Nescio, quêis animus tantopere fluctuat anceps
Turbinibus, vel quod pectora vulnus habet?
Nulla diu requies, noctu respiria nulla;
Sed turbo constans viscera discruciat,
Si sacri moestus conscendam culmina Pindi,
Hanc Musis sortem pandere voce meam,
Conspicio tristi totam, lugubrique cohortem
Voce queri pariter, corda dolore premi;
Accedo lacrymans nitidi subsellia Phoebi,
Praesidis ut sacri, virgineique chori
Quid video afflictus? lacrymas decurrere ad instar
Fluminis ex oculis, oraque moesta loqui:
Singula Musarum querulis pandit sua vota
Vocibus, et pulla veste diem
2 celebrat.
Undique magna venit, moestis quae concelebrare
Turba queat Musis festa, lugubre decus;
Ergo mihi, quaeso, misero quid restat agendum?
Turbae ni socium iungere me pariter,
Ut sic JOSEPHI Musis sociatus abunde
Plangere devote carmine Fata queam.
Ast quo, quo mea sensa rapis Maeonides alma,
Aut Tua cur tantus viscera moeror habet?
Ah quae tristitia vultus turbetur acerba
Nescio, quae curae pectora laesa premant?
[Page 4]
Forte velit JOSEPH nostris succurrere votis,
Qui sua de coelis Jubila laeta canit;
Ipse etenim visus mihi verba referre tenoris
{Idgenus} ex adytis gratificans tumuli:
„Tristia non unquam vobis mea Fata recurrant,
„Vita etenim coepit, vix bene desierat“
Et merito; vivit prosper, cyathis satiatus
Nectareis inter Numina sacra Poli:
Purpureis gustat labiis coelestis odorem
Ambrosiae, vitae praemia digna suae.
Eius namque decus vitae, decus omne laborum
Encomiis plenis quis celebrare queat?
Vix si docta Minerva suis stipata Camoenis
Adsit, vel Phoebus flexilis oestra movens.
An non virtutes Eius censere per omnem
Retro actam vitam velle, perinde foret,
Frondes ac nemorum latae telluris ab axe
Dinumerare, vel ut sidera cuncta Jovis
Hoc testatur enim secreta fides cunctorum,
Qui fatis functi pectora corde gerunt:
Ut quid enim mitis resonat de montibus Echo
JOSEPHUM plorans, voce polos penetrans:
"Discessit JOSEPH Magnus virtutibus, - - Agnus
Quem recipit clemens, cuius erat pia - - Mens.
Coelicolis iunctus gaudet num Numinis - - audet
Luce frui, soli cui decus omne - - Poli?"
His satagens magnas censere Viri recolendo
Virtutes, fuerant quae sua dona sibi.
Ergo nihil verbo superest, cur lugeat ipsum
Quisque comis passis vociferando gravis:
Namque utut a nobis discesserit usque tenebras
Corpore; verum animo candidus hic superest;
Hic superest virtus constans super aeva perennans,
Facta benigna nitent, ut decus omne Viri.
[Page 5]
Est quoque, quod sedet tanto confecta dolore
Membra, quod et potius pectora laetificet:
Tergeminis nuper quamvis singultibus omnes
Eius planxerimus Fata super tumulum;
Attamen exoritur nitidus post nubila Phoebus,
Imbres post lapsos sidera pura nitent.
Sat postquam lugubri luxit Provincia nostra
JOSEPHUM gemitu, sat sua sacra cohors;
Sat doctae postquam luxisset alumna Juventus
Palladis amissum corpore moesta Patrem,
Lucidus exoritur summo de vertice coeli
Jupiter, ac laete cuncta nitere iubet;
Pindus, qui fuerat paulo ante dolore refertus,
Festivos plausus collibus accelerat;
Orta dies Musis lucidior, atque recenter
Transierat pallens Montibus umbra procul,
Quae moerore palam squallebant, vindice letho,
Gaudia nunc miscent, rugaque frontis abit;
Exultat coetus, nuper qui luxit amare,
Pectora lugentis nant salibus teneris,
Lumina quae nuper fletu non sistere quivit
JOSEPHUM ereptum docta Minerva dolens,
Castalidumque cohors longo spoliata Parente
Tempore, gemmatis ora rigans lacrymis,
Laetatur pariter, rursum iam nacta Parentem,
Pieridum ludos, qui regat incolumes:
Ut regat hos inquam Praeses SERMAGE JOANNES
Fit supremus, ut hic corda dolore levet. –
Imbribus ut longis tandem succedit amoena
Tempestas coeli, ver hyemi sterili,
Aurea vel tetrae solet ut nocti remeare
Lux stimulans cunctos exhilarando pigros;
[Page 6]
Utque quies dulcis post exantlata laborum
Taedia, post morbum quam valetudo bona:
Sic tristes pariter post tempestatis amarae
Soles, post tenebras lux oritur nitida,
Nempe redit moestis tantopere, veris amoeni
Principiis natus
3 sol radians CAROLUS
Hic consternatos animos solus recreare,
Pressa dolore animi sensa levare potest.
Vos igitur sacrae Dryades nunc provoco, doctae
Castalides! Nobis dicite sensa velim ;
Dicite, quae vestris hoc tempore candet in oris
Forma venustatis? Quis iuga candor habet?
Dicite, quêis celebrem colitis tantopere lucem
Plausibus? Interni pandite Vota animi.
Dicite, per celebrem vobis, magnisque litandam
Encomiis summo monte redite diem,
Monte redire diem PETRO SERMAGE sacrandam,
Qui sua pro meritis munera laetus adit.
Temporis utque dies verni terrae decus omne
Contribuit, spargens floribus arva novis,
Sic deus omne suis auxit SERMAGE, renascens
Pieriis ludis, dignus amore Sui.
Ergo fave sacris, celebraque piis genialis
Laudibus Aonides, condecorans CAROLUM.
Dic thymus ut redolens apibus gratissima cunctis
Esca fuit; semper TU quoque noster eris:
Incipe ter faustus munus Tibi PETRE dicatum,
Continua felix, terque beatus abhinc.
[Page 7]
Suscipe Pieridum gratos, quos fundit odores,
Concentus dulces, pinguia thura cape;
Sume quod in sacro Parnasside Turba diserta
Munera dat plausu, dat modulamne decus,
Tempora qua cingent Heliconiades facundae
O Daphne Laurum: suscipe mitis eam. –
Suscipe quos florens Academia Zagrabiensis
Applausus celebrat, concomitante choro.
Intima sensa vide Musae Carolostadiensis,
Pectore quae fovit nuncia laeta Tui;
Flumen quae resonans celebrat venientis in oras,
Inque sui gremium, gaudia magna Viri.
Laeta Tibia pariter tinnit chorus oestra Posegae,
Concelebrans Phoebo thura Saboea cremat.
Dulcia de tenero renovat sua pectoris imo
Gaudia Varasdin dum Tibi vota sacrat;
Totus enim late celebrat Districtus ovando
Praesidi adventum, pocula plena libans,
Mons sacer et Regio circum {Thitorea} fumat
Thure sacro, tanta Festa colendo Viri.
Ergo prae reliquis quantum primordia sacrat
Mursia Musa Tui laudibus immodicis,
Testetur fervens animus pietate revinctus,
Testetur purus pectoris ardor idem:
Laetitiae pignus socii Tritonidis almae
Mursensis praebent sedula corda Tibi;
Qui iunctim tibi grata sacrant supreme Scholarcha!
Vota Capistrani, sume benigne PETRE;
Huic me Castalidum Turbae socians, meditando
Sic tandem tenui carmina claudo lyra: