Epitaphia Marci Maruli

Author: Auctores varii, Božićević Natalis, Frano, Martinčić, Franjo, Martinčić, Jerolim, Alberti, Nikola, Alberti, Antun, Papalić, Jerolim, and Paskvalić, DonatEditor: Neven JovanovićDigitalizat modernog znanstvenog izdanja (2006).

Epitaphia Marci Maruli

1 Epitaphium Marci Maruli per Franciscum Natalem

Irrita res mors est; non sunt obnoxia morti
Corpora si semper uiuere posse datur.
Marulus aeternum diffusus nomen in aeuum
Viuere post cineres incipit ecce magis.
Viue igitur, quicunque sapis, uirtute magistra,
Funereo cupias si superesse rogo.

2 Aliud epitaphium per eundem (⟨per Franciscum Natalem⟩)

Quis iacet hic? - Marcus. - Quis Marcus? - Marulus ille,
Cuius honos terras, spiritus astra tenet.
Tanta quibus meruit tantus uir dotibus? - Orbem
Vindicat eloquio, religione polum.
Vix, puto, credibile est dominis placuisse duobus;
Hic placuit; tanto uir fuit ingenio.
Macte, uiator ades quisquis, uirtutibus esto,
Qui cupis et mundo gratus et esse Deo.

3 Francisci Martiniaci Spalatensis

Exemplar nitidum beatioris
Vitae, Marulus hic situs quiescit,
Cuius pars melior polum petiuit,
Fama sed celebrem magis superstes
Reddit post cineres diuque reddet.
Famam uiuida - quis neget? - perennem
Virtus, religio polum meretur.

4 Hieronymi Martiniaci fratris ipsius

Virtutum exemplar securae regula vitae
Marcus in hoc tumulo Marulus ille iacet.
Marulus ille, inquam, dicendi atque arte canendi
Notus in Eois Hesperiisque plagis;
Et licet extiterit proauorum stemmate clarus
Ingenii uicit nobilitate genus.
Vrna tegit cineres, expers sua fama sepulchri est;
Pro meritis animus regna superna colit.

5 Nicolai Alberti Spalatensis

Carpe, uiator, iter, Marci nec funera fletu
Prosequere: haec tristi funera morte carent.
Ossea pars terra si conditur, ignea Olympum
At colit, et nomen cuncta per ora uolat.

6 Antonii Alberti Spalatensis

Maesta Camenarum nigra cum ueste caterua
exequias Maruli, flebile tractat opus.
Quo gaudent socio superi, terra ipsa superbit
Talis honoratum corpus habere uiri.

7 Hieronymi Papalis iunioris

Cuius honoratum rutilantia sidera nomen
Transuolat, et solis pulsat utramque domum,
Pagina sacra uiget cuius uulgata per orbem
Vitaque, sub tumulo Marulus ecce iacet.
Sit licet iste cinis, beneolentes fundit odores,
Maius et extincto corpore nomen habet.

8 Presbyteri Donati Pasqualitii.

Proh dolor, heu pietas, quis nunc non pectora tundat,
Et laceret duris unguibus ora simul:
Occidit heu quoniam nullo moriturus in aeuo
Marulus, ingenio notus ad astra suo.
Quo moriente quidem fleuit Parnasia laurus
Fregit et auratam maestus Apollo chelym:
Hic tamen aeternum uiuet, uicturus et ultra
Secula, Diuino condita consilio.

9 Eiusdem. (⟨Presbyteri Donati Pasqualitii⟩)

Quem premit hoc silicis pondus? - Ne quaere, uiator.
Dic, rogo, si placeat! - Marulus hic iaceo.
Marule, tune iaces? - Is sum. - Proh, Marule, et ipse
Tristia fata subis? - Corpore, fama uiget.

Appendix A Notae:

1S ff. 95v-96r, 107v = Marković 1954, c. LXX = LXXX (p. 113, 121); Trag. f. 53r; V f. 58v = Šrepel 1899, p. 17; tit. Epitaphium Marci Maruli Marković 1954, LXX; v. 1 Irrita: Irita S, Trag.; mors... morti: fatum... fato S f. 95v-96r; v. 3 diffusus: difusus Trag.; v. 5 quicunque: quicumque Marković 1954, LXX.

2S f. 96r, 107v = Marković 1954, c. LXXI = LXXXI (p. 113, 121); Trag. f. 53r; V f. 58v = Šrepel 1899, p. 18; tit. Aliud... eundem S f. 107v: Epitaphium eiusdem S f. 96r, Dicti Francisci M. M. Trag., Aliud per eundem V, Šrepel 1899; v. 4 Vindicat: Vendicat S, Trag., V, Šrepel 1899; eloquio: elloquio S; v. 8 Qui: Si S f. 96r, Marković 1954 c. LXXI

3S 107v-108r = Marković 1954, c. LXXXII (p. 121); Trag. f. 52v; V f. 59r = Šrepel 1899, p. 18; tit. Franc-i Martiniaci Marco Marulo epitaphium; v. 5 Reddit S, V, Šrepel 1899, Marković 1954: Reddidit Trag; v. 6 Famam S, Marković 1954, Trag.: Fama V, Šrepel 1899; quis S, Marković 1954, V, Šrepel 1899: cur Trag.

