Epistulae ad principes, versio electronica

Author: Beneša, Damjan 1476-1539Editor: Vladimir Rezar2012-12-21

[Page 201]
Sacrę Maiestati Ferdinando, Dei gratia regi Romanorum etc. salutem plurimam dicoNote: T1 Sacre… dico] titulus primae epistolae, cui addita est transcriptio litterarum ad Franciscum regem et Carolum imperatorem

Audio Alemaniam turbari, tumultuarioque milite feruere, et duces nescio quos (nihil enim huc liquido perfertur) uelle esse tibi molestos. Quę res ob pietatem eam, qua Tuam Maiestatem amplector, non parum cruciat repetentem memoria, quo casus tandem recidit, ut amissa occassione, qua uestris in regnis interceptum hostem facultas erat retundi et tot Christiani nominis iniurias ulcisci, hodie mutuo odio et simultatibus inuicem geratis pręlia et in exitium mutuum ruatis.

Quod cogitanti eo molestius fuit, quod originem huiusce mali eodem referri putabam, unde rerum omnium exitium manabat: scilicet tunicam Christi apud nostri seculi principes peius diuelli, quam diuulsa fuit a carnificibus tempore necis eiusdem, quippe nefas uisum dissipari, cum esset inconsutilis. At hodie nauci haberi, dum homines rebus suis consulunt, publicaque administrari, quam optime priuatis pro singulorum ratione cedant, tametsi publica pessime gerantur, et inde commune omnium exitium sequi debeat.

Quare pro more meo et semel suscepta audacia coram Sacratissima Maiestate Tua pauca, quę suggerit spiritus, referam, urbanissime quam fieri potest, ea promens. Medeam feram mulierem et spreta paterna domo adulterum secutam aiunt frustatim fratrem Absirtum secuisse, ut patrem sui regni prędatores insequentem moraretur; quo ingenio periculum euasisse prędones. Non hodie, inquam, Christi uestem esse dissipatam, et quemque raptam partem apud se teneri uelle ui et omni iniuria, ut nulla facultas sit consulendi bono publico? Atqui si modum malis optamus poni, opus ut cuncta menbra uni redigantur corpori. Alioquin nedum hostis capta semel pręda tuto fruetur, sed quicquid reliqui apud nos superest, id omne hostis futurum, nisi maturo, qua inquam ratione, prouideatur.

Porro summa hęc et caput omnium rerum est, ut totius populi Christiani corpus unum fiat, et principes non sint sibi principes, sed toti populo Christiano, atque acta uita omnium legibus respondeat. Viuatur ita tam in statu temporali, ut ita dicam, quam spirituali, ut legibus institutum est, et contra eos seuerissime uindicetur, qui principatus suffulti potentia a nulla non abstinent iniuria.

[Page 203]

Sed publicum iudicium intemeratum esto, quod cognoscat de principum omnium erroribus. Tum nemo priuatus sibi doleat rem capi uel pudiciciam uiolari. Omnes tamen rebus publicis impendant tuendis, ut publicum aerarium ditissimum sit, siue regius status siue optimatum esset. Vt enim priuatorum diuitiis omne uitiorum genus alitur, ita principum contra iuste imperantium apud homines uirtus floret uigetque.

Cęterum obsecro Sacram Maiestatem Tuam ne cui uitio mihi uertat, quod et his et omnibus superioribus litteris meis sine alia appellatione Maiestatis Tuae statim sermonem occipio. Namque animi mei affectus is est, ut quam maxima fieri potest pietate Maiestatem Tuam obseruem, sed inanibus uerbis cartas occupare deuito. Quicquid id ergo est, boni consulat Sacra Maiestas Tua et me pietate erga eam obstinatissima teneto. Cęterum in hanc sententiam litteras ad regem Francorum Imperatoremque, fratrem Maiestatis Tuae, scribo, quarum copiam hic adiunxi. Porro litterę cum praesentibus annexę sunt, ut Maiestas Tua perferri mandet, quo diriguntur, si futurum sperat, ut quid prodessent. Opto fęlicem augustumque faciat Te semper Diuina Maiestas.

Damianus Benessa, Tuae Regie Maiestatis obsequentissimus
Note: 23 obsequentissimus] sequitur transcr. epist. ad Franciscum um regem et Carolum imperatorem
[Page 205]
Sacrę Maiestati Francisco Primo, Francorum regi ChristianissimoNote: T2 Sacrę…Christianissimo] titulus secundae epistolae, cui addita est transcriptio litterarum ad Carolum imperatorem

Cum Sacra Regis Romanorum Maiestate ob principis probissimos mores et satis humanum ingenium aliqua mihi intercedit necessitudo, qua diu est ex quo factus audacior per litteras multa dissero de re Christiana. Cumque casus rerum eam hodie mihi ad eum scribenti materiam suggereret, e re uisum cum Maiestate Tua quoque iisdem de rebus hodie agi.

Quid inquam? Non mihi dicendi ampla pręstatur facultas, ut et pro tempore et pro auditorii ratione conditionem deplorem status Christiani. Ei scilicet nomini ereptam Aphricam, Aegyptumque et Asiam amissas, olim in Europam penetratum, cuius amplissima regna pacatissime diu Maumetanis teneri; quinimmo nuper Rodum Pannoniasque deuictas, aditam Germaniam, et ingentes inde prędas auectas, metumque esse rerum omnium internitionis. Tum quam grande studium curaque principibus Christianis debeat incumbere, ut labenti reipublicae succurratur, pręsertim Tuę Maiestatis pro nomine quod geris, totque partis titulis Regum Francię!

Deplorem item in mutuum odium infestos principum animos, totam Christiani status rempublicam cotidie atteri, Maumetanos recipere inde uires. Sed breue est ad dicendum quod datur epistolaris occassio: quam breuissime ergo fieri potest expediatur, quod dicendum est. Quos fratres fides fecit, et in rempublicam congregauit eam, in qua humana uita diuinis legibus est instituta, et non uiuitur, ut ad presentiam rerum rationem uita referatur, sed futurę uitę beatitudo spe concipitur, et studio incumbitur ei, ut ex hac uita uitę aeternę nobis fructus Note: nobis fructus ] fructus nobis Fe fructus proueniat, non opus ut dissideant inuicem et exerceant mutuo simultates, dilanientue fidei unitatem. Si quid ergo dissidii fratri cum fratre suo est, totius reipublicae parcant offensioni, a ferro temperent: adeant qui prudenter inter eos cognoscat, et stent iudicato,Note: iudicato ] iudicatis Fe seruato more legibus pręscripto. Vindicandę fidei omnium esto unus animus, alioquin futurum, nisi fuerimus prudentiores, ut sensim ruant omnia, et qui putat esse tutissimus, deceptus animi sententia damno suo cognoscat.

Hęc habui quę promerem quam breuissime potui, fidei zelo coactus, putauique mandato et iussu Dei ad hoc me cogi. Verum quamlibet cui uidear audacior tanto regi ausus ea referre, nihilominus si postremo in iudicio ex me debeant ista exigi, malloNote: mallo sic iudicari audacior modo, quam tunc reprobari iussis non obtemperasse.

[Page 207]

Sed nil equidem dubito Franciscum Francorum regem Christianissimum ullam conditionem auersurum, si uno consensu omnium de cunctis gentibus Christianis unus debeat constitui populus. Cui legibus caueatur, ut pax omnibus perpetua constet, de infidelium manibus regna recuperentur et amissę oues suum in ouile redeant. Ratio ergo ineatur, ut res queant tam grandes geri. De qua re non nulla ad Imperatorem scribo: quorum exemplum hic subiungam, ut concepta pectoris mei pateant, et si Tuę Maiestati Note: Tuę Maiestati ] Maiestati Tuę Fe quadrarint, comprobandi esset potestas.

Damianus Benessa
Note: Benessa] sequitur transcr. epist. ad Carolum imperatorem
[Page 209]
Diuo Carolo Imperatori, maximo regi Hispaniarum etc.

Christiano uiro quanto dolori esse debeat, quę iactura cotidie fidei recipitur ob male gestam rempublicam, dum diu, ex quo in mutuas cędes ruunt, semper Christianorum peius rabies efferatur, nemoque sit, qui dissidentium animos componeret, uerbis exprimi nequit. Sed dolor omnium communis, at cura, ut malis prouideatur, propria principum, ut eos ratio in hoc reipublicae Christianę statu pręfecit. Atque cum apud diuos imperatores uniuersalis totius {Christianismi} dominatus resideat, tecumque imperium hodie degat, non ab re uisum, si litteris submonerem, quę fieri in hoc statu operę precium censerem.

Verum ante malorum origo memoria repetenda est. Nec tamen incommode exordiar a generaliNote: generali… sententia ] generali sententia FeFr quadam sententia rerum uim et robur penes unitatem consistere, unitateque destructa uires labi; porro in rebus natura constitutis ut formam esse, quę rem perficiat et rationem propriam tribuat, ita partium quoque esse propriam excellentiam peculiariaque munera. Atque inde quam apte rerum ruina olim inuecta sit quis non uideat, imperio imminuto, factionibus excitatis Guelforum Gibilinorumque, ecclesiasticis arma rapientibus, neglecto animi cultu, et omni iniuria dominatum sibi uindicantibus, qui ad eos non pertinet, ut iccirco commune rerum excidium secutum sit, audacibus quibusdam in apertas hereses ruentibus, Maumetanis imperii prouincias opprimentibus, imperioque tot hostibus aduersitatumque multitudini inualido resistere. Quod malum grauius est plerisque putantibus nihil ad se pertinere quam iacturam fides facit.

Verum querelis intermissis quę ratio iniri debeat, ut ex parte malis medeatur, uisum breuibus perstringi. Porro in Christianismi statu duo gladii sunt, temporalis, ut aiunt, et spiritualis. Quorum munere diu ex quo abutuntur. Spirituali enim non excolitur ager animę, ut fructus uitę dignos redderet, et probitas inter homines uelut Lucifer fulgeret, sed omni ingenio statur, ne opes sibi imminuantur. Temporali uirium magna pars decessit destructa corporis integritate, ut simul quoque munera partium conciderint, quę antea sibi (dum corpus constaret) mutuo erant auxilio.

Tantę calamitati ut hodie subueniatur, neminem uideo nisi Maiestatem Tuam, Imperator Auguste, neque rem magnę operę esse. Maiestas Tua apicem totius dominatus tenet: secundum tamen tertium quartumque amplectere et deinceps cęteros. Non Tibi sed omnibus esseNote: esse uelis ] uelis esse FeFr uelis imperator, quibus defendendis augendisque ex aequo incumbas.

[Page 211]

Nemo Te iniustum usquam iniquumque cognoscat: mitis benignusque omnibus, seuerus tamen contra reipublicae corruptores, oppugnatorque hostium fidei acerrimus. Totus orbis in id Tibi impendat, ut non tamen sentiant Tuum Tibi cumulari aerarium, neque rem Tuam agi, sed communem omnium. Opus ut bene Maiestati Tuę conueniat cum rege Francorum, qui ceu primogenitus filius post Te prima dignitas, Note: dignitas ] dignitas est FeFr quamque coniunctiores uestrę uobiscum fuerint uoluntates, tam firmiorem pacatioremque ChristianumNote: Christianum statum ] statum Christianum FeFr statum futurum spes erit. Ipse Te apicem sentiat, Maiestas Tua illum filium, dignitatique eius accedat ex aula imperii in meliorem formam restituti, ut qui hodie proximi Maiestati Tuę sunt loco decedant illoque subeant maiores honores. Rex Francorum, rex Romanorum, Senatus Venetus, rex Anglię, si cum Sede Apostolica sibiNote: sibi ] ei Fe conuenit, rex item Portugalię, deinceps cęteri.Note: cęteri] cęteri, ut nemini dignitas deteratur, sed omnibus crescat sine priuato detrimento publicę Christianismi curę sub imperio deputata FeFr QuiNote: Qui] Sed FeFr omnes principes in annuos sumptus impendant eorum, quos apud Maiestatem Tuam loco suo tenuerint, ut imperii aula sit augustior, constitutoque rite imperio de omnibus controuersiis componatur.

Tum interea si sordes in ecclesiasticis emaculatę non fuerint, concilium uniuersale celebretur, sanctissimi uiri conuocentur, publice consultetur quo modo is status in meliorem formam reduceretur. Sic puto facturum, ut uni corpori cuncta {menbra} reddantur, et posthac non amplius inuicem digladientur. Deinceps post obitum liber sit imperatoris delectus, lectioque stet apud aulę principes, ut noua constitutione definitum fuerit. Ratio etiam habeatur omnium, qui extorres propriis laribus agunt ob tuendas contrarias partes: culpa enim omniumNote: omnium… imputetur ] communis nemini priuatim imputanda Fe: omnium nemini priuatim imputanda Fr priuatim nemini imputetur.

Cęterum, Imperator Auguste, ne mihi ulli, obsecro, arrogantię uel leuitati tribuas, qui tam pusilusNote: pusilus sic tantę Maiestati consulam: dolor me cogit et labentium rerum commiseratio. Subeat tamen memorię duos pisces Euangelii repertos et septem panes ordeaceos apud puerum, dum cibandis hominum tot millibus prouidetur, qui ex tam modico pane saturati sunt, ut etiam tot fragmentorum cophini superessent. Atqui uolui ego in medium proferre quęstionem, quomodo Christianus status reduceretur - omnes ut sumus unius reipublicae, sic facto constet - ubi ea unitas uigeat, quo tandem pariter omnes conseruandę augendęque incumbamus.

[Page 213]

Multa poterunt addi, pleraque forsitan aliter reformari. Neque enim meum propositum fuit, ut tam breui epistola quicquam absoluerem, sed potius primis lineis designarem, arbitratus bene constituto imperio futurum, ut cuncta reliqua componantur commodissime. Iccirco Imperatorem omnium patrem, eius aulam totius orbis terrę senatum uolui. Posthac cuiusque regni pręscribi limites poterunt - regni Francorum, regni Hispanorum cęterorumque - ut emineat tamen imperialis maiestas,Note: maiestas] potestas FeFr et omnes sentiant in reformato imperio auctam sibi dignitatem et confirmatam rerum suarum salutem.

Atque ut reuertar eo, quod exemplo proposui: utinam fuerint hi panes, qui latebant apud puerum! Quamuis tamen senex, ego ob imprudentiam merito puer possum existimari. Sed qualescunque hos utinam Christus dominus noster in totum populum partiretur, ut inde omnes satientur, tandemque cuncta pacentur! In hanc eandem materiam scripsi ad regem Francorum, hortatus principem ad perpetuę pacis et illustrissimę dignitatis rationem ineundam.

Damianus Benessa, seruus obstinatissima pietate

Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica