Epistolae dedicatoriae ex opere de secundo bello Punico (1514), versio electronica

Author: Beneša, Damjan 1476-1539Editor: Vladimir RezarPrema starom tiskanom izdanju (Lyon 1514).

[Page aiv]

DAMIANVS BENESSA RHACVSAEVS IOANNI BAPTISTAE SODORINO SALVTEM PLVRIMAM DICIT

Si quis rerum naturam, Ioannes Baptista, cogitatione percurrat, paruis quibusdam et leuibus oriri principiis quaeque magna cognouerit. Cuius rei exemplum humani uis ingenii satis amplum praebuerit, quod intelligendis statim sublimioribus rebus hebes tenuiora quaedam prius oportet addiscat. Porro nihil alienum est in hominis natura conspici id, quod uniuersitati insitum dicimus. Illa enim ea ratione constat, ut expressa in singulis similitudo Dei creantis eluceat, unaque aliorum ueluti simulacra uideantur esse, quod cuncta unum imitentur exemplar praestantque, ut germanam illam lucem, qua in ipsa origine emicuere, simplicius hauriunt. Hinc, Sodorine, ad disserendum de rei publicae statu Plato uiam habuit, dum excutitur apud priscos famosa quaestio: iustum idemne est lege et natura? Cuius in ciuili uita ipsoque in homine ueluti duobus simulacris uim quaesiuit illudque tam praeclarum opus {aedidit}.

Quorsum haec? Silium Italicum commendare tibi gestio. Sed longa repetitio: uerum, dum Platonis meminisse datur occasio, nulli {amphractus} displicent. Si quod in hac poetices facultate miraculum est, illud mihi Vergilius plane uidetur esse aliosque poetas censeri ut proxime ad illum accedunt. Hic Platonicae sententiae subit recordatio, qui furore diuino poetas rapi censet eisque, ut caeteros rapiant, uim mutuari, exemplo magnetis annulum ferreum trahentis infundentisque caeteris uim eandem trahendi. Non iniuria ergo Silium a Vergilio factum poetam putamus, cuius praecipuus imitator extitit. Nosti hunc, dum causas ageret, quem imitaretur Ciceronem sibi delegisse, postea ad poeticen cum sese referret, Vergilium omni dicendi laude conatum sequi, ut a quibusdam ideo iudicaretur maiori [p. aii] studio quam ingenio uersus condere.

Verum quod ad imitandum delegit optimos, in eo uiri iudicium non mediocriter probatur. Hic ergo, mea quidem opinione, et carminis elegantia et operis materia quemquam delectauerit. Sunt enim in eo omnia uerba delecta, translationes eximiae, sermo distinctus figuris, non parua persuasio, cunctaque suis locis reddita, in omnibus uero heroica dignitas, ut non iniuria et delectare et prodesse simul possit. Nam eius generis est poema, ut humanae uitae non parum prosit usui, dum enim uarii militaris negocii tractantur status, quaue ratione unumquodque expeditur. Porro docetur in eodem casu quid consilii suscipiendum foret; demum gesta scripsit duarum urbium, quae pro terrarum orbis imperio certarunt eiusque belli principes clarissimi duces extitere. Nam cuiuis uel sapientissimo militiae magistro Hannibalem recte opposueris; Romae uero nulla unquam aetas maiorem numerum illustrium uirum tulit, ut satis amplam inde materiam habeas ad omnia bene administranda, siue in pace siue in bello malis. Accedit huc quod {isthaec} omnia tractauit Maronis uirtutes quantum ualuit in dicendo secutus. Atque eo pertinet superior tam alta repetitio. Saepe enim et grandis lux tolerari non potest et certissima non capitur ueritas, ingruentesque rerum species, nisi uelut in speculo cernat, acies ipsa interdum non sustinet. Mirum est consulendis simulacris quantum nostra mens reficitur, ut res ipsas melius cognoscat. Ita fit ut perutilis Silii sit lectio, in qua licet, ueluti gemmarum in cera impressas imagines, contemplari ipsum Maronem. Cuius oratio est tanquam naturae quoddam opus, in qua cuncta summa laude censenda sunt, sed non feriunt illico, quod nihil eminet: omnia ueluti coaequata sunt. Quo fit exemplo, ut in pulcherrima muliere, quid praecipuum sit, nescias, omnia tamen pulchra fatearis esse, cum non adeo formosis oculus aut alia pars quid conciliet gratiae [p. aiiv] statim intelligas. Ita duplici Silius ratione debet amari: quod ipse elegantissimus est et quod imitator Maronis.

Hunc pugillarem facere, quo ferri commodius possit, curauimus typis nuper inuentis, ne desit quicquam unde studiosi proficiant, cum liceat uel peregrinantibus optimos quosque authores gestare sine multa sarcina. Emendauimus nos codicem, sed quod emendatus sit, non audeo dicere: nihil enim tale praestari potest ab homine in emundo uendundoque occupato et quem decoxisse oporteret, si rationes alteri redderentur. Nam quarum mercium olim duplicate lucra constabant, modo sors integra non trahetur. Reliquum est ut uelis ocium hoc Lugdunense Silii lectione solari: multa te poterit iuuare, et uitae proderit et litteris, si manu illum non dimiseris.

Vale.
[Page BBii]
DAMIANVS BENESSA IOANNI BAPTISTAE SODORINO SALVTEM DICIT

Ad finem perducto iam opere fateor mihi contigisse quod non persaepe nauigantibus euenit, ut, quas oras animo {concoeperant} antea, perlustratis postea conspectisque ipsa oculorum acie multo certiora tradere possint. Ac memini me in epistola, quae huic operi praeponitur, a te non iniuria {repraehensum}, tametsi uera, ut aiebas, locutum, non tamen propria tempori nec loco, qui Vergilium laudauerim, cum Silium deberem; cuius censes laudibus derogatum, quoniam frigide laudatur. Ego equidem et a principio non ab re me facturum putaui si eius laudes cum Vergilio coniungerem, et nunc multo clarius animo prouideo conferendisque utriusque uirtutibus quos fructus ea res studiosis allatura est. Possem, nisi epistolae breuitas prohiberet, iudicare locos eosdem ab utroque pertractatos et eos cum ab uno incohatos et luculentissime exornatos, tum ab altero {saedulo} expetitos, in quibus uires ingenii promeret. Eodem pertinent tot uerborum et sententiarum figurae, quas alter usurpat elegantissime, apte alter imitatur. Sed ingenue tamen illud oportet fateri, materia superari Vergilium, cum quo certatur oratione. Nam Romanorum res illustriores et magis amplae fuere quam quas Troia profectus in Italia gessit Aeneas. Ac tantum interesse constat, quantum dignitas aetatis ac splendor quidam et imperii maiestas {praecelluit} superioris saeculi simplicitati, hominibus scilicet nondum aspirantibus ut toti terrarum orbi uelint imperare. Verum tametsi multo difficiliora sunt obscuris, ut ait Plinius, lucem addere, nouitatem uetustis,2 recentia tamen haec ad exemplum augustiora sunt, quo magis uera uidelicet. Illud quoque capere te non parua poterit delectatione, [p. BBiiv] quod per totum fere orbem fusum hoc bellum leges.

Sed poenitet me interea, quod librum emendauerim, dixisse: maioris operae id est, quod nos non dicam oscitabundi - {ociosorum} est enim hoc - sed pleni angoribus fecimus. Fateor equidem: dum per aetatem licuit, adolescentulus didici litteras prouectiorque factus, cum nossem in multa prolabi uitia qui in re publica uersantur, quando opes non suppetunt, rem mercatura uolui quaerere. Quam, ut nosti, Cato dixit periculosam,3 at ego expertus sum insuper molestam et uehementer anxiam. Ita igitur affecti perparuam emendationi operam nauare potuimus. Verum quod ad poetam pertinet, multum ei barbaries, unde ad nos delatus est, nocuit, ut uidetur. Sed in eo nos egimus ut emendatior aliquantulum exeat: multa falsa castigauimus, manca et mutilata quae erant restituimus. In quibus nobis hallucinari uidebamur, indicio {manulas} quasdam apposuimus, ut quibus maius abundet ocium, id emendandum nouerint, ita ut mihi persuadeo multo correctiorem hunc studiosi habebunt, quam qui huc usque impressi codices uulgo feruntur. Sed hoc legentium relinquo aestimationi, si eos paucissima offenderint.

Quae Petrus Marsus perperam legit, praetereo: neque enim id nunc ago ut quemquam {repraehendam}, potius mihi derogauerim, quod bene non sentiam. Apparet tamen in poeta syllabarum quaedam ueluti negligentia, ut in omisso notauimus primae syllabae breuem usum libro XIIII: ‘Credant esse metum; laxis seruatur omissa / obsidio. ’Eodem alibi: ‘Atque implet dispersa foros: trepidatur omisso’; item libro XV: ‘Donec nunc pelago nunc {lerra} {exulus} omisit’, ut par sit credere codices non esse corruptos, sed ultimam operi manum impositam non fuisse. Nam eo loco {creticum} apud latinos poetas reperiri non memini. Sed de huiusmodi plura uiderint doctiores.

Me uero cum primis, Ioannes Baptista, recreat quoddam ueluti omen huiusce impressionis [p. BBiii] beneque sperare facit de rege Francorum bellum hoc, quo Romana res concussa penitus fuit, quae deuictis hostibus postea totius orbis imperium consecuta est. Sed utinam quicquid iacturae factum est boni consuleretur, ut publico saltem commodo cederet! Noui {Christianissimorum} regum mores: nunquam putauisse sibi magis esse reges quam toti populo Christiano, pro quo nomine saepe nedum regnum exposuere, sed sanguinem et quicquid hominibus {chari} habetur, acerrime pugnando contra infidelium furores. Atque Ludouicum hunc Duodecimum, ob multa praeclare gesta perpetuis monumentis commendandum, nullam arbitror calamitatem aegre laturum, quam e re Christiana uiderit futuram.

Sed quis {lachrymis}, quaeso, moderari queat, cum meminerit post foedus ictum inter principes et aduersus infideles susceptam iam expeditionem, quae publice Romae fuit iussa praedicari, bella tam cruenta deinceps secuta? Quorum causa non uideo cui recte potest imputari, factorum suorum omnibus rationes iustissimas afferentibus, nisi dixerimus, ut mihi persuasum habeo, et ruptam pacem et bella gesta diabolo, humani generis hoste, ita procurante hominumque prauitate, ut diutius plectatur, forsitan exigente. Sed profecto animum non mediocriter afficit societatis tam arctae huiusce et Hispaniarum regis ac singularis beniuolentiae recordatio: uidebantur et antea propugnacula quaedam et fidei cardines, et tunc eos uerissime sperabant omnes uindices fore et ultores aduersus {nepharium} dogma impurissimi Maumeti.

Verum conclamata et omnino deplorata Christiana res erat, nisi ueluti sidus quoddam saluberrimum affulsisset Leo Decimus pontifex maximus. Sub hoc respirabitur, principes in gratiam redibunt, et malis tam diutinis dabitur tandem modus. Huic gentile iam inde a proauis est uirtutes alere, bonis fauere, litterarum studia intermortua excitare. Sed quod de Cosmo [p. BBiiiv] Laurentioque uiris heroica uirtute praeditis dici poterant, epistolae breuitas non sinit, uerum alias tecum saepenumero licebit eorumque {aegregie} facta beniuolorum saltem memoria prosequemur.

Vnice te amo, Ioannes Baptista, meamque tibi officio et hac parua opera utcunque uolui fidem obstringere. Monumentum igitur apud te habebis, quo diu mei memineris. Nam quando iterum nos uidebimus, nescio: tu enim in Italiam rediturus es, aut in Gallia remanebis, ego adita Britannia Asiam petere cogito, inde in patriam reuersurus. Verum nihil detrimenti loci intercapedine mutuae beniuolentiae fiet, si opera mea poetae huiusce studiosior fueris: quantumque proficies, amori tantum accedet.

Vale.
Notes
2.
Cf. Plin. Nat. hist. praef. 15, 1.
3.
Cf. Cato, Agr. 1, 1.

Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica