Curationum medicinalium Amati Lusitani medici physici praestantissimi centuriae duae, quinta videlicet ac sexta, [...] cum indice omnium curationum quae ipsis centurijs continentur. Omnia nunc primum in lucem aedita

Author: Amatus Lusitanus 1511–1568Editor: Neven Jovanović2024-01-21

Curationum medicinalium Amati Lusitani medici physici praestantissimi centuriae duae, quinta videlicet ac sexta, [...] cum indice omnium curationum quae ipsis centurijs continentur. Omnia nunc primum in lucem aedita
Venetiis : ex officina Valgrisiana, 1560
[...]

Ragusii ciuitatis breuis descriptio, per Amatum Lusitanum.

Ragusium, urbs parua, sed antiqua, et Venetiarum simia, ad mare Illyricum inter rupes sedet, et meridiem spectat; et propterea australibus uentis est obnoxia, in qua hyeme homines grauius et frequentius morbis uexantur. Vina potentia, sed insalubria fert; fructus paucos; triticum, ut quae campis careat, nullum; republica gubernatur admissis tantum nobilibus; qui et politici sunt homines, et diuites satis, ac sobrii. Praeter nobiles populus numerosus est; cuius pars altera mercatores sunt, homines ciuiles satis, merces, ut nobiles, per plures orbis partes, in gentibus, ac miris suis nauibus exercentes; reliqua pars populi misera est, et pauperie afficitur.

[...]

Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica