Carmina in manuscripto Budapestensi H46 (c. 1550--1571), versio electronica

Author: Andreis, Franjo Trankvil 1490-1571Editor: Bratislav LučinModerno izdanje (2001) prema rukopisu.

[Page 33]

Ad summum pontificem Pium V, Tranquillus Andronicus

Note: post 1566, ante 1571
Sancte pater, qui sceptra tenes sanctissima Christi,
Vera Dei soboles, qui per uestigia Petri
Ingrederis uitamque refers fesso orbe beatam;
Quod capita infractus sinuosae excideris hydrae,
Quod uirtute tua multas firmaueris urbes,
Quod noua lux mundo de te illuxisse uidetur, 1
Depulsis tenebris, in religione fideque,
Caesaris haec 2 laus est maior 3 Cirique triumphis;
Sed nisi perficias optata in pace 4 quiescant
Seruati populi et supremum numen adorent
Hostibus externis securi, ea gloria nempe
Non tam erit illustris neque certa sede manebit.
Ad uerum ergo decus te accingas, optime princeps, 5
Atque in barbaricas, pater, immanesque phalanges
Irrue iam praesente Deo faeliciter audax.
Quum primum aspicient insignia nostra salutis,
Terga dabunt 6 et nos laeti 7 exultabimus hymnis.

Ad caesarem Maximilianum, Tranquillus

Note: post 1562, ante 1571
Humanis frustra contendis, maxime caesar,
Viribus a capite horrendum depellere Turcum,
[Page 33v]
Quem Deus ob populi scelus immanemque trucemque
Carnificem immisit, semper qui cote cruentos
Exacuit gladios nostris ceruicibus instans,
Donec ad interitum redigat uestigia Christi.
Sed tamen euicta diuini numinis ira,
Mutato ingenio populorum lumine uitae
Omnia prosternes, quae nunc horrescimus, audax
Barbaricaeque cadent perculsae Herebique phalanges.

In filium Ioannis regis, Tranquillus

Quo ruis, ah demens? Quibus exagitare nefandis
Eumenidum furiis? Quae te fera uexat Erinnis?
Transfugis ad rabidos sacrati caesaris hostes
Exitiumque tibi populisque fidelibus urges
Barbaricas tenui socians cum gente phalanges.
Nescis hoc hominum genus execrabile et excors
Cautibus e Rhodopes duris et quercubus ortum,
Perniciem humanae sobolis, uestigia Christi
Quae sequitur numenque Dei praesentis adorat?
Infestum sacris pietati altaribus, instar
Nos pecudum tenet atque omnes discrimine nullo
Exagitat miseros diro subigitque furore,
Vtilitate fidem expendens, sua commoda tantum
Prospicit atque idem est pro tempore amicus et hostis.
Interdum quosdam ficto miseratus amore
In partem belli accurit ferus, impiger et trux,
Caedibus infractum posthac comprehendit utrunque,
Ut solet incautos miluus ranamque muremque.
[Page 34]
Immensas quaesiuit opes his artibus et iam
Europa atque Asia quam plurima regna subegit,
Non fidei morisque boni monumenta relinquens.
Sed, puer, insanis nec proxima mente reuoluis
Tempora. Nonne uides, ut te sine lege paterno
Deiecit regno? Et credis tibi quaerere curet
Regna alia? Immani pietas non regnat in hoste.
Id potius memores, imo quoque pectore figas,
Ceruus equum bello cum uinceret, ipse equus amens
Extemplo implorata hominis uirtute fideque
Euasit uictor, sed quo duce uincere ceruum
Contigit, assidue fert dorso frenaque mordet.

Ad Aluisium Cippicum, Tranquillus

Nobilis Aluisi, maiorum a stirpe uetusta,
Qui genus et proauos raris uirtutibus ornas,
Quid iuuat insano tantum indulgere dolori
Et lachrymis faedare genas et uellere crines,
Quod tibi natorum geminato funere acerba
Mors semel atque iterum luctus inuexit amaros?
Eximia, fateor, fuit indole notus uterque,
Magnas spes patriae, magna ornamenta dedissent,
Munere si diuum maturior afforet aetas.
Mortales omnes rapit insatiabilis Orcus,
Aequat cuncta sua nullo discrimine falce;
Quicquid mortale est, longa obliuione fatiscit.
Vna quidem pietas, caelestis origine uirtus,
Euolat e flammis et sese ad sydera tollit:
Huic tete ostentes, mortalia caetera spernas.
[Page 36v]

De infelicitate senescentium in aula regis, Tranquillus Andronicus

Bos iuuenis, ualide membris compactus et acer,
Pascitur et stertens instratusque accubat, at quum
Aetas et uires abiere neque aptus arando est,
Deseritur misere patiturque mala omnia, tandem
Carnifici lanio mactandus traditur insons:
Ingrato nihil est toto crudelius orbe.
Non secus in regum uersantibus euenit aula,
Quos distrinxit opum spes inproba, praua uoluptas
Quos agitat somnusque gulaeque profunda Caribdis:
Nil obstare putant, quin his potiantur in aeuum
Delitiis breuibus, quas perfida porrigit aula.
Quare securis nimium oblitisque senectae
Corporis atque animi uis denique frangitur omnis.
Tum uero inualidos, inopes et panis egentes
Nemo iuuat miseros, sed quisque immaniter odit.
Ipse etiam princeps, solitus laudare uigentis
Et studia et mores laeto inspectareque uultu,
Occulit ad lachrimas gemitusque immobile pectus,
[Page 37]
Nulla erumnosi rigidum miseratio tangit:
Vtile sectantur proceres modo, caetera temnunt.
Quin igitur, dum sensus adest uiridisque iuuenta,
Istum fallacem quamprimum defugis Orcum,
Tempestiua paras uirtute alimenta senectae,
Postea ne frustra doleas seroue queraris
Illisus scopulis desperataque salute?

Millos Pariseuich pugnat ex prouocatione cum Bachota Turco, Tranquillus

Dum spectant armatae acies insigne duellum,
Quo fuit haud ullum toto praestantius aeuo,
Noster ab Helisiis et Bachota Turcus ab Orco,
Inuictis iuuenes animis, duo fulmina Martis,
Concurrunt saeuisque ruunt in uulnera telis,
Orbatae ut tigres catulis, ut dira leones
Quum rabies agitat caecosque ad praelia trudit.
Tum Deus et uirtus nostro affuit: amputat hostis
Ense genu; ille quidem secti 9 pedis immemor omnes
Instructus framea clypeoque uiriliter ictus
Excipit et rara sese uirtute tuetur.
In caput, ut tandem letali uulnere Millos
Rem peragat, magnis attollens uiribus ensem
Dirigit: is fixus clypeo irreuocabilis haesit.
Sic tamen ipse trucem nimisque dolore furentem
Spirantemque minas succiso poplite non est
Ausus adire uirum bellacem cominus, atqui
Grandine permulta saxorum perdidit hostem.
Tum partis demum spoliis uirtute superbis,
Exultans magnis nostrorum plausibus heros
Accipitur decorisque sui nunc fama refulget.
[Page 46v]

Conquestio ad caesarem et alios principes, Tranquillus Andronicus

Cur audes, caesar, tantum confidere Turcis,
Prima quibus praedura silex et quercus origo est,
Quos rabies agitat, quibus implacabile pectus
Pascitur in lachrymis miserorum et sanguine gaudet?
Nulli hominum seruare fidem execranda propago,
Verum abiuratis consueuit fallere diuis.
Tantisper, dum cauta satis sese instruit atque
Dum reparat uires, faedus promissaque seruat;
Perfidus at postquam miseros contuderit hostes,
Immemor ipse sui, sanctae pietatis et aequi,
In uicina rapit ferus arma et proxima quaeque
Dirripit ac duris sine fine laboribus urget.
Hoc scelere innumeras gentes populosque subegit
Et formidati longas diffudit habenas
Barbarus imperii. Reges ad iniqua coacti
Quaesitae accipiunt deformia faedera pacis,
Quam mox, ut libuit, perfringit barbarus et trux
[Page 47]
Ad solitas fictasque suas conuertitur artes.
Tu meminisse uelis, quanta cum fraude quibusue
Legibus impositis tecum egerit, optime caesar,
In media quoties simulata pace fefellit.
Pannoniae regno potitur, nec finibus istis
Contentus, sed enim subuertere barbarus ardet,
Quidquid ad Hesperios iaceat solemque cadentem.
Non Albi Rhenoque putet fore se Germania tutam,
Non Pirenei scopulosa cacumina montis,
Non Tagus aut spaciosus Anas defendet Hiberos.
Quem neque Caucasiae rupes, non ocyor Euro
Tigris et Euphrates, Cilicum non aspera claustra,
Europam findens Asiamque Propontidis unda,
Nullae hominum uires nec opes potuere superbum
Ingentisque animi pridem retinere tyrannum,
Quin celeris flammae, rapidi quoque turbinis instar
Impiger oppositas peruertat ubique phalanges.
In tantum nostris refrixit pectore uirtus,
Vt nemo ad fratrum extinguenda incendia currat,
Et saluum imprudens sese arbitratur et amens,
Quum uicina ruunt diroque uruntur ab igne,
Quocunque attonito et communi algente ruina.
Nunc petit instructus Venetos terraque marique
Perdere, qui soli infandis conatibus obstant,
Ne tandem subigat totum insaciabilis orbem:
Qui faueat Venetis summo discrimine, nusquam est.
Tu, caesar, fratresque tui - nam occasio fluxa est -
Arripite hoc tempus, communes iungite uires
Vnanimes Venetis: regno patriaque furentis
Faucibus erepta terram expurgabitis Orco.
[Page 47v]
Non dicam excidat Venetos: uerum Illyris ipsa,
Portubus atque uiris multo clarissima, nobis
Si forte adimitur sine defensoribus aequis,
Nescio quid sperare queant tua proxima regna.
Altera Picenos clades Apulosque sequetur.
Non uictrix olim populorum Roma nec Arnus,
Gallia nec pugnax, Morini gelidusque Bootes,
Hesperus et quicquid terrarum amplectitur altus
Oceanus patria non a ceruice repellent
Terribiles ausus Turcorum horrentiaque arma.
Ergo agite, o proceres, et tandem incumbite toto
Pectore solliciti in propriam cuiusque salutem,
Optatum dum tempus adest, dum barbarus hostis
Distrahitur uario per multa pericula bello.
Sin minus, ignaui longinquas quaerite sedes,
Quo uis barbarici nequeat penetrare furoris.
Summe pater rerumque sator, cui maxima cura est
Humani generis sanctissima iussa sequentis,
Nolis ad 10 extremum electam tibi perdere gentem:
Sit satis innumeris toties monuisse flagellis.
Respice in abiectam oppressamque tyrannide plebem,
Si sceleri iratus nostras audire querelas
Contemnis, ceu nobis obliuione sepultis
Te moueant gemitus, lacrymas miseresce tuorum,
Quos premit atque agitat uinclis immanibus hostis.
His tamen erumnis simul assiduoque labore
Te modo, Christe, colunt, nulli uiolabile numen.
[Page 48]

Tranquilli Andronici Dalmatae contra Thurcos, comunes Christianorum hostes, ad Deum optimum maximum oratio

Summe pater rerumque sator, qui lucida Olympi
Et loca pura tenes nullum metuentia finem,
Qui quatis imperio terram caelumque profundum,
Horrida Neptunum miscentemque 11 aequora uentis
Compescis rursusque iubes attollere fluctus,
Sacratam accinctus candenti fulmine dextram,
Das animum uitamque bonis mentemque pudicam;
At scelera innumeris sectaris perdita semper
Suppliciis, iusta mundum sub lege gubernans:
Huc precibus conuerte meis pia numina castis.
Immeritos quae cura trahat, quam longa laboris
Ingentis series mortalia pectora uerset,
Disce, pater, nostrosque metus miseramque ruinam,
Quam rabidus populoque tuo gentique minatur
Hostis atrox uultu manibusque rapacior atris,
Religio quem nulla mouet, qui fasque piumque
Contriuit pedibus, contempserit ore nefando
Contra hominum legesque tuas pulchrumque pudorem.
Nec satis est rapidis agros supponere flamis,
Maenia disiecit, uastatis edibus amplae
Dirripiuntur opes, quas ingens cura laborque
Tempore tam longo per summa pericula uitae
Legerat. O superi, frustra pia uota fatigant
Vos hominum gemitusque frequens lachrimaeque fluentes.
Pars ante ora patrum, patrios pars ante penates
Interfecta iacet, neque liuida busta paratis
Conduntur tumulis optataque funera desunt.
[Page 48v]
Templa quibus careant maculis, aut denique quas non
Sacrilegas sensere manus? Expromere uerbis
Difficile est magnosque cient suspiria luctus.
Vel meminisse piget! Modo sancto quaelibet aedes
Numine plena tuo fuerat, tibi thura precesque
Fundebat populus multo Christianus honore:
Nunc stabulantur equi, nunc tantum Aegiptia faedo
Sistra strepunt sonitu, nunc orgia uana feruntur,
Improba nunc longo turpem stridore cerastem
Turba colit. Nec Vesta suis placidissima sanctis
Virginibus prodest, quae passim crine soluto
Raptatae querulis uastissima luctibus antra
Impleuere, Deum frustra clamore petentes
Auxilium, amisso pulchro sine lege pudore.
Quid referam miseros, quos post incendia, saeui
Post rabiem gladii tristis fortuna relictos
Ad grauiora nimis seruauit? Dira flagello
Obuolat ante oculos horrendae mortis imago.
Terrent mille neces: morte infelicior ipsa est
Vita hominum, liceat modo uitam dicere, quando
Libertas, comune bonum preciosius auro
Atque opibus Lidiis Scithicis longeque smaragdis
Pulchrius, eripitur. Varios tamen adde labores
Continuosque simul: quosdam prope Tartara nigra
Haerentesque locos Diti Stygiaeque paludi
Insatiatus amor Lucri quoque, dira Cupido
Viscera telluris miseros detrudit in ima,
Vnde Hecatem et grata percinctum lampade Phaebum
Conspicere - at frustra! - sublato lumine tentant.
Occupat hinc macies squalentia corpora, pallor
Plurimus ore uenit morbi et properata senectus.
Cogitur hic duris terram proscindere uinctus
[Page 49]
Compedibus, semperque pati quoscunque labores
Et tumidas perferre hyemes Hyadasque madentes,
Concretisque graui requiescere frigore campis
Vestis egens, demum tolerare famemque sitimque;
Ille loco tauri colum summitere iniquis
Ponderibus currus flagris 12 agitatus adustis,
Aspera seu duris spumantiaque aequora remis
Vertere, uel caelo noctesque diesque sereno
Excipere et nebulas sonituque tonitrua magno
Densa micante polo, quando undique pontus et aether,
Fulminibus iaculatus Athos, atque altus Olympus
Contremit, et superis usta Acroceraunia flamis.
Hinc Aquilo praeceps, illinc rugientibus Auster
Turbinibus magnos uoluentes aethere fluctus
Ingeminant causasque metus mortemque minantur.
Ipse igitur saeuo Busiride saeuior hostis
Atque Oetheis nimium crudelior aris
Sic tua contemnit cuique admiranda, fidemque
Debilitat, gratumque tibi populumque fidelem
Conterit assiduis, uelut ingens turbo, procellis.
Haec fera Thurcorum soboles tot regna, tot urbes
Imperio adiecere 13 suo, ditissimaque arua,
Paphlagonasque 14 uagos, buxo undantemque Cytoron, 15
Faelicemque Gigis patriam, cui Maexia cultu
Laeta superiaceat, propriae quoque causa ruinae –
Alta diuturno colapsaque Pergama baello.
Deinde premit Lyciam primis notosque uolucrum
Auspiciis Caras, Cilicum transgressus et undas
