Reverendissimo et observandissimo d. Domino meo Antonio Verantio Archiepiscopo Strigoniensi etc. in Hungaria, versio electronica

Author: Andreis, Franjo Trankvil 1490-1571Editor: László Szalay Gusztáv WenzelDigitalizat kasnijega znanstvenog izdanja (1860-1871).

[Page 40]
[...]

⟨XX. Verancsics Antalnak Andronicus Tranquillus.⟩

Note: 1570. febr. 2.
Kivül: Reverendissimo et observandissimo domino, Domino meo Antonio Verantio Archiepiscopo Strigoniensi etc. in Hungaria.
Reverendissime et observandissime Domine salutem.

Etsi mirifice me delectat ac etiam confirmat tenuitas mearum fortunarum, quae singulari Dei dono mihi contigit, mihi inquam, post tot labores exhaustos cupienti procul ambitione atque cupiditate privatim in paupertate, quae custos est innocentiae, degere et extingui; praesertim quod in obeundis negotiis publicis ad salutem civium et populorum nec aetas, nec industria mihi satis idoneae sunt: tamen faveo tibi alio itinere ad decus et gloriam incedenti, susceptis gravioribus curis, aditisque magnis laboribus, ex quibus redundaret salus in universam rempublicam. Nemo quidem inficiatur inculpatae eorum vitae, quos sine querela vixisse constat, repromitti regnum Dei. Sed multo praestabilius cum illis actum est, quibus benignior natura et voluntatem et facultatem tribuit longe lateque grassandi beneficentia in genus humanum, vel docendo ad recta studia laudatosque mores, vel defendendis ab iniuria mortalibus, vel quomodocunque communibus commodis invehendis. Hos coelo terraque, ut iubar solis, claros esse splendereque in perpetuas aethernitates, ac proxime accedere ad Deum [p. 41] conditorem et conservatorem omnium, quem et nos ob beneficia agnoscimus et veneramur, et veteres Optimum appellaverunt. Nam qui malis artibus aut insanientis fortunae indalgentia provehantur ad opes, dignitates , principatus; nihil minus quam ut cuiquam prodessent, sed ut sese libidinibus explerent, ac subiectis impotenter dominarentur: eorum sane omnia cum vita extinguntur, nulla prorsus memoria ne nominis quidem relicta, quasi nunquam in rerum natura fuissent. Et sane, illustrium virorum cunctis aetatibus magna paucitas extitit; alioqui posteritas non fuisset tam ingrata, quin singularem eorum virtutem meminisset, ac litterarum mandasset monumentis. In nostra vero tempora, siquidem fere omnia labuntur in deterius, ista infelicitas latius dimanavit. Vix reperias quemquam eminentiorem, qui non studeat privatis commodis publicis praetermissis, aut ista fluxa et inania famae non anteponat et immortalitati. In hoc Stoici videri volunt non commiserescendo malorum ullius, et cum Catone sentiunt, quem dicere solitum accepimus, hoc turpe verbum vincat utilitas. Amicitias sacra et profana utilitate [metiuntur], aequi et honesti esse vana nomina existimant. Idcirco misericordia coelestium alumna et supremi luminis assistrix turpiter expulsa nostras sedes reliquit. Tantum autem abest, ut honestati sit relictus aliquis locus, ut illi ipsi omnis pene aditus interclusus esse videatur irrumpendi in domos illustrium. Quamobrem tota respublica mirum in modum convellitur, incubuitque in ruinam cum externis hostibus, per nostram ignaviam assidue impuneque extrema illius {faede} lacerantibus; tum quod nulla virtutem praemia consequantur, vitia quidem ad summum pervasere; quippe flagitii laus [p. 42] et impunitas videntur esse proposita. Proinde ne quis existimet nos in has temporum angustias incidisse ant fatorum serie, aut conversione syderum, aut coelorum influxu. Nostra certe culpa, nostra infidelitate pertrahimur in mala omnia; et nisi rationes vivendi commutemus in melius, vereor, ne tam pertinaciter Deo repugnantes et obduratos in nequitia, una ruina simul omnes involvat. Nam improbitatis vectigal est calamitas et exitium. Atqui altera ex parte adducor in optimam spem infinita bonitate Dei, quod ipse pater misericordiarum succurrat aliquo pacto generi humano per inscitiam erranti, vindicabitque ab interitu suam imaginem, atque restituet in possessionem regni coelestis, qui finis ultimns est hominis in voluntate Domini conquiescentis. Jam incipiunt apparere vestigia quaedam non obscura Divinae clementiae, miserantis nostram infelicitatem, subvecto ex humili loco ad summum fastigium rerum hnmanarum viro impigro, et inflammato cupiditate iuvandi communia commoda; pontifice inquam veteris moris, et sanctorum pontificum strenuo aemulatore; qui dono providentiae genitus et servatus rebus fessis ac pene deploratis, virtute, sapientia, magnitudine animi, lucem in diuturnis tenebris delitescentem, omnibus conspiciendam efferret in publicum; cum antehac evaderent ad summum sacerdotium per sordes et corruptiones perditi homines inita societate cum impuris et contaminatis, suiqne simillimis, heluando et prodigendo nefarie, quae ad reipublicae defensionem et ornamenta superior aetas sapienter constituerat. Hoc igitur Pontifice moderante rempublicam magnae mutationes factae snnt in moribus et vero cultu Christi servatoris. Videmus Romam, urbem gentium ac terrarum [p. 48] principem, quae diu sentina flagitiorum omnium et serva idolorum fuit; unde tanquam ex equo Troiano semina malorum errumpebant in omnes partes orbis Christiani, magno repente miraculo in summam pietatem conversam, exemplum ceteris omnibus caste sancteque vivendi dedisse. Quod si reipsa haererent in vestigiis non dicam Apostolorum, sed huius sancti Pontificis, tam ardenter in rempublicam incumbentis, ii qui lumina Ecclesiae et dici et haberi volunt; brevi beatum orbem futurum putarem: tantam in potentiorum animis, qui spiritu Dei aguntur, esse vim, praecipue ad honesta et salutaria, credam. Quid autem de te sentiam; iudicium meum in hac oportunitate minime subtraham, neque vereor apud te in suspitionem adulationis incurrere, a quo crimine cum natura mea, tam omnis anteacta vita perpetuo me defendit. Satis superque nostrae simplicitati est, vera dicentem, maxime de iis, quae mihi cognita sunt et perspecta, nec odium neqne gratiam mereri. Igitur obiisti plerasque legationes longinquas et difficiles, non minus prudenter ac fideliter. Propterea in dignationem Principum venisti, a quibus praecipuis es ornamentis insignitus, evectusque ad summos honores, quos multi clari generis nec magnis fautoribus, neqne copiis, non etiam diuturna servitate assequi potuerunt; tibi vero non ambienti quidem, propter raram tuae virtutis indolem, ac spe magni cuiusdam in rempublicam ex te futuri successus, ultro delati sunt. Quod si etiam eos appetiisses, nemo tibi vitio verteret, laudi potius ascriberent omnes. Non enim instituisti vitam ad imitationem eorum, qui suas facultates ad pompam et luxum prodigunt, aut suos thesauros iniuria multorum indigne conquisitos et centum obseratos clavibus [p. 44] recondunt; ipsi nec sibi nec cuiquam utiles, evidenti significatione mollis et abiecti animi, neque memoris suae dignitatis. Ceterum, spretis privatis commoditatibus et inani favore vulgi, omnes tuas opes, quod imprimis magnanimum virum decet, profundis ad pios tantum usus et salutaria opera. Cuius rei signum nulli sumptus immodici, non apparata splendide convivia, non gravis abacus multo auro et argento, non pretiosa supellex, nulli stipatores, neque longus ordo famulornm; omnia mediocria pro fortuna, nisi quod quaedam etiam intra modum; tantum autem abest, ut opes accumules atque defodias, ut saepius obstrictus sis aere alieno. Breviter attigi mores tuos, quibus omnem cursum tuae vitae in opibus non admodum magnis laudabiliter temperas; nec dubium, si multo maximae obtigissent, quin praestares eandem pietatem atque magnitudinem animi. Ceterum in hac praeclara tuae virtutis foecunditate si quid indicavero, quod abs te praetermissum esse videatur, quod tamen tuis laudibus non officiat, receptum autem et usitatum possit aliquam accessionem ad gloriam addere: nolim aegre feras; nam in rebus humanis nihil tam perfectum est, quin possit esse perfectius; neque natura parens in unum quemvis mortalem adeo liberalis extitit, in quem omnes animi atque ingenii dotes sic efunderet, cui aliquid non deesset. Itaque censetur optimus inter homines, et proximus Diis immortalibus, quem minima labes imprudentem aspersit. Quocirca neque te huiusmodi peccandi minutiis prorsus libero, licet in horchestra laudis constitisse videaris. Quid autem sit istud negligentiae, quod in te animadvertimus, iam ostendam. Imposuit tibi fortuna, vel potius Deus, magni personam antistitis; quae sane [p. 45] dignitas tantum antecellit regum infulas, quantum praestant anima corpori, coelum terrae, humana Divinis Note: (igy), et aeterna fluxis. Sacerdotis enimvero muneris scopus est, populos ad quietem et sempiternam securitatem adducere, quam Reges non praestant nisi temporariam, saepe etiam multis amaritudinibus permixtam. Proinde quum tantam molem sustineas administer orbis terrarum principis: adnitendum tibi magnis viribus putamus, cogitandum etiam die ac nocte, ut vocationem tuam fideliter impleas, respondeasque hominum expectationi, iam pridem de te conceptae, nulla culpa praetermissi officii. Quod integre praestare mortalem hominem, nisi Dei spiritu afflatus sit, difficilius est, quam quisquam existimat. Vix invenies, ulli unquam prospere cessisse, qui provinciam aliquam inconsulto aggressus fűit. Propterea ipsi quoque Paulo, cui omnes scientiae et sapientiae numeri Divinitus inerant, tamen iubente Sancto Spiritu adiunctus est Barnabas Apostolus socius et consultor in praedicando evangelio. Hoc documentum sit cuilibet gerenti munus publicum, praesertim ecclesiasticum; ne quis nimium confidens viribus ingenii sui, abiiciat aliena consilia, seque idcirco multis malis involvat. Nemo sapit horis omnibus; is autem recte sapit, qui non gravate melioribus consiliis paret. Atqui quosdam philautia misere corruptos pudet consilia communicare cum aliis vei sapientissimis; putant existimationem contineri, quodcunque per se ipsos duntaxat agendo, vilescere autem, si in consultatione quemvis prudentiorem adhibeant; quo fit, ut temeritatis saepe dent poenas, suoque consilio proprio subvertantur. Eorum vero res gestae floruerunt, qui humanae infirmitatis conscii sapientioribus sese [p. 46] dederunt regendos et recoquendos, et nihil iis inconsultis de rebus maximis deliberarunt. Quos omnes supervacuum est ad praesens recensere; quippe sunt innumerabiles, nec ad nostram rem attinet. Referam tamen unum exemplum in omni vita memorabile, ac viris insignibus semper prae oculis habendnm. Tradunt Regem Pyrrhum, civilibus et imperatoriis artibus nulli regum illustrium inferiorem, palam confessum: se plures urbes eloquentia Cyneae amici et comitis, quam armis cepisse. In hac imitatione velim acquiescas; neque differas acquirere, atque ad {se} quibuscunque possis attrahere, ubicunque fama vulgavit viros sapientia institutoque vivendi celebres, quibuscum utiliter quotidie disceptes atque statuas, quae pertinere videantur non solum ad rationes tuae domus constituendas, degendaeque totius vitae, sed etiam ad ornamenta reipublicae. Interim ego ea erga te fide, quam semper perspexisti sinceram et singularem, profero de scrinio meorum amicorum sacerdotem Xistum nostri generis et sanguinis, Jadra oriundum; virum aetate maturum, et in sacris litteris exercitatum, multaque experientia praestantem. Versatus est cum praecipuis Principibus in Europa, tractavitque res magnas cum laude; huic vero Pontifici, quem tu stadiis omnibus aemularis, non solum cognitus est, verum etiam acceptus. Hunc igitur virum, si abest, ad te accerse, et praesentem mansuetudine tua solita complectere. Quod equidem spero, non solum tibi tuisque omnibus usu magno, sed etiam accessioni tuae gloriae atque ornamento reipublicae non leve adiumentum esse futurum.

Assiduis nunciis fama percrebuit, Thurcum instruere classem multo maximam, cui adiecit centum [p. 47] pontones ad traiiciendos equos mirae magnitudinis. Eam ob rem multis oborta est sollicitudo et pavor, et eorum quisque timet, ne tam gravis tempestas in suam perniciem evolvatur. Quae res praecipue Venetos maxime urget, eosque timere, ne Cyprus illis adimatur, insula praedives et paene contigua litoribus Asiae, propterea magnis viribus conantur huic occurrere. Alii existimant, Thurcum alias provincias tanto apparatu invasurum esse. Quorundam opinio non absurda est, cui et ipse assentior, qui putant, quod classis Thurcorum navigabit in Hispaniam, id flagitantibus Mauris, qui complures in Betica a Rege Hispaniae defecerunt. Nam Thurcus revera unum Regem Philippum, omnium Principum Christianorum ut potentissimum, aliquantum veretur. Sunt etiam qui rem altius expendunt, ac Thurcum, siquidem tot gravissimis bellis distringitur, Moscovitico, Persico et Arabico; tamen subtili commento persuaderi ceteris posse arbitratur, se ipsum non modo non deiici animo, sed posse etiam aliis bello maritimo negotium exhibere; satis autem ipsi futurum, si tantisper hostes suos hoc pacto in metu continuerit, ac defenderit sua litora. O nimium negligentes {uostros} Principes, qui in tanta oportunitate facile possent se asserere in libertatem; sed {atoniti} expectant, ut Thurcus ab expeditionibus victor et gravis hostis redeat, atque ipsos excindat.

Vale felix.
Tranquillus servitor mp.

Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica