Epistula ad Alouisium Brengier (1511-04-29), versio electronica.

Author: Baničević, Jakov 1466-1532Editor: G. AmboisePrijepis prema digitalizatu starijeg izdanja (1712).

[Page 201]
Magnifice [p. 202] 29. April. 1511. Domine observande, Commendationem plurimam,

solicitabam ego sicuti scribebat Dominatio Vestra, ut responderetur Serenissimae Dominae circa ea quae scripserat Caesareae Majestati de illis Officiis quae vacarunt per obitum bonae memoriae Domini de Vaudre: respondit mihi Caesarea Majestas quod jam pridem admonita est Serenissima Domina, nec indigere alia responsione.

Ex Italia Reverendus Dominus Gurcensis est cum Pontifice Bononiae in tractatibus, sed usque ad diem Pasce quum fuerunt date littere nihil actum fuerat, ob aliqualem egritudinem Pontificis, laboravit podagra cum profluvio et aliquali febricula, in die tamen Pasce prodiit ad benedicendum populo: Exercitus suus est in Bondeno, et cum eo Veneti: Exercitus Gallorum est ei propinquus ad jactum Bombardae qui intra munitiones Pontificis exercitus, accepit aliqua signa militaria et complures ex Pontificiis interemit et cepit: ab aliquo latere Dux Ferrariae locata artellaria ultra Padum, eundem exercitum Pontificium multum vexat adeo quod arbitrantur quod prefatus exercitus Pontificius et Venetus vel cogetur ad pugnam progredi, vel retrocedere. Construxerant etiam idem Pontificii et Veneti unum Pontem supra Siclam fluvium prope Concordiam per quem {stradiote} Veneti infestabant omnem illam Regionem, usque ad agrum Mantuanum: Galli eum destruxerunt, et complures {stradiotos} interfecerunt et ceperunt: Pontifex intendebat redire Ravennam. Infra triduum [p. 203] scribit Dominus Gurcencis quod erat clare perspecturus si erat futura Pax vel bellum: scribunt omnes Pontificem valde obstinatum in quibusdam suis fantasiis.

Terremotus fecit notabile damnum Venetiis, et plus terruit eos quia id habuerunt pro prodigio, et licet Terremotus sit res naturalis, tamen certe non est sine prodigio, habuerunt etiam in Pado, sicuti credo me prioribus meis scripsisse, satis magnam cladem ab Duce Ferrariae hiis proximis diebus;

quae omnia placebit declarare Serenissimae Dominae et me in suam bonam gratiam humillime commendare, similiter placebit Dominationi Vestrae me commendare Domino Joanni Marnix {heae} erunt cum eo communes si est vobiscum, et commendo me Dominationi Vestrae quae diu faeliciter valeat.
Excellentissimae Serenitatis Vestrae semper ad vota. Jacobus de Bannissis:
Note: a tergo Magnifico Domino Alouisio Brengier Serenissimae Dominae meae colendissimae Secretario, Domino honorando.

Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica