
῾Ηγεμόνος φθιμένοιο, ἄναξ 62 παθέων ὑπόειξεν·
῟Ωδ' ἂν ἀναπνεύσαις ἀργαλέοιο σάλου.
Πάντα τάδ' ἡγεσίης Χριστοῦ μεγάλοιο ἄνακτος,
Αὐτὰρ ἔπειτα νόου οἴακος ἡμετέρου.
Εἰ γὰρ μὴ τὸν ἔχεις ἰθύντορα, οὔτε τι σιγῆς,
Οὔτε τι καρτερίης ἀμείονος 63 ἔστ' ὄφελος·
Καὶ λίμνης στόμα λεπτὸν, ἐπὴν παλάμῃσιν ἔρυξας,
Αὖθις ἀποῤῥήξεις, ἀθρόον ἐκπρορέσει.
᾿Αλλὰ λόγος κέλεταί σε φαάντατος, ἔνθεν, ἄριστε,
᾿Αρξάμενον, πάντων οἶδμα κακῶν κατέχειν.
Ταῦτά τοι ἡμετέρης μελεδήματα, φίλτατε, σιγῆς·
᾿Εκ παλάμης λαλέω, νοῦν ὑποδεξαμένης.
Οὗτος ἐμὸς πλόος ἐστί· σὺ δ' ἐς πλόον ἄλλον ἔπειγε.
῎Αλλος ἀπ' ἀλλοίου πνεύματος ὅρμον ἔχει. 64
Εἰ δ' ἄγε, καὶ λόγον ἄλλον ἐμῆς ἀΐοιτε σιωπῆς,
῞Οστις ἀπεχθαίρων, ὅς τε φίλα φρονέων.
῏Ην ὅτε κάρτος ἔχεσκον ἐν ἠϊθέοισι μέγιστον,
Καί με Χριστὸς ἄναξ ἦγεν ἐπ' ἀντιπάλῳ,
Στεῤῥοτέρην ἀδάμαντος ἐνὶ φρεσὶ πίστιν ἔχοντα,
Τεύχεσί τε κρατεροῖς πάντοθε φραξάμενον.
Θείοις μὲν λογίοισιν ἐμὸν νόον ἁγνὸν ἔτευξα,
Γράμματος ἐξ ἱεροῦ Πνεῦμ' 65 ἀναμαξάμενος,
Οἷς βίβλων τοπάροιθε πικρὴν ἐξέπτυον ἅλμην,
Κάλλος ἐπιπλάστοις χρώμασι λαμπόμενον.
pagina 148v
Σάρκα δ' ἐμὴν ζείουσαν, ἐπεὶ νεότητι τεθήλοι,
Πολλοῖς καὶ πυκνοῖς ἔξεον ἐν καμάτοις.
Γαστρὶ μὲν ὕβριν ἔπαυσα κόρου, καὶ γείτονα λύσσαν,
῎Ομμα δ' ἐνὶ βλεφάροις πῆξα σαοφροσύνῃ.
Βρύξα χόλον, 66 καὶ δῆσα μέλη, καὶ κλαῦσα γέλωτα.
Πάνθ' ὑπόειξε Λόγῳ· πάντ' ἔθανεν τὰ πάρος.
Γαίη, κοῖτος ἐμοί· πλευρῶν ἄχος,67 ἥματα λυπρά·
Φάρμακον ἀγρυπνίης, χῶρος ἐμῶν δακρύων.
῎Ημασι νῶτον ἔκαμψα, καὶ ὕμνοις παννυχίοισι
Στηλώθην, βροτέης ἔκνοος εὐπαθίης.
Ταῦτα πάρος· σάρκες γὰρ ἐπέζεον, αἷσι μέμηλεν
Οὐρανίης ἀνόδου φῶτα μέγαν κατέχειν.
Καὶ κτεάνων βαρὺν ὄγκον ἀπέπτυσα, ὥς κεν ἀερθῶ
Κοῦφος, ἀποσκεδάσας πρὸς Θεὸν ἄχθος ἅπαν.
Νῦν δ' ὅτε νοῦσος ἔχει με πικρὴ, καὶ γῆρας ἔκαμψεν,
῏Ηλθον ἐπ' ἀλλοίην τήνδε δυηπαθίην,
Γλῶσσαν ἔχων ἀδάμαστον, ἐΰλαλον, ἥ με τόσοισι 68
Πήμασι, τοῦ φθονεροῦ δῶκεν ἀεὶ παλάμαις.
Οὔτε τινὸς θώκοισιν ἐπέδραμον· οὔτ' ἀπὸ γαίης
῎Ηλασα πατρῴης, οὐ δόλον ἐφρασάμην.
Οὐ γλῶσσαν ἐφέηκα ἐπεσβόλον, οὔτε τι ῥέξα
῾Ημετέρων θυέων ἔκνομον· οἶδε Λόγος.
Οὐ σκοπὸν, οὐδὲ μὲν ἄλλον, ἐπεὶ καὶ πᾶσι νεμεσῶ,
Λαῶν ἡγεμόσιν τοῖα κλεϊζομένοις·
῟Ων νῦν πᾶσα θάλασσα, καὶ εὐρέα πείρατα γαίης
Πέπληθε, δνοφερὸν πένθος ἐμῆς κραδίης.
᾿Αλλὰ λόγος μ' ἐχάλεψεν ἀτάσθαλος· οὐ μὲν ἔγωγε
Πρόσθε τόδ' ὠϊόμην, ἀλλ' 69 ἐχάλεψεν ὅμως
Πᾶσί μ' ἔθηκε φίλοισιν ἐπίφθονον. ῏Ω φθόνε, καὶ σὺ
᾿Εξ ἐμέθεν τι λάβῃς. ῎Ισχεο, γλῶσσα φίλη·
pagina 149
Βαιὸν δ' ἴσχεο, γλῶσσα· τόδ' ἐς τέλος οὔ σε 70 πεδήσω.
Οὐ τόσον ἐξ ἐμέθεν λήψεθ' ὁ μισολόγος.
Πυνθάνομ' ὡς Σαμίων τις ἄναξ φθόνον ὡς ἀρέσαιτο,
Δείσας εὐδρομίην, μήσατο τοῖον ἄχος.
Πόρκην, ὃν φιλέεσκε, πατρῴϊον ἔμβαλε πόντῳ·
Τὸν δ' ὑποδεξάμενον ἰχθὺν, ἔδησε λίνον·
᾿Ιχθυβόλος μὲν ἄνακτι, ὁ δ' ὤπασεν ᾧ θεράποντι
Τὴν ἁλίην· πόρκης δ' ἰχθύος ἐν λαγόσιν.
᾿Ιχθὺν μὲν γαστὴρ ὑπεδέξατο, χεὶρ δέ τε 71 πόρκην·
Θαῦμα μέγ'· οὐδ' ἐθέλων εὕρατο κεῖνος ἄχος.
῝Ως καὶ ἐγώ· μύθῳ γὰρ ἐμῷ φθόνος ἄγριον αἰεὶ
῎Ομμα φέρει· σιγῆς βένθος ἐπεσπασάμην.
Τόσσον ἐμοὶ Σαμίος· 72 τόδ' αὔριον οὐ σάφα οἶδα,
Εἰ κακὸν ἠὲ καλὸν ἀντιάσειε τέλος.
᾿Αλλά γε δὴ φθόνον ἴσχε, βροτῶν ἄκος, ἐκ δέ με πικρῶν
Γλωσσῶν ἐξερύσας, σὴν ἐπὶ λάμψιν ἄγοις·
῎Ενθα σε σὺν φαέεσσιν ἀειζώοισι γεραίρων,
Μέλψομ' ἀπὸ στομάτων ἦχον ἐναρμόνιον.
Δέχνυσο καὶ τάδε χειρὸς ἐναυδέα, ὡς μὲν ἔχοιτε
῾Ημετέρης σιγῆς μνημόσυνον λαλέον.

[(13)] Damiano Benessę tralata 73

Lingua tace, et mutas distinguat charta loquelas,
Percurrantque oculi corde notata mei,
Distringor Christi mortali quando dolore,
Vtque obeam uitę mystica sacra fero.
Namque quaterdenę redeunt ieiunia lucis,
Prouisa est nostris quę medicina malis.
{Hin} 74 securus ago turba semotus ab omni,
Ac tristem luctus nubila sęua premunt.
Collectus mentem cura studioque fideli,
Sanctorum fuerint quę documenta, sequor,
pagina 149v
Atque ideo posita est nostrę custodia linguę,
Rexero quam, penitus si cohibere queam.
In populum directa quidem quę cuspis obiuit,
Hęc paucos franget concutietque uiros.
Qui procul affigit, quo telum destinat arcu,
Ictum frustratur non propiore loco,
Vt ratis Aegęas quę sulcat tuta procellas,
Et placido labens auserit ire freto.
Mollia qui superat, non protinus ardua uincet,
Et tali aggressu sępe repulsus erit.
Contra qui ualido euasit certamine uictor,
Pugnabit leuibus fortiter ille uiris.
Os pressi iccirco penitus, sic denique nulla
Verba redundabunt pectore uana meo.
Peior non adeo est pestis mortalibus ore,
Pernix ut sonipes, siue sagitta leuis.
Cuncta oculis haurire licet? Quod dextera pręhendit
Exiguum, et nostri pauca obiere pedes.
Nex patrata labor nocuis, effeta libido
Concidit, et cessant dedita furta cruci.
Erumnosus opum fructus, nec certa facultas,
Atque capi nequeunt more fluentis aquę.
Prędatur pirata mari, cupidusque tuetur
Alter non sterili culta aliena solo.
Insidię tales, ac auro plurimus hostis,
Vilem ac insignem cura laborque tenet.
Sed uis nulla75 homini linguam compescuit obstans,
Non uir, non fusco lapsa ruina polo.
pagina 150
Stat simul arcitenens, arcusque et missile telum,
Ac neruum digitis circuit arte manus.
Mens iaculatur enim, calami uerba, arcus in ore,
Quęque ferit, cerebro lingua mouente ferit.
Securusque ideo, plagę nec prouidus aeque
Non hostis, sed nec tutus amicus abit.
Hoc pergit passim, ac nulli est uitabile ferrum,
Cui, sapiens merito, qui moderatur, erit.
Sępe obscęna serit petulanti dicta cachino,
Et prębet risus materiamque ioci,
Atque ita diuinam fędat uibrata figuram,
Debita cęlari fert male cauta palam.
Sępe iterum sęuas irę de pectore spumas
Verborum magna cum grauitate iacit,
Fallacique animo rursus male sedula seruit
Composito cordis clausa lepore tegens.
Blandicias facilis uersat, mendacia, cędes,
Quantaque iam nemo dinumerare queat,
Priuatasque domos inimicat, et oppida miscet,
Ac76 hostes nullo ferme labore facit,
Pręfecto populum, contra populoque tyranum, 77
Quam cito per stipulam lapsa fauilla ruit.
Et carum quicquid in 78 mutua pręlia cogit,
Fratres, coniugium, pignora cara, patres,
Interimitque bonos, tum iustos fingit iniquos,
Inuertitque eadem uiribus usa suis.
pagina 150v
Exiguum lingua est, sed tantum haud roboris ulli,
O propriis pereat perniciosa malis!
Exitio nam lingua fuit temeraria cunctis,
His, qui precipue mystica sacra colunt.
Ast ego nabla Dei factus cantuque modisque
Nunc celebro, toto cuius in orbe timor.
Troia mihi non carmen erit, non Phasis et Argo,
Non dictus multis Amphitrioniades,
Non lati terrę tractus, pelagusque refusum,
Gemmarumue nitor, circuitusque poli,
Non uesanus Amor, uiridis non forma iuuentę:
Barbitos hęc ueterum molliter icta sonat.
Te, Rex summe, cano, Deus, et Tua numina in unum
Aggesta illustris clara meę Triados,
Angelicosque choros stantes pone, qualia diuę
Aduersa Triadi carmina uoce canunt,
Quę compago hodie rerum, qualisue futura
Ad finem mundo deproperante manet,
Quaue Beor, Christi decus immortale dolorum, 79
Quę soboles nostro corpore mixta Dei est,
Figmentumque meum, genus haud effabile factus,
Quod mira superum nectitur arte choris,
Atque Dei Legem, et quanto circumdamur astu,
Ac qualis demum fructus utraque uenit,
Vna animo ut condas, fugias ast altera longe,
Expectans Dominum, iudiciique diem.
Lingua chelis mihi tanta sonat, uos rite cauete,
Neu prorsus quicquam carmine dissideat,
Quaue Dei et populi commertia misceo, linguam
pagina 151
Purgatam mundis ipse reseruo sacris.
Nam male lustrato non ore et mente prophana
Creditur impuros posse litare Deo,
Et dulcis laticis non idem ac riuus amari,
Purpureamue togam non lutulenta decent.
Flamma hausit pueros, sobolem perditque sacerdos,
Accensa ut sacris hęc peregrina fuit,
Quemue Dei subito contacta interficit arca,
Labenti fertur supposuisse latus.
Atque ideo trepida teneor formidine semper,
Dum tracto Triados mystica sacra manu.
Improba mens, nimiumque leuis ceu mobilis aura,
Continuo huc illuc dum placet ire uagam,
Ante obitum liceat domitam seu flectere freno,
Pectore uel potius te cohibere meo!
Illustrata magis sic nam de luce perenni
Fulgeres radiis facta propinqua Deo.
Condita nunc tantum non hęc peccauerit errans,
Contingat Domino quamlibet esse procul.
Nam si pręcisę obiecta crepidine rupis
Torrens, seu potius flamma retenta foret,
Non nemora et cultu uastet uineta nitenti,
Quę defensa retro semisopita strepit.5
Contra multisono sermo cum proruit ore,
Omnia diripiens non rediturus abit:
Corrigit obliquum erecto ceu stipite ramum,
Cui sensim trunci culpa reducta fuit,
pagina 151v
Et rectus, uel misit eum cum dextera, restat,
Nec uitium ducit amplius ille suum.
Sic uis dicendi examen nec seruat amusim,
Arbitrium recta ni ratione regat.
Namque et uita mihi constat ratione, mederi
Errori ut possim pectore uerba premo.
Vt fari quę discat opus, quę lingua silere
Obticuit, sapiet sic taciturna loqui,
Quoue modesta foret, iccirco coherceo pressam,
Hanc legem debent immoderata pati.
Grande etiam fuerit lucrum tenuisse loquelam
Nitentem cuius pectora lęsa forent.
Atqui contineas si uerba, occumbit et ira,
Non paruo cedet uicta labore tamen,
Elidensque premas tumidam rabieque furentem,
Vanescet, tenuis prorsus ut umbra fiet.
Rex cedit, quando non signifer imprimit usquam,
Tunc tibi spem reddet pulsa procela 80 mari,
Omniaque expedies Christo duce, si modo cauta
Temonem rectum mens retinere sciat.
Et nihil in studio, nisi rexerit ipsa, silenti,
Vel si sustineas ardua, fiet opis,
Sed ceu labentem qui palma colligit undam,
Vt mota uberior difluat 81 inde manu,
Ergo monet ratio nunc te certissima, fontem
Erroris studeas ut cohibere mali,
Atque tibi hęc tacitę mentis pręcepta reconde,
Quę calamo uoces excipiente loquor.
pagina 152
Hęc me tempestas, et te uehit altera forsan,
O utinam cunctos aura secunda ferat!
Rursus propositi si causam audire laboras,
Odisti, aut potius, pauca notabis, amas.
Aequę uos inter cum robore primus haberer,
Pręiit opposito Christus in hoste mihi,
Asperiorque Fides adamante tegebat amictum,
Totum munierant fortiter arma uirum,
Haustaque codicibus firmat sententia sacris,
Prouehit et qui me spiritus, inde uenit.
Tunc grauis egesta est stomacho, ceu nausea, nostro
Gręcia doctrinam quam mihi prisca dedit,
Et primis macero corpus carnemque sub annis,
Menbraque spiritui reddo subacta domans.
Ingluuiem uentris rabiemque coerceo sęuam,
Et castis fingo corda pudica modis,
Ac deploratam pello de pectore noxam,
Iam uerbo errores interimente meos.
Nox lateri non mollis humi, medicinaque noctis
Tristis lux, lachrimis quę mihi campus erat.
Atque reclinabam sub lucem menbra recumbens,
Nox stantem me me conspiciebat enim.
Hec ars ac studium, dum uires feruere carnis,
Cęli quas aditu nos prohibere iuuat.
Exonero, ceu pondus, opes, ut tollar in altum,
Atque Deum leuior factus adire queam.
Inuasit morbus me postquam grandis et aetas,
Arbitrium contra multa coactus ago.
pagina 152v
Lingua mihi damno uehemens argutaque captum
Exhibuit uinclis, aemule, sępe tuis.
Haud aggressa domi quemquam est, patriaque fugauit,
Et nulli penitus texuit arte dolum.
Inuectus nunquam in quemquam sum, nempe nec ausus
Fas contra, nostrum quodque piamen erat.
Proposito aut aliter quicquam, quin talia damno,
Principibus quoniam cuncta scelesta placent,
Quod genus omne latus terrę possedit et altum,
Obnubitque ideo pectora nostra dolor.
Exitio sed lingua fuit, quis talia credat?
Innocuo exitium sed tamen ipsa fuit:
Inuidiosus enim hac factus, nunc praua uoluntas
Quid nostri ut capiat. Lingua benigna, tace:
Lingua, breui taceas, nec te sic usque tenebo,
Aemulus haud tantum cęperit ipse mei.
Fortunam ueritus, liuorem ut mitiget, ille, 82
Commentus curę est talia damna suę,
Delitias digito pelagi proiecit in undas,
Nec mora, raptorem repperit hamus aquis,
Quem83 dono regi piscator, rexque culinę,
Cui lumbo abiectus protinus hęsit aquis.
Annulus eximitur, mirum, de uentre ministro,
Qui subito cęso pisce repertus erat.
Hunc regis digito, mensę mox rettulit illum,
Nec potuit, quamuis ipse dolere uelit.
Atque ego sic tacui, quod lumine spector ab hir [quo] ,
Inuidięque libens ore fauere uolo.
Tantum ad nos Samius; nec sunt mihi crastina curę,
Quisue habet, incertum est, exitus inde sequi.
pagina 153
Inuidiam cohibens uitę mortalibus autor,
Me tua lux linguis uindicet orta malis.
Fac, ubi perpetuo referam tibi carmina cantu,
Alituum aeternis aggreger ipse choris.
Interea sine uoce manus cape dona loquentis,
Arguta hęc tacitis sint monumenta notis.

Finis

[(14)] Epilogus

Cum cętum non paucum uideam male parta dicendi facultate non contentos intra fines suos cohiberi, hoc est, quod muneris est sui, ciues in rei publicę administratione ornate et ample posse persuadere, sed limitibus dirutis, ueluti aper siluestris, quęque culta prosternere, quo exemplo et illi prętermissa opera sui despecti officii pridem inuaserunt theologicas professiones, et in ecclesiam acies instruunt, non exigua fraude innexa, ut conflictum ineant cum ecclesiasticę dominationis principibus, inuecti contra mores et uita[m] eorum pessime actam, non ut ibi sisterent, et docerent Antichrist[i] 84 esse, per eosue fieri lupanar in ecclesia, cęterosue exhortentur, ut malo prouideant, sed protinus inde transgressi optime definita in ecclesia improbant, hereses conuictas suscitant, tum deinceps mores probos et totam religionem uastant, quibus doctos omnes sese obuios opponere singularis operę precium fore[t], prudentius tamen agendum in eo, ne, quod malum diuino iudicio in ecclesia suscitatum est, temere quid mouentes, non recte cure[nt].85 86 Non parum igitur refert, ut in aegro corpore uim mali nosse, causa[m], et uti morbus promouit, ut perceptis, quę necessaria sunt, medela deinceps posset adhiberi.

Cum igitur a lare ipso fides Christi diruatur principum ecclesię improba gubernatione, religiosorum uitę [...]ore, tum aliorum qui teporem execrantur, infreni ceruice et cerebr [...] placentis peruicacia, parua uel nulla temporalis dominii pr [...], nimia quorundam licentia extinctas hereses suscitantium, [...] externo ualidissimo hoste, nisi prudenti consilio cunctis [...] 87 pagina 153v fuerit obuiam, non uideo quid hodie sit aliud expectandum, nisi [extremus] rerum omnium interitus iam iam inclinatis eo et pro[cumbenti]bus. Verum cum pro ingenio et facultate mea et pridem egissem, ut, si qua rebus concussis afflictisue possem opitulari, non deessem, [in88] idque et litteras scripserim ad principes, et89 prius etiam opuscula nonnulla, non fuit tamen, ut multum inde mihi gratularer, ceptis m[alis] nil omnino repressis, tametsi90 et expeditio contra Turcas facta [fuit], et in id conuentum Christianis, sed, ut exitus probauit, unum non bene institutum, alterum pessime administratum fuit. Christianus91 enim omnis consensus sua in Christo fundamenta debuit habere, nec arma danda, quibus lex uetat, erant. Sed ut sua ratio utriusque teneretur potestatis, et spiritualis et temporalis, obseruandum fuit, et ille exercitus instruendus erat et gladio et uerbo euangelii interprete. At neutrum tenuit, et nullam partem rite tutatus est. Sed92 Dei sententia actum est pro meritis hominum et ipsa Dei gloria, ut scilicet noster territus inde turpiter cederet, at hostis uictor nihil prorsus haberet, quo sese nimis iactarit 93 maris tempestate proflig[atis].94 Sed quid, obsecro, an nostri male mulctati deinceps redditi sunt saniores? Arduum est, ut quem pęniteat facti, in quo delictum non agnoscit. Nam95 postquam sibi pro uoto contra hostem non cessit, aiunt tractatum apud principes classis de diripienda Christiana ciuitate, nihil omnino male merita. Proh, si quid recti probique est apud homines, hęc fides, hęc Christiana pietas, hec uia demum, ut Maumetana impietas retundatur? Atque hęc mihi exclamatio fu[erit] totius criminis peroratio.

Cęterum, cum in tot malis cernam mihi nullum usquam perfugium, rebus prius frustra pluribus tentatis, uisum, quod solum reliquum est, bonarum mentium implorare auxilium, pessime quęque facta in Ecclesia detestantium - Ecclesiam appe[llo] Christianę uitę communem statum. Sed cum animaduerterim, si prudentia desit, non paruo periculo id quoque tentari, quod u[el] quotidiano experimento constat, damnantibus mores malos ecclesiasticorum protinus omnia probari aduersariorum, ut flagitium hodie grande repat eadem, qua96 Plato ait ingentia crimina suboriri, μισανθρωπείαν καὶ μισολογείαν, 6 ut u[nis] omnis rerum prudentia odio sit nimis uafris quorundam cau[illis], alteris exosi pagina 154 homines improbitate nonnullorum.

Sed cum [considerassem] bonorum consensus quam ingenti opi lapsis pene rebus posset [esse], [uisum] operę precium fore, si pręscriberem rationem, qua in id pro[positum ] nomen meum dem, et in aliis exposcerem. Christum, inquam, ipsum esse saluatorem, fidem, quam Romana Ecclesia profitetur, esse ueram, et passim per cęterum orbem terrarum sępe subortas hereses extractas fuis[se] orthodoxis, et orthodoxorum determinationes Romanę Ecclesię receptas; doctores qui fulserunt uariis temporibus in ecclesia probatique Ecclesię sunt, impie et insane damnari ex modo traditionis, modos traditionis apud doctores probatę fidei secundum diuersa tempora uarios extitisse, nullum tamen esse damnandum, quin etiam, si res sedulius discutiatur, inueniendum id ita factum ipsis rebus sic exigentibus; salua fide quędam errata tractantium theologica recenti traditionis modo non magni referre, sed conferre non parum ad prudentiam eorundem diligentiorem discussionem. Porro ea sunt errata de rebus naturalibus, uel etiam theologicis, de quibus nihil pręscribitur ex articulis fidei: ciuilem statum Ecclesię, dum nihil euangelio et diuinę Legi inde pręscribitur, decretis pontificum institui et regi, et rationem eam esse obseruandam, locum tamen super iis esse deliberationis, preterquam si euangelio et diuinę Legi usquequaque quadrent, adhuc item, si leges illę simul utiles et honestę sunt. Pessim[o] rerum omnium euentu contingere, ut gubernandę Ecclesię pręsint pessimis moribus homines, et nulla probitate 97 pręditi, adeo ut iustissime exclamandum sit sub Antichristo Christi fidem ma[le] collocari. Cęteraque quę consonant et doctrinę ecclesiasticę et doctorum probatis sententiis palam fateor semper fore mihi obseruanda, qui nec erubescam, quę sine fidei damno in utramque partem disputari possint, redarguere quod male assertum uidebitur.

Est adhuc quod de me pollicear: quoniam98 nostri temporis homines uideo Germana captos esse facundia et attonitos quasi oscitare, pro mea facultate contra hostes omnes pro bonorum consensu, modo uelint rebus labentibus consulere, decertaturum digladiaturumque pro uiribus. Sed99 ne quis de me quicquam alius suspicetur, impressis hi[sce] opusculis indicare uolui, quibus in studiis sum educatus, tum q[ua] ratione, si qua in me dicendi uis est, a principio alui, et [de]inceps semper auxi; tum item studium et uoluntas mea reparandę [fidei, et] asserendę Christi glorię, qualis fuit. pagina 154v Alioquin in hoc ueluti pręludio experiri uolui, ut si uelites recte impresserint, statim triarios in campum promoueam. Si scolis scilicet hęc leuiora placu[erint], de morte Christi libros decem ad finem perductos protinus cur[em] imprimendos.

Finis operum Damiani Benessę

Notes
1
Elegia] obsecratio ad Christum pro ope Christianitati titubanti ferenda; post pugnam apud Preuezam a. 1538; hoc et alia carmina usque ad manuscripti finem sequentia titulum communem in autographo non habent, sed eis Aghich in transcripto per se facto Miscellaneorum librum nomen addidit
2

esse] incertum an esse aut esset scriptum, esset Aghich

3

cadat] mut. e cadit

4

Nempe … 42 semel] sc. de pugna apud Preuezam loquitur, ubi classis papalis dux patriarchus Aquilensis Marcus Grimanus fuit

5

lauantis aqua] sc. manus

6

Si … 56 meos] sc. carmina plura et epistolas ad reges Christianos Benessa mittebat (cf. libros praecedentes)

7

Quando … 64 graui] sc. de agri Ragusani uastatione post cladem apud Preuezam loquitur

8

Concipit … quale] sc. de haeresi Germana loquitur

9

Petri … alnus] id est nauicula Petri, metaphorice pro Ecclesia Romana

10

subitus] ita (not. Aghich)

11

si] ita (not. Aghich)

12
Damianus … Bartulino] Ioannes Maria Matthaeus (1714-1791), qui Benessae autographum a. 1759. restaurauit, hunc hominem Bartholinum cognomine Tacolletum considerat, qui Cremona ueniens scholarum rector Ragusii annis 1519-1525 erat; Aghich uero quendam Laurentium Bartholinum Erasmi familiarem istum esse vult (v. fr. Antonii n. 2), at nobis sub hoc nomine Bartholomeum Trothum, cuius expensis Benessa Lugduni a. 1514. editionem Silii Italici prelis dederit, imaginare placet; quocumque res se modo habet, sequentes exercitationes poeticae Bartholino dedicatae non sunt Benessae »cantus oloris«, ut ex eorum in codice positione forsan uideri potest, sed ratione chronologici ordinis posthabita ab auctore ad calcem operis insertae
13

quomodo … 7 adducuntur] cf. Quint. Inst. X, 5

14

Baptistam Carmelitam] sc. de Baptista Mantouano (1447-1516) poeta clarissimo loquitur

15

contentionem … fuisse] cf. Macrob. Sat. II, 10

16

In … 25 copia] sc. De duplici copia rerum ac uerborum commentarii duo

17

iudicio] post hanc uocem ultima scriptionis linea librarii negligentia amissa est

18
Baptistę … Fortunatus] cf. Mant. Adulesc. 3 (De insani amoris exitu infelici)
19

muliebria] sscr. pro ludibria

20

crassata] ita, grassata Aghich

21

Crassatur] ita, grassatur Aghich

22

medulis] ita

23

flamam] ita

24

hiems … pecus] pro pecus hiems una

25

facultas] pro potestas

26

que] ita

27

At … iniqua] pro uersu Et uicina seges limis spectatur ocellis, erroris parableptici causa iterum scripto

28

Moerorem … 50 remouit] ita, sine attributione Fortunato, qui scilicet hos duo uersus eloquitur

29

postac] ita

30

fereque] ita

31
Tibulli elegia] cf. Tib.II, 6
32
Tibulli elegia] alia manu (M 2 ) titulo additum 6. Lib. 2.
33

potet] in marg. pro portet

34

sautius] ita

35

suplice] ita

36

promissis] ita (not. Aghich)

37
Marci … Meliorem] cf. Mart. VIII, 38
38
Marci … epigramma] alia manu (M 2 ) titulo additum 38. Lib. 8.
39

tenebris] mut. e thenebris

40
Εἰς … σιωπήν] cf. Greg. Naz. Carmina de se ipso 34 (Migne 1307-1322)
41

ἕδρασα] ἥδρασα Migne

42

βάλλει] βάλλοι Migne

43

θελήσει] θέλῃσι Migne

44

ὑπερβλύζειν] ὑποβλύζειν Migne

45

αἶαν] γαῖαν Migne

46

τροπέουσι] τρομέουσι Migne

47

ἀριστέροις] ἀρειοτέροις Migne

48

ἐπὶ] ἐν Migne

49

τῆσδ'] τόσδ ' Migne

50

κοιρανέοντι] mut. e κοιρανέοντο

51

ἀλλήλους] ἀλλήλοις Migne

52

ὄφελλε] ὄφελε Migne

53

κρούετ'] lapsu calami κρούτ' scriptum

54

ἀνέσι] νήσει Migne

55

ποτ'] mut. e ποτέ

56

ἤμασι] οἴμασι Migne

57

γε] κε Migne

58

Ως … εὐτροχάλοιο] ῝Ως καὶ ἐγὼ μύθοιο μὲν εὐτροχάλοιο Migne; duae lacunae in linea relictae uocabulis deficientibus inserendis

59

φαντὰ‌2]φατ Migne

60

εὐεπιήν] εὐεπίν Migne

61

ὕβρην] ὕβριν Migne

62

ἄναξ] φάλαγξ Migne

63

ἀμείονος] μείζονος Migne

64

ἔχει] ἔχοι Migne

65

Πνεῦμ'] mut. e Πνεῦμα

66

χόλον] χόλῳ Migne

67

ἄχος ἥματα] ἄκος, εἵματα Migne

68

τόσοισι] τύσοισι Migne

69

ἀλλ'] mut. ex ἀλλά

70

σε] τε Migne

71

τε] σε Migne

72

Σαμίος·] Σαμίοιο Migne

73
tralata] ita, uidelicet pro translata
74

Hin] ita, uidelicet pro hinc

75

nulla homini] mut. e nulla adamat homini

76

Ac … facit] pro uersu expuncto Fratres coniugium, pignora cara patrem

77

tyranum] ita

78

in] sscr. pro exp. per

79

dolorum] pro exp. laborum

80

procela] ita

81

difluat] ita

82

ille] sc. Polycrates Samius, primum nominatus in uersu 205. (cf. Hdt. III, 40-43)

83

Quem … 198 aquis] uersus scripti in marg. inf. cum nota: repone supra ad indicem

84

Antichristi] ita Aghich, sed forsan melius Antichristos

85

curent] ita Aghich, sed forsan melius curemusaut curetur

86

curent] in marg. deleta, curent Aghich per coniecturam, forsan curetur melius

87

] forsan itum

88

in … principes] sc. ad Ferdinandum I. et fratrem eius Carolum V. principes domus Habsburgicae, nec non ad Franciscum I. regem Gallorum, a. 1534.

89

et‌2 … 29 nonnulla] cf. epigrammatum, eclogarum et sermonum huius editionis libros

90

tametsi … 32 fuit] sc. de clade classis Christianae apud Preuezam mense Septembri a. 1538. loquitur

91

Christianus … 37 est] classi papali Marcus Grimanus patriarchus Aquilensis praefuit

92

Sed … 40 profligatis] triginta sex naues Christianae, et nulla Turcica, perditae sunt in proelio, sed post pugnam die tertio tempestas sexaginta naues Turcarum submersit

93

iactarit] ita, iactaret Aghich

94

profligatis] ita Aghich, sed melius foret profligatus

95

Nam … 44 merita] post cladem apud Preuezam classis Christiana castellum Nouum (hodie Herceg Novi) in sinu Rhisonico situm expugnauit et eodem tempore de ciuitate Ragusana capienda inter classis duces tractatum est

96

qua … 56 μισολογείαν] cf. Plat. Phd. 89d

97

probitate] pro pietate

98

quoniam … 87 facundia] sc. de Lutheri doctrina loquitur

99

Sed … 97 imprimendos] manifestum est poetam sua carmina praelis dare uoluisse, primum quae in hoc manuscripto collecta sint, deinde grande carmen epicum De morte Christi in alio poetae autographo conseruatum, sed inopinata mors inceptis ipsius interuenit

Notes
1.

Miscellaneorum titulum ex ingenio apposui, nullus enim pro sequentibus habetur in codice.

2.

Quamuis ex generali regula supini disyllaba sint longa, itum tamen primam corripere docent plurima uatum exempla, ideoque errauit auctor in metro.

3.
Pater Ioannes Maria Matthaeius in syllabo librorum et opusculorum, quae in secundo Operum Benessae nostri codice continentur, hunc Bartulinum Tacholettum cognomine appellat: at quisnam is fuerit, et cuias, tum cuiusnam conditionis professionisque, mihi prorsus est incompertum.
Petrus Curtius Romanus (qui typis Romanis edidit anno 1525. Poema phaleucium de ciuitate Castellana, Faliscorum, non Veientium oppido) in epistola, qua hoc opus dicat Ioanni Mathaeo Gyberto, antistite Veronensi, et Clementis VII. datario, laudet quemdam Laurentium Bartholinum Florentiae commorantem iuuenem utriusque linguae eruditione excultum. Et hunc quidem esse, ad quem scripsit Benessa pro certo ferme habeo. Ex Erasmi namque Roterodami epistola ad Laurentium Bartholinum data Calendis Martii anno 1521. eruitur hunc iuuenem noscendorum dumtaxat et colendorum hominum doctrinae laude praestantium causa longinquas suscepisse peregrinationes. Et cur non dixerimus eumdem Dalmatiam quoque perlustrasse et Racusii aliquandiu commoratum familiarem se Benessae praebuisse? Temporum certe ratio apprime conuenit. En interim Erasmi uerba: ‘Quis ... non adamet istud ingenium tuum auidum eruditionis ut Italus homo per tot barbaras regiones peregrinari uolueris ... ut uiris doctrinae opinione celebratis congredereris’.
4.

Quamuis uersio haec longe inferior sit suo prototypo, ne credas tamen, lector, Benessam heic errare, dum Faustum appellat: uerbo enim refero subintelligendum est ‘Amyntae’, ut sensus sit »O Fauste, refero Amyntae deliranti, ut nuper...«

5.

Ignoscendus est equidem error, quo auctor in uocabulo ‘semisopita’ tertiam syllabam corripuit: tempore enim auctoris legebatur apud Ouidium Epist. Ariadnae ad Theseum v. 16. pro semisepulta semisopita, qui error plerosque alios in errorem induxit. Item apud eundem lib. 1. Amor. eleg. 14. v. 20. legebatur: ‘Purpureo iacuit semisopita toro’: alii utrobique legunt semisupina.

6.

Heic inseruit auctor Platonis sententiam Graece scriptam, et significantem ‘odium in homines, et in eruditionem, seu rationem’.


Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica