Author: Barletius, Marinus, (Marino Barlezio, Marin Barleti), Skadar / Scutari, 1454–15121578
Interim uero Oratores Pii Pontificis, Sforciae, ac Ferdinandi Regis, cum literis ad Scanderbegum applicuerunt.Legati Pontificis ad Scanderbegum. Quem exhortabantur, rogabantque, ut cum exercitu et copiis ad ipsum Regem Ferdinandum amicum suum liberandum, tutandumque, traiicere properaret. Quod quum Scanderbegus accepisset, ut erat sacrosanctae Apostolicae sedis studiosissimus, non immemor praeterea amicitiae Alphonsi regis, cui summa fuerat beneuolentia deuinctus, perbenigne hoc munus, negociumque conficiendum suscepit. Igitur florido milite, robustoque exercitu confestim in Dauniam traiiciens se contulit. Verum priusquam e regno discederet, quam caute, quam callide et celeriter potuit, cum Mahumete Turcarum Principe composuit, et annuas cum eo inducias fecit. Reliqua uero omnia imperii sui (ut oportebat) disposuit atque firmauit. Cuius regimen et tutelam uxori, ac quibusdam proceribus amicisque commisit. Quo facto, Goicum ex sorore nepotem, uirum armis factisque clarum, atque strenuum cum quingentis electis equitibus in Siciliam, quae est circa Pharum, praemisit, ut prius inde hostem infestaret. Dehinc ipse post crebras supplicationes, et orationes pro uictoria, sua, suorumque incolumitate ad Deum peractas, exercitum suum praemisit, partim in portum Dyrrhachinum, partim in Achrolyssum, seu Mediam, et in sinum Rizicum ad naues et triremes, quas Pius Pontifex cum Sforcia duce ex Italia in Apuliam traiiciendum miserant. Reliquum uero copiarum in Ascriuium, indeque Ragusium secum ad naues deduxit.
Sed antequam ulterius procedam, parumper hinc a proposito digredi constitui, et urbem Ragusinam quoquo modo possim, pagina 175v describere enitar. Descriptio urbis Ragusinae. Est enim Ragusium hac tempestate, quod alio nomine Epidaurum uocitant, urbs (ut quibusdam placet) in Liburnia ad mare posita, quae naualia ipsa, et portum satis accommodatum habet, in cuius deefensione turris munita constructa est, eius ambitus ultra mille passuum excurrit. Arcem inexpugnabilem habet montibus hinc inde cinctam, opere, arte et manu egregie munitam, templis referta est urbs, aedificiisque ornata magnificis, fontes ingentes ac perennes in ea per fistulas et aquarum ductus continue scaturiunt. Quae quidem ciuitas optimatium moderatione, ac ciuili regimine utitur. Fundatores eius Epidaurenses primos fuisse perhibent. Agrum uero non amplum, sed montuosum, saxosumque, cum duobus oppidulis possidet. Ragusinus populus, et ciues, cum omni gente pacem et commercium habent. Mores et ciuilia Ragusinorum. Tributa Hungaris Turcisque soluunt. Principem sexto quoque mense sibi deligunt, quem lingua peculiari Chenesium uocant. Mercimonia tam terra, quam mari undique suis nauigiis conuehunt, caeterosque Dalmatiae, et Liburniae populos opibus, et reliquis bonis, atque uirtutibus facile superant. Qui etiam quum liberi sint legibus, moribusque instructi, Venetorum more Senatum, et Magistratus, ac Patritiorum ordinem habent a plebe distinctum. Patritii more Venetorum. Patritii soli Rempublicam ipsam administrant. Plebs autem suis rebus studet, et de Rebuspublicis minime curiosa est. Sed iam ad propositum redeo.
Quum enim Scanderbegus Ragusium peruenisset, populus frequens omni ad hoc effusa ciuitate, summo cum plausu et laeticia ei obuiam processit. Qui in urbem ab illis deductus honorifice, liberaliterque acceptus est. Postridie post solennia, et diuina de more peracta, uniuersam urbem circuiuit, alio uero die ad naualia armamentaria, arcem, omniaque urbis munimenta uisenda perrexit. Quartus uero dies in uariis diuersisque ludorum, ac spectaculorum generibus consumptus est. Sequenti uero in Senatum deductus, donatusque pluribus, ac diuersis muneribus, et in concione publice laudatus est. nam Dauid quidam Ragusinorum scriba, sic, ut ferunt, laudibus Scanderbegum prosequutus est: Dauid, Ragusinorum scriba, laudator Scanderbegi. Nescio quod hodie, Scanderbege Princeps illustris, urbi nostrae, et populo Ragusino clarius, fulgentiusque sydus, irradiantiorque stella, praesentius numen, propiciusque tuo benignissimo aspectu, tuaque praesentia exoriri, appparereque potuerit. Vere hodierna die, qua urbem nostram inuectus es, omnia nobis clara, omnia lucida, omnia laeta atque prospera euenere. Coelum iam obscuratum, obnubilatumque, serenum, lucidum, atque perspicuum tuo conspectu factum, redditumque est. Terra quoque ipsa te ingrediente, gaudere, laetari, atque iubilare uisa est. Ciues omnes, cunctusque populus te tanquam Deum, et numen quoddam coeleste conspicere, atque intueri uisi sunt, laeta nobis undique iucunda atque festiua omnia perstrepere, personareque audita sunt. Vere nos, urbemque nostram, lares atque penetralia, ueluti solis pagina 176 splendidissimus radius illustrasti, illuminastique. Nam ut primum littoribus nostris te applicuisse nunciatum, omnes ciues, senes, iuuenes, uirgines, mulieres, adolescentes, pueri, sani, languidi, et infirmi, ad te uidendum, tuoque conspectu, et praesentia perfruendum, certatim conglobatimque accurrerunt, nomenque tuum, Princeps Serenissime, non tantum hic, et in Epiro, uerum etiam per uniuersam Italiam, concupitum, exoptatumque est. Quid plura? Te Deus optimus maximusque, rerum omnium creator et moderator in terris misisse creditur, ut non solum in Epirum, et Macedoniam patriam illam tuam, magnorum Regum, atque Principum inuictissimorum sedem et altricem, uerum etiam Dauniam, Italiamque, omnium uirtutum, et bonarum artium Reginam atque inuentricem, decorares illustraresque, protegeres atque defenderes. Ecce iam nomen tuum, Princeps inuictissime, ubique euolat. Ecce te omnes in auxilium et defensionem inuocant, te assertorem, protectorem, et liberatorem appellant. Ecce reges et principes orbis terrae in sui tutelam et subsidium te implorant. Ecce nunc Pius ille Dei uicarius, ac totius orbis caput et princeps, cum Sfortia Mediolanensium Duce, et Ferdinando Siciliae Apuliaeque Rege, oratores suos ad te mittunt, ut in eorum auxilium, et Italiae liberationem, acceleres atque festines. O foelix patria, quae te talem et tantum uirum produxit. O foelices parentes, qui te genuere. O foelices proceres, et commilitones, qui te ducem, te rectorem, principem, et Imperatorem sequuntur, qui tanto Rege pagina 176v gaudent, utuntur, fruunturque. Ibis o Rex {tremide} et inuicte in Apuliam. Ibis o lux et decus Albanae in Italiam, liberabis eam, uinces hostem. Vicisti iam Amurathem illum Turcarum regem potentissimum, qui toties Hungaricam ferocitatem et potentiam profligauit: uicisti Mahumetem eius filium, qui tot reges, tot duces et principes, tam suae sectae quam Christianae fidei superauit. Qui tot regna et imperia subegit, qui toti orbi timor fuit, caepisti, obtruncasti, profligasti tot eorum duces, tot principes, et Imperatores. Tu enim solus Turcarum timor, tu solus Turcas uincere nosti. Ibis foelix inuictissime princeps, foelicior redibis. Non sic Alexander tuus Epirotes, non Pyrrhus ille Epirotarum rex, fulmen, bellique artifex uictores ex Italia rediere, quemadmodum tu potens, et generose rex, uictor foelixque in patriam redibis. Ecce populus, et ciues tui Ragusini tibi aram constituunt, ecce te tanquam Deum, et numen colunt, ueneranturque. Ecce pro te, ut uictor et incolumis redeas, preces iugiter ad Deum effundere parati. Ecce tibi urbem, familiam, liberos, quicquid habent, possident, seque totum denique in mancipium dedunt atque tradunt.
