Eclogae (1780-1782), versio electronica

Author: Baričević, Adam Alojzije 1756-1806Editor: Olga Perić2023-12-28

Ecloga qua deplorat rusticus grandine concussam vineam

Jolas
Quid lacrymis sic assiduis Tibi lumina manant,
Chare Mycon, quidue hoc gemitu sic pectora rumpis?
Mycon
Ah miser! Ignoras, teneras mihi grandine vites
Concussas, grauidos fructus et laeta quotannis
Munera praebentes? Trunci, ah, stirpesque valete!
Manate, o lacrymae, gemitusque aperite dolorem!
Nam quid nunc operi incumbam? Quid vana labore
Membra teram?—Grati fructus periere laboris.
Jolas
Fata tibi meliora Deus! Sat lumina, sat iam
Exhaustae maduere genae; suspiria quorsum?
Mycon
Ah quis contineat media vel pace dolorem
Iacturae memor, heu, mecum tolerare labores,
Solari et tristes animo depellere curas?
Uva perit!—Superi, rapuistis nostra laboris
Ecce leuamina! Iam proles quoque tollite; postquam
Nil reliquum est, dulcem nequeunt producere vitam.
Jolas
Quid querulas frustra voces ad sidera iactas?
Unum est solamen meminisse et dicere cladem.
Immisere Dii, quibus hoc placuisse videtur.
Filii
Deploranda dies nobis carbone notanda
In cella, nostro vinum quae tollit ab ore.
Jolas
Conditur atra dies, caelo nox horrida surgit.
Mycon
Condatur sane, fastisque ex omnibus absit.
Lux fuit! Heu tristi lux infensissima clade;
Nubila, lurida, squallida, tetrica, terribilis lux!

Ecloga nautico-piscatoria in aduentum Pii VI. Pontificis M. Venetias

Viderat Adriacis Celadon firmantis in undis
Et socios Lycidae et Mopsum per saxa phaselos
Confractos. Stupuit quo cymbula parua ferenda,
Quum vix tranquillo secura est aequore classis.
Celadon
Dic quo, Mopse, pares? Cur omnia plena labore?
Indigenae captent nudos per littora pisces,
Raraque per longos penderent retia remos?
Mopsus
O Celadon! Nescis, nostris adlabitur oris
Daphnis? Daphnis amor pastorum e Caesaris aula,
Quem populi laetaeque suis cum moenibus urbes
Accipiunt.
Celadon
Daphnis Princeps et gloria terrae
Ausoniae, quem omnes venerantur vertice silvae?
Mopsus
Ipse est.
Celadon
Mox etiam propero. Sociisque relictis
Accurram celeri vicina ad littora cursu.
Mopsus
I citus ac illum, cui par nec prisca vetustas
Vidit, nec simile adueniens mirabitur aetas,
Tu venerare patrem pastorum dona ferendo.
Celadon
Muraenam nuper cepi scombrosque scarosque,
Haec ego dona feram.
Lycidas
Pretiosas Adria conchas
Fert, iuuat has legere; has illi pro munere mittam.
Mopsus
Ostrea muricibus variata albisque lapillis
Fixa domi pendet, nuper piscantibus aequor
Obtulit hanc aut vos, Nereides, o, mihi vestris
Munera ferte uadis, pulcrum queis Daphnida donem.
Celadon
Sed quoniam socii passim per littus ovantes
Expectant, age iam date vela, impellite remos.
Lycidas
Collucere ignes et crebra tonitrua sensi.
Celadon
Alta tene, rector, clauis saxa aequore tecta
Abstrusas Syrtes infidaque littora specta.
Mopsus
Hac iter, hac cursus, me cetera vela sequantur.
Celadon
Vos placidae saluete aurae, nostraeque per aequor
Adspirate viae.
Mopsus
O Lycida! Pulcerrima visu
Fit propior terrasque cita ratis adtigit aura.
Lycidas
Huc ego contendam, Celadon!
Celadon
Modo littora linque,
Hoc frustra speratur, inania vota videntur.
Nam piscatores, quos haec tenet insula, complent
Littora, nequidquam nobis sunt antra recessus
Quaerenda.
Mopsus
Auspiciis et tanto numine Phoebi
Viribus atque tuis fretus da vela patenti,
Da pelago et totos fidens immitte rudentes.
Nullae te Syrtes teneant non caeca morentur
Saxa nec immites per turbida caerula venti,
Optato ut possis tandem consistere portu.
Mi sat erit breuibusque vadis et littora propter
Cymbam agere et certo (neque enim iuvat ire per omnes
Portus) consistamque loco. Tu visa notato.
Haud mora prosiliens contendit currere remis,
Non illum impediunt Venetus nec nauta Liburnus.
Non adeo volucris neruo stridente sagitta
Missa fugit, celeresque volans praeuertitur Euros,
Ut pelago praeceps committitur ipse vel ipsis
Ventorum rapidis et fulminis ocyor alis.
Ut vero anfractus vitet celeresque carinas,
Circuitu fertur; videt et quo in littore nauis
Daphnida deponat, quam etiam venerator ab omni
Parte frequens ruat; haud aliter, quam e nubibus imber
Dum praeceps cadit effususque loca omnia complet.
Consurgit Lycidas, tremit ictibus aerea puppis,
Et redit ad socios; tendens ad sidera palmas
Talia voce refert:
Lycidas
O terque quaterque beati
Formosi licuit queis Daphnidis ora tueri!
Est valido constans animo, licet obsitus annis.
Nullus ei cultus: niueo sub tegmine tecta est
Majestas, communis amor, tum florea serta
Tempora circumdant. Prior illum quisquis videre
Optat; funduntur lacrymae; pulcra ubere riuo
Ora madent tenerosque movent pia gaudia fletus.
Procumbunt alii et defigunt oscula plantis
Mirantesque virum atque auidi spectare sequuntur
Nympharumque Chori circumfunduntur eunti.
Nereidumque pater fremit et Neptunia proles
Certatim ingenti celebrant noua gaudia plausu.
Hunc ego credebam similem pastoribus istis,
Sic noram phocas phocis, cymbasque phaselis
Ast praestat, quantum nostris his bellica classis
Cymbis. Hoc etiam memori sub pectore conde.
Mopsus
Flumina dum piscis, dum cancer littus ambagit,
Daphnidis aduentus multis celebrabitur oris.
Celadon
Crede, prius refluo volventur flumina cursu
Tentabitque viam, sine velis, nauita ponti
Et freta destituent squammosam ducere gentem,
Quam subeant nobis hodiernae obliuia lucis.
Mopsus
Interea insculpam grandes piscantibus omen
Hic in naue notas. Haec Mopsus carmina fecit,
Pannonia rediit quando haec per littora Daphnis.
Celadon
Diffugiunt comites sinuosaque carbasa solvunt.
Eia age surgamus: nam escas est quaerere tempus.
Lycidas
Mox fallam pisces calamo linoque madente.
Finis

Appendix A

Note: 28 clavis: corr. ex clavi
Note: 65-66 Prior illum quisquis videre / optat (vel certat) scripsit in margine, ut verba notata Illum ruit undique turba / Visum commutarentur.
Note: 67 mouent pia: scripsit in margine, ut verbum notatum urgebant commutaretur.
Note: 74 noram: scripsit in margine, ut verbum notatum noueram corrigeretur.

Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica