Damiani Benessae EpigrammatVm Liber I.1

Author: Beneša, Damjan 1476-1539Editor: Antun Agićand Vladimir RezarProsinac 2017

Damiani Benessae EpigrammatVm Liber I.1

[1]

pagina 2
[...] 1
[...]
[...]uer est toto [...]
Verberibus rident posse do [...]

[2] Ad2 Amorem e Gręco

Sodes tolle mihi modo curas {Heliodore}: 3
Flectat Musa, mei si nihil, heu, misere[t].
Per te perque arcus, et quę me lędere solum
Iam dudum norunt spicula, iuro, Puer,
Vel si me mactes, linquam post funera uocem,
Quę clamabit: Amor demum homicida fuit.

[3] Ad4 Helium poetam laureatum

[Hęc] [se]ruata mihi sedes, quam laurus inumbrat,
Lambit quam liquida lubricus amnis 5 aqua,
Musarum et6 Phoebi sunt [...] fana, Quirino
Serta suo uictor re[tul]it unde Ma[ro].
O niueas nobis hic luces, candida secla,
[...] hoc ueteris hospitiumque Li[n]i est.
[...] [animo] gratissime nostro,
Nam Pho[ebo] [et] Musis gratus es eximie.
[Tec]um hic aeternus uolucer simul astra cap[ess]am2
pagina 2v
[...] 7
[...]
[...]

[4] [...] [e8] [Gręco]

[...]rum nequam, quid sęp [iu]s ist[hic]
[...] [n]equam, praue, sceleste, male.
[...] [c]u[nc]ta Puer nequam conuitia ridet,
[...]udum immiti nostra querela facit.
[...]nis hoc mirum, pelago tu nata profundo
Hunc ignem nobis ut Cytherea paris.3

[5] In Catum

Stultus quippe, Catum at uocitant, sed no[m]i[ne] [...],
Ridiculum ut nanum sępe Giganta solent,
Dissimili innuitur sic res contraria uoce.
Sic9 certe et turpis casta, pudica, proba est,
Thaida 10 cum potius placeat, Lucretia prisca.
Nomine sub casto morsus acerbus erit:
Non itidem ergo eadem est persona accep[ta] [...]
Vox, quę ni pungat, simplicitate nitet.

[6] De11 Iacobi Boni Hierarchia

Non est hic Helicon, non hic Pho[ebeia] laurus,
Non est, quam pernix ungu[l]a fecit aquam,
At latices Solymi, et foelix Caluaria ligno,
Et uepris uati grata corona pio.4
pagina 3
[...] 12
[...]
[...]
[...]
Hic multa umbrosus recinit sub [fronde] [...]
Vox astris uenit ut nuntia: Virgo, [faue]!

[7] Ad13 Amorem

O mihi magno referende uersu,
Qui regis telo 14 metuendus [or]bem,
Vim tuam sentit po[lus] et sepultis
Imperat umbris:
Te precor nostros miseratus ignes
Non premas, flamę 15 cinerem reducet
Tempus, et gressum referens abibit
Cura iuuentę.
Ludit immunis cupidos amantes
Ignium [...] graditurque uultu
Vnico gaudens, et iniq[ua] nostro
Crescit amore.
Hęc 16 uicem curę misero rependat,
Quem fugit, uotis repetat, dolensque
Suplicet 17 tandem pharetrę potenti
Flectere corda.

[8] 5

pagina 3v
[Egenus]
[...] 18 19
[...]
[...] super ossa, uiat[or,]
[...] [ta]bescant continua et pluuia.
[Viator]
[...] [sim]ulacrum, humani, heu, uana superbia sen[sus],
[Quona]m abiere animi, quo tibi lingua, caput?
[H]occe manet: quorsum iam cura superstitis ergo?
Quodque ego, non meus hoc moxque superstes erit?
Nunc, incerta, tuum tenui, natura, recursum:
In cinerem e cinere itque et redit usque cinis.
Egenus20 21
Iamque uale, memori sed mente, et suspice coelo:
Porriget inde aliud consilium ipse deus.
‌Viator
Splendor et aeterni species pulcherrima mundi,
Mens sensum intuitu en haurit amica tuo.
O domus heroum, et regio seposta beatis,
Virtus q[ua]m inferno carcere misa 22 petit,
Salue et tu, nulli uirtus obnoxia fato,
Sub pedibus M[anes] atque Acheronta uides.
‌Oraculum
Hoc gemino semper moderare examine sensus,
Vt sortis memorem tollat Olympus humo.

[9] Epitaphium23 Marę fęminę nobilis 6

Mara, tuum casti ueniunt in funus amores,
pagina 4
Quos iuuat illęsi copula [casti] thori.
Coniugis heune iaces Lucę do[lor] uni[c]us? Hic te
Optabat uotis et superesse sibi.
Fas flere, hos cineri tantum pręstamus honores,
Quę 24 tumulus lachrimis sicca madescat humus.
Iuncta bonis animi species ornauerat annos,
Gratior et gemina laude iuuenta fuit.
Nam probitas, cultus, pudor et reuerentia formę,
Atque una thalami conueniebat honor,
Quam sępe enixam partu Lucina resoluit,
Cum simili sob[olem] lętior ore daret.
Nunc imperfectum, nati perterrita casu,
Aediderat foetum, languit unde grauis,
Fataque mox {partum} 25 geminauit morte secuta,
Et dotes tantas abstulit una dies.
Mortua sic per te memoretur fama nepoti,
Quę fuit aetatis gloria magna suę.

[10] Clytemnestra26 ad Orestem e Gręco

Qua ferrum st[rin]ges, per uentrem aut pectora? Venter
Te fudit, pectus nutriit ube[ribus].

[11] Ad27 Blasium Cassellum

Si par constaret studio doctrina, magistro
Nil, Casselle, tibi nempe fuisset opus.
pagina 4v
Audito, quod [adhuc] operamque28 et perdis oliuum,
Ingenium infoelix nec bona lingua facit:
Nunc ergo ingratum studium Musasque relinque,
Et sola diuos religione cole.

[12] Ad29 Amorem e Gręco

Abstineas modo corde, Puer, si parcere non uis,
At misero lacera cętera menbra mihi.

[13] Dialogus30 Persę et Leonidę e Gręco

‌Persa
En tibi, Thermopylis benefuncte Leonida dextra,
Hanc Xerxes mandat purpuream tunicam.
‌Leonida
Ingratam tolle, his gaudet nam proditor; at [me]
Transfosum 31 hic potius parma cruenta teget.
‌Persa
Hactenus ergo manes Persis inimicus? Obisti.
‌Leonida
Libertatis amor non obit et patrię.

[14] Elegia de amore suo

Quid mala me lento consumit cura dolore?
Quid dominę molli pectore forma manet?
Detumuere animi ceciditque audacia noctis,
Et pudet ante fores 32 peruigilare uirum.
Si decuit quondam, modo dedecet, exigit aetas
Nunc mores alios ingeniumque graue.
Naturę exemplo docearis, ut ordine fixo
Cuncta sua peragunt tempora certa uice:
pagina 5
Venit bruma, gelu stringuntur [flumi]na duro,
Post tamen hęc tepido uere remisa 33 fluent.
Si captus iuuenis palet, 34 permititur 35 annis,
Sed senior populi fabula turpis erit.
Sic36 Baccho proprios Theseus donauit amores,
Dum soluit puppim littore, Dia, tuo.
Quod37 furit et uacuo titubat Silenus in antro,
Riserunt uetulum uirgo comesque deum.
Huic38 nuper siluis Alcides uisus, eunti
Iungebat gressus Lyda puella pares:
Quam solam uidisse uelit, spem coelat amoris,
Obseruatque ferum quę subit antra ducem.
Nocte uenit captatque thoros, sed fallitur et trux
Haerentem dura reppulit inde manu.
Vt patuit, nec flamma latet, deluditur insons,
Materiamque ioco tarda senecta dedit:
Ergo39 sibi nocuit quę Baccho profuit aetas.
Non habuit facilem tunc sua cura uirum,
Et sene sępe iuuat uiso componere vultum,
Cum pręsens fecit sponte iuuenta leuem.
Fugit40 amans Helenę, 41 Priamumque ut uidit in aula,
Certa illam 42 sceleris poenituisse fides.
Quin43 uotis Paphios Hero placauerat ignes,
pagina 5v
Esses ni ce[lebri,] [cu]lte Leandre, sacro.
Fleuimus et nostros nouit Cytherea labores,
Fixaque non [una] est corde sagitta meo.
Mille tuli plagas sub Amore et uincula mille,
Solata est lachrimas aspera silua meas.
Errorem, fateor, mala mens satis abluit, ardor
Qui fecit miserum iussa superba pati.
Dum licuit patiens toleraui et frigora et aestus,
Nunc fas emerito libera iura dari,
Fasque malos tandem, quęso, finire dolores,
Quique diu fletus lumina nostra rigant,
Fas uacuum nullas unquam meminisse puellas,
Et nescire leues fas in amore dolos.
O me, si fuero, foelicem, oblitus Amoris,
Vt rumpam laqueos excutiamque iugum!
Obtulerim sanctis decreta piacula templis,
Larga Deo promptus soluere uota reus,
Cum me lustrasset sontem pius ore sacerdos.
Inde ani[mus] sacro hic carmine mundus erit,
Ter dicto »noxę sis liber« terque perenni
Sparserit, ut culpam diluat unda meam:
Tunc [ut] [ieiu]nus macerarer rite, Deoque
Ante diem ut 44 laudes excubiasque canam.
pagina 6

[15] Ad45 Helium poetam laureatum

Inuida persequitur dum te for[tuna,] [feren]do
Exupera, o paucis connumerande uiris!
Non aurum reddit nec res nos ampla beatos,
Asserit ut stulti fabula prisca Midę,
Pręlata 46 et diti Creso rebusque secundis
Olim Cecropio rustica uita seni.
Nam licet agricolas foelices degere paruo,
Non olus et rapas uita beata fugit,
Scisque Parim, solis uixit securior aruis.
Linque urbem, siluas, dulcis amice, pete,
Hic tibi non mendax foelices auguror annos,
Hic ueniet uotis Musa secunda tuis.
Credita non temere hęc: Phoebo te destinat aer,
Ni falsa auspicium luditur arte meum.
Consului uolucrem coelo speculatus aperto:
Reddidit hęc claro dicta futura sono.
Ecce iterant uoces ge[minata]que carmina siluę,
Signa tui passim ualle relicta manent.
Et vatem dudum Phoebus sibi uendicat ipse,
Teque profanari fata benigna uetant.
Tunc rite, ut fas est, uotis operabere sacris,
Non aberit precibus Virgo uocata piis.
Nam promisit opem mandatque piacula coelo,
pagina 6v
Cumque aderit, [tar]das, sedule, pelle moras.
Ecce monet: cape iam uelamina pura, sacerdos,
Pręcine, dumque canit, lingua maligna, tace!
Nunc agedum cunctis pro vate litetur in aris,
Diues et ad summum fumet acerra 47 tholum.
Exorent superos: uos reddite pręmia vati,
Vos uatis uestra tollite uulnus ope,
Illi aut uestra est si certę mens conscia culpę,
Si macula taciti pectora lęsa latent,
Vos prohibete malum et sęuas auertite Diras,
Suplicibus 48 noceat ne sua culpa viris!
Atqui non iterum reminiscitur ira deorum,
Fassa semel fuerit quem modo lingua dolum.
Sic liber noxę euadat, uentosque iubete
Omnia Carpathio crimina ferre mari.
At siluas cole tu lustratus: dira ualete
Nunc odia et queruli iurgia uana fori!

[16] Ad49 Spem et Fortunam

Nil mihi uobiscum, Spes et Fortuna, ualete:
Nam portum tenui, ludite nunc alios.

[17] Epitaphium50 Pontani

Pontanum [no]to tumuli fleuere sepulcro,
Et facta est lachrimis humida terra suis.
pagina 7
Mox uiridis mad[ido] surrexit [c]itrius aruo,
Vnde quiescenti molliter umbra cadit.
Foecundi coelo sparguntur frondibus imbres,
Et ramos placidus uentus et aura subit,
Solque uices reficit clarum dum permeat orbem,
Vt sint perpetuis hęc monumenta notis.
Pontani merito sic gratia redditur ori,
Dum studio celebrat singula Pierio.

[18] Renuntiat51 Amori

Lętos serta decent Lidia 52 quę nouo
Nectit flore, procis iam nimium diu
Optata, et nemini lęsa Cupidinis7
Telo uel face feruida,
Noctes continuis ducere poculis,
Et proferre uices quos iuuat in diem,
Quom solis radiis stella recesserit,
Nec tunc fit requies meri.
At nobis uolucri lętus abit dies
Penna, nec fugiens ora tulit retro,
Vtcunque intrepidus non moueor gradu,
Quem pressi pede peruicax.
Absint tela procul, non ego uinculis
Innectar Pueri, qui calamo regit
pagina 7v
Orcum, flebilibus quem p[opu]lus [le]uis
Siluis horribilem uidet.
Ast [ales] liquido perfruar aethere
Iam sublatus humo, Pieridum comes
Colles Aonios [rarus] obambulo
Fonte et Castalio bibo.
Non me cura iuuat, nec iocus indecens
Aut cantus, Venerem tollere laudibus:
His olim asperior cuncta sino, quibus
Potandi studio uices.
Nam dudum obtinuit portio non leuis
Quod nostri superest post obitum quoque,
Noxę cum miseris poena rependitur,
Atque omne eluitur scelus.
Non uatum tenuis fabula Tartarus,
Sed moles ruit hic lubrica Sisiphi,
Instaturque53 epulis ore fugacibus,
Stant Ixionis et rotę.
Hunc fructum referet, perfruitur bonis
Qui uitę, scelerum frena licentię
Laxans, nec trepido retrahitur metu
Legum rite cohercitus.

[19] Dubia54 expectatio rerum post receptam Ianuam

pagina 8
Quid parat Erid[anus] pugnacis et unda Garumnę,
Asper succubuit quis sine cęde Ligur?
Cur Sebetus abit ripis atque amne relicto,
Et magnas subito spreuit auarus opes?
Sed cunctos spectat sapiens pater Adria motus,
Callidus et presto est rebus, ut hora petit.
Iam sinite ergo incerta loqui, nunc alea ludit:
Impositum fuerit cui modo, sorte luet.

[20] De55 publici calculi censura

Publicus hic census, tabulęque et calculus urbis,
Qui redigit propriis nomina quęque locis,
In quibus et constat quantum portoria debent,
Impensa et contra cuncta recepta patent,
Hicue magistratus trutinam prope consulit omnis,
Protinus inde et abit liber, et inde reus.
Nostra tibi at, Blasi, debet tutela fidesque,
Hęc qui dispensans [tam] bene [cuncta] regis.

[21] E56 Gręco

Ocyus obde fores coelo, tu, Iupiter, obde,
Accepit pontus totaque terra iugum,
Nec quod uincat habet Romanus: protinus alto
Quęret, ni caueas, bella mouere pol[o].

[22] De57 Laocoonte nuper reperto Romę

pagina 8v
Obruit implicito complexos [u]ipera [ne]xu,
Lubricus et totum continet anguis opus,
Fert patri puerisque necem qua labitur, iras
Et mutum in uiuo lumine marmor habet.
Laocoon geminusque puer complexibus haerent,
Quos eadem uario fata dolore necant.
Exanguis iacet hic, hunc nati cęde dolentem
Sauciat, heu miserum, poscit at alter opem.
Quam bene stat simili uarius sub imagine uultus:
Expresa 58 hic rabies, mors, dolor atque pauor.

[23] De eodem

Stant gemini in nodum connexis orbibus angues,
Et spiris obeunt pignora bina, patrem.
Effinxit uerum ars in marmore pectus et iras,
Atque animos motus iussit habere suos.
Occidit hic: mortis quam uerus pallor in ore,
Inque pater [surdo] marmore uera dolet.
Alter at attonitus p[au]et ipsum marmor in angue,
Suntque minę uerę, uerus et ipse pauor.
Hactenus hoc latuit, Rodiorum gloria, marmor,
Quęque dies pressit, ipsa reduxit opus.

[24] Epitaphium Constantię nobilis feminę Monopolitanę

Infandum fati occumbis, Constantia, crimen, 8
pagina 9
[...]
[...]
[...]

[25] [De59 amore suo] ad Za[n]nam

pagina 10
[Excutit, ut feriat,] Puer alas, promit et arcum,
Seponens certa spicula lecta manu,
Ac pręfert ueluti gesturus pręlia miles:
Auguror in nostram est stricta sagitta necem.
Parce, precor, pharetris, quid opus nam uiribus uti?
Vincere mortalem gloria parua deo est.
Sed curę redeunt solitoque potentius urunt,
Et renouant passi quę sumus ante mala.
Imperium ergo nihil iuuit fugisse superbum,
Dum terras obeo dumque uiator aquas?
Namque malas iras exosus et aspera iussa
Sub domina 60 fuerant quę toleranda graui,
Quę menbris dudum serpebat, quęro medelas,
Sanari si qua pestis abacta queat.
Tunc moestam liqui matrem solosque penates,
Extorris patria pulsus ut urbe fugit. 61
Sed nihil, heu, studio uani profecimus: haesit
Pes laqueo, en iterum uincla Cupido facit.
Hęc te, Zanna, die ac noctu suspiria poscunt,
Quęque cadit madidis plurima gutta genis.
Mens subito miserum, fateor, sensusque reliquit,
Quando oculis uisa es 62 fęmina pulcra meis.
Tanta adeo nitidi fuerat pręstantia uultus,
pagina 10v
Qua uirtus [...]o iudice uicta foret.
Temporis et memini, sola hęc modo gaudia res[t]ant,
Quo primum nostrę uidimus ora deę.
Foemineę medio stabat formosa cateruę,
Qualis sidereo Lucifer ipse choro.
Nec procul inde suę mittit mandata sorori,
Et gestu, quę non ore referre potest,
Ossa tuo tentare 63 soror mea cęperat igne,
Et tacitos nutus nosse docebat Amor.
Obtutu hęrentem monuisti uertere uultum:
Obstupui, uisa est hęc Cytheręa mihi.
In flammas abii, quondam succensus in Oetha
Vt structi Alcydes arsit in igne rogi.
Nilque diu nisi flere fuit, sortemque querebar
Tam lęu ę curę difficilisque Dei.
Quod natura sino male cautum fecit amantem,
Qui rebus desim sępe pudore meis,
Quiue artes simplex et nullam calleo fraudem,
Nec noui ingenio quo capiatur Amor.
Sed neque cum domina licuit conferre loquenti,
Vt uisus fuerim barbarus esse mihi.
Heu, male consumptas noctes studiumque iuuentę,
Et cur non didici Gallica uerba puer! 9
pagina 11
[...]
[...]
pagina 11vpagina 12

[26]

[...]
Solius miseret me tamen ecce tui.10
[Damon]
Nunc64 Arabum gazis uideor mihi ditior esse,
Et quascunque niger conuehit Indus opes,
Quod nostri miseret, quod non contemnis amantem,
Quod pectus l[u]dit 65 non mea cura tuum[.]
[Zanna]
Foelix nunc te[neor] [multas] super una puellas,
Et mihi preferri foemina null[a] potest,
Quod tibi, qua sola, modo sum delecta, caleres, 66
Quod cordi sedit sic mea forma tuo.
[Damon]
Quę nostrę poterit conferri gloria laudi,
Quęue fuit potius fama petenda mihi,
Quam cum uenturis tecum narrabimur annis,
Cumque adeo pulchrę perplacuisse ferar?
[Zanna]
Quod tantum subii, quod te sic userit 67 ignis,
Sors, inquam, multis inuidiosa mea est.
Nam tibi cum faueat Phoebusque nouemque sorores,
Digno nempe ferar semper amata uiro.
[Damon]
Te posthac nostris inscribam, Zanna, libellis,
Tuque eris Aonio uox preciosa choro.
Me pede, me cantu Musis moderante choręas
Diceris sidus, uel Cytherea simul.
[Zanna]
Ingratas 68 odi, memori te mente tenebo
Et leue non unquam tu mihi nomen eris,
Meque tuos repetente modos et carmina, Damon,
[Te] priscum credet Gallia tota Linum.

[27] Ad69 Amorem

pagina 12v
Huc ades plena calamis pharetra
Et, Puer, tenso minabundus arcu:
Pręda stat campo tibi rara, prome
Missile telum!
Non uides quali speciosa u[ultu]
Inter aequales socias ref[ulget],
Grande discrimen [s]peciosa ponens
Zanna puellis,
Qualis aut fuluo religatur auro
Gemma, seu uerno rosa spirat horto,
Cum recens rupto pudibunda frontem
Protulit ore?
Quicquid armorum tibi nunc repostum est,
Huc celer flammas, simul et sagittas
Aduoca: pugna fueris beatus
Victor ab una.
Colla si uictę dederis catenis,
Et iugo mecum subiugatur uni,
Pinguis ornatas adolebit aras
Victima taurus.
Amplius festa statuam choręas
Luce, constringens hedera capillos,
Et nouum septem resonabo chordis
Pectine carmen.
Aureus nobis referetur ales,
Alma propago Veneris marinę,
Qui potens terras, Herebum Deosque
Vincere solus.
pagina 13
O diem nobis niueumque et illos
Candidos nexus quibus attinebor,
[M]eque, cum cernam, prope ter beatum,
Or[a] puellę!

[28] Ad [Zannam]

Has matris telluris opes tibi, candida, sume:
Non mos aut formę lęditur inde decor.
Sperne malos luxus, sunt hęc opprobria uitę,
Naturęque bonum simplicitate cole.
Cum sis tu 70 uer ipsa, decent te ueris honores:
Perpetuo uernet fac tibi flore sinus.
Augetur sic floris honor, sic gratia ueris,
Sic flos nam positus, Zanna, decenter erit.

[29] Παραμύθικον71 πρὸς τὴν Ζάνναν 11

Ergo sic rerum temerant pulcherrima Parcę?
Damnamur fatis quicunque hac uescimur aethra,
Perque nouercales iras natura creatis
Illico materna interitum commiscet in aluo. 72
Scilicet hanc genius legem mortalibus addit,
Nobiscum hęc crescunt, incumbit mundus et ipse
Exitio ac mortis prębent alimenta uenenum,
Mutatęque uices, quis constant cuncta, creatrix
Quę dias natura tulit in luminis oras,
pagina 13v
Interimunt, et opis mox perpetis indiga lassę
Destituunt; subeunt73 morbi tristisque senectus,
Aut improuisę non euitabilis hora
Mortis et aeternę longa post nocte 74 [tenebrę].
Sed cur pręcipiti uertuntu[r] [gaudia] [ca]su,
Demisso Zannam u[ul]tu procedere tristem
Et sparsam flauos turbata mente capillos
Exosi superi res sese tollere 75 tantum
Forsitan humanas inimico numine cogunt?
Quęnam causa latet nostris adeo aemula rebus?
Stat palmis atrox pectus lacerata decorum,
Incusat superos et fatum clamat iniquum,
Coniugis erepti causatur pensa sororum,
Quę voluunt nimium miseris immitia fata
Et nullo possunt reuocari certa dolore.
Crudeles Parcę, sic nostrum flebitur aeuum?
Sic nunquam lachrimę lamentaque tristia nobis
Cessabunt, frustra semper culpabimus astra?
Vos longos meritum uel uiuere Nestoris annos
Consortem Zannę sęu ę et rapuistis iniquę:
Hic gratos subito risus extinxit in ore
Casus et erepto thalamum spoliauit amore.
Bacchatum collo ponit prędata monile,
pagina 14
Quęque 76 legunt siluis Aeoi uellera Seres,
Vertice diripuit capitis uelamen honestum.
Incedit 77 uerrens funebri sindone terram,
Pectora singultu resonant, cadit imber ocellis,
Consortemque thori plorat u[iduu]mque cubile,
Inuidiam factura deis: non gra[tia] uerbis,
Non defit lachrimis. Astans Mors sęua pheretro
Vt flentem uideat, defendit crimine causam:
Sic gemitus, sic ipsa decent suspiria flentem.
Quo vertar subito turbatus pectora motu?
Tene ego lętali perculsam uulnere cerno
Non oculos nec humo deiectum tollere vultum?
I nunc, humanis aude confidere rebus:
Quę modo par stellis radiabat, saucia męret,
Extinctumque iubar radiique in nube recepti.
Quid uobis non, Fata, licet? Vos Pergama flammis
Argolicis uastata solo uertistis aratro,
Et prodire graues sulcis iusistis 78 aristas,
Quoque loco steterant opulentę barbara gentis
Atria, quo luxus ingens certamen et auri,
Hic grauidam inducto boue conterit area messem.
Quid79 restat nisi puluis iners et sordida tellus,
Vis mundo maior, totum80 quę terruit orbem,
Plusque omni populo motis excanduit armis,12
pagina 14v
Milite dum iusso partes excurrit in omnes,
Ripheasque niues perculcat 81 et aspera gentis
Frigora, dumque uias metitur solis adusti
Transgressus Gangem ceu Mars apparuit Indis?
Dumque uiri superant ueteres n[oua] prę [li]a pugnas,
Iniecit Mors sęua manus [et concidit] [a]cta
Vsque 82 polo uirtus: st[e]tit [o]rbi flebile funus.
Debemur Morti nos nostraque, scilicet83 albis
Luna iugis ideo festina recurrit in orbes,
Ad fratremque redit contracto candida cornu,
Mox similis factura uias renouata iugales:
Qualis uenatrix saltus siluasque pererrans
Exagitat clamore feras, cui spicula tergo
Applaudunt, pharetręque sonant et letifer arcus,
Illa sinus succincta 84 diem noctemque fatigat,
Lustra tremunt, tantus quocunque superuenit horror,
Terrestrem mixtura plagam sic Cynthia bigis
Imminet et densa clausos indagine cingit
Desuper immittens lętalia vulnera captis.
Hinc quę terra ferax, quę latis tractibus aer,
Et quę pontus alit, remanent obnoxia fato.
Materiam premit et moribundam suscitat aether,
Lucida uis nusquam lutulentę conscia labis,
Aeternique ignes circum uergentis Olympi
Eliciunt uarias torpenti corpore formas.
pagina 15
Terminus his uitęque modus ludente choręa
Ponitur astrorum, fluitant uelut aequoris undę,
Succumbuntque nouis primę aduentantibus actę.
Ambiguum natura genus, cui pareat orbis,
Imposuit terris hominem, qui frigora et aestus,
Quiue uices uarias langue[n]ti corpore sentit.
Mors subit hac, delet quę pro[t]inu[s] omnia victrix.
Mens aeterna tamen, coelo cui uenit origo,
Post obitum sedes sortitur, ut arbiter olli
Minos decreuit, uitę qui cognitor actę
Ad Manes punit uel pręmia lęta rependit.
Hac iter est nobis uirtutis ad ardua grandi
Conatu adnixis, hac diis 85 humana propinquant,
Inque plagas superas sumptis gens emicat alis.
Inde impresa 86 polo radiant monumenta laborum:
Perseus ac Lędę 87 soboles, Orion et ingens,
Confecit certis qui noxia monstra sagittis,
Alcidesque Deum numero susceptus, ut Oetha
Exuuias88 posuit lustrato uictor in orbe.
Hinc et Bacchus ouans terris circumtulit arma,
Quemque uocat semper plangens Aegyptus Osyrim,
Nec non et senior coelum, sic creditus, Atlas
Qui fulcit, propiorque oculis conuexa tuetur,
Quiue alii uarias animum excoluere per artes.
Hęc nostri potior pars et quę pręsidet, obstat
Ni uis serua, patrum petulans post crimina, rixas
pagina 15v
Quę mouet in dominam nec iurgia iusta ueretur,
Turbatur pax unde animi, sensimque coorta
Seditio posito permutat sceptra tyranno.
Mascula degenerat tunc uirtus ac mala tabes
Occupat, et carnis maculant [con]tagia mentem.
Hęc mors uera: tamen [natura] haud deserit unquam,
Lapsę quęque ruunt [r]eparandis prouida rebus.
Hęc statuit nostris arcana piacula culpis,
Absoluunt quę rite reos et libera reddunt
Iura uiris, quęcunque premit, de pectore pulsa
Nocte diem menti matura luce reducunt.
Tunc redeunt sacrę reuocato robore vires,
Protinus {immisi} 89 perfundunt aethere rores,
Et madefacta nouo rident penetralia nimbo,
Cęlestumque chori occurrunt pęana canendo,
Tollere humo seseque docent, tunc credere coelo.
Gestit inaccessas habitantem quęrere sedes
Exorta mens luce Deum, terrestria sordent,
Et procul a patria, extorrem ceu, degere taedet.
Hęc 90 Deus insinuans patribus misteria priscis
Secernens lectos miro rapiebat amore,
Flagrauit91 quo sanctus Enoch sublatus in auras,
Quoue92 Noe iustus pręuisos effugit imbres, 13
Ardentiue93 Abrahę properatur uictima natus;
Ipse94 hinc mitis Isach matri uix credita proles, 14
Israel95 et sapiens ac multa callidus arte. 15
pagina 16
Intratur nobis qua sacrum, hęc ianua, septum,
Hęc lux, hęc quę nos traducit semita coelo,
Hęc uita, hęc magni soboles primęua parentis,
In qua diuinus mortales ardor adoptat,
Non iam carne satos, sed [coe]li gratia reddit
Esse Dei stirpem mira propag[in]e ductam.
Atque ideo terras inuisit Virginis aluo
Factus homo, seclisque prior breue prodit in aeuum,
Ipse suum sibi structus opus. Tum promere coepit
Et verbo et factis uirtutis pignora magnę,
Hausta quibus puro sunt pectore, protinus orti
Ecce fiunt noua gens vultusque ad sidera tollunt,16
Et coelo sese dignatur libera proles.
Diuinus quos urit amor lectosque nocenti
Secernit populo: rapit hinc gens strenua coelum.
Talis turba patrum mortales intulit astris
Incessus seruans vestigia fida Magistri,
Et qui gentiles capti cęduntur ad aras,
Quiue heremum coluere, genus cęleste repertum,17
Ambrosiam pasti, nocuę commertia terrę
Dum vitant, diuum se mixtos agmine cernunt.
Hęc igitur nostri non est pars subdita leto,
Post obitum repetit defletaque funera coelum,
Tendit inaccessa residentem 96 uisere luce,
pagina 16v
Telluri cineres linquens et inane cadauer.
Sed97 tamen hos regressa iterum sibi uestiet artus
Inferretque polo, sociam virtute redundans
Cum iam cognatam ditauerit ubere partem.
Hinc ergo lachrimas et tristem [compri]me luctum:
Flere nephas, quos certa [fi]des super extulit astra,
Proficiuntque obitu mel[i]ori in sede reposti,
Quosque Deus saciat, decorat quos gloria coeli.
Foelices animę quibus hęc sors debita fato:
Non his exequias macula uel funera fletu.18
Defleri98 dignum mortalia damna paterni
Exilii, quos cęcat inops et nescia ueri
Improbitas, uario languent quis menbra labore,
Quos torquent curę semperque queruntur egeni.
O multis damnata malis et flebilis aetas
Nostra, quatit miseros quantis impulsa procelis! 99
Angimur et totis suspiria ducimus horis,
Nesciturque tamen, quid votis quęritur ipsis.
Impingit tenebris errantes deuia summi
Praua libido boni, laruis luctamur in umbra.
Amplecti quicdam credentes pręhendimus auras,
Mors stultos diuturna necat, qua deperit annis
Quotidie et uitam nostra hanc dementia credit.
Quid pręsens obitus nisi finis et ultima mortis
Tempora, nec posthac properanti labimur aeuo, 100
Damnati ueteris poenas exsoluere noxę,
Cessamusque mori, non plus aurora iugales 101
pagina 17
Quos urget numeras: reliquum hoc ascribitur aeuo,
Quod penitus nullas unquam uariatur in horas.
Tunc parto fruimur, stipatur in horrea qualis,
Depromes frugem et messem semente recenses.
Huc opus est igitur nostras extendere curas,
Moliri uirtutis iter perque ardua niti,
Vtque Iouis proles factis inuadere coelum.
Hęc domus, hi patrii Diti regione penates,
Sudorum hęc merces post aspera multa receptis,
Qui102 nullo potuere capi medicamine Cyrces,
Et dum prętereunt resonantia littora cantu,
Depręnsis scopulo non naufraga puppis adhęsit,
Expediunt sese, dum frustra auertere tentat
Et secum oblitos siluis retinere Calypso,
Ac patriam repetunt per mille pericula lęti.
Vtque Laertiades rapitur uexatus ab aestu,
Et tandem nudus Pheacum appellitur oris,
Sic cuncta abiciunt agiles retinacula terrę.
Hac ergo, qua Christus iter monstrauit ad astra,
Accingare sequi, et pręfer, sic pręcipit ille,
Zanna, crucem, deuota Deo sis victima, puram
Pręsentans mentem, castos in pectore sensus.
Sic obita demum congressum morte maritum
Amplecti dabitur, nec iam disiunget amantes
Mors iterum, et uobis nil deteret amplius aetas.

Finis

pagina 17v

[30] 19

Πιστοί103 μοι φόρμιγγες, ὅθ' ὑμῖν πλεῖστα προσεῖχε,
Μάρτυρες ἐς θάνατον Κύπριδος ὡς ἔραμαι,
Οὐ πλέον ἡδεῖς ὡς πρὶν ἀπαλλάχθητ' ἀθυμοῦντι·
Ἤδη γὰρ ὑμῶν ὤλλυτο πᾶσσα χάρις,
Καὶ γὰρ τῶν καλλῶν ἐπέων ἀπεσφήλατο 104 μνήμη,
Ὧι ἂν πιστεῦσαι οὐδέ τι λοιπὸν ἔτι.

Finis primi libri

Notes
1

 --- 2 ] defectus folii causa primi duo uersus primi epigr. desunt

2
Ad --- Gręco] cf. Anth. Pal. V, 215 (Meleagri)
3

Heliodore] ita, sine dubio pro Heliodorę

4
Ad --- laureatum] Aelius Lampridius Ceruinus (1463-1520), poeta Ragusinus, laurea decoratus in Academia Romana Pomponii Laeti a. 1484; forsan allegorice de poesi pastorali cui uterque poeta uacabat
5

amnis] Mincius, ut uidetur

6

et --- sunt] sscr. pro exp. prope sunt et Phoebi, ultima sscr. uox haud legi potest

7

 --- 12 ] ultimi tres uersus huius epigr. defectus folii causa desunt

8
e Gręco] cf. Anth. Pal. V, 176 (Meleagri)
9

Sic --- 5 prisca] cf. Mart. XI, 104, 21-22

10

Thaida] sc. uocitari

11
De --- Hierarchia] Iacobus Bonus (1469-1534), poeta Ragusinus, carmen epicum De uita et gestis Christi in hierarchias diuisum composuit
12

 --- 8 ] defectus folii causa quattuor uersus desunt

13
Ad Amorem] cf. Sapph. Hymn. Aphrod.; stropha Sapphica
14

telo] coelo Aghich

15

flamę] ita

16

Hęc] sc. puella

17

Suplicet] ita

18

 --- 20 humo] cf. Pont. Tumul. I, 5

19

 --- 3 ] defectus folii causa primi tres uersus desunt

20

Egenus] apud Pontanum Genius (hoc est Vmbra) loquitur

21

Egenus] ita in marg.

22

misa] ita

23
Epitaphium --- nobilis] de qua Mara hic agatur incognitum, sed Aelius Ceruinus quoque tria epigrammata in mortem eiusdem, ut uidetur, Marae scripsit (v. n. 6 fr. Antonii Aghich)
24

Quę] ita (not. Aghich)

25

partum] ita (not. Aghich)

26
Clytemnestra --- Gręco] cf. Anth. Pal. IX, 126 (Adespoton)
27
Ad --- Cassellum] Casella illustris ciuium mercatorum familia Ragusae: Blasius Casella circa 1465. natus, qui habitum Franciscanum nomenque Angelum accepit, poesi religiosae male, ut epigramma docet, studuit
28

operamque --- oliuum] cf. Plaut. Poen. 332

29
Ad --- Gręco] cf. Anth. Pal. V, 224 (Macedonii)
30
Dialogus --- Gręco] cf. Anth. Pal. IX, 293 (Philippi Epigrammatici)
31

Transfosum] ita

32

fores] s add. in sscr.

33

remisa] ita

34

palet] ita

35

permititur] ita

36

Sic --- 14 tuo] cf. Ov. Met. VIII, 169-182

37

Quod --- 16 deum] cf. Verg. Ecl. VI, 13-22

38

Huic --- 24 dedit] cf. Ov. Fast. II, 303-356

39

Ergo --- 28 leuem] cf. Ov. Fast. III, 459-516

40

Fugit --- 30 fides] cf. Ov. Her. XVII, 207-221

41

Helenę] ita, Helene Aghich

42

illam] illam est Aghich

43

Quin --- 32 sacro] cf. Mus. Her. 28-89

44

ut] sscr.

45
Ad --- laureatum] consolatio Aelii Ceruini poetae inopiam male tolerantis, forsan postquam is a. 1505. feminarum in castellum Sokol inducendarum accusatus ignominiam et egestatem expertus est
46

Pręlata --- 6 seni] cf. Mart. X, 33, 2

47

acerra] mut. e acersa

48

Suplicibus] ita

49
Ad --- Fortunam] a. 1504. poeta e peregrino orbe primum in patriam reuersus est et ibi moratur usque ad a. 1507.
50
Epitaphium Pontani] Iouianus Pontanus Parthenopeus, poeta clarissimus, obiit mense Septembri a. 1503.
51
Renuntiat Amori] stropha Asclep. III.
52

Lidia] sc. puella quam suis carminibus Horatius notam fecit

53

Instaturque --- fugacibus] sc. Tantali labores hic memorantur

54
Dubia --- Ianuam] mense Aprili a. 1507. Galli Ianuam receperunt: exitus rerum de quibus poeta loquitur bellum Ligae Cambracensis fuit (1508-1516)
55
De --- censura] a. 1507. Benessa officialis rationis communis Ragusanae fuit
56
E Gręco] cf. Anth. Pal. IX, 526 (Alph. Mytilenaei)
57
De --- Romę] a. 1506. Laocoontis statua Romae reperta est; cf. Ael. Cerv. III, 22-24
58

Expresa] ita

59
De --- Zannam] ab a. 1509. usque ad 1515. poeta rem mercatura procul a patria quaesiuit: ibi cor eius in flammas abiit amore cuiusdam Zannae, feminae Gallae
60

domina] hanc priorem poeta nusquam nomine appellauit

61

fugit] mut. e fuit

62

es] est Aghich

63

tentare] mut. e temptare

64

Nunc --- 4 opes] cf. Hor. Carm. III, 24, 1-2

65

ludit] laedit Aghich

66

caleres] ita

67

userit] ita

68

Ingratas] Ingratos Aghich

69
Ad Amorem] stropha Sapphica
70

tu] ut Aghich

71
Παραμύθικον --- Ζάνναν] consolatio Zannae, sui coniugis mortem aegre ferentis
72

aluo] aula Aghich

73

subeunt --- senectus] cf. Verg. G. 3, 67

74

nocte] morte Aghich

75

tollere] attollere Aghich

76

Quęque --- Seres] cf. Sil. Pun. VI, 4; XVII, 597

77

Incedit] mut. ex incendit

78

iusistis] ita

79

Quid --- 63 funus] de Alexandro scilicet Magno loquitur

80

totum quę] mut. e totumque

81

perculcat] ita (not. Aghich)

82

Vsque] mut. e Vasque

83

scilicet --- 77 fato] Latonae filia Luna in caelo, Diana in terris, Hecate uel Proserpina apud inferos (cf. Sen. Troad. 386-390; Isid. Etym. VIII, 11, 57)

84

succincta] mut. e succinta

85

diis] mut. e dis

86

impresa] ita

87

Lędę soboles] sc. Geminorum constellatio

88

Exuuias --- orbe] paruulis litteris uersus add. inter lineas

89

immisi] ita

90

Hęc --- priscis] paruulis litteris uersus add. inter lineas

91

Flagrauit --- auras] cf. Gen 5, 21-24

92

Quoue --- imbres] cf. Gen 6-8

93

Ardentiue --- natus] cf. Gen 22

94

Ipse --- proles] cf. Gen 21, 1-5

95

Israel --- arte] cf. Gen 27

96

residentem] sc. Deum

97

Sed --- 161 partem] sc. die Iudicii

98

Defleri --- 171 egeni] sc. postquam Adam et Eua e Paradiso pulsi sunt

99

procelis] ita

100

aeuo] in marg. pro auo in textu

101

iugales] sc. equos et currus Solis

102

Qui --- 202 terrę] sc. mortalium pericula cum periculis Ulixis Ithacam redeuntis comparantur

103

Πιστοί --- 6 ἔτι] poesis amatoriae renuntiatio (cf. Epigr. lib. II, 1)

104

ἀπεσφήλατο] ita in textu, in marg. eadem, ut uidetur, manu ἀπεσφάλλετο

Notes
1.

Epigrammatum apposui titulum quia eumdem apposuit ipsemet auctor, quamuis et elegiae et quaedam heroico carmine fusiorique stylo, epigrammatis certe non congruenti, iis immixta habeantur.

2.

Ratione habita linearum quae desunt, tres uersus desiderari uidentur ad explendum hoc epigramma.

3.

In autographo nullum habetur nec admirationis nec interrogationis signum. Mihi uisum est illud apponere ut sensus sit: ‘O Venus, quae nata es ex aquis, quomodo gignis ignem cui aquae adeo oppositae?’

4.

Deesse uidentur uersus quattuor.

5.
Deest titulus et duo priores uersus. Est autem dialogus, et (ut uidetur) inter egenum, forsan mortuum, et uiatorem: oraculum uero claudit epigramma.
6.
Quae Benessae Mara, Aelio Lampridio Ceruino est Marra: hicque in huius funere duo scripsit epigrammata, nempe XVI. et XVII. libri VI.
7.

Prima syllaba uocis nemini longa est, et hoc loco positum pro nullo non bene sonare uidetur.

8.

In exemplari unde haec descripta sunt deficit folium integrum, ut vulgi dicitur, in quarto, nec sciri potest quot uersibus constaret hoc epitaphium, et quae alia in eodem folio olim habebantur.

9.

Heic iterum deest integrum folium et ignoratur tum quot uersus desint ad complementum huius elegiae, tum quae alia in eo folio habebantur.

10.

Certe in folio quod desideratur initium erat alterius elegiae, ad modum dialogi inter auctorem et Zannam elaboratae, cuius residuum heic apponitur.

11.
Titulus huius carminis Graecis characteribus inscribitur, sed ita male exaratis, ut legi nequeant. Id ipsum dicendum est de nonnullis epigrammatis Graece conscriptis, quibus inspersus est codex ex quo haec exscripsi. Ego quidem illius sermonis prorsus ignarus eumdem codicem anno 1816. Corcyram detuli ibidem Quadragesimales conciones pro secunda uice habiturus, duosque ex eruditioribus illius Graecae ciuitatis uiros exoraui ut patienter explorarent mihique referrent quid demum epigrammata illa significarent. At operam eos frustra impendisse fassi sunt, cum nihil prorsus legere potuerint. Caeterum ex ipso carmine intelligitur ipsum consolatorium esse ad Zannam de morte sui coniugis. De ea autem plura scripsit opusculis praecedentibus.
12.

Sub nomine ‘Vis mundo maioris’ Alexandrum Magnum significat.

13.

Errat hic uersus in metro cum prima syllaba in Noe longa sit, utpote quae Graece scribitur per ω.

14.

Item longa est prima syllaba in Isac.

15.

Excusari ab errore nequit hic uersus nisi dicatur uocem Israel dissyllabam esse et spondaeum efficere per synaeresim.

16.

Vocalem i ante aliam uocalem in uocibus a uerbo fio deductis, quamuis in iisdem non sequitur littera r, heic et alibi saepissime corripuit auctor noster, errore sane manifesto, nulloque prorsus innixus exemplo.

17.

Quomodo excusari possit auctor qui secundam syllabam uocis Eremum corripuit, uideantur notata ad Aelii Lampridii Ceruini opusculum VII. libri VIII. ad uersum uero 16.

18.

Ita sane in exemplari manifestissime legitur hic uersus: at quid demum significat, fateor me indigere Oedipo interprete. Sensus tamen aliquis erui potest hoc modo: ‘noli maculare fletu exequias uel funera his animabus’, quas iam dixerat coelo potiri.

19.
Quae doctiores ex Graecis Corcyrensibus legere nequiuerant in autographo codice Damiani Benessae, ut retro (pag. 318) adnotaui, ea tandem Romae legit dominus Hieronymus Amatius, inter scriptores Bibliothecae Vaticanae pro Graecis codicibus iamdiu adnumeratus. Hic uir, multa equidem eruditione insignis, eo ingenii pollet acumine, ut quascumque tum Graecas tum Latinas notas uel maxime deprauatas facile legat, adeo ut inter custodes scriptoresque illius Bibliothecae, ubi agitur de codicibus rudi manu exaratis ac lectu difficilibus, haec uox inualuerit: ‘hi quidem Amatio soli legendi reseruantur’. Itaque enixe mihi ipsum oranti, ut legere satagat et interpretari epigrammata omnia in eo codice contenta, ac suum demum de eorumdem merito interponat iudicium, sedulo morem gessit uir humanissimus. Paucis enim diebus apud se detento codice et legit epigrammata, et sua manu ferme omnia exarata, ueram secutus Graecae scriptionis orthographiam, ea mihi obtulit; quorum ferme omnibus Latinam, eamque litteralem, interpretationem subdidit et suam de iis sententiam communicauit, haec uerba adscribens: ‘Quo una simul de omnibus hisce iudicium feram, tot in illis sensus inconcinni, uerba corrupta, constructiones peruersae, uerae quantitatis leges uiolatae, accentuum ratio neglecta, ut mage quam in Latinis, in male feriatis, et uix Graeca appellari possint, carminibus auctor hic culpandus sit’. Haud equidem absimile futurum praenoueram cuiuscumque Graecas litteras intelligentis hominis iudicium, ut primum Latina Benessae carmina aliquantisper expendi, deque hac praesensione, amice lector, initio huius codicis te monui. Cum tamen patientiam meam in exscribendo hoc uolumine abunde exercuerim, non admodum graue duxi trium quattuorue paginarum auctorium heic apponere, quod litteralem contineat eorumdem epigrammatum a praedicto Amatio concinnatam interpretationem. At non inserendum censui quod hic ipse uir praestantissimus mihi exhibuit ad ueram Graecae scriptionis normam exaratum apographum, tum quia superfluum, tum quia non satis apte, quas numquam scripsi, Graecas litteras ego exprimere potuissem. Illud porro emolumenti meus hic in eorum describenda interpretatione, paruus certe, labor tibi conferet, ne Aelius Lampridius Ceruinus, qui Opusculo XLI libri VII, et quotquot postea de Benessa scripserunt, tibi amplius imponant, dum illum ex Graecarum litterarum scientia maxime {commendunt}.
Interpretatio epigrammatis pag. 324 memorati: ‘Lyrae mihi fideles, quum uobis plurimum adhaerebam, / Testes estis quantum Cypridi seruire amem: / Non amplius dulces, ut antea, recedite a me animi afflicto, / Iam enim uestra periit omnis gratia. / Pulchrorum siquidem uerborum ipsa memoria obiit, / Ita ut cui fidatur nihil remaneat’.

Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica