Croatiae auctorum Latinorum bibliographia: persona statilic.ivan01

CroALa, 2017-11-21+01:00.

Persona statilic.ivan01

Ivan Statilić Ivan Statileo Ioannes Statileus Ioannes Statilius c. 1535 Otac: Mihovil Statilić, Trogir. Majka: sestra Petra Berislavića (Ivanov ujak). c. 1495. 1542(?) klerik, svećenik prepošt Bude (Ó-Bude) vikar vesprimskog biskupa Petra Berislavića erdeljski biskup (biskup Albe Julije) kraljevski savjetnik pokrovitelj (nećaka) diplomat političar Proza govor pisma Nekoliko pisama iz diplomatske prepiske u Acta Tomiciana

episcopus Transsilvanus consiliarius regiae maiestatis Egyháztőrténelmi emlékek a magyarországi hitujitás korából, 1906

Statilio Giovanni di Traù, preposito Ursiense, segretario del Lodovico d'Ungheria, del quale fu mandato ambasciatore a Venezia per ricercare ajuto conto i Turchi nel 1521, e Andrea Morosini nel 1. libro della sua storia riporta l'orazione che recitò in collegio. Fece ristampare la Vita di S. Giovanni Ursino a le sue spese. Venne da poi innalzato alla sede vescovile di Transilvania. Secondo Paolo Giovio (lib. 39.) di nuovo fu mandato dal re Giovanni Sepusio di Polonia a Paolo III, Veneziani e Francesco re di Francia.» Ljubić 1856: 286; Sorić, doktorat. sed tantam postea contumeliam, quę non suam modo, sed reipublicae salutem in discrimen deuocaret, a Ferdinando sibi indigne impositam apud principes grauiter est conquestus, misso ad id Statilio, Albę Iulię episcopo, qui ad Venetos Paulumque pontificem, ac demum ad Franciscum in Galliam probrosum eius iniuriae nomen detulit. Giovio 1554: 240.

Organizirao tiskanje Života sv. Ivana trogirskog: Fece ristampare la Vita di S. Giovanni Ursino a le sue spese. Ljubić 1856: 286; Sorić, doktorat. Sadrži pohvalnu pjesmu Tome Nigera u čast Statilićeva pothvata. Tiskao Hieronymus Vietor, u Beču.

Diplomatska misija za Ludovika u Veneciji: Statilio Giovanni di Traù, preposito Ursiense, segretario del Lodovico d'Ungheria, del quale fu mandato ambasciatore a Venezia per ricercare ajuto conto i Turchi nel 1521, e Andrea Morosini nel 1. libro della sua storia riporta l'orazione che recitò in collegio. Ljubić 1856: 286; Sorić, doktorat.

Statileo went to Cracow as an envoy [of king Ludovicus] in the spring of 1525 and got an answer from the Polish King on 12 April Broderits, István ; Kasza, Péter (ed.): Epistulae. Budapest : Argumentum Kiadó, 2012. Acta Tomiciana IX, 131-132 (nr. 128). cf. Acta Tomiciana VIII, 238. (9. 4. 1525) cf. Acta Tomiciana VIII, 225. (10. 4. 1525)

41 János Statileo to István Brodarics Cracow, 12 April 1525 (...) Excerpta ex litteris oratoris Ut Dominatio Vestra Reverendissima sit particeps novitatum, quae hic contingunt, volui ei significare serenissimum Poloniae regem inivisse perpetuam pacem et concordiam cum illustrissimo principe Alberto alias magistro Prussiae, nunc vero duce Prussiae ea lege, ut ipse princeps Albertus habeat terram Prussiae illam, quam habuit hucusque, in feudum a regibus Poloniae ipse et heredes masculi eius et quattuor fratrum suorum, quibus deficientibus ipsum feudum recidat in regem Poloniae restitutis hinc inde occupatis tempore belli praeteriti.2 Et sic feria secunda praeterita3 ipse princeps Albertus praestitit iuramentum uti domino suo naturali serenissimo regi Poloniae sedenti in diademate in throno ad id constructo in foro Cracoviensi. Cui in signum subiectionis rex dedit nova insignia, vexillum scilicet ex serico album cum aquila nigra habente torquem auream in collo, ex qua pendet littera S, et sic nos fuimus in triumpho. Datum Cracoviae feria quarta post Palmas. Broderits, István ; Kasza, Péter (ed.): Epistulae. Budapest : Argumentum Kiadó, 2012.

Brodarić o Statiliću: Mittitur cum Georgio Basii, ut res facilius et celerius confici posset, Ioannes Statilius, acris et prompti ingenii vir; ac non mediocris literaturae, Petri Berizlai episcopi Vesprimiensis et Bani Martini, viri pacis et belli artibus clari, ex sorore nepos. Sambucus, Rerum Ungaricarum appendix (Bonfini), p. 763 Brodarić, De Clade in Campo Mochaz, 1526

66 István Brodarics to Clement VII Pozsony, 10 September 1526 (...) Venit ad Vestram Sanctitatem vel cum domino barone vel non tarde post ipsum Statilius praepositus Budensis, secretarius regius, bonus et sufficiens vir, nepos episcopi olim Vesprimiensis, bani Croatiae a Turcis interempti.4 Supplico, sit Vestrae Sanctitati commendatus, meretur aliquid vel memoria avunculi, tam boni servitoris religionis Christianae et Sanctae Sedis Apostolicae. Broderits, István ; Kasza, Péter (ed.): Epistulae. Budapest : Argumentum Kiadó, 2012.

86 István Brodarics to Piotr Tomicki Buda, 3 April 1527 (...) Scriptis his nondum missis, missus est istuc dominus Statilius,5 a quo Vestra Dominatio Reverendissima uberius cognoscet rerum mearum et publicum etiam statum. Broderits, István ; Kasza, Péter (ed.): Epistulae. Budapest : Argumentum Kiadó, 2012.

87 István Brodarics to Andrzej Krzycki Buda, 12 April 1527 (...) Res meae, Reverendissime et Carissime Domine, breviter in hunc modum se habent, quas cupio Vestrae Dominationi Reverendissimae et per eam dominis meis, domino palatino,6 et reverendissimo domino Cracoviensi,7 esse notas. De quibus dicet nonnulla dominus etiam Statilius,8 dominus et frater meus carissimus. Non dubito futuros, ut in talibus rebus quandoque evenire solet, qui aliter actiones meas interpretentur. Sed res ita se habet re vera, sicut praemisi. (...) Nova, quae hic habemus, ab eodem domino Statilio intelliget. Broderits, István ; Kasza, Péter (ed.): Epistulae. Budapest : Argumentum Kiadó, 2012.

89 Piotr Tomicki to István Brodarics Cracow, late April 1527 (...) Cum ex oratore serenissimi domini regis vestri, domino Statilio3 intellexissem Reverendissimam Dominationem Vestram quasi ex tempestate et naufragio ad portum sic ad patriam suam Hungariam rediisse, pro summo et incredibili amore, quo eam iam pridem prosequebar, dici vix potest, quanta laetitia fuerim perfusus... Broderits, István ; Kasza, Péter (ed.): Epistulae. Budapest : Argumentum Kiadó, 2012.

174. Petrus Tomicius, episcopus Cracoviensis, vicecancellarius, Joanni Statilio, praeposito Budensi Accepi literas vrae. Dtionis, ex quibus plane perspexi, praedicatione illius effectum esse (...) Gaudeo autem vehementer, Dtionem vram designatam esse legatum ad res Olomuncii tractandas. Acta Tomiciana IX, 190-191

231. Petrus Tomicius, episcopus Cracoviensis, vicecancellarius, Joanni Statilio, praeposito Budensi, consiliario Joannis regis Rnde dne, amice charissime. Cum primum pestis illa, quae sermi istius regis et regni ejus Hungariae rebus non parum officiebat, Niger vir scil. oppressus et interfectus esse hic nuntiaretur, incredibile dictu est, qui illius Mtis rebus favent - favent autem Poloni omnes - quanta laetitia tum erant perfusi minuta Zambockiego s poprawkami Tomickiego Acta Tomiciana IX, 236

251. Stephanus de Werbewcz, cancellarius Ungariae, Petro Tomicio, epo. Crac, vicecancellario Rnde dne, domine et amice observandissime. Praemissa mei commendatione. Statum hujus regni praesentem rma. Dtio. vra. ab hoc rndo. dno. Joanne Statilio, praeposito Budensi, secretario et consilio regio, clarissime intelliget. Proverbium tritum est: principiis obsta, sero medicina paratur, longe facilius erat prae manibus habita conservare, quam amissa recuperare. Acta Tomiciana IX, 254

273. Responsum a Sigismundo primo, rege Poloniae, Joanni Statilio, regis Joannis oratori, datum Cracoviae die Scti. Aegidii anno domini 1527. Acta Tomiciana IX, 281

90 Ferenc Frangepán1 and István Brodarics to Sigismund I2 Lemberg, 9 October 1527 (...) Res, ut ab illis, qui rem oculis viderant, et a domino etiam Ioanne Statilio,9 qui ad nos diverterat, accepimus, in hunc modum se habent. Broderits, István ; Kasza, Péter (ed.): Epistulae. Budapest : Argumentum Kiadó, 2012.

323. Joannes Statilius, praepositus Budensis, Joanni de Tarnow, comiti, palatino Russiae, exercituum regni Poloniae capitaneo generali. Acta Tomiciana IX, 328-329 (nr. 323)

324. Joannes Statilius, praepositus Budensis, Joanni de Tarnow, comiti, palatino Russiae etc. Acta Tomiciana IX, 329 (nr. 324)

92 Ferenc Frangepán and István Brodarics to Jan Tarnowski Lemberg, 11 November 1527 (...) In Mukacz3 est iam dominus Statilius cum pecuniis militibus erogandis, et scripsit ad nos de voluntate maiestatis suae, ut hinc expeditio citissime fieret. Rogamus nomine maiestatis domini nostri Vestram Dominationem Magnificam, ut omnem operam suam impendat, ut milites proficiscantur quamprimum bono modo, et si qui pecuniis egerent, Dominatio Vestra provideat, quia nos nullas ad hoc pecunias a regia maiestate habemus, et mittat hominem suum ad Mukach, qui repetat illa a domino Statilio, quae hic erunt exposita ad negotia maiestatis suae.4 Summa militum ascendit altius: vult enim maiestas sua duo milia equitum, quingentos sagittarios et quingentos pedites. Dominatio Vestra Magnifica nunc, cum tempus est, operetur pro sua maiestate cumulatissimas gratias et praemia, Deo volente, a sua maiestate habitura. Broderits, István ; Kasza, Péter (ed.): Epistulae. Budapest : Argumentum Kiadó, 2012.

93 István Brodarics and Ferenc Frangepán to János Szapolyai Lemberg, 24 November 1527 (...) Nos tum pro hoc tum pro aliis, quae nobis per Vestram Maiestatem sunt commissa, vadimus ad maiestatem regiam, quam, ut dominus Tharnoviensis significavit, in Petrkow reperiemus et ad dietam, ubi dabimus omnem operam, ut Vestra Maiestas efficiatur voti compos, et iuxta illa, quae saepe intelleximus a domino Ioanne Statilio etiam coram Vestra Maiestate. Speramus maiestatem regiam desiderio Vestrae Maiestatis satisfacturam. Nisi quis malus daemon hoc quoque interturbaverit. Broderits, István ; Kasza, Péter (ed.): Epistulae. Budapest : Argumentum Kiadó, 2012.

45. NICOLAUS IV. de Gerend, Thesaurarius Ferdinandi I. Regis Hungariae, per quem eodem, quo Joannes Statilius per Joannem de Zápolya, scilicet 1528. anno Episcopus Transsilv. nominatus est. Schematismus Venerabilis Cleri Dioecesis Transsilvaniensis, GBS

46. JOANNES II. STATILIUS, per Joannem de Zápolya in realem Episcopatus possessionem introductus, prisca vir et auctoritate, et prudentia, ac severitate acris item et promti ingenii, ac non mediocris Literaturae, pluribus, et difficilibus pro Regis dignitate legationibus feliciter perfunctus, in loco sui Episcopatus 8-va Aprilis 1542. mortuus est. Huius Episcopi Testamentum Decreto 1542. signato, ratum habet ob fidelia, et praeclara servitia Isabella Regina vidua Joannis Zápolya, una in verbo reginali promittens: quod tam capitulum dictae ecclesiae Alb. Transsilv. in Juribus, et Libertatibus suis antiquis, quam Officiales, ac Servitores dicti quondam D. Episcopi omnes in indemnitate, et sine offensione tam personae, quam rerum conservatura, tuituraque sit. Schematismus Venerabilis Cleri Dioecesis Transsilvaniensis, GBS

(i) Ferdinandus vero, dum Budam magnis instructus copiis properaret, (i) Joannes cum exercitu, Danubio transmisso, ad pagum, Grobaczium nomine, infra Budam castra ponit. (k) Manebat in fide Regis Simon Episcopus Zagrabiensis, Franciscus Colocensis Archiepiscopus, et Ioannes Statilius, qui veteri Budae praeerat. Schwandtner, Scriptores, GBS (Petrus de Reva)

120 Instructions of István Brodarics to Mihály Tardy [Nyaláb], [around 10–11 February 1529]1 (...) Esse autem duplicem viam, unam per Gdanum3 et consequenter per Germaniam inferiorem Carolo imperatori subiectam, alteram per terras regi Ferdinando subiectas. Illam per Gdanum esse multum longam, laboriosam et periculosam non solum ob terras imperatoris, sed etiam propter navigationem maris alioqui satis tempestuosi. Scit sua maiestas, quid contigit etiam oratori Franciae et Statilio. Istud autem iter per terras Ferdinandi esset longe magis breve et compendiosum. Broderits, István ; Kasza, Péter (ed.): Epistulae. Budapest : Argumentum Kiadó, 2012.

128. Prudentes et circumspecti amici nobis dilecti. Salutem et felicitatem. Cum magister Alexander canonicus ecclesiae nostrae Albensis, plebanus oppidi Lekencze, iam sit homo debilis et maturae aetatis et non possit simul satisfacere cultui divino in hac ecclesia nostra Albensi et providere animabus ipsius oppidi Lekencze, consulimus eidem, ut provideret de aliquo probo et idoneo presbytero, qui possit et valeat saluti animarum ipsius oppidi commode providere. Ipse autem volens satisfacere conscientiae suae et consilio nostro, elegit quendam fratrem suum presbyterum probum, idoneum et sufficientem virum, cui ipsam plebaniam de Lekencze resignare vellet. Cum autem intelligimus ius patronatus conferendi ipsam plebaniam fore in manibus vestris, rogamus vos, ut si contingeret, ipsum magistrum Alexandrum ipsam plebaniam fratrí suo resignare, velitis cessioni et resignationi ipsius consentire. Quod vobis in maioribus omni amicitia recognoscere volumus. Et bene valete. Ex Alba feria secunda post festum s. Trinitatis 1531. Joannes Statilius episcopus Transsilvanus, consiliarius regiae maiestatís etc. Prudentibus et circumspectis iudici et iuratis consulibus civitatis Bistriciensis, amicis nobis honorandis. Közli : Dr. Karácsonyi János. Egyháztőrténelmi emlékek a magyarországi hitujitás korából. 1904.

137 István Brodarics to Tamás Nádasdy Gyulafehérvár, 25 July 1531 (...) Post discessum vestrum, cum rem meam ex parte illius debiti mei Gallici1 sollicitare coepissem, intellexi a domino Thurkowychio2 nostro Vestram Dominationem nihil de hoc cum ipso esse locutam, de quo certe multum fui turbatus. Misi postea Thomam nostrum custodem3 ad dominum Transsilvanensem,4 qui hoc idem retulit. Adeo quod ex omni parte destitutus coepi tamen quandam viam medio domini Transsylvanensis, ubi habeo spem aliquam, non tamen magnam, consequendi illos quadringentos florenos, de residuis sescentis nescio quid faciam, nisi quod rogo Vestram Dominationem, quanto magis possum, velit efficere omnino, quod eos consequi possim auxilio Vestrae Dominationis vel apud Andream,5 vel alio modo, et ut me de hoc certiorem faciat quamprimum. (...) Dominus Transsilvanensis habuit litteras ex Brassovia: domino Gritti datum esse vexillum per invictissimum Turcarum imperatorem, et eum iam ex Constantinopoli exivisse cum vexillo, et fortasse pervenisse Adrianopolim. Ego nescio, si ista sint vera, et si vera essent, nescio, quid sibi velint. Nisi quod rogo, oro, obsecro et obtestor, ut tua opera, tuo beneficio consequar illam summam, cuius maiorem partem ego debeo. Immo longe plura his. Broderits, István ; Kasza, Péter (ed.): Epistulae. Budapest : Argumentum Kiadó, 2012.

144 Piotr Tomicki to István Brodarics Cracow, October–November 1531(?)1 (...) Ceterum a Dominatione Vestra Reverendissima plurimum rogo, velit nomine meo declarare reverendissimo domino Ioanni Statilio, episcopo Transilvanensi excitatos esse hic quosdam sermones, quod sua reverendissima dominatio deberet alicubi palam vel secreto nomen et existimationem nationis Polono[rum] indignioribus, quam aequum esset et honestas pateretur, verbis elevasse. Quae res plurimum hic male audit, et nomen dominationis suae in odium et invidiam multorum adducit, unde etiam non mediocrem capio causa dominationis suae reverendissimae molestiam, cum illius personam apud omnes homines caram et acceptam esse optarem. Quare id putaverim esse officii Dominationis Vestrae Reverendissimae, ut illum amanter de his admoneret, et simul illi persuaderet et suo et meo nomine, ne quidpiam eiusmodi in animum sibi inducat, quo statum hominum tam ampli regni laedere et adversum se illorum odium provocare posset. Si vero innocens eius delationis esset, ad me vel aliquem pro defensione sua aliquas rationes perscriberet, quibus ego purgare innocentiam eius dominationis reverendissimae possim. Facturus enim sum pro honore dominationis suae reverendissimae, quae vel a fratre illius fieri iure deberent. Broderits, István ; Kasza, Péter (ed.): Epistulae. Budapest : Argumentum Kiadó, 2012.

160 István Brodarics to Tamás Nádasdy Buda, 16 July 1532 (...) Dominus Transsilvanus bene concordat cum domino gubernatore, quem etiam convivio sollemni excepit.6 Dominus gubernator factus est capitaneus generalis,7 datum ei vexillum. Broderits, István ; Kasza, Péter (ed.): Epistulae. Budapest : Argumentum Kiadó, 2012.

275. P. Tomicki, epus. Crac, vicecancellarius, Joanni Statilio, epo. Transilvaniensi. Acta Tomiciana XIII, 254 (nr. 275)

Buda, 1534 Januarius 27. Augustinus Musaeus doctor Simoni Episcopo Zagrabiensi. Bude XXVII Januarii MDXXXIIII. . . . D. Tranquillus secretarius D. Illustrissimi reversus est sanus et letus e Transylvania, multis muneribus a Reverendissimo Statilio, presertim vero pingui archidiaconatu donatus. Nunc autem infra dies quatuor vel circa reversus est ad Illustrissimum Gubernatorem, quem iam esse in itinere et citra Adernopolim, proxime elapsis diebus Turcha quidam a Belgrado Budam cum venisset . . . retulit... Egyháztőrténelmi emlékek a magyarországi hitujitás korából, 1904

Antun Vrančić piše iz Torde F. Trankvilu Andreisu u Kesmark. Podsjeća ga na neslogu Jeronima Laskog (Trankvilova pokrovitelja) i ujaka, I. Statilića, koja se sada pretvara u savezništvo. Hieronymo Lasky, oro, commendes me et ita in gratiam ejus restituas, ut quicquid a maligno vel potius mendaci quodam homine ex Francia mali animi in me contraxerat, totum in bonum convertat, efficeque, ut me diligat, quemadmodum, si potest fieri, charissimos soleat; scis me eo etiam tempore ipsum semper coluisse et magnifecisse, quo illi cum avunculo meo non conveniebat, idque memor certe sapientis illius sententiae: ita amicis, inimicisque utendum esse, ut ex inimicis amicos, ex amicis inimicos sciremus nos aliquando habituros; quod nunc videre est inter hunc ipsum Lasky et avunculum meum. Verancsics Antal, Összes munkái, vol. 6: vegyes levelek 1538--1549, ed. Szalay László, Pest 1860, nr. 11, p. 16-19, br. IX CroALa: vrancic-a-epist-1538-05-26.xml

Antun Vrančić piše iz Cluja F. Trankvilu Andreisu. Uvrijeđen je što Trankvil odbija Statilićevo i Vrančićevo pokroviteljstvo. Podsjeća da je Statilić otkupio Trankvila iz zarobljeništva. Prije odlaska u Francusku prenio je Trankvilove stvari u Statilićevu kuću u Budimu. Statilium fortunae tuae eversorem, regem fortunarum direptorem appellas (...) quas principi pro gratia nuper per Hieronymum Lasky tibi impetrata gratias habeas; quas Statilio referas, qui te quingentis ducatis a captivitate, jam morti destinatum, et sub carnifice supplicem, redemit. (...) quippe qui reculas tuas ex hospitio, quo utebaris, custodiae meae, ut jusseras, admissis tribus juratis civibus Budensibus, in domum avunculi mei transtuleram. Duas cuppas, unam sellam turcalem, tapetem unum, trium ulnarum longum, praeterea nihil, proficiscens in Gallias orator, commonito prius eodem avunculo meo, et rogato ut tibi satisfaceret pretio, accepi. Szalay 6, 19 CroALa: andreis-f-epist-1538-10-03.xml

Antun Vrančić piše iz Torde Ivanu Statiliću. Političke vijesti iz kraljeve okoline. Szalay Sorić doktorat

Antun Vrančić piše iz Torde Ivanu Statiliću. Političke vijesti iz kraljeve okoline. Szalay Sorić doktorat

F. Trankvil Andreis piše iz Siklósnagyfalu Antunu Vrančiću. Opravdava se da nije uvrijedio Ivana Statilića. Pisao je pismo Statiliću. Litteras, quas scripsi ad reverendissimum dominum Transsylvanum, avunculum tuum, si recte legantur, nescio cur possint quemquam offendere quod in his et modestiam et candorem et gratum animum meum facile est agnoscere. Szalay 6, 19 CroALa: andreis-f-epist-1538-10-03.xml

Antun Vrančić piše iz Kološvara Balintu Baso. Uvjerava ga u naklonost Ivana Statilića. Szalay 6, 20 CroALa: vrancic-a-epist-1538-10-12

Quod ipse nunc et Turzo, locumtenens Ferdinandi in partibus, quas habet in Hungaria, et Statilius Sibenicensis, episcopus intrusus in episcopatum Albae Juliae in Transsylvania favore Joannis, expulso quodam Nicolao [de Gerend], quem illic instituerat episcopum Ferdinandus, nunc praesentes Viennae petierint a Ferdinando, ut, si vellet aliquam ab eis resolutionem propositorum, per eum aperiret conditiones pacis, ut melius scirent respondere. Quod Statileus episcopus Transsylvaniae sit exosus omnibus in toto regno. Quod det famam velle ire in Italiam ad curandum se, et libenter illic maneret habita aliqua pensione vei recompensa. Quod dicitur habere pecuniam ad circiter 30.000 florenorum in numerato. Rogavit me, ut procurarem apud regem Ferdinandum pro Nicolao ab eo nominato ad episcopatum Transsylvaniae; quod facile posset contentari Statileus cum archiepiscopatu Colocensi et quadam abbatia fratris Georgii thesaurarii, quae valet multum, utpote habens mille colonos et reponat quotannis mille plaustra vini. Egyháztőrténelmi emlékek a magyarországi hitujitás korából, 1906

346 István Brodarics to Georg Gienger1 Vác, 30 June 1539 (...) Reverendissimus dominus episcopus Transsilvaniensis Statilius3 ad legationem huius sacrae maiestatis, domini mei clementissimi4 proficiscens5 commiserat suis, ut post se mitterent quosdam camelos ultra illos, quos secum duxerat. Quos quidem nunc per hominem suum proprium missuri sunt sui factores. Rogo, ut Vestra Dominatio efficiat apud istam sacram augustam maiestatem, scilicet dominum meum clementissimum,6 ut velit7 homini huiusmodi cum camelis8 ituro litteras passus sive salvum suum conductum dare pro securiore eorum per provincias et dominia sacrae maiestatis conductione. Quod nos ambo cum domino episcopo Statilio primum suae maiestati, postea Vestrae etiam Dominationi reservire studebimus. (...) Statileo travelled to Rome in November 1538, then he made a European round trip during which he visited French King Francis as well as Charles V. (...) Statileo intended to give the camels to Cardinal Alessandro Farnese, who got them and expressed his thanks to the Bishop of Transylvania in a letter dated 19 October 1539. See Sörös Pongrác, Statileo János életéhez, A pannonhalmi szt. benedekrendi főiskola évkönyve, Pannonhalma, 1916, 49. Broderits, István ; Kasza, Péter (ed.): Epistulae. Budapest : Argumentum Kiadó, 2012.

Orator tuus, dilectus filius Joannes Statilius electus Transsilvaniensis, ob singularem providentiam maxime nobis gratus, induxit nos una cum dilectis filiis nostris Ohinuccio, cardinali S. Angeli, et Alexandro Farnesio S R. E. vicecancellario, nostro secundum carnem nepote, tui studiosissimis, ut quod antea in animo conceperamus, citius absolveremus, dilectum filium Hieronymum Rorarium camerarium ac nuncium nostrum ad charissimos in Christo filios nostros, Ferdinandum Romanorum, et Sigismundum Poloniae reges, et ad te mittendi, communi consilio auxilioque regni tui... (papa Pavao) Egyháztőrténelmi emlékek a magyarországi hitujitás korából, 1906

347 The Will of István Brodarics Vác (?),1 June 1539 (...) Exspecto ex Transsilvania boves centum, mihi a domino episcopo Transsilvaniensi8 donatos, valentes florenorum trecentos. Broderits, István ; Kasza, Péter (ed.): Epistulae. Budapest : Argumentum Kiadó, 2012.

Dixit Statilium odio esse hominibus, quia sit avarus, rapax, inhonestus, satis doctus tamen et facundus et audax et inprimis omnium mortalium maledicentissimus, qui etiam pontificibus et regibus non parcat ; quinimo quum Strigoniensis laudasset regem Joannem a nescio qua parte, seorsim eo tracto dixit : iste fatuus (de rege loquens homo alienigena) exultat tuis laudationibus et eas sibi convenire putat. De Colocensi Quod sit bonus et fidelis et honestus vir, sed et ipse maledicus, multo tamen minus quam Statilius, quod fuerit antea, dum iuvenis esset, aulicus et cubicularius regis Ladislai ; postea inductus a quodam franciscano observantino, qui nunc est episcopus Signiensis in Dalmatia et forte fortuna nunc est Viennae, barbarus, indutus veste grisea, sed cum capitio more episcoporum, alitea (sic) monachorum (quem e fenestra vidi comitatum uno tantum famulo Illyrrice induto), factus sit et ipse observantinus franciscanus in Italiaque vixerit aliquamdiu. Egyháztőrténelmi emlékek a magyarországi hitujitás korából, 1906

Similiter, quod Statilius esset levis homo et maledicentissimus. Confirmavit id, quod etiam mihi dixerat Colocensis, quod Statilius emerat domum Venetiis et quatuordecim milia ducatorum in banco illic reliquerat designaveritque habitare Venetiis ubi, sub nomine faciendi factores sui illic et Romae, posset proventus ex episcopatu recipere. In summa neminem probavit dignum cardinalatu praeter Colocensem; et ad certum propositum dixit, Vaciensem sapere in aliquibus Lutherismum, quod et aliunde audivi et notavi. Egyháztőrténelmi emlékek a magyarországi hitujitás korából, 1906

Mihovil Vrančić piše latinsku elegiju ujaku Ivanu Statiliću. Vix mea tunc aetas bis sex numeraverat annos, / [...] Nam postquam maduit Ludovici sanguine tellus, civile exarsit M. Verancius, Ad Reverendissimum Dominum Statilium Episcopum Transsilvanum, 1540, lines 45–47 The epistle can be found in the collection of the National Széchényi Library in Budapest, see OSZK sign. Quart. Lat. 776, fol. 13r–19r. Palotas 2014 (CM)

Mihovil Vrančić piše iz Budima bratu Antunu. Ujak Ivan Statilić ponovo se ljuti na njih obojicu. Video, frater charissime, fortunam hanc meam infaustissimam qualibet hora, quolibet momento transformare se in pejorem, et in dies quaerere viam ac modum, quo me in novas indignationes avunculi nostri, Joannis Statilii, immergat. Non ignoras, arbitror, me anno elapso ea de causa Hungariam reliquisse, ut locum huic fortunae adversae darem, et quum gratiam acquirere non potuissem, odium saltem evitare pro lucro duxeram. Quum velut ex insidiis iter Gallicum mihi objicitur, mel pro veneno, album pro nigro. Parui. Quid, negassemne? Profectus nihil illorum reperi, quae mihi large fuerant promissa, neque quod ad profectum nostrum futurum fuerat. Quare elegi, satius esse eo reverti, unde discesseram, quam in aula regis tam magni mendicati vivere. En, hic sum, sed in magna indignatione avunculi qui ex pulice, ut scis, elephantos gignit. Gratia Deo Optimo Maximo, in cujus potestate sto, quod regiam majestatem, dominum meum clementissimum, pro me habeam ; quique me de manu leonis eripuit. Illud autem vehementer admiror, quod tantus dominus cum hoc pulice tanta contentione contendat, et quasi immortale bellum gerat. Sed mihi ista eo faciliora videntur, quanto assuetiora. Pro triumpho habeo, quod mihi Deus in eo misericors fuit, quod nullius sceleris mihi sum conscius. Jam ut omittam mea, ad tua venio. Iste meus dolor nihil est respectu illius, quem capio ex tuis adversitatibus. Tuae etiam rationes apud ipsum avunculum pessimo loco sunt, propterea quod Petrus Croata palam et gravissime conquestus sit de te illi. Quare? puto, intelligis. Avunculus ob id miris modis in te excandescit et implacabiliter irascitur. Hoc eodem momento ferme contigit, quo nuncius de adventu meo ad eum fuisset perlatus. Adeo studet fortuna, nos aequalibus calamitatibus obruere et in hisce miseriis conjungere. Hae tamen omnes nihil essent, si solum ira avunculi evitari aut mitigari posset. Croala: vrancic-m-epist-1540-03-01.xml

Antun Vrančić piše iz Albe Julije Ivanu Statiliću. Političke vijesti. Szalay 6, 19 Sorić doktorat

Antun Vrančić piše iz Albe Julije Ivanu Statiliću. Političke vijesti. Žali se (u nemilosti je). Hoc dumtaxat interim volui te habere, ut singulorum dierum acta et successus harum turbarum non ignores, meque scias, ubivis gentium malle id temporis esse, quam in Transsylvania. Tam mihi adversi sunt moderni eius mores, per nimiam cum suam ipsorum licentiam, tum per summam Ioannis regis indulgentiam corrupti. Szalay Sorić doktorat

Antun Vrančić piše iz Albe Julije kralju Ivanu Zapolji, moleći da se zauzme za njega kod ujaka Ivana Statilića, koji je ljut zbog Vrančićeva nezakonitog djeteta. Croala: vrancic-a-epist-1540-03-24.xml

Antun Vrančić piše iz Albe Julije Melkioru, astronomu Ivana Statilića. Moli da intervenira kod ujaka. Szalay Croala: vrancic-a-epist-1540-03-28

Antun Vrančić piše iz Albe Julije Ivanu Statiliću. Isprika zbog djeteta. Szalay Sorić doktorat

Antun Vrančić piše iz Albe Julije Ivanu Statiliću. Političke vijesti Szalay Sorić doktorat

Antun Vrančić piše iz Albe Julije Ivanu Statiliću. Kraljeva smrt. Politička kriza. Szalay Sorić doktorat

Antun Vrančić piše iz Albe Julije Ivanu Statiliću. Izvještaj. Politička kriza. Szalay Sorić doktorat

Antun Vrančić piše iz Albe Julije Ivanu Statiliću. Politički izvještaj. Antun je još uvijek u nemilosti: Nos omnes tristes simul ac pauidi et de te aliquid audire, quod placeret, uehementer cupidi. Quicquid posthac consequetur, diligenter perscribendum curabo. Ad me quod attinet, quamquam mei te non esse immemorem confidam, tamen ut supplices et aliena ope indigi faciunt, oculis tuis ac memoriae frequenter me obiiciam, quam sine gratia tua, etiam si quis tronus me haberet, uitam meam ut vmbram existimo. Quare si uspiam pro rebus istic tuis statuendis firmandisque curam te gerere contigerit, oro, ne me abs te segregandum ducas, et alioqui velis eo loco esse apud te, quo tuae erga me benignitati, e decore tamen tuo, libuerit. Szalay Sorić doktorat

Antun Vrančić piše iz Albe Julije Ivanu Statiliću. Politički izvještaj. Szalay Sorić doktorat

M. D. XXXIII. [Cum interea Budam Joannes Rex de novo recepisset, nihil intentatum Clerus Romanus reliquit, ut ejus opera initia Reformationis in Hungaria quovis modo supprimerentur.] Statilius tum etiam Episcopalem dignitatem possidebat Albae Juliae, quam Johannes Rex ei obtulerat, Natione Dalmata, vitâ insignis Epicuri de grege porcus. Non eum latere diu poterat animus incolarum , quem quotidie vel verbis, vel minis prodebant. Gnarus ergo, quod Chor-Episcopus Cibiniensis sive Vicarius Archi-Episcopi Strigoniensis nec mandatis regiis , nec anathematis atque excommunicationis fulmine quicquam effecisset , nemine requisito, pro ea, quam habere putabat potestate, in omnes gravi poena animadvertebat, quotquot vel colloquium Lutheranorum, vel libros Orthodoxos postulabant, imo quicquam tantum loquebantur, quod ex Lutheri Schola prodiisse putabatur. Et ut in Religione Papistica suos confirmaret, nullius non sceleris reos Lutheranos accusabat. Sacerdotem autem, qui ex suggestu ad populum verba fecerat, carnium esum esse rem aliquam mediam, nec in scripturis prohibitam, immani supplicio affligebat. Scilicet plurimis verbis objurgatum ad carcerem damnabat, ubi a stimulis carnificum tradito a mane ad vesperam supplicium virgarum sumebatur , usque dum Episcopus novum supplicium,quo miserum mactaret, invencrit. Reperto hoc plagis confectum, a lictoribus ex carcere trahebat, leporibus, anseribus, et gallinis vivis circa corpus undique pendentibus onerabat, instigatisque canibus, per civitatum plateas pellebat, a quibus dilaniatus misere periit, spectaculum multis triste, sed ridiculum impiis factus. Sed paucos post dies ipsum conscientiae angoribus correptum et ad insaniam redactum d. 4. Novembris ejusdem Anni spiritum suum reddidisse commemoratur. Vide Hanerum l. cit. pag. 191. seqq.] Lampe, F.A.: Historia ecclesiae reformatae in Hungaria et Transylvania, 1728. GBS

Eo tempore Statilius, Dalmata, insignis de Epicuri grege porcus, Episcopus Albae Iuliae, exquisitissimis suppliciis eos adfecit, qui a Romana ecclesia discesserant: non ita multo post perpetuis conscientiae stimulis vexatus et furore correptus impiam animam efflauit, cum paulo ante obitum (o) hanc vocem, dignam scilicet Episcopo, edidisset: Vixi, vt sus, morior, vt canis. Weinrich, J.M.: Fata evangelii apud Ungaros, 1712. GBS

Pismo Antuna Vrančića iz Albe Julije Támásu Nádasdyju. Ponosno sjećanje na I. Statilića i P. Berislavića. CXLII. Nádasdy Tamásnak Verancsics Antal Antonius Wrancius Thomae Nadasdino salutem. Ego non essem Petri Berislavi nec Joannis Statilii nepos, immo ne vir quidem bonus, quem profiteor omni conatu, si quod mihi tecum rerum est, non meminissem, neque perficiendum curarem. Igitur ea omnia sic ex me adhuc speres atque exspectes , uti digrediens a te, feceram fidem. Reliqua magis perspicue atque ea quidem omnia, quae huc facere videbuntur, is Gaspar Pesthinus, homo integer, mihi amicus, tui observantissimus, coram, meo nomine apud te exequetur. Ad id nunc solum addo, ne quicquam aliud ex hac mora deliberationis meae suspiceris, quam retinacula quaedam esse, quae nec pro voto quicquam pollicentur, nec resecari tam subito et sine difficultate queunt. Eis tamen me celerius fortasse in omnem eventum absolvam, quam haec ad te perferetur epistola. Si interim iis hic prorsus excidero, in tua gratia servari mirifice cupio. Vale. XXIII. Julii 1549. Albae Giulae. Szalay 6, 335. Archive.org.

Ioannem quod non destituis, libenter audio. Iuuanda enim sunt bona ingenia, liberiusque educandi ingenui, nec sic, ut nos noster auunculus Statileus, quos et ad obitum suum et ad senium nostrum durissime pressit, ac in obscuro esse studuit. Sed iam ipse in Deo conquiescat, nos divina dona agnoscamus, non humana. Antun Vrančić bratu Mihovilu, 6. 2. 1555; Sorić, doktorat.

Gessit nostri curam reverendissimus felicis memoriae Ioannes Statilius, avunculus meus, Episcopus Transsilvaniensis, dum in Patavino gymnasio studuimus. Sed in annum singulum non nisi quinquaginta aureos nummos ad omnia, quae tam nobis, quam praeceptori nostro fuerunt necessaria, suppeditavit. Et nihilominus didicimus aliquid, fuimusque satis honorati in coetu sane et maiore, et nobiliore multo, quam sit Barthuensis. (...) Possemus autem alia etiam ad te scribere huiusmodi, et illud potissimum, quod nos nunquam cum avunculo nostro Statilio tam audacter temerarii, et insolentes fuimus, ut tu nobiscum esse non verearis. Et nihilominus totos exactos annos, Hungarica sane servivimus illi servitute, patienter expectantes, ut hos nos pro arbitratu suo excoleret, quos excultos vides. Antun Vrančić rođaku Jeronimu Domiciju, 1. 12. 1559; Sorić, doktorat.

Pridojević ga hvali u elegiji: Quid de te dicam felix Statileia proles Dacia quo fulget satque superque uiro? Rexisti ecclesiam diuino numine fretus Verbo, opere ut cunctis exitus ipse probat. Pridojević, Ivan (c. 1600) [1604]: Ad Nobiles Viros Tragurienses de Tragurii praeclarae Dalmatiae urbis laudibus carmen