BVcholicon carmen Damiani Benessę

Author: Beneša, Damjan 1476-1539Editor: Antun Agićand Vladimir RezarProsinac 2017

BVcholicon carmen Damiani Benessę
pagina 51

BVcholicon carmen Damiani Benessę

Aegloga 1 prima: Mopsus
Interlocutores: Titirus et Menalcas

‌Titirus
Continuum Mopsi dolor est meminisse dolorem:
Ille ciet quantas et luce et nocte querelas!
Sunt puro uestes radiantia sidera cęlo,
Inuoluit quoties uerso nox cardine mundum,
Vt cessant nunquam gemitus, spęlęaue nunquam
Non plorant, uox et fertur miserabilis, »Heu, heu,
Vos, uacui saltus, et uos, o lustra ferarum,
Non durum nobis hoc in moerore cubile,
Et nox, o semper tu nostri conscia luctus,
Quę mea culpa fuit, uel quo nunc crimine plector?
Auia ne mihi sint, neu muta silentia noctis!«
Hoc et idem surgente die, cum pastor ouili
Propellit simas ad pabula lęta capellas,
Et cum luce noua solitum ipse redintegrat antro
Carmen, quod pulsę referunt ad sidera rupes,
Ipsaque saxa gemunt, longum et didicere dolorem.
Quid referam quos ille deos, quę numina diuum
Causatur, questu assiduo sua fata recensens?
Vtque gemit męrens amisso compare turtur,
Non illam fontes retinent, aut gramina lęta,
Sed trunci steriles et sicubi inhospita rupes,
Secretos habitat nemorum sic ille recessus.
‌Menalcas
Quin nouere suas et pascua et arua querelas,
Ac pastorali passim querimonia canna
Insonat, effingitque modis suspiria moestis,
Solamen magni Mopso meditata doloris.
Altera pastorum nec sunt certamina siluis,
pagina 51v
Atque ea quo tandem non nuntia fama meauit?
Menalus et resonant celsi iuga nigra Licęi,
Lernaque, perspicuo labens et flumine Ladon.
Quin sępe egressas siluis ad carmina Nimphas
Flesse ferunt, tantum miserantur numina casus
Mortales, sępe et testari uoce dolorem,
Pascua cum subita liquit formidine pastor.
Namque audire deos haud est audacia nobis,
Verum, quod nondum, doceas tu, Titire, noui.
Quis deus aut mortalis eum sic lęsit, auenam
Vt spernat, doctus Coridon quam fecerat olim,
Nec vatis cantum diuinaque carmina curet?
Quanta,2 Mopse, cadis de spe, quem uoce magistri
Prędictum nuper sperabant pascua vatem!
Et radio et poteras perstringere sidera mente,
Aptus et aeternas, uariant quibus omnia, leges
Rimari, cęlique statum solisque meatus,
Quidue liquet pluuias aut excitet aethere uentos,
Tu calamos inflare leues, tu pollice noras
Pertentare chelim, choreis tu dicere carmen,
Et mollire potens animos et tollere uerbis:
Omnia tu memori numero compręhensa tenebas!
At nunc excisis pręcluso rupibus antro
Indulgere iuuat lachrimis, iam nulla uoluptas
Carminis et magni Coridonis fistula sordet.
Dic, age, quę tanti fuerit męroris origo?
‌Titirus
Quem siluę norunt, undosaque flumina, Amorem,
Non3 illum mater peperit, sed Caucasus horrens.
Cęde hominum pastus creuit, quem uidimus ipsi
pagina 52
Vescentemque feris, Libicos interque leones
Errantem: puero sunt tantum immitia cordi!
Ille homines, unaque deos infamat et ipsum
Ante Iouem docuit faciem sibi sumere tauri:
Arbitrio sic nam temerarius omnia miscet.
Impulit hic idem vatem immersitque tenebris,
Et fecit pridem et uulnus modo sęuus acerbat.
Heu, quali pastore carent nunc pascua! Quale
Aruit ingenium consumptum in flore iuuentę!
Sic lapa in viridi segetes interficit herba.
Hunc4 cępit miserumque alienat mente, Menalca,
Et candore decens procero et corpore Nisa,
Contemptrix ouium Nisa et bene fertilis agri.
Vrbem Nisa colit, non illam fistula, Mopse,
Carmina non capiunt, et pastoralia ridet
Munera. Linque nuces pressique coagula lactis:
Nil curat te, Nisa, puer, petulansque superbit!
Spernit et incomptum caput illa obtectaque panno
Terga rudi, ac operti tibi quę uestigia pellis.
Vrbs ambit Nisam, Nisam ambit culta iuuentus.
Quamuis te siluę celebrent et rura poetam,
Attamen haud ideo mox norunt oppida, Mopse.
Altera namque illic, quam quę certamina ruri
Sunt nobis: Bacchum diffusa ad uina vocare,
Et festos agitare dies, plausisse choręas,
Tum uariare modos calamo, seu uoce libebit.
Hęc docet Arcadia et pastores nouimus; illa
pagina 52v
Ast urbis cultos nimiumque incedere comptos,
Atque foro cogi, nec fessos nosse labores.
Sed tamen in sola suspirat perditus ille,
Et solam meminit, solamque immurmurat antro,
Fallere quaque queat duram non repperit arte,
Atque ita nunc pęnas infęlix pendet Amori.
Sed calamum dulcesque modos nos quęrimus olim,
Quis nemora ac montes liquidos demulsit et amnes.
‌Menalcas
Improbus usque adeo non est, quem dicis Amorem,
Non uastat prudens, sed tantum humana lacessit.
Atque ideo exercet segnes, procudit et artes:
Hinc populos sociat simul et commertia miscet,
Negligit ac nunquam, quę uulnera, Titire, fecit.
Forsan adhuc pestem et Mopsi medicabitur, atque
Dilectam tantum cupido coniunget amanti.

Aegloga 5 secunda: Tirsis
Interlocutores: Daphnis et Coridon

‌Daphnis
Argutum nemus et labentes murmure riui
Atque hęc umbra iuuat patulę sub frondibus ulmi;
Hic pariter fuerint et dulcia carmina Nimphis.
Dum pascunt pecudes, dum nos incumbimus herbę,
Si quid habes Licidę, aut potius tu Tirsidis ignes,
Cantantem arrecta totum nemus audiet aure.
Huic nunquam non hęret Amor, seu retia tendit,
Inducitque canes, nec non uenabula tollit,
Seu resides gracili demulcet harundine siluas,
Plaudit humum, petulans et gressibus implicat orbes.
pagina 53
Alter amat queriturque suo non aequus amori.
‌Coridon
Omnia nunc rident, nunc est lętissimus annus,
Pube noua se uestit humus, nec pabula desunt
Iam6 nostro pecori, ludunt per gramina capri.
Nunc cantare uacat, qua molli limpha susurro
Labitur, et ducit muscoso margine dorsum,
Intexens umbras ulmus defendet ab aestu.
Et Licidam memini, meminerunt pascua Tirsim,
Quę me sępe uiri flammas sensere canentem.
Per saxa et scopulos hunc est sua cura secuta,
Obtenditque iugis casses, et cursibus una
Exercens campos in noctem sera redibat.
Quin sibi, seu digitis inflatur tibia pressis,
Impediunt siluę domina ducente choręas.
Ast alter montes rapidos tranauit et amnes,
Heu, dum fortunę promissa fugacia captat.
Sed fatis certare nephas, tibi debita seruo
Vota, puer, lachrimisque meis tua busta quotannis
Humescunt, resonant et conscia saxa querelas.
Tu modo, quę nuper truncis incisa reliqui,
Attenta fac mente notes: celebrantur amores,
Et Tirsim nostri tollunt ad sidera cantus.
Sed posthac nobis quid reddes, quęre uicissim.
‌Daphnis
Id meditor, dudum quę uix absoluimus, at me
Fallunt uerba, modos memori iam mente tenentem.
Dum dices Tirsimque tuum dignabere cęlo,
Expediam, in numeros redigentur carmina sensim.
Materiam ut noscas, siluis narratur Amintas.
pagina 53v
Incipe, deinde sequar, peragamus ut ocia cantu.
‌Coridon
Arserunt rigidi montes et rupibus ignis
Prosiluit passimque incendia fusa per agros,
Dum complexa sinu Tirsim Galatęa tenebat.
Spectatum egressi uenere cubilibus ursi,
Setosique sues et torua fronte leones.
Tunc campis ineunt simili certamina ludo,
Omneis cogit Amor, iaculatur cordibus ignem,
Et nusquam cessat partiri uulnera neruo,
Exhausitque alias plures non ille pharetras.
Non ripis armenta bibunt, non gramina tondent,
Oblitumque pecus saltus pernoctat ad ipsos:
Scilicet his una recalescunt uiscera flamma.
Quin ipsę segetes liuensque in uitibus uua,
Arbusta et celso motantes uertice quercus
Stipitis occultum lęsi sensere calorem.
Omnis conspirat tecum natura, Magister. 7
Prędixit Conon, 8 aut alius, cui sidera cęli
Sunt compręhensa, diem non tarda aetate futuram,
Erumnas omni minuet quę rure colonis.
Tunc audita procul semota in ualle cicuta
Inter oues statuet cincto pastore choręas,
Curaque fertilibus tandem discedet ab aruis.
Duc, Himenęe, domum matura aetate puellam,
Ecce9 patent postes, redimitaque limina sertis,
Collucentque faces: nam qualis Lucifer ortu,
Sic Tirsis pulcro pueris internitet ore.
Formosus pastor nimphę connubia quęrit,
pagina 54
Et digni iungi sociis amplexibus ambo,
Non magis aut auidus, non dignior alter amari,
Flos pariterque decus totius pubis uterque.
Nulla adeo unquam par uidit formosius aetas,
Maioresque greges alius non cogit in omni
Arcadia, mulgere pecus seu tondere mauis,
Sat lanę pensis, calathis sat lactis abunde.
Menalus aestiuis dum spectat ouilia, gaudet,
Illa iugis pariter campisque patentibus errant.
Hic etiam primus uarium componere carmen,
Atque uiro tenui nemo contendet auena,
Et nulli pariter cedit Galathęa puellę,
Aut uoce, aut calamo ualles resonare iubebis.
Pastores sueti cantare per ocia siluis
Talia certantes tollent ad sidera cantu,
Atque agris Tirsis fiet iam nobile carmen.
Interea cape parua mei munuscula uersus,
Efficiet maiora tamen quę gratia facti.
Hactenus audistis Coridonem: cętera dicet
Mox Daphnis, quę nostra diu mirabitur aetas,
Nec uos pascentes pecudes meminisse pigebit.
‌Daphnis
Aurea Mercurius pedibus talaria nectit,
Adiutus liquidas prępes quis diuidit auras,
Dumque meat cęlo uitans contagia terrę,
Despicit, ac oculis inscripta legebat ab alto.
Agnoscit uultus, spectat terrestria monstra.
Labitur, et sese subducit in aethera pennis:
Cęlestum sublatus abit post agmina raptim,
pagina 54v
Et tandem nigrę euasit caliginis oras.
Sincera regione deum plaga suscipit, alis
Aduecto applaudunt, oriuntur gaudia coelo.
Ex illo cętus pastorum uitat Amintas:
Namque alios Nimphę, hunc rapuit Cyllenius ales,
Cui deus ipse dedit uirgam cannasque palustres,
Et dixit puero: »Tu nunc hęc alter habebis!«
Porrexit10 donum, quod protinus accipit ille,
Nunc audax uero certando prouocat arua.
Mirantur siluę non ante audita canentem:
Fluctibus in mediis hic uincit Ariona cantu
Euridicemque nigro melius duxisset ab Orco.
Hinc notum carmen, seu tu solantis amorem
Arcados ingenium, potius seu, docta Mineruę
Ars, fletus imitata feros 11 gemitusque sororum,
Canna loquax, inuerte modos, et fida maneto
Arcani custos, precium hinc tibi uenit honosque,
Et mensis resonas templisque accepta deorum,
Atque ideo siluas capient obliuia nunquam,
Ne docti tantum meminissent carmina vatis.
Huius sępe quidem et Tirsis celebrabitur ore
Et nihil indictum pastoris uoce manebit.
Sed nos tempus oues propellere: surge, Magister, 12
Versus in occassum 13 pelagi sol imminet undis.

Aegloga 14 tertia: Coridon
Interlocutores: Mopsus et Titirus

‌Mopsus
Non aliter magnum Coridonem, Titire, noui,
pagina 55
Hunc audire semel nisi quod contingit in agro,
Et uoce, et pariter meditantem carmen auena.
Ex quo permansi quanto sibi captus amore!
Haud dictis satis ulla fides, interque uetustos
Heroas illum numerabam; scilicet, inquam,
Hic uita et docto contendit Vatibus ore.
Rursus ut obstupui, auditis quęcunque malignus
De pastore ferat sermo maledicta dolenti,
Humanumque genus damnaui protinus omne.
Cuinam homines habeantue fidem, quidue amplius, oro,
Sperabunt, postquam mortales numina fallunt?
Scilicet15 hic rigido qui pręferat aspera cultu,
Sicque nihil doceat uirtuti compar et aequum,
Vt noctes totosque dies consumat in illo,
Ac simul aetatem modulando prouocet omnem,
Ipse uelit turpi16 mollis marcescere luxu,
Quę siluis doctor canit in contraria raptus.
‌Titirus
Offendunt frustra, quos debent, Mopse, tueri,
Qui temere, heu, credunt promptę maledicere linguę,
Hęc impune probis quia detrahit aemula passim.
Namque tenent hodie inueterati pascua mores,
Indoctus docto maledicit et improbus acri,
Sed, quę non capit, improbitas sublimia rodit.
Mitte hęc, et parui facito mendacia uulgi,
Ac pręstare probis ingentia cuncta memento.
Auditum quantus, quin uidimus insuper illum,
pagina 55v
Par priscis, quos fama canit fęlicior agris.
Verum sera uenit post funera gloria, Mopse:
Namque sua heroas tenuere haud tempora tantos.
Addet et huic, hodie quę tantum detrahit aetas.
Vt tamen audires, fuerint quęnam ocia, narra,
Linquentem pecus et mulcentem carmine siluas.
‌Mopsus
Vt tondi cępi, quam labris ipse Palęmon
Iam puero admouit, iuuenem exercebat arundo,
Liberiusque ideo siluas lustrare uacabat
Miranti uariosque modos sonitumque cicutę.
Tunc me pergentem fors protinus intulit agris,
Qua late fragilis resonabat canna Magistri.17
Attonitus pressi percepto murmure tali,
Atque iterum calamis inflantem attentius hausi,
Intentumque diu penitus mens ipsa reliquit,
Namque modos adeo18 uariabat tibia docte.
Rarius ex illo stipulamque imponimus ori,
Et si quid melius sonuit, non blandior illi.
Ille quidem resonans miscebat carmen auenę,
Quale uel Assyrias tygres sedauerit ultro,
Et nulla ualeat sub lege reposcere Manes.
Tunc19 uero memorat repetens exordia rerum,
Quam legem imposuit uoluenti tempora mundo,
Et quo naturę pręscripsit limite fines
Ipse Deus, sese tum qualibus abdidit umbris.
Mox sonitu tantos reuocabat fistula sensus,
Vtque canebat enim docta et sublimia carmen,
pagina 56
Sic rarum quiddam resonabat canna palustris,
Prębeat ut sensum, quę sensu prędita non sunt.
Hisue locis concessa morę non ulla facultas
Tunc mihi: coniecto telo ceu ceruus abiui
Saucius ignaro talem mittente sagittam.
Ex illo multus nostro durauit in ore,
Atque illum cunctis aequabam laude uetustis,
Hęrebatque adeo memori mihi pectore Pastor,
Vt non prisca uiro componere sępe pigeret,
Et contendebam uel solum uincere prisca,
Seu studio spectare uelis seu pectore Vatem.
Ille bonus simul et doctus laudatur abunde,
Et quicunque pius placat per uota Tonantem,
Exercetque animi cultus, est dignus, amice,
Laudari. Sessum satis est in gramine molli:
Surgamus pariter, dudum namque expetit hora,
Nos utrumque pecus liquidum ut moueamus ad amnem.
Tuque iter hoc mecum facili solare cicuta:
Fistula grata quidem pecori est, et grata sonanti.

Aegloga 20 quarta: Franciscus rex Francorum
Damętas loquitur

Hic tutum, quęcunque ferat, mea dicere auena,
Nam nemus et siluę circum loca sola canenti.
Multa queri superat, sed nondum libera nobis
Copia: pauca tamen surdis narrabimus auris,
Teque feram nostro nunc carmine, Gallia, cęlo,
Nuper docta armis et crudo uincere bello,
Sed decus atque fidem defendere credita pridem.
pagina 56v
Iamque21 22 niuale iugum cępit, calcatque pruinas 1
Miles et undantem fert celso uertice conum.
Sublimes properant glomerantque per ardua gressum
Cornipedes, resonant saltus procul aere reducti,
Pulsaque terribiles imitantur classica pugnas.
Vectus equo ludit cursu per prata procaci,
Ictibus et uano meditatus pręlia Marte,
Idem feruor agit cunctos, amor omnibus idem.
Pręcipiunt animo campos atque Itala regna,
Gens toties experta uirum periuria, certa
Non semel ulcisci maculatis dedecus armis.
Quo uertar, cantus quę nunc exordia sumam?
Vnde queri libeat, lachrimantem ut sentiat aether?
O utinam ad uestras mea carmina deferat aures,
Rex Francisce, mihi lassata per inuia tantum
Vociferans Echo, mea quę sententia, possis
Noscere et immensum cordis sentire dolorem!
Quid petis a fuso, Francisce, cruore cadentum?
Non tulit his sparso redimendis sanguine mortem
Christus, et his nigro posuit fera claustra baratro,
Ac rupta cęlos liquit compage patentes?
Mactabis fratres tibi quos baptismate Christus
Reddidit, et lectos sociat iam spiritus unus?
Proh scelus, et ferrum tales reuocatur in usus,
Quę dedit arma modo, ut faciat te causa nocentem.
Nosco graues animi plagas uiolataque iura,
Tot frustra passum regnis belloque potentem.
pagina 57
Non tamen hęc tanti, ut paulum declinet honesto
Et23 gener et natus regis regumque futurus
Progenitor, rex Francorum, par pectore regno.
Id uirtutis opus, delicta redarguat insons,
Et quantum erratum est, propriis ostendat ab actis.
Fędus pacis ama et Martis compone tumultus:
Tu pacem bellumque tenes, quodcunque sedebit,
Pręscripto 24 missum ceu carcere protinus orbi
Irruet, et late terra regnabit et undis.
Prodeat hoc tranquilla sinu pax alma, genusque
Nostrum diuini doceat se 25 pignus amoris,
Aduersis experta diu constantia rebus,
Aequi seruatrix et recto nescia flecti,
Ante nihil ponit rationi dura, tenaxque
Magna exempla sequi contra aspera nititur usque.
Virtutis propone decus tibi, cętera prorsus
Sordebunt, cordique fides et gloria Christi
Semper erit, rigidum nunc illi accingere ferrum.
Eia age, cerne, petas quem milite protinus acri.
Assyrios olim fines et Caspia claustra
Egressus late terras ac ditia regna
Maumetus tenuit, Syrię qua limite longo
Tractus abit, quaque et liquidum bibit accola fontem
Iordani toto deuectus 26 flumine lembo.
Quin etiam Aegyptum pinguisque agrique feracis
pagina 57v
Oppressit, nec non transmittens protinus inde
Addidit et Libiam, proh nostri dedecus orbis,
Ad solem uictor statuens sua signa 27 cadentem.
Parte alia Cilicasque leues et Marte ferocem
Paphlagonem quin et Bizantia męnia adortus
Europam circumque iugo ferus omnia pressit.
Ast28 hodie bello iam Panonas 29 atterit acri,
Illustrem Rhodon et gentis pręnobile nomen
Deleuit, sceleris pęnas et sumere nemo
Cogitat: huc studio belloque incumbe feroci!
Vince Deo ac illi totis oppone periclis
Te, Francisce, tuumque per aspera et inuia prorsus
Expediet iam Christus iter ducetque sequentem.
O utinam conuersa Deo pia pectora nostrum
Et campis acies instructaque castra uiderem,
Imprimat ut simul Hispanus diuesque Britannus
Ad Libiam populos contundens Marte rebelles,
Auroramque petant hac littora longa secuti
Gallus ab occassu, 30 Retique et Panones 31 una
Vrgerent bello qua latos Mesia campos
Explicat et fuluo ditescunt arua metallo,
A pelago Veneti instarent et Gallica classis!
At cultus animi et studium cęleste secuta
Sancta reformaret cunctorum Ecclesia mores,
Quo melius libans superis hinc rite litaret:
Castra sibi et missis comitari Martia lumen
pagina 58
Protinus accensum deuicto illuxerit orbi.
Militet atque omnis sic induat arma fidelis,
Vt Christo uincat, populis sint reddita iura
Libera, sit ratio dominandi protinus una,
Omnia qua certa cohibentur turpia lege,
Et nulli liceat, uel fas sit, lędere quemquam.
Regnet corde pio conceptus in omnibus unus
Christus, et improbitas terris procul exulet omnis.
Hęc uacui saltus habui nunc dicere uobis,
Facta querens hominum crudelia et impia solus:
Lustra dehinc fuerint Damętę hęc inuia testes
Talia dicenti uobis multumque dolenti.

Aegloga 32 quinta: Męlibęus
Interlocutores: Damon et Meliboeus

‌Damon
Huc ades et mecum molli requiesce sub umbra:
Namque comis circum qua protegit omnia quercus
Et late ramos annosaque brachia tendit,
Sat nobis pecorique loci, dum cedit ab aestu,
Et medio iam sole dies accenditur agris.
Frigidus hic placida non defit spiritus aura
Vel facilis lasso suaues accersere somnos.
Est et qua liceat discumbere molliter herba,
Seu potius cantare uacat: cantabimus ultro,
Quę nemora et siluas docuerunt Arcades olim.
‌Meliboeus
Ocia33 pastores lentos agere hora sinebat
Atque diem potius labentem fallere cantu,
Ne qua iam pecori fortuna aduersa noceret.
pagina 58v
Verum quis tuto bella inter Martia, Damon,
Hic iacuisse queat, saltem communia damna
Vt iam non doleat, cum totis protinus agris
Exustas segetes, armenta extincta pecusque,
Sanguine ciuili currentes uidimus amnes,
Humanumque diu campis stagnare cruorem?
Solum odia exercere iuuat, uictoria tantis
Nulla malis populo quęsitaque lucra fuere.
Non uenit in mentem, quorum nunc barbarus hostis
Infestet fines, aut qua consederit ora
Proximus et quantas conuectet milite prędas?
‌Damon
Non opis est nostrę lapsis succurrere rebus,
Obfueritque sibi nimium mens anxia soli,
Quę supra sese fuerint, si cogitet ultro:
Sat nobis tutos, quam 34 possumus, esse cauere.
Haud fas nos regere hęc, ac ipsę denique leges
Non ita pręscribunt, non ergo augere querelas
Expedit. Vt melius diuersis ceserat 35 oris
Disiungi, et nullas cognoscere protinus urbes,
Quam coiisse uiros munitis męnibus una,
Vt studio intendant animum nocuisse uicissim:
Vnde aluere odium, totis et pręlia terris
Deducunt, propriisque penatibus inuehit hostem
Ciuis et obsessor patrię, proh dedecus, inde
Censetur, crux pro meritis quem iure manebat.
Nos ea quid tandem querimonia iuue[rit,] [oro]?
Expediamur eo, ad nos quod non pertinet, ergo,
Atque frui, fas qua et pręsens sinit hora, memento.
pagina 59
‌Meliboeus
Sic debet fieri et faciendum est: nescio contra
Sępe tamen nobis alienum ut fortius hęret
Atque animo curę generoso publica res est.
Inde grauis prorsus subit indignatio mentem,
Improbitate uirum collabi cuncta, tuentis,
Spectabat fulcire quidem quos robore toto.
Atque operę precium misceri protinus inde
Cuncta puto iccirco: potius quid rebus abusos
Pręstiteritne frui summa iam pace uacantes,
Vt templis iterum mollem reuocemus Adonim,
Impia uel coluit quodcunque et stulta uetustas?
Sit satis eiectum nunc sacris undique Christum,
Quę uestris liceat factis accepta referre,
Et non iure alia census ratione paratos
Ascisci uobis, uel quę dementia Christum,
Omnia quo manant, Verbum prolemque Tonantis,
Non mores spectare hominum castumque pudorem,
Sed potius uestra hęc quocunque potentia uergat.
Aut illum claudi censetis posse Baratro,
Vt sic defendat uobis male parta coactus, 36
Turpiter et sceleri uel seruiat improbus omni?
Impietas alibi concepta redarguet istos,
Quaque actum Christus tunc fraude docebit utrisque.
Non aliam speciem factis pręferre uacabit,
Nam niti sola stabit uirtute merenti.
‌Damon
Quod ui[taba]mus, Melibęe, relapsus eodem
Eueherisque animo atque iterum noua carmina condis.
An nescis, homini quorum est commissa potestas
pagina 59v
Libera, rursusque inuitus quo cogitur idem?
Exemplo licet humano compręhendere nobis:
Sponte luit quisnam pęnas? Iniusta uoluntas
Punitur tamen, ut redeat par gratia factis.
Non animaduersus Deus hęc mortalia pensat,
Atque hic non referat, quamuis sua pręmia uirtus:
Attamen humani stat criminis ultio certa.
Inde Deo,37 ut libuit, uersantur singula terris,
Magnum opus, et penitus non dictu effabile nobis.
Hęc sint missa tamen, potiusque, quod instat, agamus.

Aegloga 38 sexta: Honofrius

Interea, licet, in siluis maiore sonandum est
Ore, simulque sequi, monuit quo Musa, iuuabit.
Hic late uacuas circum testabimur auras
Et uidisse futurum et prędixisse canentes,
Quod populis audire nocens furor obserat aures.
Aegypti qua uasta patent deserta, solumque
Exustum penitus torrenti exaruit aestu,
Hic longoque situ et senio simul obsitus, inquam,
Notus cęlicolis agitabat Honofrius aeuum.
Atra39 uiro macies et tristis uultus in ore
Matura grauitate, nihil capiebat in ipsa
Luce Dei penitus mortalia cuncta tuentem,
Abdidit ut sese huc, illi quę protinus hęsit.
Huic uisum, quales ea gignit terra, colubris
Omne scatere solum sensimque inducere uultus
Diuersos, nec erat species ea cognita formę,
Mutuaque hinc subiti certamina surgere Marti[s].
Visa diu tacitus dum secum monstra reuoluit,
Os aperit tandem et sterili narrabat arenę:
pagina 60
»Cerno mali quantum iam postera conuehit aetas:
Namque negans uictum calidis et solibus usta
Hęc ut uersa micat subitis nunc terra colubris,
Inducensque nouas species sibi perfida pugnat,
Sic desolatas cęlestis gratia terras
Deseret, et uictum populis erepta negabit,
Quo uiuax nobis hauritur spiritus alto.
Protinus euadet sterilis gens omnis, arenę
Huic par facta, malos quę gignet deinde colubros
Non certa facie constantes, Martis amicum
Quis certamen erit scelerisque licentia cuncti.
Heu facti quid cerno? Fides quo candida terras
Aspernata fugit? Campis uox 40 incubat atra
Ecce, Aegypte, tuis, Syriam oppressere tenebrę:
Hęc eadem caligo diem Libię abstulit oris.
Protinus occasu cerno altera surgere monstra:
Diuisum in geminas populum secedere partes,
Nilque placet, fuerit quod non petulantius ausum.
Illicet omne nephas laxis irrumpit habenis,
Eicitur uirtus et plorat finibus exul
Pulsa suis, graditur crassans uiolentia passim.
Sed tamen ecce tibi medio stetit aere lapsus
Atque iugo lances librans regit arbiter aequus,
Et scelerum pęnas examine pensat in illo.
Terra lu[et], quantum peccauerit, illicet ultor
Exp[ectat] mandata dari sibi dira satelles,
Qui lateri nunquam fallentis iudicis hęret,
Exposcens meritas quocunque ex crimine pęnas
pagina 60v
Per deserta senex iterabat talia tristis
Atque suos questus solis referebat arenis,
Et, nondum qui tunc fuerant, tam multa dolebat
Aduersis hominum, riuosque a fletibus illi
Vsque stetisse genis certum est. Ea fama per omnem
Protinus Aegyptum peragrat, sensere recessus
Fatidico exciti senioris carmine noti.
Tunc intellectis uenturi casibus aeui
Congeminant questus lamentaque tristia Patres,
Quos ea tunc uidit similes cęlestibus aetas.
Sed non illa diu uatis prędicta stetere:
Primus ab aurora dirum uomit ore uenenum
Arius,41 et totum subito ferus inficit orbem,
Implicuitque adeo ut nunquam post cesserit error.
Ex toto nec pressa fuit fera pestis ad ortum,
Donec eas terras oppressit apertior hostis.
Hęc satis, auexit 42 quę dudum antiquior aetas:
Instat ad occasum quod nunc, uos dicite, siluę,
Dictaque grandęui nobis exponite patris.
Sic tempestiui non unquam saltibus imbres
Deficiant uestris, non ipsi denique soles,
Semper et hęc teneat uobis loca grata uoluptas,
Ac certans secum uariet mutata per annum,
Vt tempestates obeant hic molliter omnes,
Mitis hiems fuerit, uer blandius, utilis aestas,
Autumnus superet redimitus dulcibus uuis,
F[er]te palam quęcunque latent mortalia sensa!
Esse Deos namque et siluestria numina uobis
Certa fides, et adire datur sublimia mente.
pagina 61

Aegloga 43 septima: Tempestas
Interlocutores: Moeris et Idmon

‌Moeris
Eripuit nox atra diem, micat ignibus aether
Et subito pluuia pręturgida nubila cęlum
Prętexunt, iam tuta peti specumque subire2
Antea retulerit, quam pendens ingruat imber.3
‌Idmon
Hac breuis et facilis uia nos deducet ad antrum,
Pastores aestate pecus quo cogimus omnes.
Amplius haud opus est dictis, intendere cursum
Expedit: ecce tonans cęlum circum omne remugit,
Raraque nigranti iam promicat aethere gutta.
‌Moeris
Stridens quanta furit tempestas, respice tergo,
Imminet en nobis iam iam, propera ocyus, Idmon.
Incipit et sensim descendere densior imber,
Curre, puer, campo ne nos pręuertat aperto!
‌Idmon
Quod tempus, Męri, iam uix euasimus, omnes
Obtinuit regnans tempestas una per agros.
Cerne iugis quę uis resonantis proruit undę,
Et superans campi fertur per plana ruitque
Ante celer, cursu offendit quodcunque reluctans,
Exundat, uineta capit circum omnia clades:
Inuadet totusque labor uastabitur anni.
‌Moeris
Oblitamne tenent adeo spectacula mentem,
Vt tibi nil subeat pecoris sub monte relicti?
Quod semel amissum, reparari nulla facultas.
Ast [omn]is sarcitur agri iactura, diesque
Mox [e]adem r[e]diens hęc omnia damna reponit.
‌Idmon
Quę periere semel, nihil est, quin perdita ducas.
pagina 61v
Et pecoris studium siluis amissimus 44 olim,
Ni tenuisset adhuc id parui cura peculi.
Quisnam adeo, Arcadię qualem coluere magistri,
Pastor amet morem perquirere pascua late
Errando, aestiuis solers dum mutat hiberna?
Tum cantu et fragili certauit 45 harundine primum
Pastor et ad stabulum campis armenta reduxit,
Voce simul calami et gracilis modulamine mulcens.
Idem mane eadem stabulis armenta uocabat
Voce simul calami et gracilis modulamine mulcens.
At quis non hodie mercetur opilio carmen
Et uenale tenent46 studium tam nobile quondam,
Vt penitus Musis honor omnis abiuerit agris,
Et ludunt lanam uel carmina quęrere mulctram?
Neglectum pecus est, quam primum grata uoluptas
Decessit, cantus et auenę musicus ardor,
Et cępit nunc terra coli, spes sola tenetur
Hęc inopis uitę uersare ligonibus arua.
Hec omnis uirtus agrorum, pascere demum
Vile quidem et penitus censetur inutile, Moeri!
‌Moeris
Nunc47 memini, Aegypto aduectum prędicere quendam
Multa quidem solitum seniorem, plurima rursus
Narrantem seclis aeui repetita uetusti,
Et48 geminos fratres terrarum aetate recenti,
Hunc pauisse greges, alium sudare cole[n]do
Tellurem, atque illis proprias adolentibus [a]r[as]
Pastori superos placari, altaria fr[atr]is
Primum auersatos, odiumque his protinus ortum
pagina 62
Principiis, quando est humano sanguine tellus
Imbuta. Hęc senior referebat singula vulgo
Et deplorabat secla infęlicia lugens,
Quod pastoralem iam pridem amisimus artem.
‌Idmon
Atqui mulctrę alias studium nec uelleris unquam
Tale fuit, quamuis cantusque et fistula sordet,
Curaque despicitur, qua nam licet ocia falli,
Atque operam credunt, exquirere pascua, perdi.
Contingit pecudes hinc iam tabescere passim,
Atque infestari diuersis corpora morbis,
Dum non frigoribus, non pabula commoda carpunt
Aestibus, et desunt liquidę sitientibus undę.
‌Moeris
Tunc ars hęc prorsus corrumpi est cępta, magistros
Venales ouibus quando pręfecimus, Idmon,
Curaque commissa hec nullo est discrimine seruis.
Quis superos nobis iratos protinus omnes
Non adeo credat? Non pręsens hauserit arua
Tempestas secumque ferat simul atra colonos?
Heu hodie periit studium quam nobile terris!

Coritius:49 octaua in ordine aeglogarum 4

Visa diu tenues explorans pectine chordas
Concinnare modos atque una intendere neruum
Musa, uiros posthac contenta uoce ciebat,
Cirra iu[gi]s studio cantus quos pascit inerti,
Cory[t]iumque senem referebat carmine multo,
Facundumque senis pectus cultosque lepores,
Atque50 aedem diuis positam mirandaque signa.
pagina 62v
Cuncta procul uacuas resonabat imago per auras,
Turba51 coit vatum medioque sub aethere uoces
Agglomerant una, fremitus pariterque canentum
Crebrescit, studium dum constans curaque cunctis
Corytium celebrare senem, simul aemula52 signa
Naturę proprios animis tribuentia uultus.
Hoc meruit pietas et nostri cana senectus
Corytii, pectus primum scelere expiat omni
Cui Deus et mentem seniori tollit in altum,
Scilicet ut tantum sublimia cogitet heros,
Vindicet et patrio sese mens conscia coelo,
Quo dextra humanis prelata luce tenebris
Euehit alma Fides, iam compos sola superni
Voti facta, ducem per cuncta obstantia Christum
Ausa sequi, linquit post se quę lęta sequaci
Spem populo duros euadere posse labores.
Hęc, inquam, complexa senem docet aethera summi
Sublimem petere et turpem contemnere terram.
Nunc adolet suplex 53 iccirco altaria diuis
Atque erecta tholo 54 posuit noua templa nitenti.
Nec55 non instituit solennia uota quotannis
Et celebres seruare dies, modo linquere terris
Si queat hęc sero tandem monumenta nepoti,
Esse Deum, qui nos pridem miseratur Olympo
Errantes, populis humano corpore uisum.
Virginis hic fętus mortali substitit [ore],
Verus homo pariterque Deus, prudentia namque
pagina 63
Hactenus humanę prouidit celsa saluti,
Sic genus ut nostrum reuocet, quibus exulat, oris.
Nam56 cum perpetuo Sapientia degeret aeuo
Par Patri commenta modos, ut thure Sabęo
Huic posita suplex uotum libaret in ara,
Exuta uirtute sibi prędestinat ortus
Mortales, uili et legit prodire figura.
Iccirco diuum distinxit in aethere turmas
Et cęlo circum terrarum contegit orbem;
Tunc moderans elementa ligat connexa uicissim
Et iussit uarios animalia sumere uultus.
Altera cęrulei tranabant aequora ponti,
Arenti gradiuntur humo simul altera, raptimque
Aerios tractus uolucres aurasque secabant.
Mitius his animal tunc defuit: exprimit artus
Cui cęno Deus infundens mox semina uitę
Aetherię, quali iam uir spiramine surgit,
Omnis ubi solido nexu natura ligatur.
Hic uultus cęlo attollit patriamque requirit,
Et iussus sub lege Dei traducere uitam
Pręficitur ditis regni fęlicibus aruis.
Deligit hanc speciem Deus ipse et uisere terras
Factus mancipium mortali debuit ore.
Verum imprudenti malesuadens inuidus Orcus
Imposuit frustraque petit cęlestia demens,
E[t] [proc]ul infoelix optato pellitur agro.
Sed diuina canens uoti fecisse uoluntas
Iacturam ueteris dehinc sontem subleuat, atque
pagina 63v
Mortales ortus alia sibi lege parabat.
Sic fato poscente quidem post secula longa
Carnem utero Marię sumit spiramine sancto
Conceptam, factis terrarum cognitus orbi
Esse Deus, uerboque uiam monstrante salutis.
Talia nunc animo complexus signa tuere,
Coritius posuit modo quę spectanda sacello:
Nil mortale isthic aut demum rere caducum.
Quicquid hic est, partim diuina aeternaque habetur
Natura, aut illi miro mortale redactum
Ingenio, raptum proprias uel in aethera uires
Quod tendit superans, coit una et mutuus ardor
Attollens hominem diuino ac iungit amori.
O fęlix animi sacros penetrare recessus
Cui licuit fatis, ipsumque per abdita rerum
Explorare Deum, purgata et cernere mente,
Quot simul heroas et quantos continet aula
Cęlestis, diuum discrimina lęta tuenti,
Iam quod uota ferunt et pręter cętera cordi est!
Si modo contigerit, regni per iusta beati
Curarum uacuum spaciari iuuerit arua,
Vt propria diuina domus me protegat umbra!
Vltima uerum hodie iam sentiat ora canentem
Coritium et summi pręconia dicere cęli:
Namque a Matre iuuat sumentem exordia laudum
Ore sequi, quo se nostrum super extulit ultr[a] 57
Vires ingenium, et sancta regione receptum
Vt par cęlitibus meritis euadit, obitque
Agminibus sacris assertum munera diuum.
pagina 64
Salue58 sancta Parens, nam te melioribus olim
Auspiciis proli gignendę deligit ipse
Omnipotens, lectamque simul sua uiuida uirtus
Euexit, quo fas non est accedere cuiquam!
Vbere quippe tibi manauit gratia pleno,
Cui patuere poli reseratis atria ualuis,
Quodque boni est usquam iam terris, inde redundat.
Ecce Deus secum solio te cępit eburno,
Regali resides frontem redimita thiara.
Foelix ultra alias conuitia cuncta tulisti
Foeminei sexus, cui terque quaterque beatus
Ipse uteri foetus, quem summo dextera cęlo
Extulit Omnipotens, uictorem morte Baratri
Ostentans, nigri patuit cui semita lęti. 59
Salue iterum, matrem sobolis quam uoce precamur
Diuinę, duce te gradiamur et auspice tuti,
Nec repetita salus, quam multam ferre ualemus,
Cesset, anus Annę dum sontes nomen obumbret.
Fęlix 60 stirpe tua, fęlicior aucta nepote,
Eia laborantes uitę nos, mater, in undis
Respice et ambiguis Orci defende periclis!
Tuque, puer, iam uir, Deus insuper eripe diri
Insidiis Herebi et parto nos assere cęlo!
Heu, pridem errantes populos cur despicis? Orcus
Ecce [odi]um posuit terris et pręlia miscet,
Pulsa fides queritur propriis de finibus exul.
Victorem hoc Herebi moueat, miserere tuorum,
Aduersas acies hostiliaque agmina funde,
pagina 64v
Quę uastant scelerum exemplis et Marte fideles,
Stetque pios hodie tandem reuocare tenebris!
Seruitium passa est sat mater eclesia 61 sontum,5
Et scelus innocuis terras impune per omnes
Illusit, templis adeo fera62 pestis honorem
Vt sibi quęsierit, sublimi et sede recumbat.
Purgatis redeat tandem mos pristinus aris,
Vt pellant passim sacra procul aede prophanos,
Pectore qui fędo diuum commertia temnunt,
Et lectus tandem sanctorum appareat ordo,
Iam pariter factisque potens et uoce sonanti.
Namque humana tulit sese sublimior astris
Hęc natura Dei tentans lustrare recessus.
O fortunatos, propius quibus aethera castis
Sorte datum est ausis conantis mentis adire!
Prorsus adhuc terris aeternę pignora uitę
Inter mortales per pura piacula promunt,
Corycioque seni templo modo ponere signa
Prisci argumenti cordi sacer impetus inde est,
Forsan ut oblitis facti monumenta uetusti
Et renouet nostro nascentem pectore Christum.
Foelix propositi, et uoti fęlicior acti,
Macte animi, summus meritis tibi cedat Olympus!
Hęc uia gentiles errorum dissipat aras,
Musarumque choros meliori more reduc[it].
Iccirco exorsus nunc dicere carmina cępi,
Hęc tibi quod meriti debetur gratia tanti:
Atque ideo, grandęue pater, per secul[a] uiue,
pagina 65
Carminibusque tui pergant pubescere cani!

Aegloga 63 nona: Alter Coridon
Interlocutores: Mopsus et Coridon

‌Mopsus
Vsque64 adeone animi uarius, qui carmine docto
Pastorum flebas male culta hęc pascua nuper,
Ista ut despicias hodie, nec protinus ultra
Sit curę, pestis quod sic trahat omnia secum,
Pastore ut pereant ablato armenta pecusque?
‌Coridon
Dum spes posse malis reperiri, Mopse, medelam,
Nil graue tentanti fuerat studiumque placebat.
At65 cum perspectum pecudes occumbere siluis
Pastorum culpa et contagia serpere raptim
Armento, hinc factas per mutua uulnera cędes
Alternas odiis et questus prorsus inanes,
Continuo uisi, quales fert fabula, cęlo
Aggressi patrio uoluisse extrudere diuos,
Vt sumptus frustra labor omnis protinus esset,
Dum uertit miseros hoc oestrum, recta moneri.
‌Mopsus
Falsum te, Coridon, iam nulla redarguet aetas,
Atque minus cautum quam res exquirat agenda
In uita, cuncta hęc prouisa et cognita recte
Sunt tibi: namque operam quid prodest ponere uanam
Huic incumbenti studio, nihil unde iuuatur?
Sed66 fore nunc timeo, nobis ut linquere fines
Dilecto[s] tantum fueritque hęc arua necesse,
Atq[ue] [d]iu posthac ripa desideret omni
Cer[t]antes tacitis delapsus Mintius 67 undis,
Obtineatque situs nostram tunc longus auenam,
Et nemo cantus aut doctum carmen amarit:
pagina 65v
Multos, sic memini repetens, iniuria talis
Quod penitus uastans uicos aboleuit et olim.
Gratior aut Musis quęnam fuit ora locusque,
Quam celso subeat qua Męnalus aethera dorso,
Tendat et umbrosus tractim iuga longa Lycęus,
Tum Dircęus ager lętusque uligine campus,
Et positę ualles Ossan ac inter Olimpum,
Quaque procul surgit pręcisis rupibus Hemus?
Heu loca quę fato pręssere silentia pridem
Et saltus horrent, nec oues licet arua per ampla
Aut ullis capreas carpentes cernere dumis!
Stat solis formido locis, telluris et uber
Marcet pingue malis late dominantibus herbis.
‌Coridon
Non68 uenit in mentem, quantum pecus Aphrica pauit,
Multiforemque modos calamo uariante cicutam
Ars illo tractu moderantum quanta uigebat?
Atque ultra, late Nilus qua funditur aruis
Humectans campos pelagusque per hostia septem
Ingreditur, pingui fuerant quę pascua regno,
Ac totis qualis resonabat musica ripis?
Et quantum Syrię sunt littora longa feracis,
Interior fugiens quantumque recedit ad Euros,
Multum aderat pecoris passim siluasque per altas
Et cantu et fragili certabat arundine pastor,
Qua uacui saltus sine cultu atque horrida tellus
Cernuntur solisque feris deserta relicta.
Et regio penitus iam pridem obmutuit omnis,
Nulli sunt cantus pastorum, carmina nulla.
Hinc adeo ut metuam, faciunt exempl[a] malorum,
pagina 66
Quę collisa suis uastantur uiribus arua,
Ne subitus, quem non timuerunt, opprimat hostis,
Et frustra posthac terris dispersa querantur
Exilia atque fugas propriis de finibus acti.
Namque uices tali mortales ordine uersat,
Quę non humanę parcit prudentia culpę,
Cognoscitque tuens examine singula iusto.
Pręterit usque adeo nullum uindicta nocentem,
Vt, cum uel sero fuerint quam grandia, pęnas
Vlta luant meritas hominum delicta uicissim,
Virtutis splendor nil damni sentiat usquam.
Sic siluis errans et frustra questus obibam
Multa diu, uanus dum stultum falleret error,
Credebamque rudis rerum iam cardine moto
Pondera mersari, si stringeret ultio sontes,
Ceu qui solem amens extingui posse timeret,
Interea obtineant si turbida nubila cęlum.
Ast animaduertens fieri cum protinus ista
Perciperem summi censura iudicis ultro,
Omnia qui uarios cum iam contexeret orbes,
Ne soluat tantam petulans iniuria molem,
Legibus aeternis prudens exorsa ligauit,
Cumque illo mira mortale induceret arte,
Quod semper, diuis dum paret, prouehit ultra,
Tum [d]esertorem contemptę legis ab alto
Pręcipitare sinit, cohiberi et iure sub arcto
Na[tu] uario motu nutare coactę,
Vt nil aeternis pręscribat nexibus inde,
pagina 66v
Hęc, inquam, reputans cognoui, Mopse, repente,
Haud opus esse quidem nobis iam questibus ullis,
Vltrices pęnę si mox delicta sequantur.
Sed cum peccatur, prorsus tunc tempus et horam
Consilioque locum monitisque salubribus esse,
Cui non defuerit prędicere multa facultas,
Iccirco dum iam succurrere posse putabam,
Ingenium nunquam lassum exercere pigebat.
Quid superest hodie, rerum nisi cernere casus,
Expectat medio cum uictima ducta bipennem?
Quin latet hos, dudum quę stat ceruice securis:
Auertit tantum miseros mens improba uero.
‌Mopsus
Foelices, Corydon, qui te genuere, parentes!
Nam sapis eximium, non nostri scilicet aeui.
Et prius egregium tantum summumque poetam
Inter pastores numerabam, docte Magister:
Nunc tua iudicium superat prudentia nostrum.

Michael:69 decima in ordine aeglogarum

Crudeles Parcę et nobis crudelia fata,
Quę lege, heu, miserum te rapuere fera!
Occumbis ueluti cum flos decisus aratro
Deponit putri languida colla solo:
Sic liquidis pulcher Narcisus tabuit undis,
Flumine dum uiso deflet in ore rudis.
Mollia conueniunt sed non exempla dolori,
Namque animum męror tristis et angor habet.
pagina 67
Haustus in abruptum puluis decumbat apertum,
Quem calco, et subito terra fathiscat hians,
Qua nunc ingresso pateat Herebumque recludat,
Vt Manes vates tristis adire queam!
Nam semel admissus regnis nigrantibus Orci
Vt possem fletus exsaturare meos,
Astarem Stygias spectans lachrimosus in undas,
Quo uacuam appellit littore nauta ratem,
Vt melius ualeam repetens exordia rerum
Pertristi questus fundere corde feros.
Tunc mihi sufficerent ueri lamenta dolores
Et caperet uoces utraque ripa meas.
Non me fata deum deflentem uinceret Orpheus
Carmine, seu cythara flebilibusue modis,
Scilicet aeterno cęli mortalia nexu
Cuncta trahi et uariis casibus inde quati,
Vtque satisfaciam uesano uoce dolori.
Hic mihi pulsabit dura querela deos,
Obscuras sortes humanaque cuncta requiram,
Qua cęco fuerint eruta lege Chao:
Nam sola si placuit distinguere lucida cęli,
Cum terris auras cęruleumque mare,
Hęc bene discreuit, quę post non miscuit unquam,
Quam pręstant, stabili tempore fixa manent,
Non mino[r] his hominis cur tam natura caduca est,
Et si fas dici nobiliusue genus,
Nec sat, mortalem quoniam natura creauit,
Casi[b]us hunc ni tot subiceretue malis?
pagina 67v
Non obitus adeo, extremi non temporis hora
Prouisa est, et non ulla futura dies,
Infirmumque animal cum sit ceu debilis aura,
Huic, mirum, cęlos mens peragrare ualet,
Pectore seque gerit ualido sublimius astris,
Atque putat pedibus cuncta subesse suis,
Et bene cum tantum se feruidus extulit ille,
Vt cadit, extinctus spiritus omnis abit.
Cur natura suum morem non seruat in uno,
Quę stabili iungens consona pace ligat?
Contra animum nobis cęli terręque capacem
Clausit in infirmo corpore sęua parens.
Quę tam diuersis fuerant commertia rebus,
Vt fuerint certo fędere iuncta simul?
Sin uisum miscere luto cęlestia putri,
Defendi expediit tutius illa tamen.
Exposita ast hodie sunt hęc, ceu fętus amicę,
Anxia quę nimium prodere furta cauet,
Atque animal merito dominari in cętera natum
Tot 70 seruum infęlix cogitur esse malis.
Sic improuiso placuit nos carpere fatis,
Causa animal perimit nobile quęque leuis.
Heu, male tunc primum miseris uia mortis aperta est,
Cum ferro gladius prodiit artis opus.
Hic solus plus quam lęti genus hauserit omne,
Miliaque occumbunt tempore multa breui.
At satius fuerat scindendis sarcula glebis
Vt nobis penitus nulla reperta forent,
pagina 68
Si demum ars eadem procudere debuit ensem,
Atque dari immensis impia causa malis.
Hac modo naturę pręreptum est munus auarę,
Et uitam minuit sic fera Parca breuem,
Atque adit iccirco nigrum maturius Orcum
Et subita raptus morte Michael obit.6
Proh dolor, occubuit casu miserandus iniquo,
Non expectato uulnere lęsus enim est.
Vt doleas, odio non rixa accenditur ullo,
Nec suus hac sanguis cęde petitus erat,
Autoremque necis, si solus demitur error,
Non ulla poteris dicere parte reum.
Sępe scelus ludo inuitis committitur ingens,
Et mala qua rebus fors dominatur habet.
Sustulit hunc igitur naturę iniuria nostrę,
Terque magis casus morte dolendus erit.
Nil minus hoc meruit probitas innoxia fato
Candorisque unus continuatus amor.
More fuit facili, cunctis simul obuius atque
A tristi simplex asperitate procul.
Si speciem quęras, nemo formosior illo,
Ac nihil in tota pulchrius urbe fuit:
Hic inter Danaos castris numeratus Achiuis
Si foret, Aeacidę forma secunda foret.
Addidit et uirtutem animi iuuenilibus annis
Excultus raris pectora casta bonis.
Non genus aut gentis pręnobile nomen auitę
Defuit, ingenio non onerosa domus.
Dote animi enituit quantum, quantumque decebat,
Tam iuueni generis conueniebat honor.
pagina 68v
Hinc, Zamagna, tibi modo flendę causa ruinę
Iusta, doles tanti damna secuta boni.
Iam gemis amissum, sperabas quicquid ab illa
Prole tibi, et diuum munus inane uocas.
Nam sibi fingebat frustra spes plurima mendax,
Hunc dum cęlaret Parca seuera diem.
Sic fallunt miseros semper mortalia uota,
Stat tamen et certo mors pede fata premit.
Cuncta simul tecum ceciderunt fracta, Michael,7
Iacturaque adeo mens stupet icta graui.
Ipse abes et tantos ignoras forte dolores,
Ac qui singultus pectora nostra ferit.
Scilicet obliti cuncta hęc terrestria temnunt,
Vt functi fatis oppetiere semel,
Orbe alio cęlum mirantur et astra recepti,
Attonitis haustus mens capit ipsa nouos.
Non lachrimę iccirco, nec te suspiria tangunt,
Namque nihil Manes ista mouere ualent.
Continuo studia his subeunt longe altera uitę,
Atque abit in munus turba operosa suum,
Erroris tandem hic nostri defensa uagatur,
Et uerum merito gaudet adepta bonum.
Non fortuna fugax, tempus non amplius ipsum,
Sed neque lex miseros fallit operta deum.
Illa beatorum regio, fęliciter illic
Viuitur, at nostra est mors diuturna dies,
Et mortale illo studium contendere debet,
His sibi ne liceat finibus esse procul.
pagina 69
Perpetuis, inquam, Libitina fugacia mutat,
Atque ęuum sensu profit in omne breui.
Immaturo igitur fatis defunctus obiuit
Nemo, quod lędit, ponere iussus onus,
Atque obitus ideo molles tu tolle querelas,
Hęc imprudentum est nęnia uana uirum:
Nos flendi potius, nostra est et flebilis aetas,
Nec fleri debent ultima fata mihi.
Eximit humanis miseros mors nigra procelis, 71
Nostraque sunt nullis post agitata malis.
Post mutos cineres nil restat quippe dolendum,
Non mors, aut qui nunc conterit ossa labor,
Non plus collidit populos discordia belli,
Insanos uanus nec tumefecit honor.
Credibile est, putris quam primum sarcina molis
Deposita est, animas mox remanere leues,
Et, si quid ueri, si non mendacia cuncta,
Extremos multum iuris habere dies.
Si non iusticia rerum pręstantior ulla est,
Quę generis nostri continet omne bonum,
Errores falsę si non post funera uitę
Corrigit, hoc pulchrum prorsus inane fiet.8
Mens opifex rerum si iam certissima causa est,
Et prorsus constant, quatenus ipsa uiget,
Huius opus summum, late quę permeat aether 72
Iusticia, ac terras ueliuolumque mare,
Hac quoque neglexit penitus nil parte relictum,
Fertur et ad Manes regna tenere procul.
pagina 69v
Pro meritis spectanda igitur tunc pręmia iustis,
Et culpas itidem debita pęna manet,
Et quamuis citra dignum iam crimina plecti
Constet, et humanis flagra minora malis,
Cum bene pro meritis multo maiora rependat,
Et placeant largę munera grata manus.
Incubat Helisiis talis custodia campis,
Atque ea nil penitus possidet arua nocens.
Sic quorsum lugere iuuat nos morte piorum,
Nostrorumque hostis more dolere bonis?
Stat lege aeterna, 73 fęlices ultima reddat
Vt Parca, ostendunt quos sua facta uiros.
Hinc illo cunctos prorsus sua transuehit hora,
Quę nos non patrio cogit abire solo.
Ergo vale modo tu, quicunque aut occidet alter,
pagina 154v
In uos 74 experti mollia iura deum. 75

Egloga76 77 Mopsus 9
Mopsus et Moeris

‌Mopsus
Post78 longum tandem notos inuisimus agros,
Cum caput omne mihi mentumque incanuit album.
Eia sequi uacat et uestigia singula nosse!
Sępe quidem uacui segnes hic traximus horas,
Carmine lecto fuit sedes certantibus illa,
Et meminisse iuuat, quae nam prędiximus aeuo
His, Moeri, umbrosis spaciantes uallibus olim,
Cernimus, heu, tristes hodie praesentia quę iam.
Nec tacitus dolor ille tamen mihi torpuit, artem
At simul ingenium studiumque adiunximus una,
Et79 magnos demum sic reges ausus adiui.
Cuncta mihi frustra uano tentata labore,
Et non defuerit quamuis adnixus honestus,
At80 male cępta quidem peius cessere subinde,
Classe sibi gesta et dudum res turpiter armis
Vsque adeo refert, fuerit qui motus adorto:
Ne si forte Deus sontem te puniat, ipse
Nil memor, at contra nitaris more Gigantum,
Ludibrio quorum remanet conatus inanis.
‌Moeris
[M]ops[e], caue, neu te deludat opinio fallax,
Qui praedicta putas tua pridem regibus ipsis
Esse audita, par, ut miserum te credere sane
Sic liceat, qui rettuleris nil attamen inde,
[D]um 81 modo ni nobis fato id contingat iniquo,
Vt fertur tandem postrema aetate futurum,
pagina 155
Sorderentque probi, uirtus tum uilis et esset,
Aut ideo potius, quia res inuasimus 82 olim,
Ceu fures, quando ui sic aliena tenentur,
Oderuntque probos, sua quis rapuere scelesti.
‌Mopsus
Hec grauis et multis indigna querela uidetur,
Quamlibet exigua ratione haud nititur, inquam,
Quippe nephas si iam quis protinus improbet audax,
Quod faxint Superi, iurgans et uellicet ultro,
Plectendumque scelus censent hinc tale repente.
‌Moeris
Ast aliter non illa fuit sibi tuta tyrannis,
Septam ita ni prorsus metus acer obiret.10
Aut frustra fuerit, quęso, uis insita nobis,
Iniustum porro quae sic discernit ab ęquo?
Iure quidem, si quid demum cohibebit eandem.
‌Mopsus
Arbitrio proprio bene stat cuicumque mereri,
Praemia cum itidem non iam uelit inde referre.
Quin ea uirtutis non est spectare probatę
Non aliunde quidem pendentis, denique munus
Autoris non est benefacti reddere grates.
Sed quid solliciti nos quaerere corporis umbram
Angimur, ętatis ni iam peccata recentis
Hęc tulimus iam cuncta auro pendentis et aere?
Sat felix quicumque suo lare degere nouit
Contentus, quem non uersat sua dira cupido,
Quin mentem si tollat humo foelicior idem,
Aeternasque uagus uestiget in aethere causas.
‌Moeris
Non tamen iccirco siluis non[?] 83 prorsus egemus
Multorum, taurosque iugis dum iungimus, et dum
Pascimus, ac nemori 84 noua pabula quęrimus usque.
‌Mopsus
Quid censes? Hominum est prorsus communis egestas.
Vt iam [multa] habeas, quae desunt, plura re [...] 85
In [uita prorsus nec] mancum tollitur u [...] 86
pagina 155v
[Sed tu ne] doleas, quae, expende, et qualia desint.
[Nam male] non actum cui iam meliora supersunt.
‌Moeris
Ast opus est istis potius tibi uillibus, 87 inquam,
Cumque superfuerint porro hęc, tunc illa petenda.
‌Mopsus
Vt nati, sic prorsus agi quoque, Moeri, necesse
Nobiscum, at ratio et potior respectus honesti est.
‌Moeris
Sermoni an nostro sedem hanc memor ipse repones,
Vt sic post referas uersatos, Mopse, nepoti?
‌Mopsus
Non utinam peiora foret meminisse, uacantis
Haec ne animi liceat narrare nepotibus olim.
Sed, ne cuncta simul tempestas auferat, horrent
Ipsi animi sensus reputantis pristina secum,
Dissidio ut nostro a paruis creuere, timori 88
Qui sunt non alio quam uicti milite regni,
Et nunc est cęptum simili quoque crimine nostris.
Nam bene non fuerant expensa hostilia nuper,
Et res, exemplo est, ut cessit in ęquore uobis. 89
Narret ea et bello fuerit quicunque superstes,
Ni princeps tantum 90 non quicquam defuit illis,
Atque suis animis miseri periere, priusue
Aut nil tentandum fuit, aut succurere 91 coeptis
Protinus, et sumptis ad tempus opportuit armis.
Quid mouet hic hodie, quantum uel prouidet ille,
Milia tot terris iam sunt decreta tuendis,
Hec est interiti 92 uestri uia coepta, moranti
Cunctando prorsus uellentur singula carptim.
Conuentus igitur non iam meminisse uacabit,
Longe iter hic aliud penitus ni cęperit orsus.
Non dixisse prius, nec dicere multa pigebit,
Aures, dum moneo, modo sit, qui praestet, amicas,
Et93 moesti hic miseris stabunt uestigia luctus.

Finis

Notes
1
Aegloga --- Mopsus] de Mopsi pastoris in Nisam, puellam urbanam, tristi amore; datatio et interpretatio allegorica non satis certae, sed argumentum carminis forsan poetae ipsius amorem ad Zannam feminam Gallam exponit (cf. carmina 25-29 Epigr. lib. I)
2

Quanta --- 49 tenebas] Mopsum (forsan Benessam ipsum), Coridonis discipulum, non solum carmini bucolico, sed etiam poesi epicae lyricaeque institisse manifestum est

3

Non --- horrens] cf. Verg. Aen. IV, 366-367

4

Hunc --- 73 superbit] apud Vergilium (cf. Ecl. 8, 17-29) Nysa Damonem maritum linquit et fugit cum Mopso pastore; apud Hieronymum Vidam (ecloga Nice intitulata) pastor Damon correptus est amore Nices, quae mortem coniugis deflens in loca deserta fugit

5
Aegloga --- Tirsis] Coridon Tirsidis ignes, Daphnis Amyntae poesim alternatim canunt; datatio et interpretatio allegorica incertae
6

Iam --- capri] in marg. alia manu (M 3 ) scriptum Amenitas

7

Magister] sc. Amor

8

Conon] sc. Conon Samius, qui saec. III. a. Chr. n. De astronomia libros septem scripsit

9

Ecce --- sertis] in marg. alia manu (M 3 ) scriptum decor Pastoris

10

Porrexit --- ille] in marg. alia manu (M 3 ) scriptum de cantu

11

feros] pro nouos

12

Magister] sc. Coridon

13

occassum] ita

14
Aegloga --- Coridon] defensio Coridonis, pastorum magistri, et laudatio poesis eius; interpretatio haud satis certa, sed nihil obstat quominus Coridonis sub nomine hic et in aliis Benessae eclogis clarum poetam Hieronymum Vidam (c. 1480-1566) latere putemus: is in persona Coridonis pastoris mortem Celsi Melini a. 1519. defleuit, et Benessa in proprio Melini epicedio (cf. Epigr. lib. II, 12) Coridonem pastorum magistrum nominat Orpheo parem
15

Scilicet --- 18 raptus] forsan hic de Vidae carmine scacchiorum ludum celebrante agitur: editum est enim hoc carmen in lucem a. 1525, antequam poeta Christiados compositionem iam dudum inceptam ad finem duxit, et ita procul dubio multos carmen epicum Christum laudans impatienter expectantes in spe delusit

16

turpi] mut. e turpis

17

Magistri] sc. Hieronymi Vidae, ut opinamur

18

adeo] mut. e hadeo

19

Tunc --- 56 sunt] forsan allusio ad Vidae Hymnum ad Deum Optimum Maximum, ubi diuinam orbis terrarum creationem prolixe poeta descripsit

20
Aegloga --- Francorum] circa a. 1524, Damoetae pastoris exhortatio ad Gallorum regem, ut bello cum Carolo imperatore finem ponat et arma cum reliquis Christianorum principibus contra Turcas sumat
21

Iamque --- 18 armis] Franciscus ipse mense Octobri a. 1524. Alpibus superatis cum exercitu magno ad Mediolanum uenit

22

Iamque --- pruinas] in marg. alia manu (M 3 ) scriptum de bello

23

Et --- 37 Francorum] originem ipse ducens ex Aureliana gente regia Franciscus regis Ludouici XII. gener fuit

24

Pręscripto] mut. e pręscriptum

25

se] te Aghich

26

deuectus] deductus Aghich

27

signa] regna Aghich

28

Ast --- 68 Deleuit] Rhodos capta est mense Ianuario a. 1523.

29

Panonas] ita

30

occassu] ita

31

Panones] ita

32
Aegloga --- Męlibęus] de tempore Christum parum reuerente querela
33

Ocia --- 24 prędas] sc. dum Christiani inter se bella gerunt, eorum fines praedae expositi sunt Turcis

34

quam] qua Aghich

35

ceserat] ita

36

coactus] pro beatos

37

Deo ut] pro ut Deo

38
Aegloga --- Honofrius] de uisione ominosa sancti Onuphrii, qui saec. IV. uitam solitariam in eremo Aegypti agebat; sanctus hic ecclesiarum Ragusanae ditionis patronus non fuit, sed Benessa forsan eum ante alios uenerabat cum et ipse post a. 1526. eremitarum more in sua uilla extra Ragusam uitam contemplatiuam ageret
39

Atra --- ore] in marg. alia manu (M 3 ) scriptum Solitarii descriptio

40

uox] ita, nox Aghich

41

Arius --- 61 error] sc. Arius presbyter, cuius doctrina a. 325. in concilio Niceno damnata est

42

auexit] ita, aduexit Aghich

43
Aegloga --- Tempestas] sermo allegoricus, ut uidetur, de Christianorum principibus curam plebis parum agentibus
44

amissimus] ita

45

certauit] mut. e certat

46

tenent studium] mut. e tenent hodie studium

47

Nunc --- 56 Imbuta] forsan de Origene theologo loquitur

48

Et --- 56 Imbuta] sc. Cain et Abel, cf. Gen 4, 1-16

49
Coritius --- aeglogarum] celebratur Ioannes Goritz cognomine Corycius (obiit a. 1527), artium liberalium fautor, certe post carminum Corycium laudantium editionem Romanam a. 1524. (Carmina Coryciana); carmen hoc stylum bucolicum haud sapit, sed inter eclogas locum obtinuit quia tunc temporis poetae Romani Corycium in suorum numero habebant et pastorem appellabant
50

Atque --- signa] a. 1512. Corycius s. Annae altaria in ecclesia s. Augustini Romae statuis et picturis Raphaelis et Andreae Sansouini suo sumptu ornanda curauit

51

Turba --- 11 Crebrescit] poetae clarissimi Romae quotannis festo s. Annae in ecclesia s. Augustini conueniebant suis carminibus Corycium celebrantes

52

aemula signa] sc. Annam, Beatam Virginem et paruulum Iesum a Sansouino in marmore sculptos

53

suplex] ita

54

tholo] pro polo

55

Nec --- 29 dies] cf. vv. 9-12

56

Nam --- 60 agro] cf. Gen 1-4

57

ultra] ita Aghich, sed melius esset ultro

58

Salue --- olim] in marg. alia manu (M 3 ) scriptum Ad Virginem

59

lęti] pro cęli

60

Fęlix --- 112 periclis] sc. Mariae mater Anna

61

eclesia] ita

62

fera pestis] sc. haeresis Germana

63
Aegloga --- Coridon‌1] de misero rei publicae Christianae statu querela, inter a. 1530. et 1535. scripta uidetur
64

Vsque --- 5 pecusque] in ecloga Quercens a. 1513, et in hymnis odisque suis a. 1527. typis primum traditis, Hieronymus Vida, inter alia, male culta pascua pastorum, hoc est miserabilem statum rei publicae Christianae, deplorabat

65

At --- 15 moneri] allusio ad bella cruenta inter Italos, Gallos et Germanos post Romam uastatam a. 1527. gesta

66

Sed --- 28 olim] sc. cui bono carmina amplius componere

67

Mintius] sc. Italiae flumen a Vergilii temporibus pro poesis pastoralis symbolo habitum

68

Non --- 54 nulla] carmen hoc ante Africam ab exercitu Christiano receptam a. 1535, ut uidetur, scriptum

69
Michael --- aeglogarum] de infelici casu Michaelis Zamagnae, qui ante a. uicesimum aetatis (non reperitur nempe in registro nobilium Ragusinorum) per ludum gladii ictu uitam amisit; hoc carmen, metro (uersu elegiaco) et argumento epicedium potius habendum, bucolicum haud facile censeri potest
70

Tot] mut. e totque

71

procelis] ita

72

aether] ita

73

aeterna] mut. ex aetherna

74

uos] ita, nos Aghich

75

deum] post hunc uersum scriptum Finis carminis bucholici, et in marg. alia manu (M 1 ): addita hic egloga incipiens Post longum tandem etc.

76
Egloga Mopsus] querela de frustratis poetae conatibus et miserabili Christianae rei publicae statu; procul dubio scripta post cladem a Turcis apud Preuezam a. 1538. inflictam, sed interpretatio recta multis in locis admodum difficilis (cf. 10. inter notas fr. Antonii Aghich)
77
Egloga Mopsus] alia manu (M 1 ) post Epilogum in calce operis, aeque ac ode XVIII, haec ecloga scripta
78

Post --- 5 illa] allegorice: post longum tempus carmine bucolico denuo tempus terimus

79

Et --- adiui] a. 1534. Benessa litteras ad reges Carolum, Ferdinandum et Franciscum misit, eos ad concordiam Christianam in bello contra Turcas hortans

80

At --- 16 adorto] turpi apud Preuezam cladi naues Christianae domum redeuntes spoliationem ditionis Ragusanae addiderunt

81

Dum] incertum an cumdeficiente prima littera (not. Aghich)

82

inuasimus] sc. nos, exercitus Christianus apud Preuezam

83

non] an nosincertum

84

nemori] ita, sed potius legendum pecori (not. Aghich)

85

re] forsan requiras (not. Aghich)

86

u] forsan umquam (not. Aghich)

87

uillibus] ita

88

timori] ita, timore Aghich

89

uobis] an nobisincertum (not. Aghich)

90

tantum] ita uidetur (not. Aghich)

91

succurere] ita

92

interiti] ita

93

Et --- luctus] in marg. eadem manu (M 1 ) add. hanc eglogam si uolueris reducere ad locum suum, ponito pro ultima eglogarum

Notes
1.

Uno pede mancum quisque uidet hunc uersum, forsan legendum est:‘Iamque niuale iugum superat calcatque pruinas.’ [Nota editoris: non liquet cur hoc loco Aghich in errorem ductus sit, cum uerbum cępit clare et distincte scriptum esse pateat.]

2.

Prima syllaba uocis specus constanter apud auctores quoscumque breuis est, quamuis apud diuersos idem uocabulum tum masculini, tum foeminini, tum neutrius generis reperiatur.

3.

Vox antea ultimam habet longam, nisi factum dicamus synaeresin, sed admodum dure.

4.
Nempe Ioannes Corytius, homo Treuiris natus, sed qui Romae domicilium fixerat, poetarum Romanae Academiae fautor egregius. Hic, cum esset bene nummatus, in templo D. Augustini aram erexit in honorem Annae, genitricis Beatissimae Virginis Mariae, quarum marmoreas effigies ac pueruli Iesu, caelis Sansouini, eo tempore magni nominis artificis, exsculptas in ea collocauit. Corycii pietatem ac munificentiam plures melioresque aeui poetae summis laudibus extulerunt, quorum carmina non multo post sub titulo Coryciana typis vulgata sunt Romae anno 1524. Benessa quoque, pica nempe inter olores, his accenseri uoluit hac ecloga, quam, quicumque leget, puto, Vulcano sacrandam illico iudicabit. Sed et Didacus Pyrrhus (qui idem enim est cum Flavio Iacobo Eborensi) longe posterius de iisdem Corycianis signis scribere uoluit elegiam undecim distichorum, quae habetur inter eius opera Ferrariae per Franciscum Rubrium edita an. 1545.
5.

Auctor uocabulum ecclesia per unicam c scripsit, ut inde primam syllabam breuiare posset ui mutae et liquidae; at perperam, cum per duplicem c scribi primamque syllabam longam habere debeat.

6.

De uoce Michael uideantur notata pag. 332. et pag. 346.

7.

De quantitate uocis Michael uideantur iam dicta alibi, ad quae remisimus lectorem pag. praec.

8.

Vide notata ad pag. 22 de [quantitate] primae syllabae uerbi fio.

9.
Ecloga haec in exemplari habetur extra ordinem, quae quidem manu diuersa apposita est uersus finem codicis ad pag. 308.
10.

Huic uersui deest pes unus: an legendum circumseptam ibi? Fateor me hanc eclogam parum, aut potius nihil intelligere.


Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica