Ad Michaelem Peregrinum dicentem se in visione amicae felicem, versio electronica

Author: Bartučević, Jeronim 1500 - post 1557, ante 1560Editor: Darko Novaković2018-01-13

Ad Michaelem Peregrinum dicentem se in visione amicae felicem. Hieronymus Bertucius Atticus.

Sola tuae mentis, sic fers, Peregrine, voluptas
Est faciem Dominę posse videre tuę.
Lumina sidereas cernis superantia flammas
Et roseo fusas usque colore genas.
Et iactas frontem Phoebęa luce nitentem,
Oscula coraliis aemula purpureis,
Et nigros crines laudas et eburnea colla,
Brachia Caucasea candidiora nive.
Quid si sub tenui latitantia veste videres?
Quae summa traherent, ut puto, ab arce Iovem:
Iunonem possent si iam tot furta latere,
Hanc quoque, qua Danaen, falleret arte Deus.
Felicem Veneris primam te reddere dicis
Partem: dic nomen quod tibi quinta daret?
Te dea divino gratum donaret honore:
Moribus et forma hanc quis neget esse deam?
Marte fores, summo nec non Iove lętior ipso:
Namque Venus Veneri cederet alma tuae.
Tu tamen ipsius supplex fac numen adores,
Aligerum precibus sollicitesque deum.
Promittas aris flores et thura Sabęa
Vt compos voti sis, Peregrine, tui.

Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica