De rebus Dalmaticis libri octo

Author: Dominici ZavoreiEditor: Iva KurelacNovije znanstveno izdanje (2008).

pagina f1Dominici Zavorei
De rebus Dalmaticis libri octo
Admodum illustri ac reverendissimo domino domino Fausto Verantio, episcopo Chanadiensi, sacrae caesareae regiaeque maiestatis consiliario, cognato et domino meo {obsservandissimo}.

Cum aliquot ab hinc annis mihi ab hac nostra Sicensi urbe, praeter meam opinionem abesse meoque ab ea non exiguo incommodo exulare contigisset, ut huic intestino dolori medelam aliquam afferrem, variarum historiarum lectione operam nauare coepi, a qua magna ex parte sum ea molestia levatus, quę solet eos exercere, qui patriam deserere coguntur. Coeterum, inter legendum plurima sese mihi obtulere, quę ad hanc nostram Dalmatiae {provintiam} pertinebant, quę propterea hoc in ocio ex temporum ordine in unum redigere, atque de rebus Dalmaticis historiam contexere decrevi, itaque feci. Magnam, vero, lucem operique meo huic attulit labori commentariolus, qui de Dalmatiae regibus inscribitur e Slovina a Marco Marulo in Latinam linguam conversus. Quę quidem historia sicut tum ex hoc, tum ex illo probato auctore excepta est, ita facilius et dulcius in parvum volumen redacta leguntur, quae sparsim hinc inde {colecta} sunt at praeterea pagina f1v clarius et uberius. Si quidem ex variis nostrae {provintiae} privilegiis et literis publicisque instrumentis addidi plurima, quae et uberiorem et pulchriorem meum hunc laborem reddidere fidemque auctoribus a me citatis, unde descripta sunt haec certiorem attulere. Quibus cum tantum mea consentiat sententia, reliquos ab his omnes utpote qui fabulas potius Dalmaticas, quam historias elucubrasse videantur, nihil prorsus faciendos et reiciendos arbitratus sum. Igitur, tibi admodum illustris et reverendissimo vir, meo uti singulari patrono tuoque mihi sanguine coniuncto, opus hoc magnitudine sane exiguum, verum labore in eo construendo non parvum dicatum volui. Aequum etenim visum est, ut tu, qui claros ortus tui dies e Dalmatia {provintia} susceperas, eiusdem quoque provinciae res gestas, quae ad hunc usque diem sparsę ac egregiis aliarum gentium facinoribus veluti opertae, nullius proinde famae iacuerant, in unum a me {colectas}, legendas fovendasque susciperes meque, ut facis, amare pergeres. Vale.

pagina f2
Admodum reverendo domino Thomę Surichievich, archipresbitero Sibenicensi, sacrae theologiae doctori, Dominicus Zavoreus salutem plurimam dicit

Sępe evenit, ut ex malo bonum eliciamus et ex incommodo utilitatem reportemus, ut mihi quatuor iam fere anni sunt, {acidet}. Siquidem cum in hanc civitatem advenisset homo quidam staturae mediocris, aetatis quinquaginta annorum, facie rubicundus, {canicie} conspersus, nomine Rubertus Bonaventura {Britanus}. Hic primum apud quandam annosam mulierem est hospitio susceptus, postea vero cum se tuum in literarum studiis contubernalem Romae in Germanorum collegio fuisset faceret {cerciorem}, in tuam domum a te perhumaniter exceptus est, ex quo postmodum factum est, ut multorum amicitiam virorum, tum saecularium, tum ecclesiasticorum facile iniret, quibus omni se bonarum litterarum gerere eruditum ac insignem historicum facile praebebat ac provinciae Dalmatiae rerumque in ea gestarum mire studiosum demonstrabat. Quare, cum quadam die a me inter deambulandum efflagitasset, ut libros decem, quos de rebus huius {provintiae} lucubraveram illi ostenderem, ego qui talem virum plurimi ducebam, facere non potui, quin eos illi lustrandos simulatque pagina f2v aliquibus mendis scatentes traderem corrigendos, quos ubi mihi restitueret summopere me hortabatur ut illos {tipis} darem, sed mihimet parum fidens illos prodire in lucem verebar, quod in causa quoque fuit, ut sex libros denuo illi emendandos concederem, sed quoniam fingebat, se Surium insulam Spalatensis ditionis profecturum, ubi in ecclesia Sanctę Mariae, apud villam maiorem, Marcum Marulum quosdam libros in quibusdam muris reposuisse (ut scripta eiusdem, quae penes se retinere dicebat testabantur) affirmabat. {Cleocem} propterea quae Venetias {proficiscibatur} (me presente) ingressus, quod diceret extra portum huius ciuitatis cymbam, quae illum erat Surium ductura expectare, illi dictos sex libros reliqui, ut secum corrigendos (ut dixit) asportaret, qui tamen Venetias profectus, haud amplius a me visus est. Unde illusus ab illo, timens, ne meos partus ac labores alii sibi adiudicarent, ad nova studia me contuli et primum librum erroribus respersum, novum copiosiorem et priore veriorem totum reformavi. Reliquos, qui novem fuerant, multis quae superflua mihi videbantur, expurgatis, in septem libros congessi. Hinc sese mihi obtulit occasio legendi multos variosque libros atque proinde opus universum factis memoria dignis {provintiae} huius, ut pagina f3 inter legendum facile tibi futurum arbitror omnia animadvertere, exorandi. Quare omnino in animum induxi (tuo tamen consilio) illud in lucem edere, ut quę a tot gravissimis auctoribus fuerunt litteris commendata sparsim, in unum redactis bonarum artium studiosi valeant facilius frui. Tuam igitur hac de re sententiam expecto.

Vale.

Nobili ac studioso viro domino Dominico Zavoreo, Thomas Surichievich, archipresbyter. Salutem.

Satis profecto sum miratus, quod vir religiosus eiusque aetatis ac doctrinę, tot annos distulerit ea domino restituere, quae bona fide possidere non potest. Scripta enim, de rebus Dalmaticis apud illum ea lege dimiseras, ut tibi quam primum redderet. Sed, quid miratus dixerim? Mirum enim non est, si homo hic vafer, qui sibi vestes mentitus erat, [fuerit] tibi quoque ementitus libros. Quare factum est, ut qui tuis nunc lingua solutiore atque eloquentiori conspiceris. Age igitur, ut da praelo opus, quod prae manibus habes. Sic enim, et [hominis] {audatiam} compesces et illustri ac tua commemoratione ac studiosa variarum rerum collectione, te apud viros studiosos gratum tuaeque patriae non immemorem declarabis. Haec tibi non suaderem pagina f3v Dominice mihi colendissime, nisi tui facillimi suavissimique mores, doctrina ac animi candor mihi essent perscripta. Proinde, si velis tranquillo esse animo et difficultatem istam, quae non tuo, sed fortunae vitio apud te est, tua industria superare, mente concipito, quod labor, quo difficilior est, eo {charior} et laudabilior duci solet.

Vale et me, uti conservisti, dilige. Nonis Iulii MDCII.


Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica