Tres invicem epigrammata, versio electronica

Author: Auctores varii, Kabalin, Grgur and ChrysogonusEditor: Neven JovanovićIzdanje prema rukopisu.

[Page 66v]

Chrysogonus Caballinum sibi conciliat.

Te licet audiuerim celebrem uirtute putabam
Histius tantum temporis esse uirum.
At simulac sensi, postquam sentire loquentem
Accidit, extemplo mens mea uersa fuit.
Admirans dixi perculso corde stupore
Nascitur hic certe Belorophontis aquis,
Ipse coturnati calamos tetigisse Maronis
Apparet, uoces ipse Platonis habet.
Hunc reor Arpinas, Fabri quoque filius ingens
Orator Danaum, quin super esse queant
Nunc precor ut tantum non dedigneris amicum,
Quem peperit uirtus, me numerare tuum.
[Page 66]

Caballinus Chrysogono suo

Chrysogone, immodicis mensuram laudibus adde
Si uis iudiciis pondus inesse tuis.
Laudibus adde modum; quam falsa infamia ledit,
Tam non verus honor; laudibus adde modum.
Dum tu me Andino certas aequare Maroni
Non uideo tibi sim quam bene notus ego.
Quis Laerciadę, Demostenis, et Ciceronis
Aut quis diuini verba Platonis habet?
Tu tamen illa mihi tribuis, censesque canendo
Iampridem antiquis uatibus esse parem.
Non ita me miror: nec sum tibi credulus ista;
Parte: meis [malo] fidere iudiciis.
Vel tibi maiestas ueterum est ignota uirorum
Vel censere pium [talia] cogit amor
Cogat amor quod vult, si vis ut digner amicum
Parque pari referam, laudibus adde modum.

Chrysogonus Caballino.

Carmina perturbas quae nos tibi lusimus, ortum
Vnguigenis undis te tamen esse siles.
Annuis hoc igitur; firmum puto quodque siletur
Vt dictum cunctis gentibus ore sonat.
[Page 66v]
Quare autem, doctas inter generate Camoenas,
Vatibus antiquis de grege iunctus abis?
An tibi nascenti Phaetontis maestus Apollo
Morte sui offitii ferre nequiuit opem?
Forsitan et Bachus graciles profectus ad Indos
Defuit, auxilium Pieridumque bonum.
Ille quoque in terris non apparebat Atlantis
Ille nepos, fandi quo doceare modum?

Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica