Franciscus Andronicus Tranquillus Antonio Werancio, versio electronica

Author: Andreis, Franjo Trankvil 1490-1571Editor: László Szalay Gusztáv WenzelDigitalizat kasnijega znanstvenog izdanja (1860-1871).

[Page]
Franciscus Andronicus Tranquillus Antonio Werancio S.
Note: (1538. jul. 11; Szalay 6, 11)

Scis meas necessitates et tu jam in amplissima fortuna es: cuppas et alias res, quas Budae accepisti, vel earum pretium mittas mihi. Quod quidem facies si bonus vir es, ut hactenus fuisti, et memineris varias vices esse fortunae. Me tibi commendo et omnia bona tibi opto.

Vale.


Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica