Croatiae auctorum Latinorum bibliographia: persona gradic.junije.01

CroALa, 2017-11-22+01:00.

Persona gradic.junije.01

Gradić, Junije (Marinov) Iunius Marini de Gradis 1423–1479 Dubrovnik plemić Plemić

Adresat: dubrovački kancelar Ivan Lovro Regin iz Feltre (Johannes Laurentius Reginus Feltrensis), uputio mu je pismo i elegiju na latinskom. To je captatio benevolentiae, molba da se Reginija oslobodi viška posla kako bi se posvetio umjetnosti. (90.) Ad Iunium marini de gradis patricium ragusinum Idem Io. Lau. Quamquam nulla familiaritas mihi tecum intercessisset, antequam ad hanc magnificam urbem applicuissem : tamen egregia virtus tua: singularisque dilectio in illos : qui his studiis humanitatis delectantur: que te mihi sermone optimi viri Egidij cremonensis huius magnifice comunitatis secretarii notum et darum reddidit: fecit ut non solum te diligerem: sed imprimis magnifacerem. Tanta etenim ipse Egidius de te copiose loquitur et optime sentit: ut omnes ipsum audientes | [list 60b] cogat etiam te abscentem diligere. Inquit ipse nedum te his studijs humanitatis et litteris optimis implicitum : quod magnifacio : sed quod plurimifaciendum est, te suauissimis moribus virtutibus quam plurimis, et bonitate preditum. Excogitas equidem quanti virtus existimanda sit, que ut cicero ait nec erripi nec surripi potest: nec naufragio : nec incendio amittitur : nec tempestatum, nec temporum permutatione mutatur : qua qui prediti sunt: soli sunt diuites : soli enim possident res fructuosas et sempiternas : solique (quod proprium est diuitiarum) rebus suis contenti sunt: satis esse putant quod habent: nihil appetunt: nulla re egent: nihil sibi deesse1 sentiunt: nihil requirunt. dictumque est a viris sapientissimis : nulla vis auri et argenti pluris quam virtutis existimanda est. Omnia adsunt penes quem est virtus. Cum ego itaque postquam hunc locum offendi oculata fide egidij verba luce meridiana clariora esse uideam : statui subscriptis versiculis (si uersus dici possunt) summa amicicia et familiaritate tecum coniungi, cum ego nihil carius habeam, quam in eorum amorem uenire, qui et ingenio et virtute prediti sunt. Que res facit ut non possim non gaudere, | [list 61a] quando 2 abs te amari ceperim, quem maximum in his studijs presto euasurum omnes existimant. Alterum insuper habes gratippum tue optime uoluntati fautorem et adiutorem sollertissimum stephanum fliscum soncinensem : qui quanto romane eloquentie, et quam plurimarum virtutum studio niteat: satis notissimum est. Summam profecto laudem assequeris : si probatissimos uiros elegeris : quorum uirtutem imitari possis : quoniam nihil est virtute formosius : nihil amabilius : Quapropter quod cepisti, summis amplectere uiribus, quamquam tibi persuasione mea minime opus sit: quod si facies : ut generose tue iuuentutis primordia polliceri uidentur : In freta dum fluuij current: dum montibus umbre lustrabunt: connexa polus dum sidera pascet, semper honos: nomenque tuum : laudesque manebunt. Accipito itaque hoc paruulum poema : hey quid dixi poema : non enim omne opus poema est, et si versibus constet: sed illud prestans : illud hac honorata nuncupatione dignum est : quod aflatu quodam diuino emittitur. Sed quicquid sit: et quouis nomine dignum: ipsum te benigne accipere non dubito : quod si tibi gratum esse scensero maiori cum fiducia alia : si ocium | [list 61bJ prestabitur, aggrediar. Vale. (91.) Accipe nostra hominum strepitu: precor undique facta Carmina: castalio non mihi missa lare. Calyope nostros renuit tumefacta precatus: Et mea turbato lumine thura fugit. Ipsa ait o demens quid agis : tu nostra relinquis Numina celesti sanguine nata iouis. Non memor es quotiens sapidissima labra sororum Gustabas, repetens oscula grata simul. Sunt tua metra hominum lites et furta rapine, Verbera ciuili concomitata foro. Quod fugis eternum est: quid enim stat carmine maius ? Cetera cum pereant, carmina firma manent. Corpora transmutat cunctis metuenda poesis: Et sua post cineres inclita fama uiget. Tu tantum linquis decus et mirabile munus: Concessum paucis : celitus atque datum. Linque opus infestum et dubiosum: atque accipe certum: Accipe mellifluos ore canente modos. Scis quantum hec distent: et scis quibus ipse fuisti Carminibus gratus, me tibi dante liram. Talibus obstupui dictis : penitusque remansi Exanguis, meditans talia verba dee. Vixque loqui poteram : tantus dolor ora repressit: [list 62a] Hoc noscens culpa contiguisse mea. Dixi ego diua parens fateor : miserere fatentis. Supplicium patiar quod tibi diua libet. Ah quantum doleo, quod sit tua gratia nobis Clausa, precor ueniam : si placet: ipsa dato. Precipe diua mihi: feruens ego iussa capessam. Si tu precipies obsequiosus ero. Pyeridum coreis iterum fac ludere possim: Et niueas auido stringere dente tatas. Forcinidos rubeo generato sanguine fonti 1 Abluere ut possim fac mea membra sacro. Pectora nostra suo fac tangat lumine claro Delius : atque elichon sit mea tuta domus. Ocia defficiunt: ut scis : super omnia vati Opportuna. mihi non datur ulla quies. Non debet uates curis perstringere pectus: Ocia grata sibi: cura inimica nimis. Diua refert lacrime suspiria pectoris antro Singultusque tui me pietate mouent. Exulta 1 solare animum . depone dolorem Quod petis id faciam : sum tibi fida parens. Ocia grata dabo : quibus ipse famelicus istos Amplecti poteris me patiente sinus. Non tamen hoc semper facies : uolo tempora iuste Distinguas . ordo est res retinenda nimis. [list 62b] Officio insistas dignum est quod perficis ipse : Et mea post uero numina thure lites. Ipsa modum tribuam . pulchra hac est urbe marinj Iunius : ipse pio est iunctus amore tibi. Clara gradiua tribus tulit hunc: sed turba deorum Tota fuit partu matris et ista dedit. Saturnus grauitatem animi: sed Iuppiter hamon Voluere quo uellet. pectora pulchra uenus. Diuitias soror et coniunx iouis . Inclita pallas Scire suum . mauors fortia membra dedit. Eloquio insigni maia satus ora repleuit. Terram diuorum mater et alma ceres. Sufficiens dedit ingenium bachusque : calorem Delphicus . in casto frigora luna sinu. Nobilitate ipsum sancta et pietate cupido Dotauit. charites non sua dona negat. Naturam genius dedit. Angenorea salutem : Et duo coniugio corpora iunxit hymen. Quid uerbis moror ipsa : deum sibi quisque fauebat: Et fauet: et semper undique fautor erit. Omnibus ipse uides quantum est pius : atque suauis Gratus . amans uerum : fictaque uerba fugans. Maximus illustri est2 hac ciuis in urbe futurus. Vincet auos . quamuis grandia gesta sonent. Multa hoc ostendunt: electio crebra senatus [list 63a] Que ornat eum titulis : et grauitate fouet. Hec placet ut referas . iubeo nouus ipse suarum Sis laudum preco . perfice iussa dee. Ipse est qui poterit magnum lenire dolorem Quem pateris gaudens ocia grata dabit. Consulet ipse tibi. sanum retinere memento Consilium viuas sospes : et usque vale. Calyope his dictis tenui dea transuolat aura: Et petijt primum me speculante polum. Compatere ergo mihi: diue et mandata poesis Perficias. non sunt hec mea iussa tibi. Ocia, consilium, solamen, diua quietem Precipit ut tribuas . sis memor ipse mei Rešetar 1901

Blažev sin Marin spominje se 1392–1422 (u mletačkim izvorima kao Marinus Zinzalunoli). Bio je u tijesnim svezama s despotom Stefanom Lazarevićem, kojemu je oporukom ostavio 105 libara zlata. Njegov sin Junije (spominje se 1423–79) kao vitez (miles) služio je u despota Đurđa Brankovića. Ugledan je diplomat te predvodi despotovo izaslanstvo patrijarhu Georgiosu Melissenosu (1443–51). Domaćin ga je podario moćima za koje se vjerovalo da sadržavaju komadić Kristove haljine. Svojim je diplomatskim umijećem poslužio i domovini. Tako je za potrebe Republike putovao papama Nikoli V, Kalikstu III. te Piju II, koji ga je počastio naslovom rimskog senatora. HBL Prlender 2002