Postquam uero Scanderbegus a ciuibus et populo Ragusino, publice laudatus, tamdiu cum eis, et apud eos est commoratus, quamdiu uniuersa classis et exercitus ibidem conueniret, quo cum uenisset, uarii ac diuersi ludi et certamina peracta, atque celebrata sunt. Paulus Angelus Dyrrachinus Archiepiscopus. Postea uero Paulus Angelus Dyrrachinus Archiepiscopus, qui omnium laborum, periculorum, atque consiliorum socius, atque particeps (uelut Eneae alius Achates) Scanderbego fuit, ad ciues et populum Ragusinum gratias exoluens, in hunc modum est elocutus:
Oratio Pauli Angeli Dyrrachini Archiepiscopi ad ciues et populum Ragusinum. Credo equidem Patres conscripti, ciues optimi atque praestantissimi, nullo humano ingenio, sed diuino potius, urbem hanc, et moenia fundata fuisse, ut unicuique mortalium in summa essent admiratione. Quis enim unquam tam eleganti fretum se putarit ingenio? Quis ea doctrinae copia? Quis tanta eloquentiae, uel arte politus, uel natura preditus? ut eius laudes, non explicare, sed concipere tantum, aut ualeat, aut audeat? Ragusina urbs Epidaurum dicta. Ragusina enim urbs, quae alio quoque digniori nomine Epidaurum dicta est, quasi ciuitas supra omne aurum, immo omni auro dignior excellentiorque, uere, recteque Epidaurum appellatum: nam quae urbs nostra aetate, quae ciuitas huic comparari potest? Ea enim cunctis opibus, ac diuitiis plena refertaque: haec optimis moribus, et uirtutibus ac disciplinis praedita. In ea Senatus amplissimus, Respublica florentissima, patres conscripti, et senatores, maiestate quadam augusta, et uenerabili, qui cum omnibus gentibus et populis amicitiam, pacem, atque concordiam perpetuo seruare nouerunt. Quid enim per Deum immortalem urbibus pace melius, iucundiusue? Praeterea hic artes omnes liberales, Philosophia, Theologia, Leges, caeteraeque artes, et disciplinae pagina 177 uigent. Sed quid potissimum de naui {factiua}, de mercatura (pace enim caeterarum urbium et ciuitatum dixerim) cum quibus urbs uestra non contendere tantummodo, sed illas etiam longe superare potest. Nam quae maria Ragusini mercatores non nauigant, quas terras ii non permeant, quae loca tam abdita atque remotissima, ad quae non accedant atque penetrent? Quid igitur urbe Ragusina nobilius? Quid clarius atque praestantius? quae nulli subdita, neque obnoxia, legibus suis uiuit, moderaturque. Hinc mare, inde terram habet, agro satis feraci, et bene culto atque ameno fruitur, insulas, scopulos, in quibus omnis amoenitas atque cultura reperitur. Oppida munita cum salinis, portu satis tuto accommodatoque utitur. Sed quid de pietate et misericordia uestra in naufragos, profugos, exules, pauperes, ac mercatores dicam? Quid plura de urbe Ragusina, nisi id quod de Roma iam olim dici consueuerat, Asylum esse mortalium et patrima, parique modo nunc de urbe Ragusina dicendum. Ragusium altera Roma. Eam esse portum tutissimum, confugium, et receptaculum omnium mercatorum, diuitum ac pauperum, scholam et magistram omnium uirtutum, exemplar, et lumen bonorum morum, decus et ornamentum totius Dalmatiae, Illyrici, Adriatici, Aegeique maris. Ideo dicendum Ragusium, siue Epidaurum, ab Epidaurensibus, diuino quidem nutu hoc in loco positum atque fundatum esse. Neque forte quis uanus esset uates, si hanc urbem uestram inter caeteras maximas urbes orbis terrae, altius caput aliquando elaturam praediceret, et cum his de imperio, armis, uiribus, potentia, uirtuteque certaturam. Sed quid de liberalitate uestra Patres conscripti, de magnificentia et humanitate dicam? Quis enim unquam mortalium ciues egregii, et praestantissimi, tot et tanta praeclara opera, totque beneficia uestra in nos, dignis satis extollere laudibus possit? De quibus mihi tacendum satius puto, quam pauca dicere, uel ea frigide laudare. Quia quanto plura de his proferrem, eo maiora mihi proferenda essent, crederem equidem mihi potius diem quam materiam defuturum. Veruntamen ne omnino ingratus uidear, pro uestra in nos munificentia, ac liberalitate, utcunque et quascunque ualeam, possimue, pro inopia, ac ingenii mei imbecillitate gratias agam, referre enim minime possum. Itaque in primis tuae serenitati, Princeps illustrissime, tuoque sublimi consilio, benignissimoque Senatui, atque Reipublicae infinitas ac immortales ago gratias. Deinde uobis ciues egregii atque praestantissimi huius almae atque magnificae urbis: postremo uobis omnibus cuiuscunque generis gradus, et conditionis, quibus polliceor, Deum testor, fidemque meam obstringo, quod ob uestra in nos beneficia collata, uosque, nomenque uestrum, urbisque, semper, et quoad uixerimus, et nomen Epiroticum durabit, animis, mentibus, et cordibus nostris, ossibusque medullitus fixa inhaerebunt, et in archiuo, uiuoque lapide sculpta atque incisa, semper apud nos permanebunt. Quae nullus unquam casus tollet, aut aliqua aetas pagina 177v aetas delebit, nosque filiis, ac nepotibus nostris, iique filiis ac nepotibus suis ea referent atque praedicabunt, Quamobrem in praesentiarum Deum summum optimumque, qui omnium benefactorum ac bonorum operum retributor optimus est, exoramus, obsecramusque, ut ipse uobis pro tot ac tantis uestris in nos beneficiis condigna merita, et aeterna praemia retribuat atque condonet. Vos, regnum, imperium uestrum, urbem, Senatum, Rempublicam, liberos, opes, familiam, nomen uestrum, perpetuo conseruet, corroboret, consolidet atque confirmet.
His a Dyrrachino praesule dictis, milites Albani, quod diei superfuit, in hastiludiis, aliisque uariis ac diuersis certaminibus et spectaculis ad finem perduxerunt, iussi mox, ut omnia, quae ad nauigationem opus erant, expedirentur. Ludus in Ragusio. Iamque satis omnibus instructis, praeparatisque, et re iam non ultra recipiente cunctationem, in animo sibi esse Ragusium, classe undique traducta, eodemque omnibus peditum equitumque copiis contractis, quae prima dies cursum nauibus daret, Deo bene iuuante in Apuliam traiecere. Igitur circum oram maritimam, Castriotus misit, ut naues et triremes, quae ex Italia ad comportandum exercitum eius uenerant, Ragusium omnes contraherentur, quicquid praeterea militum nauiumque suarum in Epiri Macedoniaeque littore erant, ibidem conuenirent, ut nec urbs multitudinem hominum, nec portus naues capere posset. Tantusque omnibus ardor inerat, in Apuliam traiiciendi, ut non ad bellum duci uiderentur, sed ad certa uictoriae praemia. Ex Epiro autem et Macedonia milites undique acciuerat omnes. Quantum uero militum in Dauniam transportatum sit, diuersae sunt opiniones: aliqui quinque millia peditum, duo millia et ducenti equites: alii duo millia peditum, tria millia et quingenti equites in naues imposita: quidam non adiecere numerum, inter quos me ipsum in re dubia poni malui. Tantamque multitudinem conscendisse naues aiunt, ut nemo mortalium in Epiro, Macedonia, et Illyrico relinqui uideretur.