Inuisas tunc, Cydne, 16 tuas, quum tabida regis
Corpora reddideras, Armenis proxima post haec
Maenia Capadocum, rigidi claramque Trapezon
In gremio Euxini, 17 Medos Parthosque fugaces.
Vsque ad longinqui 18 8 feruentia culmina Tauri
Caucaseumque iugum longas protendit habenas
[Page 49v]
Imperii, cui diues Arabs, cui thure Sabeus
Insignis simul et septemplicis ostia Nili
Deflexere caput: manibus tua sacra prophanis
Sunt monumenta, pater, quae polluit improbus hostis,
Et natale solum, et, quas tu legeris, urbes.
Haud Asia contentus erat, Lybiamque parauit,
Atque Europaeae seruit sibi frigida terrae
Taurica, et Euxini resonantia littora Ponti,
Armiferam Thracem, ditis populosaque regna
Aemoniae, Pellamque ducum deuicit alumnam.
Quid memorem Thebas, quid claro sanguine Achaeos,
Pierios colles, et amena cacumina Cyrrhae,
Eximiam Pelopisque domum, uiridantis oliuae
Praemiaque, et doctas aetherno nomine Athenas,
Caoniae gentemque trucem quercusque loquentes?
Dardanios Tribalosque simul iuga ferre coegit,
Misia dehinc capta est, uastatur et Illyris alma,
Martigenamque lupi sceuo de more Lycei
Dalmatiam populatur atrox, castella Curetum
Disiicit in tumulis, nec uos uaga flumina multum,
Pannoniae, tutantur aquae; uel semper in armis
Bellaces exercet equos rabidusque furore
Excurrit longis ut Maenas concita tyrsis.
Non aliter flauas ignis depascit aristas
Praecipitis Boreae sibilosis flatibus auctus,
Quam fera progenies uastos bacchatur in agros,
Continuis nostras uires quoque conterit 19 horis. Note: 120
Acumulantur opes gladiosque in cote cruentos
Exacuit, cunctas donec ferus occupet oras
Litus ad Hesperium, 20 quo uelox semper Iberus
In mare spumosis tumidum deuoluitur undis,
Qua uel oliuifero redimitus uellere Bethis
Iungitur Oceano, proprio dum Marte Britannos
[Page 50]
Vincat et extremis Tulem quoque finibus orbis.
Hoc immane genus Terra Enceladoque parente
Progenitum, cui nulla sitim haec opulentia tollit,
Postquam terrarum diro potietur amore,
Dehinc tentaturum (si fas est credere) caelum
Montibus impositis conscendere teque supremis,
Rex hominum diuumque pater, depellere uelle
Sedibus, etherea sanctosque in parte locatos
Deiicere, et pedibus subiectas trudere in oras.
Nam uiolat si iura deum, populumque fidemque
Persequitur saeuo uelut atrox bellua morsu,
Nonne putes, dirae si plena potentia menti
Afforet, ethereae caelestia protinus arcis
Sceptra tibi eriperet? Quae nos iam maxima cura
Sollicitat uariosque metus magnosque labores
Ingerit, instantem dum tristia fata ruinam
Obiiciunt. Tam grande nephas, discrimina tanta
Quem non comminuant? Tua quem fidissima plebes
Imploret uentis pelagoque excussa furenti
Naufraga? Laedaeos fratresne, an Prothea formas
Fingentem uarias, lituo Tritonaue cinctum,
Seu forsan nigri dominum Plutona barathri,
Aut geminam prolem 21 Latonae, aut Martis inanes
Belligeri sonitus, priscorum numina uana?
Quae quoniam impensi contempsimus, undique certis
Hostibus opprimimur, nobis neque Sarmata nec Thrax,
Non Hierus intonsus, non est Arimaspus amicus:
Quae faueat, toto nulla est gens impia mundo.
Heu, quod deterius, mutuis Christiana propago
Decertant odiis inter se; plurimus armis
Interiit populus: testantur sanguine tincti
Mincius atque Athesis, Benacus 22 12 et ipse cruore
Creuerat humano, pulchrae pars denique multa
[Page 50v]
Quolibet Ausoniae miseris repleta uirorum
Funeribus nigro sua tristia uellere cinxit
Tempora: nunc etiam nunquam fera praelia desunt.
Tu, pater omnipotens atque infinita potestas,
Vnica nostra salus, cuius sine numine sancto
Nec folia arboribus uentis agitata mouentur,
Solus opem praebere potes, obliuia si non
Te teneant hominum, quod nulli credere fas est.
Ter bino quid enim caelum fecisse labore
Prodesset, certisque locis elementa tulisse
Humanae sobolis causa, Christumque figuram
Accepisse hominis? Quae perdita crimina nobis
Auxilium prohibent? Quum te feruentior ira
In scelera urgeret quondam tollenda prophana,
Nunquam passus eras, grauiter sine fine tot annos
Vt tua sic acri premeretur 23 turba flagello. Note: 175
Tu quoque Erithraeis diri pharaonis 24 in undis
Signa, duces, equites 25 longam sumerseris ultus
Nequitiam, dignas tribuens pro crimine paenas,
Et uiduae facinus saeua obsidione fugauit
Olim hostes uirtute tua, uel nobilis Hester
Faemina seruauit populum tua iussa sequentem.
Nonne piis uolucrem Phaebi nostro orbe quadrigam
Commotus precibus multis firmaueris horis?
Saepe uel in paruo praesens discrimine plebi
Affueras: cur nostra, precor, non ultima damna
Te moueant? Aliis faueas, uideare nouerca
Nonullis? Semperne metu uastoque praememur
Agmine curarum? Saeui nullusque laboris
Finis erit? Nullisque modis minuenda ruina est?
Sed quibus hostiles plagis, quibus hostibus ausus
Comprimeres, fidos quum sic excludis amicos?
[Page 51]
Iustitiae quae 26 forma tuae? Peccata rependis
Impia muneribus, iustorum uota precesque
Negligis! Haud possum tamen unquam credere, quin te
Haec teneat complexa Deum pulcherrima uirtus,
Qui caelum et terras aequo sub pondere libres.
Hethereos quis enim temere sic iudicet ignes,
Septenas caelique rotas, errantiaque astra,
Temporibus certis miro quoque et ordine semper,
Nunc petere antipodas, nunc has emergere in oras,
Algentesque hyemes mitis florentia ueris
Germina, et aestatis feruentia labra tepentis
Pomiferi autumni pallentes arbore frondes
Et pluuias sudosque dies producere nutu
Absque tuo? Vastis quis claudere possit in antris
Aeoliam rabiem? Quis motos sistere fluctus?
Omnia continuis tua uirtus temperat horis.
Saepe quidem nebulas disieceris ipse rogatus,
Sustuleris morbos, atque atro funera tabo
Reppuleris, Martisque sonantia fulmina bello:
Imperio cessere tuo Neptunus et aether.
Quare igitur, qui uera tenes, dominator Olympi,
Lumina iustitae, totum moderaris et orbem,
Crudeles sontesque premis, uirtutibus ampla
Praemia das, posco: miserae sucurrere genti,
Implorate, uelis, ne spes nos irrita fallat.
Num sileam, pactumue tuum meminisse pudebit?
Quum tua candenti sanctissima numina nimbo
Circumsepta forent quondam melioribus annis,
Dilectam sobolem, cuius uestigia iustis
Passibus insequimur, tibi longo faedere uinctam
Adiectaque fide firmasti tempus in omne.
Non haec interpres diuum Cillenius ales,
[Page 51v]
Nuncia non tulerat Iunonia discolor Iris –
A facie ad faciem manibus mandata sacratis
In tabulis descripta tuis et amore paterno
Cum ductore loquens Hebreae gentis ad unguem
Perpetuo dederis nostros semperque labores
Tollere pollicitus. Quod uel ratione suprema
Duceris, ut facias: animantia bruta uidemus,
Hircanas saeuasque tygres Libicosque leones,
Se quoque pro catulis ultro obiectare periclis.
Haec solum natura docet: prudentia nulla est,
Qua moueantur enim. Qualem speremus 27 habere
Te, genitor, cuius comes est sapientia summa
Et bonitas immensa quidem, nisi crimina nostra
Grandia te incendant? Fateor: peccauimus, inquam,
Ignarus rerum populus; nos uana uoluptas
Gypsatis manibus blandoque teterrima uultu
Allexit, nos turpis amor, nos dira cupido
Ambitioque, gulaeque 28 scelus, manifesta uorago,
Traxerat a recto uiolenti tramite cursu.
Quod si longeui iam te non paenitet aeui,
Teque tuosque feris nisi uis comitere prorsus
Hostibus, o, magni, certissima gloria rerum,
Sancte pater, mundi decus et sapientia summa,
Vnica spes nostri, tandem miserere piorum:
Auertas rabiem, tantam depelle ruinam!
Supplicii satis est, seruato has denique paruas
Relliquias hominum, nostris quoque uiribus adde
Virtutem, qua nos hostis uesana prophani
Agmina ad interitum redigamus, siue subactus
Legibus et sacrae supplex obtemperet aulae.
Quisque tuum laudet nomen uotisque precetur,
Quatenus excelso contingit uertice Olympum
Maurus Atlas, gelidam quo surgit mundus ad Arcton,
[Page 52]
Atque ubi Tithoni linquens Aurora mariti
Complexus primas illustrat lampade terras,
Vsque et Hyperboreis uicinae montibus orae
Te resonent et templa tibi pulcherrima surgant. 29
Non aries uitulusque tuis mactentur in aris:
Balsama, myrra recens, passim quoque pinguia thura
Assiduis precibus magno fundantur 30 honore,
Omnipotens solusque Deus genitorque uoceris.
[Page 64v]

Antonio Verantio, episcopo Agriensi, Tranquillus

Iam mea non Helicon, iam non Parnassia laurus,
Non turba Aonidum Phaebo comitata sororum
Plectra mouent, solitas nec dant in carmina uires.
Sed tu si praesens grata adspiraueris aura,
Non modo Pierios superabo uertice colles,
Verum ego cigneis uolitabo per aethera pennis.
Notes
1.
Versus in margine sinistra scriptus
2.
Post haec deletum est maior
3.
maior super Cirique scriptum est.
4.
pede deletum et pace superscriptum est
5.
Versus in margine sinistra scriptus
6.
Post dabunt verbum deletum est
7.
lętisuper exultabimusscriptum est
8.
Da je pjesma nastala između 29. XI. 1569. i 1571, kada Trankvil umire, usp. Belamarić studije, str. 469)
9.
Correxi ex recti
10.

Nolis ad metrum claudicat

11.

Correxi ex miscentem

12.
Correxi ex flaris
13.
Correxi ex adiucere
14.
Correxi ex Paphlagonias
15.
Correxi ex Cytheron
16.
Correxi ex Cynde
17.
Correxi ex Ingremio euxisum
18.
Correxi ex longiqui
19.
Ex conterrit correctum est
20.
Correxi ex experium
21.
Post prolem deletum est Barat
22.
Correxi ex Bonacus
23.
Correxi ex premetur
24.
Correxi ex Pharnonis
25.
equites deest in manuscriptu. Supplevi ex editione principe (Augustae Vindelicorum, ca MDXVIII)
26.
Correxi ex que
27.
Correxi e supremus
28.
Correxi ex gule
29.
Correxi ex surgent
30.
Correxi ex fundatur

Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica