Andronici Tragurini Ad puerum forma superbientem
Quid tantum eximiae perituro flore figurae
[Elatus] brevibus credis, inepte, bonis.
Nulli fida satis fugitivae gratia formae,
Nil homini eximium perpetuumque datur.
Par annis facieque tibi defloruit ante
Narcissus, formae captus amore suae,
Oebalius tibi par periit puer et puer ille
Magna deum exarsit cuius amore parens.
Non semper simulque pubescit floribus Hyllas,
Nec partu campus versicolore rubet.
Huic quoque obesse solent inimicae tempora brumae,
Huic quoque Marmarici flaminis ira nocet.
Crede mihi, brevis est et non diuturna voluptas
Quam superi formae constituere bonis.
Si male perdentur quae nunc male tempora perdis,
Postera non veniet commodiora tibi.
Effugit admissis aetas non tardior curis
Et tremulo adventat curva senecta pede.
Exangues subeunt curae, mox langor et illa
Pars vitae semper deterioris adest.
Aureus iste nitor, frons haec generosa tuique
Corporis in rugas totus abibit honos.
Sydereos oculos atque aemula labra rosetis
Venturi in nihilum temporis hora feret.
[Qua] nutant flexi per eburnea colla capilli,
Languida cernetur et sine crine cutis,
Non aliter quam cum solito spoliatur honore
Brumalique caret tempore fronde nemus.
Sed si [deflecti] cuiquam tamen [aeneus ille]
Atque [adamanteus] temporis ordo queat
[Page 261v]
Confiteor: decor iste hominis non sorte teneri
Dignus et humana conditione premi.
Doloris expers Lethi Stygiique profundi
Horrida Tartarei iura [levare fori].
[Scilicet ut per te] pateat non omnia mortis
Esse nec inferna conditione trahi.
Sed quia [Parcarum] firmata lege negatur
Aevo hominis semper dexteriore frui,
Dum licet atque sinit facies, dum tempora [vernant]
Gaudia festino carpe [abitura pede]
[Vtere] non stabili [fugiturae vere] iuventae
[Non curans] homini quid ferat hora sequens
Praecipue [aligeri fac] sollicitentur amores
Arbitrio [curuant] dum [sua tela] tuo
Et si quando ulli talis meditaberis esse,
Ipsum [ego] te qualem sensi in amore meo.
[Aspice purpurei] formosa rosaria [Pesti]
Quae vix exacta languida [luce] cadunt.