4S f. 108r = Marković 1954, c. LXXXIII (p. 121); Trag. f. 52v; V f. 59r = Šrepel 1899, p. 18; tit. Hieronymi Martiniaci fratris ipsius S = Marković 1954, V = Šrepel 1899: Hier-mi Martiniaci. Mar. Mar. ep.; v. 1 securae: seuerae V = Šrepel 1899, secutae Trag.; v. 2 Marcus S = Marković 1954, Trag.: Marulus Šrepel 1899; v. 2-3 Marulus V = Šrepel 1899, Trag.: Marullus S = Marković 1954; v. 3 arte V = Šrepel 1899, Trag.: certe S = Marković 1954; Eois Hesperiisque S = Marković 1954: Eois, Hesperijsque V = Šrepel 1899, Eoijs Experijsque Trag.

5S f. 108r = Marković 1954, c. LXXXIV (p. 121); Trag. f. 53r; V f. 59r = Šrepel 1899, p. 18 = Zbornik 1950; tit. Nicolai Alberti Spalatensis S = Marković 1954, V = Šrepel 1899: Nic-i Alberti M. M. Ep. Trag.; v. 4 At Trag., V = Šrepel 1899: Ast S = Marković 1954, Zbornik 1950

6S f. 108v = Marković 1954, c. LXXXV (p. 121); Trag. f. 53r; V f. 59r = Šrepel 1899, p. 18; tit. Antonii Alberti Spalatensis S = Marković 1954, V = Šrepel 1899: Ant-i Alberti M. M. Ep. Trag.; v. 2 flebile V = Šrepel 1899, Trag., Marković 1954: flebille S; v. 3 socio S = Marković 1954, V = Šrepel 1899: sotio Trag.

7S f. 108v = Marković 1954, c. LXXXV (p. 121); Trag. f. 53r; V f. 59r = Šrepel 1899, p. 18-19; tit. Hier-i Papalis iunioris M. M. Ep. Trag.; v. 1 sidera S = Marković 1954: sydera V = Šrepel 1899, Trag.; v. 2 utramque S = Marković 1954: utranque Šrepel 1899; v. 6 Maius V = Šrepel 1899, Trag., Marković 1954: Mayus S

8V f. 59 = Šrepel 1899 = Zbornik 1950.

9V f. 59 = Šrepel 1899 = Zbornik 1950.

10Trag. f. 39; v. 5 Libycis: Libicis Trag. - Benedictus de Mulla comes et capitaneus Spalatensis fuit 1549-1552.

11Trag. f. 39; tit. hexastichon: hexasticon Trag.; v. 2 sidere: sydere Trag.

12U izvorniku igra riječi: benedictus, "blagoslovljen", istovremeno je vlastito ime kneza Mule.

13Trag. f. 39

14Trag. f. 39v.

15V, f. 56; Šrepel 1899; Marković 1952

16Trag. f. 32v; v. 2 Contegit: Contigit Trag. - Petrus Lucius fortasse est ille procurator cassae operariae (Cassa dell'operaria) cathedralis Traguriensis cuius mors notata esse videtur ad annum 1545. Cf. Trag. f. 116r.

17Trag. f. 34v; tit. Hieronymus Martiniacus Trag.

18Trag. f. 43v.

19Trag. f. 52; tit. Hier-s Martiniacus. Trag; v. 2 Non ex Num ipse scriba correxisse videtur in Trag.

20Trag. f. 56; tit. Hier-s. Mart-s. Trag.

21Trag. f. 65v-66; v. 13 celebret: celebrat Trag. - Ioannes Lucius: Ioannes II, XV episcopus Sibenicensis, anno 1528. ad episcopatum accessit, e vivis excessit anno 1557. Cf. Farlati IV, p. 475-476.

22Ciccarelli 1811, p. 18.

23Ciccarelli 1811, p. 15. - Christophorus de Balistis, Thomae Nigri nepos, Spalatensis olim canonicus, mox Traguriensis episcopus, annos 34 episcopatum gessit, obiit a. 1559.

24Buchius 1531; v. 1 Mosaicae: Mosayce, aenigmata: enigmata Buchius 1531; v. 7 eloquio: elloquio Buchius 1531; v. 8 Xenophanes prosodia Graecas quantitates non sequitur; v. 12 Sydereos Buchius 1531

25Ciccarelli 1811, p. 30 - scriptum ante a. 1496.

26Rag., Farlati 1769; praef. Eximias... Spalatensis Farlati 1769: Viti episcopi Dumnesis eximias laudes ac virtutes, dum adhuc viveret (vivebat autem anno 1490) quidam Spalatensis adolescens Rag.

27 v. 6 se opponeret hiatus

28 v. 16 magna om. Farlati 1769, add. supra lineam Rag.

29 v. 63 Sidera: Sydera Farlati 1769, Rag.


Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica