Author: Kožičić Benja, ŠimunEditor: Bratislav LučinZnanstveno-kritičko izdanje prema tiskanom iz 1516, uz korištenje dvaju modernih.
1. Si animis uestris excidisse crederem quod longa satis et miserabili oratione praedixisse me recolo, uberiori nunc lachrymarum torrente {subsequutam} Coruatiae desolationem prosequerer. Verum quoniam hodierna haec dies de priori illa iudicium faciet, legationis huius munus detrectare non debui, quandoquidem et ad te ueni, Pater beatissime, qui benignissime alias me [audisti] 1, et Tuam, Deus optime maxime, causam ago, cuius misericordiam supplex imploro, ut et mihi dicendi copiam et Leoni Pontifici nostro Maximo hisque patribus calamitates nostras intelligendi et prouidendi2 promptitudinem largiaris.
2. Fregepanum3 familia, si generis antiquitatem inspicimus, nobilissima, si res domi militiaeque gestas percurrimus, clarissima semper extitit. Ex ea enim tanquam ex {faecundissimo} quodam seminario dignissimi in omni uita uiri prodiere. Quorum qui domi claruerint, nemo est qui scire non possit, si perquirere libet. Ex his autem qui lustrandi studio et Romani nominis propagandi causa Italia egressi sunt, deuotissimi Sanctitatis tuae et sacrosanctae Sedis Apostolicae filii Bernardinus, Ioannes, Nicolaus et Michael descendere. Quorum res gestas et merita, quoniam uitali aura adhuc perfruuntur, silentio inuoluam. Quantae tamen maiores eorum pietatis, relligionis et auctoritatis fuerint, non ab re erit pauca commemorasse.
3. Federicus et Bartholomaeus Fregepanes Belam, Vngarorum regem, anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo sexto campestri praelio a Tartaris profligatum, regno deinde expulsum et ad maritima latibula fugientem (quo tempore Veglia insula potiebantur) benignissime excaeperunt et uiginti quattuor auri atque argenti facti marcharum millibus donauerunt. Quo auxilio ille se suosque colligens, adiuuantibus maxime Fregepanum copiis, Tartarorum rabiem repressit eorumque imperatore et multis millibus una acie caesis amissum {paulopost} regnum recuperauit.
4. Ioannes, Bernardini proauus, Sigismundo, tunc Vngarorum regi – quo tempore triceps illud schisma uigebat – quadraginta duo ducatorum millia mutuo dedit. Qua pecunia adiutus Sigismundus innumeras fere ad rempublicam Christianam ex uoto componendam impensas fecit, perniciosissimum schisma extinxit et eam qua nunc quoque fruimini pacem uobis comparauit.
5. Nicolaum uero, huius Ioannis filium, praecipua laude et omni commendatione dignum quis iure non estimauerit? Nam cum ditissimus esset, magna in Deum et sacra loca pietate flagrauit, complura diuersorum4 ordinum quae adhuc extant monasteria summa impensa extruxit, templis uero et sacerdotibus ad centum ducatorum millia elargitus est, ita ut nulla fuerit per totam Dalmatiam celebrior ecclesia cui auri aliquid uel argenti, aut preciosam uestem non legauerit. Validissimo deinde praesidio Illyricum a Turcis, dum prorex esset, tutari non destitit. Quarum rerum causa a Martino V. Pontifice Maximo per litteras Apostolicas summopere commendatus est.
6. Stephanus, eiusdem Bernardini pater, Mathiae item regi tria ducatorum milia mutuo dedit et suo etiam nomine apud Pium Pontificem Maximum, dum Mantuae ageret, legationis munus honorificentissime expleuit. A quo diuersis eum gratiarum et munerum praerogatiuis honestatum esse constat.
7. Sed ad nostros iam redeo, qui eam Illyrici partem excolunt quae Coruatia nunc appellatur habetque ab occidente et meridie Dalmatiam, a septentrione uero Colapi alluitur et iuxta Sauum fluuium in orientem protensa Macedonia terminatur. Eorum maiores etsi ditissimi fuerunt, ut diximus, ipsi tamen (prout inconstans et uaria esse solet fortuna) non modo mutuatam pecuniam non recuperauerunt, sed multis eos etiam ciuitatibus, oppidis et castellis, quae reges illi acceptorum beneficiorum memores ipsis concesserant, ingrata posteritas (post diutinam possessionem) expoliauit. Ad tria praeterea Christianorum millia praeter ingentem reliquam praedam intra hoc triennium amiserunt. Ex solo enim Modrusiensi agro mille et ultra hoc Aprili mense proxime decurso abductos esse recensuimus.
8. Longa uero esset hystoriarum connexio si quis a sexaginta annis ex quo Constantinopolim amisimus recensere uellet quot cruentissimis praeliis nostri nominis robur attritum sit, quot oppida direpta et incensa, quae uillae funditus euersae sint. Sed quid oppida aut uillas commemoro? Quae et quot prouinciae usque ad internitionem deletae, quotue Ecclesiae suppressae ab eo tempore et extinctae sint, si quis scire desyderat, Pontificii {phisci} libros inspiciat! An non et Tininiensis, quae in Tariotarum regione consistit, intra hoc triennium deleta est? An non mea, quae Corbauiensis antea nuncupabatur, uastata ea sede a Turcis, per Pium II. Pontificem Modrusiam translata est? Serpit hoc malum in uiciniores, et sicut Christiani principes (magno nostro malo) miseris nobis fidem non habent, ita et qui ante nos periere prioribus illis fortasse non crediderunt. Feruet bello Italia, et quando finis bellorum esse deberet, tunc aliud ex alio renascitur, ita ut nulla rei bene gerendae spes nostra aetate esse posse uideatur.
9. Interiere iamdiu optimi illi imperatores, interiere item Christianissimi Gallorum reges, duces, marchiones et principes, qui ex ultimis Europae finibus, fidei zelo accensi et sola futurae beatitudinis spe ducti, collata pecunia et milite ut ciuitatem sanctam Hierusalem de manibus infidelium eriperent, Asiam penetrare et grauissima ac diuturna bella gerere certatim appetebant. Nos uero non pro uno templo unaue ciuitate, sed pro tota hac quae restat adhuc Christiani orbis parte, pro fide ipsa, pro relligione, pro urbe Roma, terrarum domina, et uobis omnibus tanto tempore iam continuo bellum gerimus, sola hac parte uobis infaeliciores quod Turcis uiciniores sumus.
10. Magna est certe, ut uideo, ira Dei in principes Christianos, qui unius freti obiectu aut breuissimi tractus intercapedine tutos se diu esse posse ab hostibus arbitrantur! An non eadem haec olim mens Graecis erat et Thracibus, Macedonibus quoque et maiori iam Illyriae parti, quorum gloria et imperium tanquam aqua praeteriit? Sed quo ritu uiuant nunc, aut quibus sacris initientur, o Paule apostole, Corinthii tui, Ephesii, Philippenses et Galatae si uideres, maximo certe dolore afficereris! Tu enim infirmantibus coinfirmabaris, patientibus uero remedium solamenque afferre consueueras. Et ut de laeta Maesia, de Epyro, de docta Graecia, de copiosa auri atque argenti Bosina deque Asia et Aphrica uno uerbo concludam: maximam iam Christiani orbis partem, nostra ignauia, priuatis odiis et [commoditatibus] 5 inhiantes omnique recuperationis spe destituti, turpiter amisimus. Et quod ad fidem nostram per longum tempus conseruandam sufficeret, in unius oppiduli expugnatione aut priuati commodi assequutione una hora profundimus. Quod si caeteri principes Christiani mala nostra obaudiunt, futuram expeditionem simulant, intestina odia dissimulantes, tuum est, Pater beatissime, apprehendere arma et scutum, et exurgere in adiutorium nostrum! Tu es pastor ouium, te super regna et principes constituit Deus, et de manu tua pauperum Christianorum sanguis exquiretur!
11. Quanti redimeretis nunc, patres amplissimi, pulcherrimam et diuitem Constantinopolim, cuius imperator et patriarcha Florentino concilio sub Eugenio Quarto [interfuere]!6 Hierosolimae enim, Antiochiae et Alexandriae nulla est iamdiu apud nos memoria, soli nunc Colossenses (ut uidemus) armis et magna animi fortitudine se tuentur. Vos uero cum longe abesse ab hostibus uos arbitremini, pace et ocio perfruimini.
12. Dicerem, Pater beatissime, si placeret, dicam tamen tua uenia – sed Sanctitatem tuam uosque, patres amplissimi, rogatos esse uelim ut bonam in partem quae dixero accipiatis: nouit enim Deus quod non mentior – tanto esse in periculo [constitutum] 7 reliquum illud parum Coruatiae et Dalmatiae quod restat ut, si breui non subueneritis, Maumethanae seruitutis iugum certo certius sit subiturum. Sed auerte tu, Deus [optime],8 tam mali ominis successum! Praemori enim mallem [quam] 9 ut meo id factum esse tempore minores accipiant. Ad te itaque spectat, ut diximus, prouidere nequid Christiana respublica detrimenti capiat. Itaque age, Pater beatissime, ut tua nos ope seruatos esse caeteri Christiani intelligant. Pauca a uobis miseri poscimus et micis quae cadunt de mensis uestris saturari expetimus.
13. Quid prodest – per Deum rogo – aurum atque argentum insatiabili anxietate [congerere] 10 si congestum tanquam gryphi custodiamus? Ingentes domorum moles erigimus easque ac si perpetuo in eis habitaturi essemus auro et marmoribus incrustamus. Quid preciosa suppellex? Et aurum, quod ad captiuorum redemptionem habere debet Ecclesia, ne in hostium potestatem deueniat (ut de templo Domini Assyrios sustulisse refert Ambrosius), in sacro quid facit, si prophanantur templa, sacraria spoliantur, uirgines corrumpuntur, sanctuarium Dei polluitur, si sacratissimum Christi corpus sacrilega hostium manu de tabernaculis educi et pedibus conculcari nullo uindice uidemus et patimur? Duo – per Deum omnipotentem! – pueri ex Modrusiensi nouissima praeda sex tantillis auenae modiis, tertius uno, quartus una placenta a Turcis redempti sunt, ita ut minima auri aut argenti parte, quod nimia cura custodimus, ne dum totam illam praedam redimere, sed, ne caperetur etiam, obsistere potuissemus.
14. Quis igitur te accingente gladium super femur tuum, potentissime,11 manus conserere ultro non appetet? Quis te duce, te spectatore pro Christiana fide libens non obierit? Reges consurgent, principes mouebuntur, mare classibus consternetur, campi milite replebuntur, timebunt gentes, aduersarii formidabunt. Et fugiet serpens a facie leonis rugientis et persequentis. O terque quaterque beati, quibus auita regna uidere et patrias terras colere dabitur! Beatissimi uero quis sub crucis signo et te imperatore oppetere continget! Quod si generalis huius expeditionis tempus – ut dici fortasse posset – nondum aduenit et si saluos nos esse uultis, ut uobiscum tunc arma sumamus, respicite in nos et misereamini nostri,12 itaque agite ut tempus illud expectare possimus, cum certe robustissimum hominum genus et ad bella cum Turcis gerenda doctissimum seruasse uos non penitebit. Sic ciues Romanos et de republica quidem nostra optime semper meritos seruaueris, Pater sancte, sic neminem ex his qui tibi dati sunt perdidisse diceris.
15. At si gemitus nostros contemnitis et preces nostras non exauditis, sciat Sanctitas tua nos malis omnibus undique coangustari: uires nostrae defecerunt, amici omnes et proximi nostri, qui pugnare pro nobis deberent, elongati sunt a nobis, unaque est in Deo optimo maximo et tua Sanctitate spes libertatis. Qua si infaelix illa patria frustrabitur, supremum hoc Sanctitati tuae legationis munus exoluimus. Nostri enim faedus aliquid icere pacemue cum Turcis facere et censum illis pendere coguntur. Priscae tamen nobilitatis memores (ut acerrimos Christianae fidei defensores decet), Sanctitate tua et hac sacrosancta Sede Apostolica [inconsulta],13 licet moniti saepius et hortati sint ab ipsis, facere id noluerunt.
16. Accepisti igitur, Pater beatissime, calamitatum nostrarum et angustiae statum; accipe item supremae necessitatis excusationem. Tu uero, Deus omnipotens, indiuidua Trinitas, sancta relligio, cui illibatam incontaminatamque fidem in maximis [persequutionibus] 14 et angustiis hucusque seruauimus, causam nostram intende, preces admitte! Tibi enim omne cor patet et nullius Te latent latibula uoluntatis. Vidisti, Domine, afflictionem populi Tui et, quod subsistere ante faciem inimicorum non possumus, Tu nosti. Illud denique nullo piaculo praetermittam et plusquam dici possit uereor, Pater sancte, ne pauperes illi nostri aegestate, inopia et desperatione ducti una cum Turcis bellare et caeteros Christianos depopulari cogantur. Cuius rei qui causam dederit, Deo omnipotenti rationem reddat! Dixi tamen id propterea uobis ut, cum factum fuerit – si credere nunc non uultis – reminiscamini quia ego dixi uobis.