Author: Adam Alojzije BaričevićEditor: Teodora Shek Brnardić2023-12-28
⟨1⟩ Quod Posonium proficiscenti Magnificae Dominationi Vestrae dudum concepta animo sincera vota mea, quae pro secundis Magnificae Dominationis Vestrae rebus Deo Optimo Maximo semper feci, praesens coram non significaverim, sane quam molestum mihi est.
⟨2⟩ Sed illud multo molestius, quod meum in historiam Academiae Zagrabiensis proemium propter multas easque varias, quibus in suo illo procinctu distinebatur, occupationes suo ante abitum calculo probari vel corrigi non potuerit. ⟨3⟩ Verum facilem mihi polliceor veniam, dum in mentem venit mihi, de Magnificae Dominationis Vestrae profectione nihil certum fuisse. ⟨4⟩ Utcumque sit, quod corrigi amplius non potest, id alia ratione sartio proemiumque illud Magnificae Dominationis Vestrae ea lege mitto, ut suo in addendo, demendo aut mutando judicio uti omnino dignetur. ⟨5⟩ Quodsi opera mea probabitur, ut de reliquo etiam opere Magnifica Dominatio Vestra bene sperare possit, omne studium atque diligentiam me ad scribendum allaturum polliceor.
pagina 2340⟨6⟩ Plane autem non erat, cur Magnifica Dominatio Vestra Taispergero in mandatis darat, ut me praesentibus coram omnibus Academiae hujus professoribus publice adhortaretur, ne magistri munus deponam. ⟨7⟩ Quamquam enim mihi cum Taispergero nunquam amplius conveniat, nulla tamen tanta esse poterit nos inter simultas, ut in litterarum amore ulli unquam concedam. ⟨8⟩ Quin potius, quaecunque me fata manent, illud solum efficere poterunt, ut amicam Musis pacem consecter, ut easdem repudiem, efficere non poterunt. ⟨9⟩ Ut vero ego in periculi plena statione ista eam rerum conversionem ignavus et improvidus operiar, quae aut stipendio me privet aut nescio in quam ingratam regionem migrare cogat, istud profecto (quantum quidem Magnificam Dominationem Vestram novi) a me postulabit nunquam. ⟨10⟩ Interim Magnificam Dominationem Vestram certam reddo me salutaribus ac plane familiaribus consiliis suis tandiu aquieturum, dum necessitas aliqua cogat proprio uti nitique judicio.
⟨11⟩ Deus Optimus Maximus Magnificam Dominationem Vestram cum carissima conjuge quam diutissime sospitem servet, precor et me subscribo etc.
⟨12⟩ Zagrabiae, ipsis Kalendis Novembris MDCCLXXX.
⟨1⟩ Etsi vereor, ne Magnifica Dominatio Vestra judicium in me desideret, quod Magnificae Dominationis Vestrae gravissimis negotiis propemodum oppressae officiosis duntaxat litteris obstrepere audeam, judicio tamen, quam constantis meae erga Magnificam Dominationem Vestram observantiae remissione peccare malo. ⟨2⟩ Itaque illucescente festo nomini suo die a Deo Optimo Maximo ex animo precari me profiteor, ut Magnificam Dominationem Vestram religioni, patriae ac Musis nostris quam diutissime sospitem servet.
⟨3⟩ Atque ut una fidelia duos parietes dealbem, Magnificae Dominationi Vestrae significo me actuarii academicorum consensuum munus deposuisse: non sane eo animo, ut cuiquam incommodem, sed quod facili conjectura assequor a domino visitatore regio, qui hoc anno ad nos venturus dicitur, non solum discipulos meos, verum etiam me ipsum experiundi causa ex praelectionibus juris tentatum iri. ⟨4⟩ Liberum igitur me a reliquis negotiis esse oportet, ut et conceptam de me opinionem sustineam et Magnificae Dominationis Vestrae in me eligendo judicium confirmem.
⟨5⟩ Quod reliquum est, me meaque omnia Magnificae Dominationis Vestrae patrocinio devoveo.
⟨6⟩ Zagrabiae, Kalendis Decembris MDCCLXXX.
⟨1⟩ Localis director noster coram pluribus jurejurando affirmavit se munus suum abdicaturum hancque suam voluntatem hoc eodem tabellario Illustrissimae Dominationis Vestrae significaturum, Illustrissime Domine! ⟨2⟩ Antea quam pauca quaedam, quae pro singulari meo (quod sine arrogantia affirmare possum) in litteras, Academiamque nostram amore mihi in mentem veniunt, cum Illustrissima Dominatione Vestra communicem vel potius ut eadem recognoscat, occasionem offeram, majorem in modum ab Illustrissima Dominatione Vestra peto, ne consilium istud meum audaciae ac temeritatis condemnet.
⟨3⟩ Exploratum est Illustrissimae Dominationi Vestrae, uti res minimas quasque, ita potissimum bonas artes ac disciplinas mutua animorum voluntatumque consensione crescere ac omnium maxime niti: anima haec corpus nostrum jam dudum deseruit et ab exteris etiam pagina 2346 contempti sumus, quem contemptum minime frequentes disputationes nostrae abunde testantur. ⟨4⟩ Cujus culpa id accidat, notius est Illustrissimae Dominationi Vestrae, quam ut a me dici debeat. ⟨5⟩ Quamobrem resignationem istam insigne incrementum Academiae nostrae allaturam ac proinde ratam habendam esse humillime judico. ⟨6⟩ Hac probata Illustrissimae Dominationis Vestrae supplex sum, ne una eademque manus vulnus opemque ferat. ⟨7⟩ Quamdiu nostrates canonici aut (quod non ominor) jesuitae Academiae nostrae praesidebunt, imo in ea etiam censebuntur, affirmare audeo decem fere annorum experientia doctus, tandiu necessariam augmento litterarum exulaturam esse concordiam libertatemque: tanta est priorum imperitandi impotentia posteriorum reviviscendi desiderium ac machinatio. ⟨8⟩ Sed neque in corpore nostro (absit, ut in viscera saeviam) ullum reperio, iis instructum dotibus, quae non pueris utique, sed viris regendis splendide sufficiant: ut adeo foris quaerendum esset caput nostrum. ⟨9⟩ Hoc vero si dominus protonotarius Bussich, vir omnium dignissimus, recuset, dominus autem Szechen magis conspicuam operiri malit stationem, ubi quaerendum? ⟨10⟩ Neque enim ominari possum monachos nobis praefectum iri. ⟨11⟩ Itaque eo res adducta pagina 2348 videtur, ut seu in prius illud malum recidamus sive (quod vili mea opinione miserae huic patriae maxime salutare esset) localis directoris officium certe non necessarium hac occasione cesset ejusque vices majore sane cum fructu singularum facultatum decani impleant, primario aliquo inter eos constituto, qui alternis vicibus consessus pro re nata cogat iisdemque praesideat, actuarium consessuum onere faciendarum (utique ex protocolis) relationum manente.
⟨12⟩ Porro satis amplum localis directoris stipendium praestanti alicui chirurgiae aut mechanices (artis utriusque patriae huic perquam necessariae) magistro addicatur. ⟨13⟩ Quot enim, bone Deus, imperitia chirurgorum miseri apud nos pereunt? ⟨14⟩ Quam multorum popularium nostrorum ignorantia mechanices laborantium omnibusque ejus subsidiis destitutorum praemature atteruntur vires!
⟨15⟩ Quodsi tamen aliquis priore forma nobis praefici debet, Illustrissimam Dominationem Vestram oro et obtestor, ut juris canonici professorem Milassin licet canonicum nobis praefici procurare dignetur. ⟨16⟩ Hoc enim pacto sibi imprimis Illustrissima Dominatio Vestra satisfaciet: scio namque, quod virum hunc in hac, quam occupat, statione aegre ferat; servabit deinde illaesam caritatem christianam, si namque pagina 2350 crescente lapsu temporum machinatione amotus fuerit, metuo, ne in vetus malum relabatur; me denique confirmabit et ab odiosa provincia translatum inter academicos pulveres sorte mea contentum ad tumulum usque conquiescere faciet.
⟨17⟩ Haec uti forte audacia ita certe sincera consilia aequi bonique consulere et me potenti suo patrocinio porro etiam tueri dignetur, oro et sum etc.
⟨18⟩ Zagrabiae, XIII. Calendis Julii MDCCLXXXII.
⟨1⟩ Directoratus decanis aut etiam dignioribus profesoribus veluti praemium debetur. ⟨2⟩ Vitio hominum evenit, quod canonici qualitas minus gratos ea in re effectus produxerit. ⟨3⟩ Ceterum suo quisque sensu abundat et cum suam quisque optimam esse opinionem putet, quis singulis satisfecerit? ⟨4⟩ Ego ita ab omni partium studio sum alienus, ut, si providerem omnes omnino professores in unum individuum conspiraturos esse, judicium meum eorum electioni continuo substernerem. ⟨5⟩ Nunc cum distracta in varias partes studia sciam, eos Excelso Consilio proponam, quos maxime idoneos existimavero.
⟨1⟩ Skerlecz simulandi peritus aliter egit quam se acturum indicabat. ⟨2⟩ Omnem enim movit lapidem, ut Josephus Petrovich juris naturae Budae professor Zagrabiensi Academiae director daretur. ⟨3⟩ Qua in re multa peccavit Skerleczius. ⟨4⟩ Primo: jure offensos se esse queri poterant Zagrabiensis Academiae prodecani, quibus id muneris cumprimis deberi ipse professus est. ⟨5⟩ Secundo: merito etiam rem aegre tulerunt reliqui professores viri sane quam praestantes et quos Skerleczius Hungariae professoribus non falso palam et ubique non aequabat modo, verum etiam anteponebat: neque tamen sui ipso opere oblitus ex iis aliquem hac dignum statione judicavit. ⟨6⟩ Accedit tertio quod hoc unicum sit munus, quod benemeriti professores jure optimo in Croatia sperare possunt, cum contra in Hungaria praeter quatuor directores in Universitate Budensi, sint plures etiam academiae, quibus dari pro re nata possunt ex Universitatis professoribus directores. ⟨7⟩ Quarto: offendit etiam clerum, a quo tamen plurima in Skerleczium profecta sunt beneficia, dum saecularem hominem praetulit eo ipso tempore, quo Croatiae clerus per summam calumniam pagina 2354 crudus et ignorantiae tenebris obrutus audiebat. ⟨8⟩ Quinto: offendit optimum quemque ex popularibus suis, dum Hungaris alioquin ad gloriam Croatarum lividos oculos attolentibus et uti suorum honori, ita contemptui Croatarum maximopere intentis rimam magno quandoque foramine fortassis hiaturam aperuit suos semper exteris academiis dandi praeficiendique directores etc. etc.
⟨9⟩ Neque dicas Petrovichium utique Croatam fuisse. ⟨10⟩ Primum enim Petrovich 1000 florenorum stipendium in Universitate jam merebat, cum Croatiae professores ad summum 700 florenorum stipendia addicta habuerint, deinde ipse Petrovich ut director 800 solum florenorum mercedem habiturus erat, postremo neque in Petrovichii locum aliquis ex Croatis in Universitate suffectus est et Petrovich ipse admodum juvenis nuperusque in Academia Zagrabiensi professor parvos admodum fructus suo directoratu eidem Academiae allaturus erat; caussae, nisi omnino hebetem, latere non possunt.
⟨1⟩ Sorte mea, quantum per malevolos homines licuit, ceteris in rebus me contentum semper fuisse atque Spartam, quam nactus sum, pro virili ornare conatum, si te, Illustrissime Domine, testem appellem, non metuo, ne quid arrogantius facere videar.
pagina 2356⟨2⟩ Firmum hoc animi mei propositum multa eaque varia, dum de magisterio juris ecclesiastici aliter ac hactenus se habebat, Apostolicum Regem meum et cogitare et statuere velle intelligerem, cogitanti mihi altum adhuc silentium imperabat efficiebatque, ut omnes cogitationes meas spesque fallaces esse tacitus ingemiscerem.
⟨3⟩ Nam hoc magisterii genus, quin ulli mortalium incommodarem, et semper me spectavisse profiteor et consecutum non esse pluribus de caussis haud mediocriter doleo. ⟨4⟩ Verum inter has ipsas animi angustias spes aliqua tamquam per spissam nubem affulgere videtur, cum ad me nonnemo perfert, omnem adhuc rem pugnantibus extrahi sententiis. ⟨5⟩ Me meaque omnia (id quod mihi perhonorificum esse semper existimavi), Illustrissime Domine, optime nosti. ⟨6⟩ Quare, si quid effici potest, ut magnum patrocinium tuum ad me ornandum adferre velis, majorem in modum abs te peto. ⟨7⟩ Jus ecclesiasticum ad saniora jam accomodatum ac revocatum principia et didici minime suspecto usus magistro et publice ita propugnavi, ut non in speciem, sed ex animi sententia quae dicebam, me dicere omnes jam tunc judicaverint. ⟨8⟩ Deinde octavum jam annum cum anima juris ecclesiastici eundem duco spiritum, quando jus naturae ac publicum universale expono atque interpretor. ⟨9⟩ Postremo, quod caput rei est, eo sum semperque ero animo, ut neque Apostolico Regi meo, si me primatem Hungariae, neque summo pontifici, si purpuratorum patrum principem renunciet, magis placere velim quam pulcherrimae veritati. ⟨10⟩ Haec mihi dum vivam, in rebus humanis dea erit.
⟨11⟩ Vale Illustrissime Domine, meque potenti patrocinio tuo tueri pergas.
⟨12⟩ Zagrabiae, X. Kalendis Junii MDCCLXXXIV.
⟨1⟩ Skerleczius, qui plurimam dignitatum honorumque suorum partem adulatrici politicae debet, me quidem semper aestimavit, at a pulveribus scholasticis nunquam expediri debere simul propositum habuit: hic me magnum fore, hic immortalem famam, nomenque illustre consecuturum saepissime admonens. ⟨2⟩ Ego, qui et litteras quidem semper colui impenseque amavi et quam nullus illis apud nos honor, gratia nulla habeatur, optime novi, viri hujus, quem sincere mecum agere initio putabam diuque satis ludificabar, consiliis aliquantisper aquievi. ⟨3⟩ Verum cum manu postea palpassem fraudem, sapere, licet sero, coepi. ⟨4⟩ Certe poterat Skerleczius Petrovichii loco canonicum Millassin ad munus directoris localis in Academia Zagrabiensi provehere, hocque pacto ad cathedram juris ecclesiastici planam id adhuc temporis viam mihi sternere. ⟨5⟩ Sed assentari nunquam volui. ⟨6⟩ Ideoque mutato consilio Dei potius quam hominis minister ac servus esse elegi. etc. etc.
⟨1⟩ Perpetuarum revolutionum tandem pertaesus ac simul bellam nactus occasionem, qua commodo meo de occupata hactenus statione possem decedere, indicto pro parochia Pokupskensi concursui me subjeci. ⟨2⟩ Et ecce opitulanti Deo excellentissimus quoque praesul meus cooperari dignatus est meque Pokupskensem parochum renunciavit. ⟨3⟩ Cum vero prius, quod undecim annos integre obire conatus sum, munus cum hoc, quod nunc mihi delatum est, amice consistere non possit, idcirco Illustrissimae Dominationi Vestrae illud cum immortalium gratiarum actione reddo, certam faciens Illustrissimam Dominationem Vestram me docere solum desinere, non discere. ⟨4⟩ Quin potius quocunque loco fuero, quidquid in me virium est, ad illustrandam Zagrabiensem Academiam promptissime conferam. ⟨5⟩ Interea, ne quid detrimenti litterae nostrae capiant, praestabo, praelectiones meas ad finem usque anni nulla diligentiae aut accurationis pagina 2360 remissione prosequar. ⟨6⟩ Illustrissimae vero Dominationis Vestrae supplex sum, ut potenti patrocinio suo curare dignetur, ne mihi duorum vacationis mensium stipendium subtrahatur.
⟨7⟩ In reliquo perenni cultu subscribor. etc.
⟨8⟩ Zagrabiae, ipsis Nonis Julii MDCCLXXXIV.