CroALa: documentum

CroALa, 2018-06-18+02:00. Nodus krcelic-b-ann.xml in collectione croala0.

Functio nominatur: /documentum/croala0/krcelic-b-ann.xml.

Documentum krcelic-b-ann.xml in db croala0


MONUMENTA SPECTANTIA HISTORIAM SLAVORUM MERIDIONALIUM. EDIDIT ACADEMIA SCIENTIARUM ET ARTIUM SLAVORUM MERIDIONALIUM. VOLUMEN XXX. ZAGRABIAE 1901. EX OFFICINA SOCIETATIS TYPOGRAFICAE. SCRIPTORES VOLUMEN IV. BALTHASARI ADAMI KERCSELICH: ANNUAE 1748-1767. PROOEMIO DE VITA OPERIBUSQUE SCRIPTORIS PRAEMISSO DIGESSIT T. SMICIKLAS. ZAGRABIAE 1901. IN TABERNA LIBRARIA EJUSDEM SOCIETATIS TYPOGRAPHICAE.
Annus Domini 1748.
(Mors episcopi Braniug.)

Post longam gravemque infirmitatem suam anno domini 1748. die 28. mensis Aprilis pie in domino obiit excellentissimus et reverendissimus dominus Georgius Braniug, hujus Zagrabiensis ecclesiae dignissimus episcopus, et regius banalis officii locumtenens, cujus res gestas et vitam vide (in) eodem hoc libro, in fine, folium librumque invertendo.

(Eius depositio et vigiliae.)

Sublato e vivis eo, ne fiscus regius post conditum 1715. articulum 16., contra ecclesiae huius privilegia, in arcem bonaque episcopi subintraret, cura omnis adhibita, tam in bonis episcopalibus quam et hic collocatae vigiliae, neque ad depositum in capella sancti Stephani prothomartyris cadaver Braniugii admissus populus, neque ad ejusdem depositionem in crypta episcopali, penes aram coenae domini. Vigilias autem has partim praediales, partim cives vici Latinorum obibant, et quidem ad portam utramque duplicatas, in area et in gradibus.

(Candidatio capituli pro episcopatu.)

Necdum deposito episcopi cadavere pro successore inter capitulares actum et scissis partibus, ut quivis canonicorum quinque scripto apponeret, conclusum. Scrutinio acto dominus praepositus major et generalis vicarius baro Sigismundus Sinersperg, vota ut ajunt 20, dominus lector Josephus Chiolnich 18, dominus cantor Petrus Matachich 12, dominus custos Stephanus Putz 14, dominus cathedralis Adamus Chegetek 15, dominus Goricensis Franciscus Thauszy 4, dominus Dubicensis Nicolaus Terihay 2, dominus Kemlek(ensis) Josephus Pogledich 1, dominus praepositus Chasmensis Nicolaus Petrichevich 10, aeque 10 dominus Vasca(nus) baro Adamus Patachich, dominus autem Bexin(ensis) Wolffgangus Kukuljevich 8, retulit.|

Cum autem hos omnes proponere consultum esse non videretur, non sine aliquorum contradictione sex dumtaxat proponendos statuerunt, videlicet dominum praepositum, dominum lectorem, cantorem, custodem, cathedralem et Vasca. Et praeposito Viennensem ablegationem recusante, dominus lector et cathedralis, ut postulatores novi a Sua Majestate episcopi, Viennam expediti fuere in capituli sumptibus. Quo et die 10. Maii appulere.

(Francisci liberi baronis Klobusiczky electio.)

Interim dominus vicebanus a morte statim prioris episcopi, staffetaliter ejusdem ut locumtenentis mortem, et cancellariae Ungarico aulicae, et domino comiti bano Carolo comiti Batthyan armadae caesareae in Belgio supremo commendanti significare non intermisit. Et die 2. Maii, hora nona matutina nuncio Viennam adveniente excellentissimus dominus comes cancellarius Hungaricus Leopoldus Nadasdy ecclesiae et regno prospecturus effecit, ut die 4. Maii 1748. constaret pluribus, ad vacantem Zagrabiensem basilicam a Sua Majestate sacratissima regina Maria Theresia excellentissimum dominum Franciscum liberum baronem Klobusiczky e sede Transilvaniensi transferri, ipsique eatenus cursore celeri perscriptum Cibinium fuerat. Ad 13. tamen Maii, diem videlicet natalem Suae Majestatis sacratissimae, promulgatio novi episcopi suspensa fuerat. Viennam capituli ablegatos die 10. Maii circa vesperum appulisse superius retuli, altero mox die advenientibus etiam illustrissimo domino barone Patachich Adamo, archidiacono Vasca, et domino Francisco Thauszy, archidiacono Goricensi, postulatoribus episcopatus.

(Quid de candidatione senserit cancellaria.)

Die 12. credentionales suas domino comiti cancellario exhibuerunt ablegati capituli, qui candidationem admittere renuit, tum quod nullo eam firmarent diplomate vel consensu regio, tum quod nec ab aliis regni Hungariae capitulis vel praetenderetur vel practicaretur: instantias tamen supplicantium suscepit non ut candidatorum capituli, sed ut privatim ad Suam Majestatem recurrentium. Relatio tamen Suae Majestati facta non fuerat, ut alias fieri consuevit in cancellaria, neque eam fieri oportuit. Quoniam.

(Promulgatio episcopi et aliorum.)

Die 13. Maii in Senprun, occasione publicae gratulationis natalis diei et concursus maximi, me harum scriptore praesente, prouti et suprascriptis canonicis Zagrabiensibus, aliisque numero frequentissimis, post peracta in sacello aulico divina, nomine Suae Majestatis sacratissimae suprascriptus dominus comes cancellarius gratias distributas in Hungariae regno promulgavit sequentes. 1. Ad episcopatum Zagrabiensem transferri dominum episcopum Transilvaniensem Franciscum Xaverium baronem Klobusiczky. 2. Officium et baronatum regni judicis curiae (vacantis per mortem, 10. Maii secutam Posonii comitis Josephi Eszterhazy) domino comiti Georgio Erdoedy, hactenus camerae Hungaricae praesidi. 3. Camerae praesidem creari dominum comitem Antonium Grassalkovich, ex personali praesentiae regiae. 4. Personalem dominum Georgium Fekette ex consiliario cancellariae aulico Hungaricae Viennensis.

Atque post octo huius declarationis dies ad cancellariam Hungaricam promoti | sunt dominus Antonius Somsich, comitatus Simeghiensis vicecomes, in locum comitis Alexandri Patachich 1747. die 6. Maii Viennae mortui, et dominus Franciscus Xaverius Koller, cancellariae eiusdem pro priori secretarius.

(Constitutio plenipotentiariorum.)

Cum autem excellentissimus dominus resolutus Zagrabiensis episcopus hac occasione Viennae non fuisset, ne idem damni quidpiam pateretur, excellentissimus dominus comes Antonius Grassalkovich, nominatus camerae praeses, curam celerioris in cancellaria expeditionis et Posonii installationis, ut episcopi affinis, canonico Zagrabiensi et collegii Croatici pro tunc rectori Balthasari Kercselich commendavit. Quoad bona autem et jura episcopalia, in Croatia et Sclavonia existentia, plenipotentiarium constituit reverendissimum dominum Josephum Chiolnich lectorem Zagrabiensis capituli, Viennae tunc praesentem, quod et sua episcopalis excellentia ratihabuit et confirmavit, addito ad plenipotentiam etiam illustrissimo fratre suo Antonio, comitatus Zempliniensis administratore, qui et in fine mensis Julii Croatiam et Zagrabiam visitavit.

(Installatio episcopi Posonii.)

Expeditione in cancellaria peracta, quamvis reverendissimus dominus lector Posonii installari nomine suae episcopalis excellentiae gratiae et honori habuisset, cum attamen per comitem cancellarium requisitus fuisset eatenus illustrissimus dominus Carolus Zbisko, metropolitanae Strigoniensis canonicus et collegiatae Posoniensis praepositus, locumtenentialis consilii consiliarius, et episcopus electus Vegliensis, | hic idem dominus, Posonii die 15. Junii, nomine et in persona Zagrabiensis episcopi fuerat installatus.

(De examine et nuncii congrua.)

Et ob rationem absentiae, cum coram apostolico Viennae nuncio domino Fabrico Sarbelloni idem Zagrabiensis episcopus solitum juramentum et professionem fidei peragere nequivisset, delegatus ab eodem domino nuncio fuerat ad effectum istum dominus Joannes Kastall, capituli Albae Carolinae praepositus, quo ibi praestito ac Viennam submisso'solitum coram nuncio examen ad initium mensis Julii, examinatis de personae qualitatibus domino quodam ex Transilvania et patre Franciscano Cibiniensi Gvardiano, et de statu Zagrabiensis ecclesiae dominis canonicis Zagrabiensibus Francisco Thauszy et Balthasare Kercselich. Finito examine processus Romam expeditus est. Excellentissimo domino nuncio pro ipsius ut vocant congrua dati aurei Cremnicenses 100, ipsius cancellario et auditori ac familiae aurei Cremnicenses 50, quibus contentari debuit potius quam maluit, cum 400 congruae aureos insinuasset, tametsi taxa congruae nulla sit, sed sit singulorum episcoporum discretio.

(Bullarum Romanarum procuratio. Taxa Romana pro bullis.)

Bullarum Roma procurandarum. curam eminentissimus cardinalis et archiepiscopus Viennensis Sigismundus a Kollonics, pro sua in episcopum amicitia, in se susceperat, quas et suo Romae agenti domino Antonio Rotta effectuandas commendavit. Qui agens praeconizatione mense Septembri ante authumnales ferias peracta, significavit, pro bullarum expeditione Romam millia florenorum 12 praetendere, eo quod haec taxa episcopatus Zagrabiensis in cancellaria inveniretur. Communicatis tamen eidem rationibus | sequentibus. 1. Episcopatus Zagrabiensis bona multum abalienata esse, partim per Turcam, partim vero per generalatum Varasdinensem, qui fere totus est ex bonis episcopalibus. 2. Sumptuum episcopi, qui pro defensione ecclesiae et nunc banderium servare deberet. 3. Quod Szvidnicensem episcopatum Graeci ritus unitorum pro reductione schismaticorum olim fundaverit, et nunc Basilitis loco pulsis, prospicere deberet. 4. Vicarium generalem totumque consistorium solvere, praeter tot pias fundationes hactenus per episcopos factas et diversis monasteriis etiam cum papae consensu applicatis olim episcopi redditibus. 5. Quod antecessor episcopus non nisi 1500 florenos in anno 1727. Romae deposuisset. Idem agens, typis Romae data instantia et cardinalibus distributa, ad postremum effecit: ut sumptus universi, taxarum videlicet, expeditionis et cardinalis protectoris Germaniae, eminentissimi Alexandri Albani congrua, floreni Rheinenses 4137 fuerint persoluti, et Roma hac summa contentata.

(Taxa cancellariae.)

Sed cum taxarum mentionem fecerim, addere visum est et Hungarico aulicae cancellariae taxam, quam Viennae in eadem deposui. Haec autem a moderno episcopo persoluta est, pro episcopatu fl. 1200, pro abbatia episcopatui conjuncta fl. 400, pro titulo supremi comitis de Berzenze fl. 300, pro mandate ad locumtenentiale consilium fl. 6, pro improtocollatione fl. 2, non inclusis discretionibus et regalibus, quae Multis dari solent, ut debifca esse videantur, videlicet expeditori, concepistae, cancellistis, registratori etc. etc.

(Episcopus in Transilvania detinetur.)

Interea dum superiora agerentur, contentio quaedam inter Hungaricam et Transilvanicara cancellarias orta est, ratione abitus suae episcopalis excellentiae urgebat istum cancellarius Hungariae, causa etiam locumtenentiae banalis officii, postulabat a Sua Majestate alia, et causa boni publici a tota Transilvaniae provincia, amatum episcopum detinendum, sub diaetae decursu postulabat. Utrobique videbatur necessarius, utrobique desideratus. Cum tamen comes banus, exercitus caesareo-regii supremus in Belgio ductor, ab intellecta Greorgii Braniug morte, in banalem locumtenentem comitem Ludovicum Erdoedy denominasset, Transilvanorum exauditae preces, mandatumque episcopo, ne sine facultate regia principatum illum desereret, sed et illius episcopatus redditus retineret. Quo principis mandate oportuit, promotas jam redire in Transilvaniam res episcopi, illumque Cibinii anno integro commorari.

(De locumtenentia banali dissensio.)

Continuata banum -inter et cancellariam de jure nominandi locumtenentem disputatio. Cancellaria juris istud esse regii contendebat: 1mo. Quia nec palatinus neque ullus in Hungaria officii sui locumtenentem nominare potest, sed juris istud esse regii. 2do. Quia comes Joannes Draskovich, Petrus Keglevich aliique etiam viventibus, sed absentibus banis locumtenentes per regem constituti fuere. 3tio. Quia hanc banis authoritatem nec lex edocet, nec privilegium aliquod demonstrat, nec Turcica admittunt confinia, quibus providere regis est, et cui ea committat cognoscere, nec regis promovendum permitteret servitium, cum regi obligatum potius locumtenentem esse conveniat, | nec regni exigeret commodum, cum locumtenens banalis pro nutu ejusdem amoveri posset, consequenter multis respectibus gubernare deberet status et ordines.

4to. Quod status ipsi in anno 1709. per municipalem articulum locumtenentias abrogarint, et ex diaetalibus appareret articulis in regnis illis continuam bani requiri praesentiam, proinde ea per locumtenentes administrari non posse, nisi rex ipse locumtenentes constituat, ad quem indubie legum interpretatio pertineret. Atque his ex rationibus constitutum per dominum comitem banum locumtenentem cancellaria Hungarica recognoscere nullatenus voluit.

Banus econtra banalis istud authoritatis esse, dum bani viverent (secus vacante banali officio) contendebat. Plurimum sese firmans in consvetudine, eatenusque catalogum creatorum per banos locumtenentum producebat, aula haud unquam reclamante, sed nominatos pro talibus recognoscente. Addebat etiam anni 1723. articulum... in quo banalis tabulae praesidem pro sui absentia substituendi eidem datur authoritas. Proinde et locumtenentem, qui banalis munii sive praeses sive locumtenens vocetur, parum esse.

Status Croatiae secundabant bani vota ex eo plurimum, ut episcopi a locumtenentia excluderentur. Lis haec protracta diutius, Sua Majestate resolutionem differente, a redditu tandem ex Belgio domini comitis bani sub initium mensis Januarii anni 1749. excellentissimus dominus comes Ludovicus Erdoedy, per Suam Majestatem generalis vigiliarum praefectus creatus, pro locumtenente etiam agnitus et salutatus, | et per Suam Majestatem confirmatus absque praejudicio juris regii in futurum, quod praevie a bano fuerit constitutus. Hocve cum cancellariae Hungaricae significatum fuisset, ab eadem quoque postea pro locumtenente habitus agnitusve fuerat.

(Banus promovetur.)

Anno hoc eodem 1748; conclusis Aquisgrani pacis articulis inter Europae principes nationalis Croatarum militia in Junio ex Hollandia dimissa est. Comes autem banus Carolus de Batthyan supremus aulae praefectus serenissimi archiducis Austriae Josephi, primogeniti reginae filii, fuerat resolutus, adhucdum in Belgio et Hollandia existens.

(Ablegatio statuum Viennam ad Suam Majestatem.)

Qua promotione domini comitis bani intellecta, indicta Zagrabiae congregatione, ex eadem nomine statuum Viennam ad Suam sacratissimam Majestatem ablegati fuere, illustrissimus et reverendissimus dominus canonicus Adamus Patacich, ex parte ut status equestris contendebat pure magnatum, dominus Joannes Rauch regni vicebanus, et dominus Joannes Busan tabulae banalis assessor, non alia ratione, quam ut nomine statuum supplicarent, ut idem comes Carolus Batthyan in officio banali una permaneret. Ad quod et domini comitis palatini Joannis Palffy et domini judicis curiae Georgii comitis Erdoedy litteris erant excitati. Viennam advenientes ex parte cancellariae difficultates quasdam habuerunt, praecipue articulos dietales, bani praesentiam in regno requirentes, attamen per Majestatem Suam cum spe postulatae gratiae remissi; quod eandem obtinuerint, bani conservatio docuit.

(Novus comes curialis.)

Reverendissimus dominus lector, qua suae excellentiae episcopalis plenipotentiarius, dominum Joannem Busan ab officio comitis curialis abbatiae amovit, constituendo dominum Adamum Krisanich, prius ejusdem abbatiae vicecomitem. Quo ab officio amoto, et secutis novi comitis curialis judiciis, ex subditis abbatialibus, de irrogatis sibi injuriis, plures plane Viennam, ad thronum Suae Majestatis sacratissimae conquesti sunt. Ut mandato mediante domino vicebano commissum fuerit propter episcopi absentiam causas eorum judicandi. Quod tamen dominus plenipotentiarius non admisit, ne episcopi praejudicaretur juribus. Et cancellaria ipsa ad adventum domini episcopi universa distulit. Haec autem appellationis ad regiam Majestatem libertas, quomodo subditis episcopalibus innotuerit, conjecturari fors possem, nequeo tamen fixe statuere atque ideo nec scribere.

(Capellanus episcopi abbas creatur.)

Dominus Paulus Turkovich capellanus, qua parochus sancti Joannis in Novavilla, episcoporum Zagrabiensium, et cantor collegiatae ecclesiae Chasmensis, in abbatem sanctissimae Trinitatis de Siclos, sine commendatione episcopi in fine Aprilis eligitur, et Quinque Ecclesiis ab archiepiscopo Scopiensi reverendissimo domino Summa benedicitur, mortuo ea occasione episcopo Quinque Ecclesiensi die 24. Septembris comite Sigismundo Bereny.

(Canonici Zagrabienses in funeralibus muceta assumunt.)

Capitulum cathedralis ecclesiae Zagrabiensis, absente episcopo, etiam in concionibus et funeralibus usum muceti assumpsit, vigore bullae Clementis XII. de anno 1735. cum antea in pulpitis et funeralibus mucetis usum non fuisset.

(Croatae Viennae militare producunt exercitium a regina praemiati.)

Croatae ex Belgio reduces, numero 3000 Viennam die 12. Octobris appulerunt, et in campo penes Senprun militare exhibuerunt exercitium die 14. Octobris coram augustissimo imperatore Francisco I., serenissimo Lotharingiae duce Carolo, serenissimo archiduce Austriae Josepho, et augustissima imperatrice et Hungariae regina Maria Theresia, eo die primum in publicum post puerperium prodeunte, prouti et aliis plurimis eo hac occasione concurrentibus. Applausu communi omnium dictum produxere, cum igne etiam, exercitium, dirigente eos domino de Kleffert generali adjutantio et aliis ipsorum de natione propriis officialibus. Et occasione ista non solum uberrimas laudes per litteras reportarunt, sed in Senprun Suae Majestatis palatio officiales omnes prandio excepti sunt. Et quidem stabales tres cum archiduce Austriae principe Josepho et imperatoris sorore pransi sunt, reliqui autem officiales in paratis eatenus mensis. Omnes insuper ad osculum manus tam reginae quam imperatoris admissi et muneribus praemiati sunt. Et quidem Georgius Pogledich colonellus et Glinanus pro tunc commendans torque aureo, Balthasar Bussich et Nicolaus Gerlichich supremi vigiliarum praeferenti numismate aureo in una parte reginae in altera imperatoris faciem praeferenti, per manus comitis Leopoldi de Nadasd, Hungariae cancellarii, die 15. Octobris praemiati sunt. Capitanei vero per manus domini Kleffert, uti et laitinantii et vexilifferi aeque numismate aureo donati. Porro numisma supremorum vigiliarum praefectorum aureos Cremnicenses 20, capitaneorum aureos 10, laitinantiorum et vexilifferorum aureos sex aequabat. |

Decuriones fl. 2, gregariorum quivis marianos novos duos accepit, et die 15. Octobris iter suum in Croatiam sunt prosecuti. Quo advenientes in campo civitatis, vulgo Seminarszke cziglenicze dicto, prope Zagrabiam in praesentia domini locumtenentis et aliorum etiam dictum repetierunt militare exercitium.

(Audacia Croatae unius Viennae die 13. Octobris 1748.)

Eodem hoc tempore, dum Viennae morarentur, quidam ex militibus compagniae domini Gerlichich in suburbio Lonsztross furentem bovem per cornua apraehensum stitit, et manu una bovem tenens Hungaricum, altera frameam e vagina accipiens, praecisis framea in pede nervis, eundem decidit, magna spectantis populi admiratione.

(Bani Viennam redditus.)

Die 23. Novembris banus Carolus Batthyan Viennam rediit, et die 8. Decembris in praefectum aulae serenissimi archiducis Josephi promulgatus, quando et ad aulam habitaturus concessit.

(Zagrabiae congregatio.)

Zagrabiae circa finem Novembris celebrata congregatio, ubi occasione restaurationis comitatus dominus Sigismundus Bussich et substitute vicecomite ordinarius comitatus Zagrabiensis vicecomes factus est dominus Josephus Raffay ex notario substitutus vicecomes, et dominus Nicolaus Messich comitatuum Zagrabiensis et Crisiensis notarius. Praeterea in eadem congregatione pro secutura banalium confiniorum regulatione, eorundem confiniorum uti etiam banderistarum conscriptio per dominum Busan peragenda fuerat ordinata. Quae ne immunitati jurium episcopalium praejudicet, quoad conscriptionem banderii episcopalis dominus plenipotentiarius eandem non admisit, neque postea secuta est. Volebant autem primo episcopales conscribere.

(Episcopus Szvidnicensis poenitere incipit.)

Pater reverendissimus Theophilus Passich ordinis sancti Basilii Graeci ritus unitorum et abbas sancti Michaelis de Marcsa, episcopus Szvidnicensis seu Platensis, prius sententia Romanae curiae Leopolim in Polonia ad monasterium detrusus, triennio tamen inobediens, sed ultro citroque vagatus, tandem anno hoc in fine Augusti ad poenitentiam agendam in Poloniam concessit.

(Episcopus a cassa parochialis subsidii emansit liber.)

Cassa parochialis subsidii Posonii erecta, quamvis post episcoporum mortem, qui illius erectione anteriores fuerunt (quemadmodum et defunctus Zagrabiensis episcopus Georgius Braniug, quod anterior illa ad eam nihil pendebat ex suis redditibus) augeri soleret, tamen non se insinuante locumtenentiali consilio, neque etiam cancellaria quidquam admonente, et in hoc Zagrabiensi episcopo dissimulatum est; neque ulla illi impositio ad parochialem cassam imposita.

Addenda ex actis regni.
(Congregatio.)

Die 5. Augusti Zagrabiae sub praesidio a bano denominati locumtenentis comitis Ludovici Erdoedy fuit celebrata, ubi a fumo singulo impositi fl. Rh. 19 effecerunt 33280. regni ordinaria necessitas fl. Rh. 30742.

(Pro capella Aquisgranensi.)

1. Bilo prije 2., ali sam pisac se je ispravio, kada je pisao mjesto 4 pravije 3. Ad preces domini comitis Pauli Balassa pro reaedificanda capella Aquisgranensi, per Ludovicura I. condam Hungariae regem (videndum qua occasione) erecta, ordinati sunt in specie aurei 100.

(Privilegium capituli pro trajectu in Luczho.)

2. Publicatum Zagrabiensis capituli privilegium super trajectu in Luczko, statutumque ut tariffa seu vectigal in omui trajectu affigatur, quod nihilominus effectum desiderat, sed rapiunt et extorquent, quae lubet nautae, etiam a nobilibus. Hoc privilegium a me fuit obtentum et quidem difficilius, quia protonotarius Adamus Naisich, baronessae viduae a Sermage adulari cupiens, propter testamenti Chiculiniani (vide infra pag. 504.) effectum in submissa regnotenus eatenus informatione scripserat: dummodo ponti regio non praejudicet, necessarium trajectum inveniri. Qua clausula Viennae creditum ad Majestatis aerarium vicinum pontem vulgo Kraliev brod dictum pertinere. Quod elisi difficilius, unoque comitis cancellarii Leopoldi de Nadasd et episcopi Noviensis ac consiliarii in cancellaria Georgii Klimo favoribus videbatur nec postulari posse, ut suam informationem regnum revocet. Quare unde Kraliev brod dicatur, scribere me oportuit et docere, Kraliev brod privative possideri a baronessa, ac insuper, cur ita protonotarius Naisich scripserit. Quibus rebus a praeconcepta opinione Naisich cecidit apud cancellarium.

(Rationes comitatuum inferiorum non acceptatae. Quid inde secutum.) pg. nije naznačena, već je na drugom listu prešao odmah na pg. 14.

3. Comitatus Veröcensis ac Poseganus rationes cassae suae pro annis 1745. et 1746. statibus praesentarunt. Has Naisich et Busanius nec videre, minus recipere voluerunt, metuentes ne per hoc arcanum illud cassae regni quod ipsi ignorabant perdatur. Hinc postquam fati comitatus, recipere exhibitas rationes Croatiae status nolle experti sunt, has ad consilium locumtenentiale miserunt. Quo facto, quamvis fati comitatus occasione restitutionis et erectionis sui bano et regno fuissent subjecti et pro corpore Croatiae agniti, et bani Slavoniae titulum explentes, facto praedictorum garrulitatibus suis banali authoritati studentium a regno et bano sunt avulsi, ut per articulum in diaeta 1751. Hungariae instar particulares suos ablegatos ad diaetas mittant, praebuerintque occasionem, ut similiter Croatiae comitatus fato locumtenentiali consilio subjiciantur et banus sit aliquando purus baronis regni titulus. Sic fit, dum privatum interesse antefertur rationi publici: sic dum praesunt publico, qui ignorant publici boni interesse.

(Palatini litterae.)

4. Lectae quoque fuere missiles litterae comitis palatini Joannis Palffi et judicis curiae regiae Georgii Erdoedy, quibus ex odio cancellarii, et ne frater suus Franciscus banus evadat, svadent statibus, petere a Majestate, ut comes banus in officio banali permaneat, non obstante sui e regno absentia. Quod eo lubentius factum, ut imperium esset penes Rauch vicebanum, Naisich, Magdich et Busan.

(Pro domo cancellariae subsidium.)

Die 26. Novembris Zagrabiae iterum fuit celebrata regni congregatio sub ejusdem locumtenentis praesidio. Ubi pro emenda cancellariae, fixa stabilique domo Viennae (quia hactenus hospes erat et peregrina) fl. Rh. 1500 per regnum resoluti, ac per me Viennae regni nomine traditi sunt. Ablegati qui exmissi fuere Viennam pro petenda bani Caroli Batthyan confirmatione, reduces nil se fecisse retulerunt.

(Regula militaris distributa.)

Bani lectae litterae, quibus laudat copias banalium confiniorum, quae sub ductu et imperio suo in Belgio militarunt, ac una vernaculo idiomate descripta exercitii militaris condiscendi mittit exemplaria, per confinia distribuenda, ac ut confiniorum populus diebus festis juxta illa exerceatur, ordinat.

(De tormentis allatis.)

Et quia tormenta duo reduces e castris Belgicis conduxissent, ut de his disponat banus constituitur, et demum nundinales in Gotthalovecz publicantur.

Annus Domini 1749.

Annus iste excellentissimi illustrissimi et reverendissimi domini Francisci liberi baronis Klobusiczky secundus est. Quo sequentia ocurrunt ad memoriam posterorum notanda.

(Bullae Roma veniunt episcopo.)

Anno hoc, immo illius initio, tandem Roma bullae dari solitae Viennam ad manus eminentissirni cardinalis a Kollonics Sigismundi appulerunt. Qui cardinalis delegatus fuerat pro juramenti, nomine Sedis Apostolicae, a novo episcopo exceptore, aut eo impedito vel impotente, episcopus Neostadiensis in Austria. Cum tamen mora diuturnior in Transilvania episcopi futura crederetur, supplicatum Romae fuerat pro delegando praeposito Carolinensi, haud obtenta ad illum delegatione, quoniam excellentissimus Zagrabiensis episcopus sub principium Martii ex Transilvania movens feliciter die 5. mensis Aprilis Viennam appulit mane circa horam septimam, et in collegio suo, dicto vulgo Croatico, condescendit. Ubi ab excellentissimo domino cancellario Hungarico Visitatus, aliisque pluribus, triduo commoratus, ob loci angustiam et domuum carentiam ad hospitium abire debuit et concessit.

(Creatur canonicus a latere.)

Eodem sui adventus Viennam die canonicum sibi a latere constituit reverendissimum Balthasarem Adamum Kercselich canonicum Zagrabiensem, et pro tunc Viennensis collegii rectorem. Et ductura ex Transilvania comitem Ladislaum Kemeny in collegio Croatico convictorem ponit, ut clericum attamen.

(Juramento episcopus satisfacit.)

Dein die 13. Aprilis in capella et curia cardinalis et archiepiscopi Viennensis | coram ejusdem cardinalis capellano, me Balthasare Karcselich canonico Zagrabiensi, et reverendissimo domino Gaudentio Blasi canonico Albae Carolinae et prius a latere, qui et publicum instrumentum, Romam postea submissum, subscripsimus, aliisque pluribus praesentibus solitum juramentum et fidei professionem in manibus ejusdem cardinalis praestitit. Die 21. Aprilis Balthasar Kercselich, a latere canonicus, a Sua sacratissima Majestate, ad commendationem suae excellentiae episcopalis, abbatiam sanctissimae Crucis de Valle Segniensi collatam accepit. Quae abbatia, cum per civitatem Segniensem capituli ejusdem canonico Joanni Homolich collata prius fuisset, ad productionem et edoctionem juris conferendae abbatiae suprascripto canonico abbatiae sanctorum Petri et Pauli de Kacs in dioecesi Agriensi per Suam Majestatem in locum prioris mense Septembri anni ejusdem suffecta est.

(Moritur comes curialis.)

Mortuo Zagrabiae die 13. Maii domino Adamo Krisanich, comite curiali, absque haeredum solatio, et familiae Krisanichianae ultimo, per mortem ejusdem tria in abbatia Topuszkensi praedia, videlicet Hrussevecz, Zaluszje et Luchenicza, prouti et quartum in vico Latinorum Zagrabiae, ad suam excellentiam episcopalem devoluta sunt.

(Praedia tria collata comiti Leopoldo Nadasd.)

Accepta in considerationem necessitate amicorum ecclesiae, prouti ex infradicendis patebit, orbata item a potiori magnatibus Croatia, et non fine alio, priora tria praedia in abbatia existentia sua episcopalis excellentia comiti Leopoldo Nadasd aulae cancellario et ex eodem descendentibus masculini dumtaxat sexus contulit, ut ex protocollo in secretaria reservato patet uberius, cum inscriptione in duobus millibus sexui foemineo admissis.

(Et Adamo Naisich quartum.)

Praedium autem in vico Latinorum existens spectabili domino Adamo Naisich regni protonotario. Quod etiam ex protocollo constat uberius.

(Episcopus Viennae detinetur et tandem Zagrabiam pergit.)

Sua autem episcopalis excellentia post absoluta Viennae absolvenda, quamvis continuo ad ecclesiam suam venire suspirasset, ab augustissima tamen aula Viennae causa rerum negotiorumque Transilvaniae detinebatur, ac tandem ab initio Junii beneficio postae per Stiriam, impedimentis omnibus praevie Vienna per subditos Ivanicenses ad hoc obligatos praemissis, sumpto prandio abiit.

(Occulte et sine pompa Zagrabiam venit.)

Detineri nullibi voluit, neque ullos ingressus sui honores vel pompas admittere, sed ut clam Vienna, sive non promulgato abitus sui tempore, abiit, ita occulte solusque modico stipatus famulitio Zagrabiam, nullo advertente, die 6ta. circa horam noctis decimam appulit. Sequenti die et capituli nomine salutatus et a singulis canonicorum homagium suscipiens, prouti et ab aliis dominis saecularibus.

(Infirmatur.)

Atque post dies adventus sui aliquot febri correptus diutius decubuit, ut introductionis suae solennia differe eum oportuerit ad diem sextam Julii. Quo dio introductio sive ut vocant suae episcopalis excellentiae installatio ita peracta est.

(Introductio sive installatio episcopi.)

Hora matutina quinta intrante ad ecclesiam clero et absolutis una cum concione ad horam septimam divinis, hora octava duo ex capitulo nomine ejusdem pro sua comparuerunt excellentia, et salutato episcopo, eundem ad functionem hanc invitarunt (praevie in consistorio bullis pontificis, et quidem pridie, in sacrario interiori | praelectis) qui vestitus eosdem excepit, statimque ex domo episcopi secuta processio, praecedente videlicet bene et noviter vestita suae excellentiae familia, et officialibus, una cum vicario temporaneo, canonico a latere, capellano. Procedente post hos sua excellentia episcopali, et post hanc venerabilis capituli exmissis et laudatario Joanne Persich chori praebendario, civibus vici Latinorum ad portam et gradus vigilias tenentibus. Ad gradus majores adstitit clerus, videlicet ex domo deficientium, parochi viciniores, praebendarii civitatis, alumni seminarii, praebendarii cathedralis ecclesiae, et suo ordine cathedralis ecclesiae Zagrabiensis canonici, qui facta episcopi reverentia eundem processionaliter, suis induti mucetis, et sub cantu solitae ex cantuali antiphonae, ad cathedralem ecclesiam per portam majorem, castellano arcis in vigiliis cum 60 hominibus ad latus stante, duxerunt, nobilitate, religiosis suam excellentiam commitantibus.

Ubi ad portam ecclesiae ventum, dominus praepositus Chasmensis ex officio, cum abbas benedictus esset pontificalibus solenniter indutus, una cum requisitis adstantibus, turiferariis et caeroferariis, aquam benedictam episcopo obtulit, dein ad paratum ornate ante aram sancti Michaelis duxit flexorium, et episcopum imposito ab eodem incenso incensavit, clero undique stante et episcopum cingente. Post haec dominus lector capituli ex officio aggratulatorio-precatoriam dixit orationem, cui episcopus ornate et | perbelle respondit, curam ecclesiae capitulo una commendando laborisque sui socios postulando. Quibus finitis, ad manus osculum canonici primum ordine suo, tum praebendarii, tandem alumni aliique ex clero profecti sunt. Dein ad sinistrum latus, videlicet cathedrae, continuata sub cantu ad chorum processio, pontifice episcopum praecedente, ductusque ad aram majorem, clero aeque populoque ad eandem aram ascendente, ubi peractis ex caeremoniali peragendis, sub baldachino sua excellentia episcopalis substitit. Praepositus dein major suam monuit excellentiam, episcopum Zagrabiensem ad quaedam regia jurare debere diplomata. Cui ut legantur diplomata regia reposuit episcopus, dominus lector Zagrabiensis dein illa ad cornu evangelii clare legit ad litteram. Quibus perlectis fieri solitum dominus episcopus deposuit juramentum, et ad chorum suumque faldistorium ductus est. Dictisque ex caeremoniali orationibus, solenne sacrum per praepositum Chasmensem, qua abbatem sub infula decantatum, choro ut ajunt duplici, episcopo ad aram beatae virginis Mariae in capella cum solita adstantia sub cantato celebrante et in fine cantati sacri benedictionem solennem dante. Atque expost, exposito per pontificantem venerabili, episcopo hymnum Te Deum laudamus intonante, sacrum conventuale ad aram sancti Lucae lectum est. Sacrum autem solenne de spiritu sancto, cum gloria, credo et prosa. Terminata missa, per privates gradus chori sua episcopalis excellentia rediit et ascendit.

Tormentorum explosiones repetitae sacpius in ingressu ad ecclesiam, sub sacro ad Gloria, Credo, Elevationem, Te Deum ac postea sub prandio. Eodem installationis die et sub ipsa quasi installatione quatuor acciderunt.

(Difficultas circa praepositum Chasmensem superata.)

Primo. Orta difficultas, an praepositus Chasmensis sub mitra episcopum advenientem excipere possit, et sacrum sub eadem dicere. Ratio dubitandi fuit: quod nemo, id hactenus practicatum fuisse recordaretur. 2do. Quod sacra episcopalia sub infula peragerentur. 3tio. Quod in infula celebranti benedictio solennis competeret. Non defuerunt, qui mordicitus hoc defenderent. Contrariantibus tamen aliis, ad episcopi decisionem deventum est. Qui statuit affirmative, posse sine praejudicio et benedictione solenni dominum praepositum Chasmensem suum sub mitra explere officium, quod et praestitit.

(Incendium in arce.)

2do. Sub installationis in ecclesia solenniis caminus culinae arcis, quod longiori tempore purgatus non fuisset, succensus est, et ad timorem magnum multos induxerat. Causa venti septemtrionalis, tunc egregie inflantis, ignis tamen, nullo secuto damno, extinctus non causavit aliud, quam prandii tarditatem.

(Mussitatio alicujus.)

3tio. Jurante super diplomatibus regiis episcopo, et prudenter cauteque juramentum suum ad consuetudinem et usum privilegiorum reducente, quidam ex canonicis mussitare incepit, sub restrictione jurare episcopum et non satisfacere. Qui mussitans, nunquam tamen in publicum prodiens, | prudentis viri cautellam a restrictione vel distinguere noluit vel ignoravit.

(Homines camerales et regii absunt.)

4to. Cameralem et regium hominem in installatione episcopi hujus non adfuisse. Cum id ob rubricam caeremonialis necessarium quidam contenderent, prudenter soluta ab episcopo dubitatio, quod ipse jam Posonii installatus sit, dein fiscum debilitari in praetensionibus successionis regium. Et per absentiam cameralis regiique hominis firmari jura magis ecclesiae. Quo habito responso satisfactum omnibus.

Post terminata in cathedrali ecclesia solennia ad arcem ventum est, ex cuius ambitibus populo, ad illorum vivat, projecta copiosa pecunia. Pauperibus eleemosyna in vino et pane etiam, uti et alumnis seminaru cuivis mariani duo. Vase uno vini cubulorum 20 ad pontem arcis educto et rapienti populo relicto. Prandium dein copiosum et opiparum datum est. Primae tantum mensae assidentibus personis, laicis et religiosis, numero 80. Ex quibus illustriores fuere excellentissimus dominus comes Ludovicus Erdoedy locumtenens, dominus comes et generalis Petazzi, generalis Crisiensis Marquier, illustrissimus dominus baro Antonius Klobusiczky cum sua illustrissima domina coniuge, comes Ludovicus Patachich, comes Christophorus Orsich, baro Stephanus Patachich, colonelli Kengell et Lalersperg, aliique ecclesiastici, religiosi, militaris et equestris status viri praecipui. Canonici cathedralis ecclesiae omnes, qui Zagrabiae adfuerunt.

(Vicarius temporaneus declaratus.)

Altero ab introductione sua die spectabilis dominus Balthasar Magdalenich, Suae sacratissimae Majestatis consiliarius et tabulae judiciariae praeses, pro vicario temporaneo in bonis episcopalibus confirmatus est.

(Comes curialis resolutus uti et vicecomes.)

Spectabilis autem dominus Joannes Busan banalis tabulae assessor, denuo comes curialis constitutus in abbatia, et vicecomes ejusdem confirmatus dominus Thomas Schitaroczi, praefectus bonorum domini comitis locumtenentis. Porro, cum horum mentio facta sit, addam hic, et alios per suam episcopalem excellentiam in officiis repertos et existentes, status utriusque.

In capitulo cathedralis ecclesiae Zagrabiensis fuere sequentes.

(Fuit creatus canonicus 1710., praepositus major 1724.)

Illustrissimus et reverendissimus dominus Sigismundus Bernardus liber baro Sinersperg praepositus major, Suae Majestatis consiliarius, abbas sanctae Margarithae de Bella, archidiaconus Gorensis et Zagorianus, prioratus Auratae Auranae. gubernator, vicarius et causarum auditor generalis.

(Creatus canonicus 1728., lector 1739.)

Lector, reverendissimus dominus Josephus Antonius Chiolnich, praepositus infulatus sanctae Sapientiae de Titell, tabulae banalis assessor.

(Creatus canonicus 1718., cantor 1745.)

Cantor, reverendissimus dominus Petrus Matachich abbas sancti Nicolai de Ercsy.

(Creatus canonicus 1728., custos 1743.)

Custos, reverendissimus dominus Stephanus Putcz abbas sancti Spiritus de Hrapko.

(Creatus canonicus 1730., praepositus Chasmensis 1747.)

Praepositus Chasmensis reverendissimus dominus Nicolaus Petrichevich, abbas sancti Nicolai de Gaczka, archidiaconus de Szencze et Gverche.

Archidiaconi.

(Creatus canonicus 1728.)

Cathedralis sive Zagrabiensis reverendissimus dominus Adamus Chegetek, praepositus sancti Augustini de Quinque Ecclesiis.

(Creatus canonicus 1730.)

Dubicensis reverendissimus dominus Nicolaus Terihay abbas beatae virginis Mariae de Gadgy.

(Creatus canonicus 1728.)

Camarcensis reverendissimus dominus Adamus Ztepanich abbas sanctissimae Trinitatis de Petri-Varadino.

(Creatus canonicus 1729.)

Goricensis reverendissimus dominus Franciscus Thauszy praepositus sancti Joanni de Develics.

(Creatus canonicus 1724.)

Kemlek(ensis) reverendissimus dominus Josephus Pogledich.

(Creatus canonicus 1741.)

Vaska(nus) illustrissimus et reverendissimus dominus Adamus liber baro Patachich de Zajezda, praepositus sancti Benedicti de Kaposffo.

(Creatus canonicus 1730.)

Chasmensis reverendissimus dominus Joannes Koosz.

(Creatus canonicus 1733.)

Bexin(ensis) reverendissimus dominus Wolffgangus Kukuljevich abbas sanctae Hellenae de Podborje, tabulae judiciariae assessor.

(Creatus canonicus 1733.)

Varasdinensis reverendissimus dominus Stephanus Varovich.

(Creatus canonicus 1730.)

Urbocz(ensis) reverendissimus dominus Joannes Radich.

Canonici magistri. Nicolaus Magdich creatus canonicus 1734.

Gregorius Gaszparich creatus canonicus 1737.

Joannes Jellussich creatus canonicus 1737.

Georgius Reess creatus canonicus 1738.

Nicolaus Ztepanich creatus canonicus 1738.

Michael Szkerba creatus canonicus 1739.

Georgius Gaal creatus canonicus 1739.

Paulus Sikuten creatus canonicus 1743.

Andreas Gradinszki creatus canonicus 1745.

Georgius Malenich creatus canonicus 1745.

Josephus Gallyuff creatus canonicus 1746.

Balthasar Kercselich creatus canonicus 1747.

Sigismundus Schytaroczi creatus canonicus 1747.

Canonici collegiatae ecclesiae Chasmensis. Lector Georgius Kovachevich, qui resolutus fuerat canonicus Zagrabiensis, sed recusavit et resignavit in anno 1739. Cantor Paulus Turkovich abbas sanctissimae Trinitatis Sicloss et parochus Novovillanus una capellanus episcopalis. Custos Georgius Berkovich.

Canonici magistri. Joannes Jambrekovich parochus Chasmensis.

Georgius Pozvinszky emeritus praebendarius, qui causa podagrae resignato beneficio ad domum deficientium se transtulit.

Georgius Igerchich parochus Capronczensis et vicearchidiaconus Camarcensis.

Franciscus Vlahovich parochus Ivanicensis et vicearchidiaconus Chasmensis.

Josephus Vitnich parochus ad sanctum Petrum in vico Latinorum Zagrabiae et vicearchidiaconus cathedralis.

Joannes Vagyon parochus sanctissimae Trinitatis in Inferiori Stubicza.

Georgius Jambrekovich.

Stephanus Raffay.

Franciscus Mihanovich.

Praebendarii ecclesiae cathedralis fuerunt.

Georgius Kovachevich lector et canonicus Chasmensis.

Georgius Berkovich custos et canonicus Chasmensis. Paulus Tychkorich. Georgius Jambrekovich canonicus Chasmensis et sacrista.

Franciscus Mihanovich canonicus Chasmensis.

Joannes Persich.

Joannes Koosz.

Stephanus Raffay canonicus Chasmensis.

Stephanus Gerkavecz.

Mathias Antolovich.

Paulus Szudinich et Paulus Prigorecz.

Officia politica habuere sequentes. Banus illustrissimus dominus comes Carolus Batthyan actualis intimus Suae Majestatis consiliarius, perpetuus in Nemethujvar comitatus Castriferrei, perpetuus Simeghiensis vero supremus comes, generalis campi mareschallus, et unius legionis dimacharum colonellus, Colapianorum et Vunnanorum confiniorum supremus capitaneus, serenissimi archiducis Austriae Josephi supremus aulae praefectus, tabulae banalis praeses.

Locumtenens illustrissimus dominus comes Ludovicus Erdoedy de Monyokorek, actualis intimus Suae Majestatis consiliarius, generalis vigiliarum praefectus.

Vicebanus spectabilis dominus Joannes Rauch de Neek, supremus comes comitatuum Zagrabiensis et Crisiensis, Suae Majestatis consiliarius, banalis tabulae assessor.

Protonotarius spectabilis dominus Adamus Naisich, eques auratus Suae Majestatis consiliarius, banalis tabulae assessor.

Assessores tabulae banalis praeter jam recensitos tres.

Dominus comes Christophorus Orsich.

Dominus baro Theodorus Rattky.

Dominus Joannes Busan.

In tabula judiciaria praeses spectabilis dominus Balthasar Magdalenich.

Reverendissimus dominus Wolffgangus Kukuljevich.

Dominus Josephus Magdich.

Dominus Georgius Jellachich.

Dominus Joannes Jurssich.

Vicecomes comitatus Zagrabiensis Sigismundus Bussich, substitutus ejusdem Josephus Raffay.

Vicecomes comitatus Varasdinensis Ignatius Czinderi, substitutus ejusdem David Deory.

Vicecomes comitatus Crisiensis Joannes Simunchich, substitutus ejusdem Joannes Szaich.

Officia militaria. Commendans Kosztaniczensis baro Stephanus Patachich, simul et colonellus.

Vicecommendans Balthasar Bussich, supremus vigiliarum praefectus.

Commendans Glinanus dominus Georgius Pogledich colonellus.

Vicecommendans ejusdem Wolffgangus Jellachich summus vigiliarum praefectus.

Commendans Zrinanus dominus Balthasar Jurassich vicecolonellus.

Commendans Dubiczensis reverendissimus dominus Adamus baro Patachich, canonicus Zagrabiensis.

Commendans Jeszenoviczensis Gabriel Skerlecz vicecolonellus.

Aliique quos longum foret referre.

(Episcopus Transilvanie creatus.)

Hoc eodem anno 1749. die 25. Aprilis in locum excellentissimi domini episcopi Zagrabiensis episcopus Transilvaniae nominatus est reverendissimus dominus Sigismundus Stoika, canonicus Agriensis, qui postea etiam in numerum baronum relatus est.

(Episcopus canonicatum Strigoniensem resignat.)

Sua etiam episcopalis excellentia canonicatum Strigoniensem in manibus Suae Majestatis resignavit, qui ab eadem Sua Majestate (primatiali sede vacante) collatus est reverendissimo domino Ignatio Koller.

(Princeps quoque Saxoniae Carolostadiensem et Capronczensem praefecturam, quam tamen antea reformavit, resignavit. Nullus dolor in resignation principis.)

Serenissimus quoque dux Saxoniae Hildspurgshausen, cui ab augustissimo condam imperatore Carolo VI. suprema generalatuum Carolostadiensis et Varasdinensis, postea dicti Capronczensis, praefectura fuerat atributa, quiuque utrumque horum generalatuum regulae militari et disciplinae summa aerarii regii utilitate subjecit, et ex integro reformavit. Quoniam antea generalis suprema et absoluta fuit authoritas et commendantum praesidiorum; qui vaivodas sub se habebant et vaivodarum | qui vis stipendiatos a Sua Majestate haramias, sive milites, excubias agente in praesidiis Germano regulato milite. Gens autem occasione belli congregabatur et in necessitatis casum ab aratro, bobus ad campum, sed tantum sub corona Hungariae prodibat. Princeps ergo iste in utrumque generalatum officiales majores minoresque, stipendia a rege merentes induxit sub nominibus, ut in regulatis exercitibus solent appellari. Haramias austulit, prouti et Germanum e praesidiis militem. Verum populum in his generalatibus habitantem ad centurias sive capitaneatus divisit et a fundo regi servire docuit, exercitio ipsis militari inducto. Fecitque ut ad nutus principis summi ex generalatu Varasdinensi octo armatorum millia, Carolostadiensi autem millia 12 regi in obseqium essent. Labore, poenis, praemiis rem postquam fecisset, summis Croatiae votis et jubilo, quod sub eodem principe schismaticorum res, fortunae, religio, promotae in altum fuissent, quin et in iisdem generalatibus, contra leges et privilegia patriae, inducti promotique haeretici, regni nobilitas et cives patriae nunquam accomodati in suis quoque tenutis, juribus, privilegiis violentias graves passi, horum generalatuum praefecturam sponte sua ipse cessit resignavitque.

Causae resignationis divinatae variae. 1mo. Quod Sua Majestas absolutam authoritatem illius subjicere voluisset partim consilio bellico, partim isuo conferentiali. 2do. Quod independentem et| absolutam a rationibus administrationem illius ultro habere recusaret. 3tio. Quod Croatiae banum hoc consolatum vellet. Genuinam tamen resignationis rationem me assecutum non fuisse, confiteor.

Resignatione principis facta communis omnium fuerat conjectura, domino comiti bano conferendam horum generalatuum praefecturam praefecturam, eatenusque etiam ex parte regni Croatiae statuum, pro domino comite bano, ut baro Stephanus Patachich supplicaret, commissum [fuerat, quod tamen factum non est, cum dominus comes banus vidisset, aliam intendere Suam Majestatem de his generalatibus dispositionem. Qui dein per generales suos a dependentia consilii bellici regi incesserunt.

(Reformatio in politicis et militaribus.)

Hoc eodem anno, uti prioribus in Carniolia et Stiria, non tantum in politicis Viennae dicasteriis (excepta tantum cancellaria Hungarica) quasi totalis facta reformatio, cassata cancellaria Bohoemica, regimen aliaque, sed et contributio aucta plurimum, novum item in militaribus inductum exercitium, et ad omnia regimina unum idemque. Quod ut omnes facilius condiscerent, in diversis locis provinciarum Suae Majestatis plura constituta campamenta, in quibus militi novum exercitium traderetur.

(Commissio ad Sclavoniam.)

Commissiones quoque plures ordinatae. Prima ad Sclavoniam sub praesidio excellentissimi domini camerae praesidis Antonii Grassalkovich, qui cameratica ibidem bona visitavit, visurus una et de limitibus militaris lineae per Sclavoniam ductae, et de modis fiendae bonificationis illis, qui occasione militaris lineae sua bona et tenuta amiserunt, denique etiam de injuriis et | omnibus Sclavoniam concernentibus, et Suae Majestati relaturus. Quam commissionem una cum domino generali Engelshoffen, ut commissam habuit, ita et peregit, de qua plura inferius.

(Commissio in civitate Varasdinensi, reformans civitatem.)

Altera commissio ad liberam regiamque civitatem Varasdinensem, ad lamenta civium contra senatores exmissa, comes videlicet Joannes Nepomucenus Erdoedy consiliarius camerae aulicae Hungaricae Posonii. Qui Varasdinum mense Majo adveniens, quinque in civitate mensibus commoratus, statum illius universum reformavit, et statutis novis, tam quoad oeconomica, quam politica, civitatem reformavit. Antea senatores redditus universos intra se dividebant, immo civibus pascuationem in illorum terris impediebant, sine senatorum facilitate, testamentarias dispositiones pro libitu suo mutabant, aliaque ipsis probata, ob quae omnes e senatu amoti et de injuriis convicti ad quinque prope millia. Consul, judex, notarius. aliique senatores de novo constituti omnes. Cassae administrator positus, illis assignatum salarium, denique in ordinem positi omnes.

(Commissio Zagrabiae mixta celebrata.)

Commissio tertia Zagrabiae indicia et die prima Junii incoata, ratione violentiarum et excessuum generalatus Varasdinensis, tam in civitatibus, quam oppidis, prouti aeque diversorum dominiis et possessionibus. Quae commissio in diaeta anni 1741. promissa, hoc anno tandem incoata sub praesidio excellentissimi domini comitis Ludovici Erdoedy locumtenentis banalis officii, et generalis comitis Petazzi, assessoribus in ea existentibus | illustrissimo domino barone Adamo Patachich canonico Zagrabiensi ex parte magnatum, reverendissimo domino Nicolao Petrichevich canonico Zagrabiensi ex parte cleri, domino Adamo Naisich protonotario, domino Joanne Busan assessore tabulae banalis, in locum Josephi Magdich, infirmitate impediti. diurnum ex cassa regni habentibus in fl. 3. Ex parte autem status militaris dominus colonellus Kengell, dominus supremus vigiliarum praefectus Monhart, dominus capitaneus Fabriczi, accedentitens ex parte utraque notariis, scribis et aliis necessariis.

(Lis praecedentiae soluta.)

In sessione hac difficultas de praecedentia primo exorta, quae a Sua Majestate decisa, ut post magnates canonicus etiam colonellum praecederet, sequeretur istum colonellus, post hunc protonotarius, supremus dein vigiliarum praefectus, assessores tabulae, tamquam per Suam Majestatem creati, tandem capitanei. Posthaec observans militaris status, vix se satisfacturum et rationem redditurum de omnibus, viso favorabiliter judicatum fuisse pro patribus societatis Jesu, Vienna mandatum a Sua Majestate procuravit, ne commissio quidquam decideret, sed pure inquisitoria esset. 2do. Ut excessus et violentias non assumeret alias, quam a regimine Suae Majestatis anno nempe 1740. Utrumque Croatiae status feriit, et quoad primum paruerunt nihil omnino decidentes, quoad alterum vero, cum legibus promissa foret et aliorum excessuum satisfactio, ad omnem eventum et anteriora assumpserunt.

Commissio ista propter militares, in replicis tardissimos, diu protracta est, et tandem in Augusto dissoluta facultate regia, et in Novembri iterum reassumpta | anno tandem sequenti terminata. In hac plurima episcopatum concernentia, et ad bona Ivanich, Dombra, Gradecz, pertinentia pertractata, uti ex ejusdem processu, ad archivium episcopale reposito, videre est, ob graves generalatus violentias pertractata sunt.

(Violentiae stante commissione.)

Ipsa commissione durante dominus colonellus Ignatius Lalersperg violentus esse non destitit, irrumpendo in sylvas episcopales partim in Ivanich, partim Dombrae, ac in locis aliis, ut eundem ab ejusmodi excessibus ex commissione admoneri oportuerit. Litteras etiam quasdam oppidi Ivanich, apud capitaneum quemdam servatas, specioso titulo quaerendorum militarium ordinum ipsis acceperat. Quaedam restituit. Uni Deo optime notum an omnes.

(Commissio ordinata pro civitate Crisiensi.)

Commissio quarta sub praesidio suae excellentiae episcopalis, assessoribus illustrissimo domino Stephano barone Patachich, domino vicebano Joanne Rauch et domino Joanne Jursich assessore tabulae judiciariae, de examinanda unione civitatis superioris et inferioris Crisii, hoc anno aeque commissa, non tamen ob negotia alia continua, effectuata est. Nempe an haec unio admitti possit, et quid pro et contra illam esset.

(Zagrabiae conferentiae.)

Die 20. Julii Ispod toga precrtano: in fine mensis Junii conferentia quibusdam tantum praesentibus Zagrabiae celebrata de fundo solutionis officialium occasione futurae ad desiderium Suae Majestatis, per litteras domini comitis bani insinuati, tantummodo refformae confiniorum, et per dominum Franciscum Kussevich in certis punctis deducta, et domino comiti bano submissa. Vide infra in fine diffusius, nempe post pag. 61.

(Baroni Antonio Klobusiczky duo praedia, et qualiter conferuntur.)

Frater suae episcopalis excellentiae baro Antonius Klobusiczky cum conjuge sua et filio Antonio Zagrabiae suam excellentiam ad initium Julii visitarunt. Qui uti vir singulari doctrina, humanitate et aliis dotibus praeditus, ut ecclesiae et patriae prodesse possit, omnium vota communia erant. Ad hoc autem praestandum, necessaria videbatur in regno possessio, cum autem nihil reperiretur, quod emi et comparari posset, capitulum cathedralis ecclesiae Zagrabiensis medio duorum ex consistorio ablegatorum, videlicet reverendissimorum dominorum Josephi Chiolnich lectoris et Adami Chegetek archidiaconi cathedralis, apud suam excellentiam institit, ut eidem domino baroni et descendentibus masculini sexus praedium Biskupecz ad Varasdinum, a morte Caspari comitis Esterhazy 1734. secuta, et prae manibus fisci existens, conferre dignaretur. Prouti et praedium Bresane in comitatu Crisiensi, a morte Joannis Hyacinthi, aeque penes fiscum permanente. Non obstante quodam defuncti domini episcopi Braniugh statuto, ad manus capituli tradito, quo praedii Bresane et Lukanich penes Dombram collationem nullam irritamque declararet. Praevie in capitulo bis examinato et discusso, et agnito pro impotente obligandi successores, tum ex paritate tot bullarum pontificiarum, per successores pontifices revocatarum, tum quod idem praedium Bresane immediate episcopalis mensae non sit, cum et ob necessitatem amicorum ecclesiae in diaeta, per quos ecclesia ista stetit hactenus, et nunc | illis se orbatam doleret, aliisque etiam particularibus de causis. Quare sua episcopalis excellentia dicta praedia duo Biskupecz ad Varasdinum et Bresane fratri, suo Antonio contulit cum obligatione census fl. 9, et occasione congregrationum Varasdini celebrandarum provisione pro equis 12 in foeno, ut videre est ex protocollata in secretaria donatione. Ad eadem praedia in persona domini Balthasaris Kercselich canonici Zagrabiensis, idem illustrissimus dominus baro, per dominum Franciscum Hadrovich hominem episcopalem et reverendissimum dominum Paulum Sikuten canonicum Zagrabiensem eatenus per capitulum exmissum, nemine contradicente, statutus est.

(Cur dominus canonicus Sikuten fuerit praesens in statutione.)

Dominus autem canonicus Sikuten ad has statutiones ivit, non quod aut necessarium esset, aut hactenus practicatum, sed causa voluntatis et consensus, ac datae prius ad episcopum petitionis venerabilis capituli Zagrabiensis magis contestandae, et demonstrandae ratihabitionis. Quare praesentia sua juribus et consvetudinibus episcopalibus nihil praejudicavit.

(Comes Nadasdy statutus etiam, et cur per dominum Magdalenich contra praxim prius observatam.)

Similiter dominus comes Leopoldus Nadasd in praediis sibi collatis in persona plenipotentiariorum suorum, domino Ladislao Bisztriczey cancelista cancellariae aulico-Hungaricae et domino Joanne Jursich, per dominum vicarium temporaneum Balthasarem Magdalenich statutus est, cui statutioni interfuit aeque dominus canonicus Franciscus Thauszy, sed ut executor, dominus Krisanich praediorum illorum dum viveret usufructuarii et possessoris causa rerum ibidem vendendarum. |

Quamvis autem observatum fuisset, statutiones donatariis episcopalibus factas fuisse aliquando per praediales litteratos, aliquando et a potiori in abbatia per dominum comitem curialem, in bonis autem episcopalibus per vicarium temporaneum. Attamen domini comitis Nadasdy statutio per vicarium temporaneum, non vero dominum comitem curialem contra morem hactenus observatum facta ideo est, quod contradictores, ad reddendam contradictionis rationem, ad comitis curialis tribunal debeant in abbatia evocari, hinc ipse judex et statuens esse non posset. Quare domino Magdalenich, ut praediali et vicario temporaneo, fuit statutio demandata. In statutione autem domini baronis Antonii Klobusiczky non domino Magdalenich quamvis sibi committendam voluisset, ex eadem causa judicii, in casum contradictionis, ad illum ut vicarium devolvendi. Sed nec domino Busan, tanquam nullum praedium possidenti.

(Executores defuncti episcopi ad tabulam evocantur.)

Hoc eodem anno executores defuncti episcopi domini Georgii Braniug ad tabulam banalem evocati ratione substantiae ejusdem et repulsionem fisci regii. Inscia camera a domino Ignatio Czindery vicecomite Varasdinensi et tricesimarum arendatore quo plenipotentiam non docente, causa in tabula nec assumpta est.

(Viae reparantur per Croatiam.)

Item viarum regiarum sive postalium reparatio incoata die 1. Julii, laborantibus continuo pluribus hominibus, secundum processuales districtus, cum praesentia unius judlium aut vicejudlium, cui dietim aut fl. Hungaricus unus, aut victus a dominis dari debebat.

(Moritur episcopus Bosnensis et novus eligitur.)

Die octava Julii in bonis suis Krisovlyan ad Varasdinum obiit illustrissimus et reverendissimus dominus Petrus Bakich episcopus Bosnensis et abbas beatae virginis Mariae de Babolcsa, postquam illi ecclesiae praefuisset annis 34, ibidemque in parochiali sanctissimae Crucis sepultus. Bona, quae prius ad consangvineos procuraverat, iisdem reliquit cum copiosa substantia alia. Pro episcopatu autem ejusdem ex Zagrabiensi capitulo institerunt dominus lector Josephus Chiolnich et dominus arhidiaconus Goricensis Franciscus Thauszy, qui et die sexta Augusti eodem consolatus est Viennae.

(lnstitutio sedis vicarialis novae. Vicarius novus et consiliarii episcopales.)

Sua episcopalis excellentia rebus in hae dioecesi sua spiritualibus primum providere volens, ex defectu episcopalis officii seu consistorii, inordinata animadvertens et intelligens plurima, non sine scandalo saepe et irrisione, cum antea res fere omnes summarie et verbaliter ac ex motu primo deciderentur, ab iis quos vicarius quaesitos, rogatos poterat obtinere, consistorium episcopale constituit. Et saepius resignante et resignationis acceptationem urgente illustrissimo domino majori praeposito per annos 19 prius generali vicario, die 19. Augusti, litteris ad capitulum datis significavit. Sacrum a se erigi consistorium et ad illud promoveri et applicari sequentes: Dominum Wolffgangum Kukuljevich qua vicarium generalem et causarum generalem auditorem. Dominos Adamum Ztepanich, Josephum Pogledich, Nicolaum Magdich, Georgium Reess, Josephum Gallyuff, Balthasarem Kercselich, qua consiliarios consistoriales, Paulum Sikuten qua notarium, Georgium Malenich qua fiscalem, omnes Zagrabienses canonicos. |

Istis instructionem (quam ex prothocollo vicariali discere poteris) dedit sapientissimam. Salaria annua constituit. Taxas expeditionum posuit, verbo rem dudum desideratam et summe necessariam communi applausu et aeterna sui memoria in Croatia posuit.

(In negotiis ecclesiae duo plenipotentiarii mittuntur Posegam.)

Dein cum Posegana civitas, statim ab antecessoris episcopi morte, episcopalem Posegae domum confiscasset, neque eam ad mandata etiam regia, minus ad amicas requisitiones, etiam arendatitio titulo restituere voluisset, verum et sui incommodo constantes in ea vigilias servaret, et episcopi damno notabili in granariis ibidem frumentum componere admitteret; prouti et in eodem confuso comitatu Posegano instigatione cujusdam Lakoczi et notarii Benedicti Krajachich, decimas ut vocant minores omnia negassent dominia; insuper pagi decimales Mala aliique ad Czernik ad confinium applicati fuissent, pagi quoque Vaska, Szopie et Szlattina ad episcopum Zagrabiensem Carolino diplomate revindicati 1728. ac hactenus per dominium Verocza possessi atque a suprema camerali administratione Sclavonica Eszekinensi, quasi arendae titulo, quotannis in fl. Rh. 716. xg. 15 ab iisdem depositis episcopo Zagrabiensi ut ad manus episcopi deveniant, spectabilis dominus Joannes Busan comes curialis et reverendissimus dominus Balthasar Kercselich canonicus a latere, eatenus Posegam ad commissionem Sclavonicam et supremum illius commissarium dominum comitem Grassalkovich, exmissi | cum sufficienti plenipotentia fuerunt.

(Acta Posegae circa domum episcopalem Posegae habitam.)

Qui die 23. Augusti Posegam advenientes, non reperta ibidem adhuc commissione, Poseganum senatum amice requisiverunt, de domibus episcopalibus restituendis, et si praetensionis quidpiam haberent aut juris, de accomodandis amice rebus. Sed non tantum dominos plenipotentiarios nullo responso dignati sunt, sed insuper vetitum sub amissione officii, ne ullus senatorum vel loqueretur cum episcopi plenipotentiariis. Quare judicialiter admoniti, an domum resignare vellent, reposuerunt, se ad illegitimum nihil debere respodere. Quo non intellecto responso exspectanda erat commissio, cui ad Kuttievo itum obviam. Et cum eadem concessum Posegam, dum confiscatio facta examinata fuisset, cives neglectum a fundis censum quaerebantur, litterasque binas Zagrabiensis episcopi Georgii Braniug producebant, quibus, reperta et demonstrata obligatione, se persoluturum promittebat. Obligationem autem docere volebant, quodam libro suo praetendentes, domum illam cujusdam decimatoris olim fuisse, quae in rationibus succumbenti ab episcopo Braikovich accepta fuisset.

Quae asserta sua, cum probare nequivissent, nec productus liber foret authenticus, immo civitas ipsa libera non esset, et talismodi confiscatio illi non competeret. Episcopus autem Zagrabiensis, jam Posonii installatus | esset, ex regia collatione ad universa ad episcopatum pertinentia, domus autem illa episcopalis semper diceretur et a priori episcopo murata reddita, civitate nihil in contrarium habente. Imo existente olim Posegae capitulo, sancti Petri de Posega dicto et Zagrabiensi episcopo subjecto, domum episcopos ab olim Posegae habuisse videbatur credibilius. Hinc civitatis fiscum nihil in illa praetendere posse, sed regium potius. Quare et a camera domus Posegana resignata plenipotentiariis episcopi, civitatique a commissione demandatum, ut claves ab eadem ad manus supremi inspectoris domini Josephi Dellimanich consignarent. Quod et fecerunt: cum protestatione: 1mo. Ut omnes antiquas praetensiones civitati episcopus exsolvat. 2do. Ut imposterum eandem domum suam episcopus sub omnibus consvetis civibus oneribus episcopus teneat et possideat, praecauto eo ne educillum ibidem absque censu conveniendo exercere attentet. Super quibus dominum canonicum Balthasarem Kercselich medio vicejudlium comitatus Petri Malessich admonuerunt. Qui canonicus ad admonitionem respondit: Quod si, cui et quid? Solvere vel aliqua onera portare obligatus legitime et in sua competentia compertus fuerit, id facturus est, quod legum dispositio exiget, consequenter juribus et immunitatibus ecclesiae eatenus insistendo, tum circa hoc, cum etiam circa factam violentam praelibatae domus ex manibus episcopalibus occupationem, emersaque eatenus gravia damna reservet generaliter | supra qua et civium protestatione et sua quoque, ab eodem judice Malessich de dato Posegae die 29. mensis Augusti 1749. testimoniales idem canonicus accepit et custodiendas tradidit ad futuram cautellam.

Restituta ita domo et per supremum episcopi inspectorem Sclavonicum dominum Josephum Dellimanich appraehensa, institit apud supranominatos plenipotentiarios civitas, pro culinae per ipsos in fundo episcopali ex sepibus constructae bonificatione, per ipsos ad 60 fl. taxatae, sed eorum plenipotentiam eo se extendere non admiserunt propter damna a civibus per occupationem domus episcopo illata et eorum inhumanitatem, quod in dictae domus granariis neque ex censu decimam componere permisissent. Considerato eo etiam, quod in alieno aedificans non sibi sed alteri aedificet, et quod culinam illam in gratiam supremi vigiliarum praefecti domini Palasdy, aut supremi comitatus Posegani comitis domini Petri comitis Keglevich, quibus earn pro quarterio apparabant, construxerint. Quare cives ad gratiam suae episcopalis excellentiae Zagrabiam remissi per plenipotentiaries.

Accomodato taliter negotio domus in indicta per dorainum comitem Grassalkovich comitatus congregatione, supremo comite comitatus, in bonis suis Croaticis existente, primum de negata prius episcopi plenipotentiario in congregatione comitatensi sede actum fuerat, eatenusque examinatae causae per dominum comitem Grassalkovich. Quae cum nullae in medium allatae fuissent, quam notarii Krajachich, mandato regio ab officio suspensi, authoritas, qui episcopum a sede exeludendum putabat. |

Ideo per duos ex congregatione comitatenses, perceptorem videlicet et dominum judlium Laloss, suprascripti suae episcopalis excellentiae plenipotentiarii ad congregationem invitati sunt. Ipsisque locus et sedes competens, videlicet statim post praesidem dominum comitem Grassalkovich data cum suprascripta declaratione et suo modo deprecatione, quod negotio sedis in prioribus duabus congregationibus non processerit, nisi a notario suspenso.

(Acta circa minores decimas comitatus Posegani.)

Tum visa magna comitatus confusione, visitata est comitatus cassa. Notarii Krajachich crucifixus processus et allegata partium, quaedam accomodata, quaedam autem pro relatione ad Suam Majestatem reservata, ad decimas episcopo Zagrabiensi debitas et negatas ventum est. Comitatus ipse articulum occasione commissionis Alexandri Patachich, dum comitatum erigeret, de praestandis minoribus decimis conditum confessus est. Agnovitque decimas minores etiam deberi episcopo secundum diplomata et alia rescripta regia, desuperque articulum condidit cujus authenticam copiam ex actis congregationis accipiendam domino Dellimanich commissum fuerat, cum tunc dari nequivisset.

(De pagis tribus Viennam relegatur episcopus.)

De pagis autem Szopie, Szlatina et Vaska restituendis commissio censebat, rem Viennae accomodandam iri, illacque pro die 20. Septembris, ut compareat aliquis ex parte episcopi, constitutum, ubi res bonificationis tractabuntur.

(Finis commissionis.)

Quibus ita factis dominus Joannes Busan Zagrabiam reddiit, dominus autem canonicus Kercselich penes excellentisimum dominum camerae | praesidem remansit, quocum dein Gradiszkam, Czernekium, Pacraczinum visitavit. Ubi terminata commissione die quinta mensis Septembris, excellentissimus dominus comes Antonius Grassalkovich de Gyarak, Suae Majestatis actualis intimus consiliarius, sacrae regni coronae custos, comitatus Arvensis supremus comes, et camerae aulico Hungaricae praeses, cum domino excellentissimo Sclavoniae supremo generali et Temesvariensi commendante domino barone Engelshoffen, podagra licet laborante, domino barone Ladislao Vayay, domino Joanne Deshan consiliario camerae Posoniensis, aliisque, Pacraczino die 6. Septembris hora decima ante meridiem movens, circa horam a prandiis sextam ad montem Claudium pervenit, ob dolores generalis ibidem pernoctans. Canonicus autem Kercselich Ivanichium praecessit, qui eodem die circa mediam decimam horam Ivanichium appulit, repertis ibidem reverendissimis dominis Josepho Chiolnich lectore et Georgio Reess, canonicis Zagrabiensibus, qui triduo jam Ivanichi excellentissimum dominum camerae praesidem praestolabantur, salutaturi eundem nomine venerabilis capituli.

(Comes Grassalkovich Zagrabiam pergit. Qualiter exceptus ab episcopo.)

Cum autem suprascripti omnes Zagrabiam ad salutandum excellentissimum dominum episcopum Zagrabiensem, ut affinem excellentissimi domini camerae praesidis, contenderent, honore omni excipiendi erant. Quare ex episcopali banderio selecti 100 equites, omnes bene noviterque vestiti, et armis bonisque equis provisi, in pago Kris, montis Claudii, cum vexillo et banderii capitaneo domino Jakopovich suam reveriti sunt excellentiam, commitatique Zagrabiam usque. Centum dein pedites in metalibus episcopi penes Ivanichium suam exceperunt excellentiam, et dato salve secuti sunt. Explosa in episcopali residentia mortaria in adventu | et abitu, reverita sua excellentia cum aliis, tam nomine episcopi per canonicum Kercselich, quam et capituli per dominum lectorem (commendante praesidii Ivanich domino Lalersperg sese absentante, neque ex parte praesidii quidquam faciente) in adventu suo die 1. Septembris circa horam nonam. Audito apud patres Franciscanos sacro, sumptoque Ivanichii in curia episcopali prandio, Zagrabiam eodem die progressi sumus. Ubi penes Kopchevecz, metalibus capituli, 100 rursus equites suam exceperunt excellentiam, qui venerabilis capituli fuerunt. Supra ipsos alii 50 episcopales. In campo lato capitaneus cum civibus superioris civitatis, omnibus equitibus, vexillis, tubis, tympanis, aeque adfuerunt, et facta reverentia comitati sunt. Ubi etiam currus episcopi cum sex ejusdem equis missus obviam, et ex parte episcopi illustrissimus dominus baro Adamus Patachich cum reverendissimo Wolffgango Kukuljevich vicario generali et canonicis Zagrabiensibus in curru alio, in tertio tandem admodum reverendus pater Franciscus Xaverius Petriss, rector collegii societatis Jesu cum suis theologiae professoribus. Et infra parochialem sancti Petri 400 pedites cum vexillis et tympanis banderii episcopalis. Qui tamen ob pluviam et noctem salve dare non potuerunt et vix observati ab omnibus.

Circa horam vesperi septimam ad arcem ventum, explosis bis tormentis et mortariis omnibus, ubi post mutua inter excellentissimos affines oscula et amplexus, ecclesiam, se, episcopus protectioni domini camerae praesidis commendavit. |

Adstantibus tam ex capitulo canonicorum pluribus quam et domino comite curiali Joanne Bussan, aliisque ex nobilitate plurimis. Omnes dein coenati et provisi.

Die 8. Septembris excellentissimus camerae praeses aliique quieti indulserunt. Reveriti tamen ab omnibus. Prandium copiosum, opiparum datum, uti et coena. Pro producendo exercitio militari paratura erat banderium, jamque in ordine omnes, sed a pluvia prohibiti illud non produxerunt.

Die nona Septembris, hora mane septima, idem excellentissimus abiit, quem suprascripti pedites equitesque praesentarunt, ut committentur autem noluit, nisi dumtaxat 16, quod et factum est, addito domino canonico Kercselich. Et quamvis ordines dati fuissent pro equorum commutatione, sive ut ajunt forspon, in nulla tamen statione reperti, hinc iisdem equis ad Bisag eo die circa horam terciam ventum est, ubi propter equos quies capienda erat et procuranda commutatio, quam ibidem in Bisag quidam vicejudlium executus, in aliis autem locis ut prompta esset, eodem ex Bisag die canonicus Kercselich cum secretario suae excellentiae domino Ignatio Vegh praecesserunt. Et inverso in monte Paka curru, progredi non volentes noctem ibidem agere coacti, die altera summo mane primum ad Novimaroff, dein Toplicam, et inde Ludbreginum praecesserunt, factis ubique dispositionibus, et non prius abeuntes, quam commutatione in promptu relicta. Quo ita facto, sua excellentia Toplicae sumpta refectione modica, Ludbreginum circa secundam pomeridianam advenit, et invisa arce et adorato sanctissimo Christi sangvine, quod Ludbregini | adoratur, pro nocte Kanisam concessit. Actae ibidem Ludbregini suae excellentiae ex parte episcopi, medio et per eanonicum Kercselich, pro visita gratiae aliaque caeremonialia peracta. Atque ita dimissi, redeunte Ludbregino Zagrabiam domino canonico comitante.

(Visitatur Sclavonica per archidiaconum.)

Occasione suprascriptae commissionis Sclavonicae, visita quoque canonica parochiarum Sclavonicarum facta est per reverendissimum dominum Nicolaum Petrichevich praepositum Chasmensem, qua archidiaconum de Gverche et Szencze, quam ex libro archidiaconali videre est.

(Canonicus ab episcopo corripitur, nempe Stephanus Varovich, quem designant litterae S. V.)

Canonicus quidam S. V. murmurare praesumens, et medii (sic) secretarii domini Francisci Bandi admonere episcopum attentans in rebus ab illo non intellectis, graviter sed paterne ab episcopo monitus et repraehensus, non solum ipse curatus, sed et plures exemplo suo cautiores redditi.

(Tricesimae per cameram apprehenduntur.)

Croatiae tricesimas, jam ab olim titulo arendae per diversos possessas, camera administrare ipsa a prima die Septembris anni hujus incepit et in ordinem redigere.

(Bosnensis et Segniensis episcopi Zagrabiam veniunt.)

Die 12. Septembris et episcopus novus Bosnensis dominus Franciscus Thauszy Vienna Zagrabiam rediit, et Segniensis episcopus Wolffgangus Georgius Chiolich, comitantibus eum quatvor canonicis, Zagrabiam appulit, tum visitandi episcopi gratia, cum et ad regni congregationem pro 15. die Septembris Zagrabiae indictam, qui in arce episcopali hospitium habuit.

(Conferentia Zagrabiae.)

Die 14. Septembris conferentia celebrata, ubi relectae bani litterae de milite, seu confiniariis regulandis, et fundo hujus exolutionis militaris, et ad proposita puncta prius inderecte responsum neque amplius quidquam factum.

(Abbatissae electioni adest.)

Die 16. Septembris monialibus sanctae Clarae claustri Zagrabiensis in electione abbatissae multum dissentientibus, sua episcopalis exellentia cum generali suo vicario electioni adesse voluit, et praesentia sua pacem causavit, electamque matrem Cordulam Karoly, quamvis ex junioribus, confirmavit.

(Congregatio regni Zagrabiae.)

Eodem die incepta congregatio sub praesidio comitis locumtenentis, episcopis Zagrabiensi, Segniensi, Bosnensi, praesentibus, et assidentibus, item comitibus Ludovico Patachich, Christophoro Orsich, Josepho Rattkay, baronibus Adamo canonico, et Stephano Patachich aliisque ex nobilitate. Domino praeposito majori praetextu visitae se absentante. Ex parte capituli dominus Wolffgangus Kukuljevich constans adfuit, alio prout eum habere potuit. Regulatio confiniorum acceptata absque omni difficultate, sed de fundo exolutionis concertatum, cum officialium salaria 42 millia exposcerent. Ad hunc ergo eruendum fundum, sub praesidio domini episcopi Bosnensis, deputatio ordinata, quae plures accepit dies, et ex qua plurimorum passio contra clerum in publicum prodiit.

(Circa praediales exemptos quaestio. Cur regulatio acceptata.)

Quoniam praediales ecclesiae Zagrabiensis, tam episcopi quam capituli, prouti aeque subditi Transcolapiani omnes, item Dombrenses aliique ad confinia siti, ab omni contributionali quanto immunes fuerant, quae res ab olim invidiae occasio in saecularibus fuerat, quare formalis unicaque ratio absque omnibus ruminatis consideratisque difficultatibus acceptandae regulationis erat, ut hac ratione liber ecclesiae populus ad contributionem cogatur, et privilegiis frustretur ecclesia. |

Hocque unum videbatur omnibus antiquius esse incommodis.

Alterum erat ut occasione ista capitulum 60 annis possessam amitteret Dubiczam, cum crederent impossibile futurum, ut canonicus stabali insigneretur caractere.

(Rationes pro praedialibus.)

Res gravis exstitit episcopo, praecipue cum videret, rem minus curari a capitularibus etiam, ipse autem primo adveniens in re tam gravi plenam non haberet informationem. Bis ergo convocavit capitulum, res serio in considerationem accepta, examinatae rationes undique, an videlicet suprascripti defendendi in immunitate, aut vero subjiciendi.

Pro illis defendendis erant 1mo. divorum Hungariae regum privilegia, quibus ecclesiae Zagrabiensis subditi a marturis, collectis etc. immunes redduntur. 2do. Quoad praediales usus. 3tio. Diaetales quidam articuli, etiam articulus 62. 1741. non tamen clarus. 4to. Recognitio statuum diaetae 1741. domino reverendissimo Josepho Chiolnich lectori data, quod agnoverint status, populum et praediales ecclesiae Zagrabiensis immunes esse a contributione.

Pro illis non defendendis, sed ultro subjiciendis fuere sequentia.

(Rationes contra praediales.)

1mo. Quod suprascripta privilegia nec clara essent nec in suo vigore, cum in iis omnes subditi, coloni videlicet etiam, a contributione eximantur, et tamen jam eam ab olim (nescitur quomodo) pendant. 2do. Quod praediales ipsi contributioni obnoxii ex protocollo regni eruerentur, et aliquando eam quod solverint, cum articulus extaret, eos cessantibus regni necessitatibus a contributione eximi, usque ad necessitates regni graves aliquas. Quae in praesenti tanquam | principis servitium et bonum patriae promoventis videbatur insuperabilis. 3tio. Quod in anno 1737. a Carolo rege et imperatore Romanorum VI. decisum merit, ut Transcolapiani contributioni forent obnoxii, quod ob bellum Turcicum effectuatum non fuerat. 4to. Quod spontanea oblatione praestaret mereri aliquid apud Suam Majestatem, quam non sufficienti defensione notari, et in Dubicza occasione ista securitate obtinere quam et ilia privari et istos non eximere. 5to. Exolutionem hanc officialium ad domesticas regni necessitates pertinere, ad cassam autem domesticam etiam nobiles unius sessionis in Hungaria contribuere, quare praediales episcopi, alias ignobiles vix eximendos iri a contributione.

(Subjiciuntur Suae Majestati praediales ignobiles.)

Quibus in utramque partem consideratis, tam capitulum quam et episcopus censebant, praestare ut Suae Majestati suprascripti praediales aliique subditi subjiciantur, praecipue postquam ut amicus ecclesiae comes cancellarius Leopoldus Nadasd_respondisset, fieri nullatenus posse, ut in immunitate perseverent, nec in his aulae circumstantiis effectuaturam istud ecclesiam. Quare litteris ad Suam Majestatem datis in homagiali devotione ad Suae Majestatis arbitrium subjecti sunt.

(In deputatione disputatio.)

Nihil de his, clam et secreto intra capitulum et episcopum actis, constabat regnicolis. Immo in deputatione reverendissimus dominus Wolffgangus Kukuljevich strenue et insigniter immunitatem illorum propugnabat ex suprascriptis rationibus, ac etiam praedialium mentis, qui aeque praedia illa sangvine merueruut. Consequenter et civitates regias et oppida libera, immo ipsos nobiles unius saltem sessionis dicandos fore, quod postremum aegre acceptum a regnicolis est. Ipseque pro nobilitatis hoste habitus, multis se | grauem reddere coactus fuerat. Subjectio Suae Majestati facta ideo regnicolis cellata est, quod ecclesia ab ipsis exempta foret, sive ab ipsorum judiciis, et quod nec ab ipsis data erant privilegia populo, et tandem, quod meritum penes ecclesiam permaneret, nec dicere possent, clerum per ipsos fuisse subactum.

(Puncta Suae Majestati regnotenus posita.)

Finita tandem deputatione et in congregatione praesentata infra denominandi fundi reperti sunt. Ennata rursus quaestione de Dubicza, ut praesidium et commanda est, ac etiam pro illius emolumentis, volente regno, ut e manibus evellatur capituli. Quare et dominus Franciscus Kussevich, qua constitutus fiscalis regni, petiit sibi edoceri quo jure eandem capitulum possideat. Satis rursus cum disputatum fuisset, tandem ad Suae Majestatis determinationem res suspensa est. Quare combinatis iis, quae Suae Majestati praesentari deberent videlicet. Primo. Ut in omnibus privilegiis et immunitatibus Sua Majestas regnum confirmaret. 2. Ut supremum regni capitaneum nominandi, eligendi usus penes regnum permaneret. 3. Ut comes banus pro tempore futurus proprietarius horum regni confiniorum esset. 4. Ut eidem Sua Majestas de stipendio provideret. 5. Ut vicebanatui officium supremi comitis comitatuum Zagrabiensis et Crisiensis in perpetuum conjungeretur. 6. Ut regulanda confinia a consilio bellico, minus commissariatu, non dependerent, sed a bano et regno uti hactenus. 7. Ut in iis non alii quam ex regno et Hungaria accomodarentur. |

8. Ut officiales rango haberent aequale cum aliis 9. Ut salaria instar propositi schematis. 10. Ut contributionem et dicationem subeant ecclesiae Zagrabiensis subditi praediales ignobiles decimalistae Trauscolapiani, cives areae capitularis, Pottok, Nova villa, vicus Latinorum, Lupoglav, Dombra aliique, civitates illius et oppida. 11. Ut eandem dominium Sztenichnak, partes maritimae, bona cameratica, inquilini, opifices, molitores, verbo hactenus exempti, etiam generalatus subditi. 12. Ut emolumenta confiniorum omnia ad cassam regni applicentur. 13. Ut dominium Kuttinya comitatui Crisiensi reincorporetur et dicetur, ac ad cassam regni contribuat. 14. Ut Sua Majestas tricesimas medias ad hunc fundum applicet. 15. Ut Petriniam jurisdictioni regni et confinii applicet. 16. Ut generalatibus Varasdinensi et Carlostadiensi protectionem et colonorum susceptionem prohibeat. 17. Ut Dubiczam cum emolumento regno tradat.

(Quaestio de ablegatis. Student clerum ejicere.)

Quibus ad Suam Majestatem praesentandis, de submittendis ablegatis actum est. Et licet pro veteri more et recepta ubivis consuetudine, ex statu magnatum, cleri et equestri mitti aliquis debuisset, immo ut mittatur nec dubium videbatur, quod et comes locumtenens ex parte magnatum comitem Christophorum Orsich nominasset, ex parte autem cleri nominandum aliquem episcopo obtulisset, qui et dominum canonicum Kukuljevich, tanquam virum ad hoc munus aptum et actis ac deputationibus congregationis hujus continuo praesentem, pro ablegate ex parte cleri constituit. |

Prodente se tamen magis saecularium passione, scitis jam praemissis studio tamen non articulatis, die altero, primum protonotario, dein domino Busan ablegatio oblata, his sese excusantibus imo deprecantibus, dominus Josephus Raffay, substitutes vicecomes comitatus Zagrabiensis, ad dominum vicebanum Joannem Rauch exmissus, ut ipse ablegationem susciperet. Apud quem diutius commoratus retulit: dominum vicebanum omnino istud suscepturum, ita tamen, ut eidem non alter quam dominus Josephus Magdich (ecclesiae pane enutritus et per illam elevatus, ditatus, hostis tamen ecclesiae apertus) adjungatur, et ex parte cleri ut nullus omnino mittatur, tum quod ipse nulli locum et praecedentiam dare posset, tum quod clerus videretur interessatus, tanquam cum quo negotii plurimum Viennae habituri essent.

(Canonici Zagrabiensis ecclesiae ab ablegatione exmissi.)

Obstupuere ad hoc plurimi, status cleri potissimum. Et primum strenue defensum, ex parte cleri aliquem mittendum esse. Quo etiam per saeculares agnito, laboratum per illos, ut saltem canonicus capituli Zagrabiensis excludatur. Quare primum rectori societatis Jesu, dein Paulinis ex parte, cleri ablegatio delata, his non acceptantibus, per dominum Josephum Magdich canonicis Chasmensibus, et qnidem Georgio Kovachevich lectori, viro egregio, sed constanter infirmo, quique jam septem mensibus continuo lecto affixus decumbebat, pro quo et per saeculares conclamatum, utpote scientes eundem Viennam non iturum, et ipse intra reliquos deputatos, nempe dominum comitem Orsich, vicebanum et Magdich, articulariter inscriptus, addita per protonotarium cautella: non obstante unius vel alterius absentia, sciebant enim impotentem dominum Kovachevich non | ascensurum, et pro diurno cuivis ft. 10, dico decem, ex cassa regni ordinati.

(Episcopum aggreditur protonotarius.)

Occasione hujus tam apertae contra clerum passionis episcopus partes cleri tuiturus et etiam pastoris munus executurus, dum turpe esse moneret, unius principis, fidei, patriae membra tantis dividi dissidiis, non dubitarunt saeculares praecipue protonotarius aggredi verbis ipsum episcopum, eundemque lacessire.

(Statuta congregationis et acta.)

Hac autem congregatione ad secundam Octobris protracta et dissidiis exacerbatisque undique animis terminata, praeter jam recensita in indigenam susceptus dominus Kleffert vicecolonellus et comitis bani adjutantius, qui conscriptionem hominum in dictis confiniis perfecerat, uti et dominus Benzoni. Viarum reparatio pro hoc anno soluta, quantum contributionale ad fumum quemlibet in tribus florenis auctum, consequenter 21 florenus a fumo. Dominus Hohnemer magister postae Zagrabiensis pro nobili promulgatus ex noviter obtentis armalibus litteris, dominus Busan et Magdich consiliarii Suae Majestatis promulgati. Ad cives areae capitularis, Novam villam, vieum Latinorum 150 fl. pro contributione impositi. Domino comiti bano suprascripta Suae Majestati praesentanda puncta, data authoritas illa immutandi, si et in quo visum fuerit.

Suprascripti episcopi Segniensis et Bosnensis ad finem congregationis non permanserunt, sed sub eadem, quivis ad sedem propriam rediverunt.

Canonicus Kercselich die 16. Septembris in negotiis Sclavonicis Viennam exmissus, pro constituto die 20. Septembris ut Viennae sit.

Sub congregationis decursu ex Suae Majestatis sacratissimae commissione et mandato domini baronis de Androca per excellentissimos dominos | comitem locumtenentem et episcopum praetensio a regni statibus ratione fodinarum Samoboriensium, ab anno adhuc 1714. haerens, revisa, cum data ad Suam Majestatem opinione, domino Androca oblata regnotenus quinque millia acceptare recusante.

Illustrissimus et reverendissimus dominus Josephus Zbisko electus episcopus Vegliensis, praepositus Posoniensis, metropolitanae Strigoniensis canonicus et consiliarius locumtenentialis consilii ad initium Octobris Zagrabiae episcopum visitavit.

Dominus comes Petrus Keglevich anno aetatis 28. apud glotem suam comitissam viduam Draskovich, supremus alias comes comitatus Posegani, et Suae Majestatis consiliarius, nullo masculo haerede relicto, sed duabus filiabus duntaxat, ex sangvinis vomitu die 16. Octobris in Klenovnik obiit.

Fuit tyro Jesuitarum satis liber et immoderatus in haustu praecipue. Sed ad res domesticas reddeundum.

Aegerrimo ejectionem ab ablegatione capitularis ecclesiae Zagrabiensis animo tulit et episcopus et capitulum, praecipue cum, ut supra dictum est, episcopo oblata fuisset personae capitularis nominatio. Quare staffetaliter ad Suam Majestatem et cancellarium scriptum eatenus. Rem ad banum delatam, ipse quoque aegre intellexit, uti mihi eotum Viennae existenti apprime notum, hinc et per dominum comitem banum tam locumtenenti, quam et episcopo scriptum, ut canonicus aliquis Viennam ascenderet, qui per banum ibidem ablegatis adjungetur, submissusque idem antea nominatus dominus Woffgangus Kukuljevich ab ablegatis tamen praeventus.

Alia quoque multum laedebant ecclesiae jura, quare necessarium erat submittere Viennam aliquem pro capituli postulatis, et cum nemo videretur mitti posse utilius, | prouti nec mitti potuit, suae excellentiae supplicatum, uti ipsa Viennam ascendere dignaretur, oblatis episcopo eatenus duobus millibus. Quae nullatenus acceptare voluit neque accepit, verum in favorem ecclesiae se Viennam iturum resolvit. Compilata ergo per canonicos Patachich et Kukuljevich una cum fundamentis postulationis capituli puncta et Viennam properanti data episcopo.

Primo. Cum visa regulandae nationalis militae necessitate in obsequium principis et patriae procurandam felicitatem, subditos suos ecclesia Zagrabiensis privilegialiter hactenus vigore etiam citatorum articulorum ab omni contributione ad haec usque tempora immunes non sine magno scrupulo et successorum suorum censura Suae Majestati devote immolaverit, ut saltem areae capitularis incolas, tanquam in curiali fundo existentes et ad defendendum archivium publicum, ecclesiam, vigilias item praestandas in vicem canonicorum, olim sub Osvaldo episcopo, consensu Matthiae regis illocatos ad servandam quoque privilegiorum memoriam et vestigium aliquod pietatis divorum hactenus Hungariae regum, non minus vicum Latinorum et Villam Novam, tanquam primum curialem episcopi fundum, secundum autem, Villam nempe Novam, tanquam canonicorum allodia et praebendariorum domus cum ecclesiae servis, incolis videlicet aliquod ad deferenda vexilla, palas supplicationum tempore obligatos, prouti et mundandam ecclesiam, a contributione immunes servare ultro Sua Majestas dignaretur. 2do. Ut hoc ipsos a quarteriis, condescensionibus militaribus aliisque oneribus exemptos, secundum data hactenus privilegia, conservare et confirmare vellet. |

3tio. Ut locum Dubicza, nunc confinium, tanquam ecclesiastici juris et ab ecclesia Zagrabiensi jam 60 annis possessi, e manibus Turcae erepti, defensi, bis erecti, hactenus praesidiano milite provisi, jure perennali aut saltem inscriptitio, erga decem milium fl. Rh. numerationem, eidem ecclesiae conferre non dedignaretur. 4to. Ut exigua ejusdem loci emolumenta tam pro sumptibus hactenus in fl. Rh. 1831. mille in Dubiczam causatis, quam et sub onere in casum necessitatis, sumptibus ecclesiae intertenendae unius compagniae ex subditis ecclesiae aliis. Reparationis item dicti confinii et persolutionis salarii annui commendanti canonico cedendi. 5to. Ut commendans canonicus per capitulum eligendus et banum confirmandus stabali charactere et quidem vicecolonelli insignitus perpetuo maneat, ut hac occasione militari regulae asvescant canonici et pro banderio educendo aptiores reddantur. 6to. Ne ulla dehinc regni ablegatio sine canonico fieri possit, sed unus semper secundum morem hactenus observatum ex parte cleri Zagrabiensis canonicus mittatur. 7mo. Ut exmissus taliter praecedentiam ante vicebanum habeat, cum talem et demonstrent acta regni et praxis dicasteriorum omnium regni Croatiae et Hungariae.

Haec fuere postulata capituli suis respective probis fulta, episcopo consignata. Qui Viennam die 12. Octobris adveniens, ruminatis perspectisqne pro | summa experientia et rerum usu vidit expedientius fore multoque ecclesiae utilius, si haec secundum etiam litteras a capitulo secum allatas canonico Balthasari Kercselich Viennae reperto agenda traderet, agente enim illo minus habebitur pro interessato episcopus, consequenter consuletur in pluribus et consultus plus prodesse poterit, quam immediate agens, magisque hac ratione ecclesiae prospicere. Quod et eventus docuit.

Interim eodem die et suprascripti ablegati regni Viennam comparuerunt, qui dominum domitem banum praeoccupantes variis utinam non sinistris informationibus a cleri parte abalienarunt. Inter alia mihi ignota, haec certissimum referentes: 1mo. Clerum omnium dissensionum causam et originem in congregatione fuisse et studuisse ut regulationem impediret, imo se scidisse a regno. 2do. Episcopum in publica congregatione regni turpe regnum et status turpes appellasse, status autem similibus asvetos non esse. 3tio. Capitulum disputasse omnia, imo contra nobilibus jura egisse, dum nobiles sessionis unius taxandos proposuit. 4to. Ab ablegatione exmissos esse tanquam interessatos ratione Dubiczae et dicandorum suorum hominum, et regno esse liberum, hunc vel alium deputandi, talemque libertatem, quod iisdem comes Adamus Bathyani Croatiae banus, parens bani praesentis, indulserit, non decere autem neque sperare status ut iilius parentis sui statuta abroget, et si hoc nihil spei relinqui statibus. Intellecto autem ex domino comite bano, canonicum Kukuljevich evocatum | esse, excusationem supeditarunt, bano liberum non esse, publicas regni constitutiones et articulos immutandi.

Interim et dominus canonicus Kukuljevich Viennam appulit, qui a domino comite bano non adeo benevole susceptus, ex mox dictis rationibus, obtinere apud illum non potuit, ut regni ablegatis conjungeretur. Bano resolvere nolente, quamvis potente, cancellaria Hungarica censebat, ante omnia resolvendum esse tam de exmissione canonici ab ablegatione, quam et de praetensa a vicebano praecedentia. Comes autem banus ab ablegatis regni nescio quas informationes habens, cupiebat omnimode ab his postulatis praescindendum, eatenusque requisivit et capitulares canonicos Kukuljevich et Kercselich et ipsum excellentissimum dominum episcopum. Qui consideratis ecclesiae, praecipue quoad Dubiczam, magis momentosis prioribus a capitulo petitionibus, gratia item apud regiam Majestatem domini comitis bani, intellecto quoque ab amicis pluribus, Suam Majestatem de capitulo sinistras accepisse informationes, ne plane inimicum comitem banum habeat ecclesia, ab his duobus ergo praesciderunt et dissimularunt, et dominus Kukuljevich tanquam res ecclesiae promoturus, ex parte capituli, cum domino Kercselich Viennae manserunt.

Ergo concinnatae utrinque postulatorum repraesentationes, et primum domino comiti bano exhibitae, qui capitularium repraesentationem dominis regni ablegatis communicavit, non autem vicissim. Illi ut ex illa subjectos ad contributionem subditos et praediales ignobiles viderunt, narratae bano scissionis cleri confirmationem sumpserunt asserentes, cur hanc subjectionem clerus ipsis non aperuit? cur in regno non publicavit? |

Quod domino comiti bano videbatur omnino magnum, quamvis ex suprascriptis rationibus nec potuit nec debuit id clerus fecisse, uti consideranti patebit. Ergo subjectio ista, per ablegatus interpraetata pro jure nullo, quin summa injuria, quod a saeculis hactenus subditos aliorum oneratos clerus tenuerit, suos autem exemptos, hocque locumtenentiis immo et banali officio per episcopos Zagrabienses olim gestis attribuebant. Quibus comes banus assentiri videbatur. Quamvis comes cancellarius Leopoldus Nadasd et cancellaria universa hanc subjectionem pro argumento homaggii erga principem et patriae commodum accepissent et ecclesiae patronos se maximos demonstrassent et effective fuissent, ut cancellario non existente ac protegente, spes omnes interclusae fuissent.

Dominorum regni ablegatorum videbatur scopus finisque esse et cura maxima contra clerum agere. Hinc in responsis erant assidui, in repraesentationibus astuti. Canonicum stabali charactere in commando Dubicensi, immo neque Dubiczam penes illos permanere posse, contendebant 1mo. ratione scissionis et disunionis animorum, quae disunio nec fecit hactenus nec factura est, in omni regulata republica bonum effectum. Scissionem autem deducebant ex inaequalitate status clericalis et laicalis, qui id nunquam aequo tollerabit animo. 2do. Sacerdotum curae templa non arma commissa esse, consequenter tractet sua templa sacerdos. 3tio. Confinia regno jam per Leopoldum imperatorem data fuisse. 4to. Per canonicum nunquam bene militare servitium praestandum iri, tum ratione permutationis frequentis per capitulum fieri solitae, tum ratione incapacitatis plurimorum, cum et ratione impotentis poenae in casum defectus, quis enim personam ecclesiasticam | arestet? in vincula ponat? processum faciat? 5to. Ratione gravissimi oneris ad regnum eatenus redundantis, quoniam talem canonicum, ut bellare contra christianos principes impotentem semper alius supplere debebit, et consequenter ipsi perpetua pax et domi stertitatio aliis aeternum onus imponendum iri. Haec scriptis satis fuse repraesentabant. Verbis autem addebant incommoda multa inde secutura et quod haec mens non nisi duorum aut trium Zagrabiae canonicorum esset.

(Cleri responsa.)

Ad haec omnia egregie per canonicum Kercselich responsum fuerat. Et quidem ad 1. haud timendam esse praetensam animorum discordiam, quin pacem potius et felicitatem patriae, dum et ecclesiasticus status non modo conservare patriam erit obligatus, sed et eidem prospicere, immo tanto magis quo et commoda aliqua se inde habiturum conspiciet. Si enim regulationis universa utilitas equestri tantum statui attribuenda veniat, non est, cur etiam clericalis status non participet, praecipue cum confessione dominorum ablegatorum praecipua pars salarii obventura sit ex dicandis primum ecclesiae Zagrabiensis subditis, sine qua nullatenus sequi posset optata regulatio. Accederet dein, quod legali via annulata ecclesiae privilegia non sint, sed exigente ita Suae Majestatis servitio et patriae totius emolumento, sponte arbitrio Suae Majestatis subjecta, ut clerus vivens ac subjiciens apud posteros excusationem a censura habeat, quod gratis suos homines immolasset, congruum fore, ut ex horum contributione in clerum redundet aliquid. Dein quod hactenus ex clero unus aut | duo prouti ferebant tempora, militem et commendantem egerit, nunquam secuta est disunio neque animorum discordia, quo ergo fundamento timeri nunc debeat? Ad 2. Templorum curam omnino sacerdotibus esse, arma vetita, sed dum conjungi possunt caetera, quid impedit profecto in defensam patriae, religionis, sui ipsius, et clero arma sumere, neque negatum hactenus. Immo cur olim cum regibus exiverit clerus? Cur banderia dederit? Cur hodiedum Zagrabiensis ecclesia dare debeat? Cur inconveniens futurum non erit, uti nec hactenus fuerat, ut contra Turcam ex clero banderium ducat canonicus, ut militet, ut occumbat, inconveniens autem futurum, ut in loco Dubicza, a clero obtento, reparato, sine omni errore hactenus laudabiliter administrato, permaneat. Profecto si dominis ablegatis salus patriae bonumque publicum in corde sunt, ut capaciores pro regendis banderiis (quae tamen, ut per canonicos regantur, insistunt) efficiantur canonici, ipsi supplicare deberent, ut Dubiczae excolantur per illius uti hactenus administrationem. Ad 3. Qvamvis Leopoldus reliquorum confiniorum administrationem regno concrediderit, Dubiczae tamen nullam facit mentionem, quin ecclesiae illam esse Zagrabiensis innuit. Uti apparebit ex ipso Leopoldino diplomate, quod productum cuperet clerus ad responsionem rationis per dominos ablegatus inductae. Si autem ex voce confinia universa ad regnum spectare praetenderetur, mirum cur confinia generalatus tam Carlostadiensis quam Sclavonica haud hactenus regnum non tenuerit? aut nunc sua esse non praetendat. |

Ad 4. tam bene per capacem canonicum quam per alium. administrari Dubicza potent, uti et hactenus. Et hanc novam exercitii militaris normam tam bene addiscere poterit canonicus, quam alter quispiam. Immo in praesenti ac actuali domino commendante barone Adamo Patachich canonici Zagrabiensis melius quis exercitium caleat, dominus colonellus Kleffeldt testimonium praebeat? an etiam Dubicenses confiniarios alios non superent, idem fateatur. Caeterum si puniendus veniret vicecolonellus canonicus, puniri poterit gravius coeteris, depositione et privatione officii. Ad 5. Contra Christianos principes bellare non poterit canonicus, bene contra paganos.

Quod inde regno praejudicium ? fors non invenietur virorum capacium ullus, qui supplere illum illiusque stipendium trahere velit? Si de hoc diffidit regnum, capitulum se obligat, quod occasione tali idoneum egregiumque virum substituere et praesentare paratum sit. Caeterum praeter haec alia etiam quibusdam clam communicata a clero fuere, ut 1. videndum, an ita regni sint confinia, ut regnum supponeret et jure naturali cur regia non essent. 2. An expediat ita tradi regno ut clerus ejiciatur et datae quaedam Leopoldi ad capitulum litterae occasione rebellionis Frangepano Zrinianae. 3. Praesentatum, si regi, uti profecto est, regni salus cordi est, an non praestet, ut confiniis vicina bona habens capitulum et episcopus una cum his suis hominibus in casum necessitatis succurere obligentur. Quibus fusius deductis | et Suae Majestati praesentatis constituta fuit ex gravibus viris commissio, quae universa discuteret et examinaret. Quae ipsa commissio in longum protracta est et mense primum Januario anni sequentis 1750. habita et terminata. Proinde ad sequentem annum residua hujus relationis differenda. Manserunt ergo tam regni quam cleri ablegati Viennae una cum excellentissimo domino episcopo, annumque Viennae terminarunt.

(Promotiones capituli factae Viennae.)

Existente Viennae episcopo promotus ad episcopatum Bosnensem canonicus Thauszy, bullis Roma obtentis, cum mense Novembri beneficia sua resignasset. Die 19. Novembris promoti fuere Viennae in archidiaconum Goricensem baro Adamus Patachich, hujus archidiaconatum Vasca obtinuit canonicus Nicolaus Magdich, canonicatus vero collatus est Josepho Mikinovich parocho Gradacensi. Parochia hujus oblata fuerat domino Joanni Mihanovich parocho sancti Georgii in Aquis, sed isto gratias agente, collata est Matthiae Petrovich capellano Dernensi. Domus in area capitulari domini episcopi Thauszy collata est canonico Balthasari Kercselich. Mortuo 8. Novembris domino canonico Chasmensi Gregorio Igerchich, canonicatus ejusdem collatus est Joanni Paxy parocho Dernensi, citra capituli candidationem. Hoc eodem anno in horto episcopali, vicus Latinorum, piscina elaborari cepta est ope subditorum et laboratorum. Item ad sanctum Rochum murata culina e fundamentis erecta et posita.

Baro Trenck in suis carceribus Moraviae obiit, cujus Sclavonica bona appraehendit camera. Comes quoque dominus Petrus Keglevich, Ladislai filius in Klenovnik die 16. Octobris, ex sangvinis vomitu, aetatis anno 27. obiit, nulla relicta prole mascula. Fuit supremus comes comitatus Posegani.

In vicinis provinciis Stiriae, Carnioliae, Austriae magna in politicis et militaribus reformatio. Sed nec loci hujus est, nec probate nobis perspecta.

Eminentissimus dominus cardinalis a Kollonich archiepiscopus Viennensis die 22. Octobris jubileas ut ajunt primitias suas Viennae in cathedrali sua magno apparatu coram Suis Majestatibus, tunc per illum prandio acceptis, habuit. Celebranti adstiterunt archiepiscopus Colocensis comes Nicolaus Csaky et episcopus Vaciensis pallio gaudeus comes Altham, adfuerunt ex episcopis Nitriensis, Zagrabiensis, Neostadiensis, Belgradiensis, Jaurinensis aliique plurimi.

Canonicus Georgius Reess in abbatem beatae virginis Mariae de Bellasztena promotus est.

(Restauratio comitatus Zagrabiensis et Crisiensis. Commissio ordinata.)

Eodem isto anno 1749. Zagrabiae die 5. Martii sub praesidio banalis locumtenentis comitis Ludovici Erdoedy fuit regni congregatio, in qua expirante indulto regio, ut dominus Josephus Magdich tabulae judiciariae assessor, una et ordinarius vicecomes comitatus Zagrabiensis esse valeat, in ordinarium vicecomitem electus est dominus Sigismundus Bussich, in substitutum dominus Josephus Raffay, in notarium dominus Mathias Nicolaus Messich, ac hujus loco factus judlium dominus Josephus Zaverszki. Confirmatisque comitatus Crisiensis vicecomitibus (quos vide pag. 24.) in conferentiarum secretarium ordinatur dominus Antonius junior Bedekovich, filius Balthasaris olim protonotarii, tum et vicebani. Ordinata commissio, quae vigentibus inter utramque jurisdictionem differentiis finem imponat, et in quibus coalescere non posset, pro decisione principi submitterent. Ad quam mixtam commissionem ex parte regni denominati fuere baro Adamus Patachich, protonotarius Naisich, Josephus Magdich, et pro actuario Mathias Messich. Vide supra folio 28. et sequentibus.

(Statuta tria.)

Statuta insuper condita sunt sequentia. 1. Reincorporatorum inferioris Sclavoniae comitatuum ablegatis sessionem nequaquam post vicecomites hujates, Zagrabiensem videlicet, Varasdinensem et Crisiensem, sed juxta senium promotionis competere ac imposterum admitti. 2. Delinquentes ac criminaliter attractos expensas magistratuales praestare non teneri. 3. Juxta elaboratam ideam vias esse reparandas de quibus fol. 33. 4. Universitatem campi Turopolia juxta puncta praescripta semet in suis restaurationibus regulare debere.

(De campo Turopolia.)

Universitas campi hujus, olim campi Zagrabiensis et Castri vocata, a Bela IV. qua Sclavoniae duce postea Hungariae rege ab eodem Zagrabiensi regio castro exempta, suisque gaudens privilegiis, instar communitatis regitur, proprium habet magistratum, in commune bonum consulit, judicia servat, jus item gladii, tellonii, nundinarum et fori in Goricza. 12 constat nobilibus assessoribus magistrates, quorum unus et caeterorum praeses, vulgo spanus, alias comes terrestris dicitur, per regales ad diaetas vocatur, uti et ad congregationes regni Croatiae per publicatorias, habet sub se vicespanum ex assessoribus, qui plerumque illiteratus est, praeestque montanis ad Dubranecz partibus, notarium, capitaneumque ex assessoribus. Spanus judex omnium est ordinarius, ad hunc instantiae, revisionis summariae vel etiam processualis pertinent, omniaque regiminis. Apellatur ab eo ad sedriam comitatus Zagrabiensis et hinc ad tabulam banalem curiamque regiam. Communitas habet aeque officia, ut fiscalis perceptoris, sylvanorum etc. Aggregant in sui medium exteros potiores potissimum regni, utilisque est aggregatio ob sylvarum glandinationisque usum, ut haec a comitibus ipsis expetatur. Restaurandi magistrates dies est 13. mensis Decembris. Singuli de communitate ad diem hunc confluebant. Promoveri cupientes aesculentorum et vini largiori oblatione mereri oportebat, ut promoveatur. Hinc poti festo sanctae Luciae confluentes ad Lukavecz, arcem ipsorum et magistratus restaurandi locum, ubi plerumque rixae, clamores, verbera intra confluentes eveniebant, dum pars hunc pars alium promovendum clamabat, pugnis aliisque sustinebat promovendum, vi ad sedem locumque occupandum trahendo, aliis eundem retrahentibus per capillos vestiumque dilacerationem, ac saepissime per verbera ipsa. Sustulerat prohibueratque inauditum hunc electionis modum banus Josephus Esterhazy, at post banatura ejus plus ambientium promoveri opera, quam sua sponte relapsi ad praemissa sunt. Et superiore anno, cum dominus Georgius Ligutich, quem pars in | spanum volebat, a parte sibi adversante decalvatus fuisset, vestitu privatus, satisque percussus, effecit apud status, ut dehinc magistratus restauratio penes assessores esset, neque singuli ex communitate, sed ex singulo pago bini, per coeteros electi, ad diem restaurationis accederent suffragiaque dicerent suorum principalium, quod ipsum etiam observaretur.

Francisci Tolnay e comitatu Castriferrei, Georgii Turjak et familiae Chegetek nobilitas per status in hac congregatione fuit recognita.

(Initium discordiarum. in Croatia intuitu regulandorum confiniorum.)

Secunda regni congregatio pro die 10. Septembris Zagrabiam per antedictum comitem locumtenentem et praesidem fuit indicia, ob nescio tamen quas causas ad 16. Septembris ita protracta, ut nihil fere ageretur, quamvis privatae conferentiae habitae fuissent. In hac ergo memoranda Croatiae congregatione. Postquam superiori anno lectis bani litteris illis, quibus e Belgio reduces laudabantur, acceptatumque fuisset supra dictum militare exercitium, atque ad illud condiscendum Venceslaus Kleffeld vicecolonellus a bano missus. Postquam item de reddeuntium e Belgio accomodatione, quod hi cognati, affines deorum Croatiae essent, cogitaretur, ne videlicet stertitare domum abire eos oporteat. Postquam propriorum filiorum ex lucro per stipendia habendo accomodatio cordi esset pluribus, ab astuto Kleffeld perfacile horum hominum discordias, avaritiam, ambitionem et rerum politicarum ignorantiam observante, uberiusque ab Adamo Patachich et Wolffgango Kukuljevich canonicis Zagrabiensibus informato de cujuslibet genio, ipse singularius vicebanum Joannem Rauch coluit observavitque, cum eodem de regulandis egit banalibus confiniis, filii sui Pauli promotiones aperuit, merita quae habiturus apud aulam esset exaggeravit, tam sibi, quam et Francisco Kussevich, regni cassae perceptori exactorique. Quibus rebus utrumque involvit, ut hic fundos scripto exhiberet, ex quibus denominandorum officialium pro banalibus confiniis emergeret, videlicet tricessimas medias, Transcolapianorum dicas aliosque infra ponendos. Alter sive vicebanus Rauch hoc ipsum bano per litteras proponeret, ut semel negotio intricatus resistere nec posset nec vellet ex bani respectu suaque ambitione. Laudavit sibi repraesentata a Rauchio banus, promittens quaeque possibilia, quin locumtenenti suo et protonotario Naisich haec ipsa per litteras banus commendavit. Itaque agente omnia activo Kleffeldio, singulaque singulis promittente, ut singulorum passionibus, spebus alluderet, die 20. Julii per quosdam tantum privata agitur conferentia, videlicet: locumtenentem, ignarum rerum omnium Klobusiczki episcopum, qui paulo antea in regnum ac dioecesim advenerat, [ut fol. 16.] vicebanum Rauch, | Naisich protonotarium, Josephum Magdich, Joannem Busan, Josephum Raffay, perscribiturque bano optata regulatio ea quidem lege, ut officiales omnes per banum regnumque crearentur. Quod ut certum putabant fierique posse dicebat Kleffeldius, ita saturandae privatorum interessentiae, cum officia militaria per se vendenda crederent, semet in aeternum providisse praedictae regni columnae credebant, officiisque politicis nunc primum per se ponendum lumen et honorem jactabant. Profecto Adamus Naisich, cum ad me eatenus informandum venisset, tanquam existenti ad latus episcopi, anterioraque jactasset cum exaggeratione elevandae politicorum potentiae, egove istud nunquam eventurum reposuissem, me ut minus intelligentem damnabat et arcana non penetrantem. Hoc omnino futurum ad invidiam universarum aliarum rerumpublicarum totiusque Hungariae, nec difficultare Kleffeldium. Fateor hucusque, ex praejudiciis haustis, opinione valebat apud me Naisichius, credidique regni basim illum esse, sed a mox relato sermone debilitatem ejus perspectam habui. 2. Ut in subsidium exolvendorum officialium per Majestatem Suam 34000 fl. annue penderentur, fundi item occulti applicarentur.

(Regulatio acceptata.)

Banus his acceptis ad se litteris Majestati proponit: effecisse se, ut Croatae regulationem confiniorum orarent. Placuit Majestati Suae propositio, totumque rei meritum bano attributum. Itaque rescribit banus, quam grata acceptaque fuerit Suae Majestati statuum petitio, velleque Majestatem, ut duo pedestria regimina, quorum quodvis 4000 viris constet, erigerentur, ac insuper centuriae sex equitum, quae ad accuratam exercitii normam instruantur. Stabales officiales a Majestate Sua, reliquos autem a se qua bano constituendos, statuum attamen habiturum se commendationis reflexionem. Majestatem in succursum officialium exolvendorum petita 34000 fl. ex aerario dare non posse, viderent itaque status, ut ex occultis illis fundis valeant pro obsequio principis contentari. Submisitque illico schema salariorum cujuslibet, efferens annue summam fl. Rh. 55432. Habito responso considerari inceptum de re antea negligenter acta. Revocare eam fuit impossibile causa honoris existimationisque singulorum. Quid consilii? suspirabatur. Elusos se suosque affectus videre singuli, habita 14. Septembris est conferentia banoque rescriptum, impossibile esse ut tantam summam regnum conflare valeat, petitumque ut adminus eam restringere liceat, quod Kleffeldius non curabat, bene cogitans, implantatam semel arborem crescere. Hinc ipse initium tantum et regulationis fundamenta procurabat, accessoria eventura sponte prudenter praesagiens. Quare nec reduces officiales e Belgio dimisit domum, sed penes se servabat Zagrabiae, ac in regnicolari domo condiscendo militari exercitio discipulos. suique veneratores habuit, universa per eos resciens, quae dicta actave fuissent. |

Quin a bano perscribi comiti locumtenenti procuravit, Majestatem Suam sequenti anno militare campamentum servituram, et velle, ut ex banalibus confiniis duo millia adminus in eodem sint, exercitium coram se productura. Qua vulgata sub regni congregatione decurrente epistola, aliud non supererat, quam cogitare de mediis exolvendae militiae.

(Assumitur onus exolvendae militiae banalis.)

Itaque status neo regulandae militiae, stipendiorum exolutionis onus assumunt per articulum eatenus conditum, et Wenceslaum Kleffeld vicecolonellum ac bani in Belgio adjutantium propter testatum in nationalem militiam occasione ea affectum in regni hujus indigenam recipiunt, hospitium in regnicolari domo ultro offerunt et a bano projectatum schema ad fl. Rh. annue 31272 reducunt, adeoque ducto calculo necessitates regni una cum hac exolutione exportarunt fl. Rh. 60364. Quoniam necessitates regni fecere 29092 fl.

(Novi fundi.)

In praemissae summae 60364 fl. exolutionem: 1. Ad fumum singulum dica posita fl. Rh. 22 allaturi summam in Rh. 37846. 2. Administratione tricesimarum ad statum legalem reducta existente, ut auctio juxta ineundas cum administratione rationes incassaretur impositum. 3. Ut omnia hactenus taxata tantum et nondum dicata loca praevia conscriptione in fumos redigantur. 4. Transcolapiani omnes a Kamenszko usque Topolovecz ignobiles domatim fl. 1 taxati sunt. Libertini autem Transcolapiani propter sterilitatem per xg. 30. Subditi vero et cameratica bona ultra 300 fl. hactenus praestitos alios 300 contribuerent. 5. Vinicolae per processuales intra bis quindenam conscriberentur. 6. Ignobiles, nobiles uxores ducentes ad fumos reducerentur. 7. A molis in Dravo fl. 2, in Savo fl. 1 xg. 30, in Colapi fl. 1, in reliquis porro fluviis a primae clasis rota xg. 30, a secundae 15, tertiae 7 1/2 exolverentur. 8. Emolumenta confiniaria utpote boves divisionales, fiscalitates, glandinatio, educilla, tellonia, navla, molae ad praeinsinuatam exolutionem applicarentur. Hortis tantum, foeno, avena, tritico, passualium expeditionibus penes officiales et commendantes relictis. Praemissorum consideratione facile perspicies lector, quae intra singulos schismata, quae dissensiones evenerint. Novitates has detestabantur singuli, ruptaque hic est illa vetus animorum Croaticorum concordia, universae subsequae dissensiones, odia, tumultus, descriptiones promanant. Altercationes, clamores impossibile est describere. Premebat confiniorum commendantes privari divitiis, ex puncto 8. Transcolapianos novo subjici oneri.

(Magnatum sensus.)

Duo intelligentiores offendebant. 1. Rem tanti momenti eousque actam fuisse per privatos privatasque conferentias, neque hactenus | congregationem fuisse celebratam. Quod magnatum fuit, ac praecipue baronis Stephani Patachich, qui bano delatus gratia ejus cecidit elususque turpius, ut infra videbitur. 2. Quod ante dicta, ut taxatis Transcolapianorum, antea taxatorum in fumos reductio, emolumentorum confinii usurpatio, authoritate quasi privata sine bani et reginae praescitu illico praescripta impositaque fuerint, et haec maxime clero urgente. Profecto ex mox dictis illud adeo praedicatum 1755. et 1756., quorundam praepotentiae nomen originem accepit Wolffgango Kukuljevich tum statim praepotentiae arguentis eos, qui conferentiam illam 20. Julii factam constituebant. Quod praepotentiae nomen adeo inhaesit audientium menti, ut postea celebre evaserit.

(Cleri item.)

Clerus praediales suos et decimalistas vigore privilegiorum tuebatur, neque vel taxandos admisit, ut supra libertinorum habita sit ratio, de praedialibus et, decimalistis nil expressum. Hoc vero potissimum ideo, ne praepotentiis Rauch, Naisich, Busan et Raffay, clerus subactus videretur, meritaque allegent sua, quod illi privilegia episcopi et capituli annullassent. Quare post longiores tricas (supra a fol. 49. attactas) ablegatio modalitate ibi descripta Viennam ordinata est. Cui commissum, ut jus creandi supremum capitaneum ex privilegio Mathiae regis 1477. regno confirmaretur. Lusit hic nescio quid Naisichius. Viennae interrogati, quid hoc esset supremus regni capitaneus? respondere nesciverunt. An sit bano superior? an idem sit ut supremus militiae praefectus in Hungaria, Bohemia etc. interrogabantur et tacebant. Episcopus Klimo rem hanc ex me habere voluit, respondi, me in hac providentia ignorare. Cepit acutus vir vim responsi, meque laudavit. Attamen pro privata eruditione sua tametsi urgeret informari, me aliquando haec praestiturum reposui, nunc posse nullatenus.

(Quid olim regni capitaneus.)

Sane Mathiae tempore nil fuit aliud quam is, qui ad insurgendum, exercituandum nobiles compelleret, adeoque exequentis vice fungebatur. Deinde diversimode considerabatur, ac ex voce supremus pro capite quasi militiae confiniariae cepit considerari, praecipue postquam bano titulus iste consveverat attribui. Et occasione hac in aula ipsa et dicasteriis fuit consideratum. 2. Ut instar aliorum proprietariorum vicecolonellos et supremos vigiliarum praefectos banus valeat nominare. 3. Confiniorum commissarium erga bani candidationem regnum eligeret. 5. Districtus Kuttinensis comitatui Crisiensi incorporaretur. 6. Bona Zriniano-fiscalia maritima communibus oneribus subjicerentur. Aliaque superius fol. 47. descripta. Insuper commissum, ne consilium bellicum ullam majorem, quam hactenus habuisset, in eadem confinia activitatem habeat. 2. Ut soli nativi accomodentur. 3. An emolumenta Dubicensia a capitulo controversa inter reliqua connumerari? et commando Dubicense penes unum ex canonicis ultro relinqui debeat? a bano definiri peterent. 4. Commercii ad vicinas pcovincias aperturam. 5. Ne profugi ex regno ad generalatus recipiantur. 6. Ut vicebanatui diplomatice in perpetuum | conjungatur officium supremi comitis comitatuum Zagrabiensis et Crisiensis. 7. Ut superius memoratae mixtae commissioni, quae nunc ad casus sub gubernio Suae Majestatis pure indagandos, nullatenus autem decidendos restricta fuerat, prior activitas aperiatur. Coetera superius fideliter sunt notata, ut per me acta Viennae.

(Locumtenens confirmatur.)

Hac eadem congregatione collatam a bano comiti Ludovico Erdoedy locumtenentiam princeps ratihabet per suum speciale rescriptum, absque tamen consequentia denominandi amodo per banos locumtenentis.

(Nobiles novi ubi de Juliana Hohnemer.)

Joannis Neuffczer consiliarii prius in camera Posoniensi baronatus publicatus. Item armales Stephani Markovchich secretarii apud comitem olim banum Joannem Draskovich, dein cancellarium Ludovicum Batthyan, tum apud modernum banum Carolum de Batthyan, cum eodem in Belgio etiam existentem. Josephi Hohnemer, postae Zagrabiensis magistri ac senatoris, patri fratrique Josepho aeque, ex-Jesuitae, a filia Juliana procuratae. Ista a divitiis celebri mercatori olim Josepho Zibeneg seni jam, amore deliranti, in aetate annorum 17 nupserat, formosa valde, multosque habens amasios. Paulo post vidua effecta et haeres amplissimarum facultatum, cum a multis ob formam et pecunias expeteretur, baroni Kulmer in Stiria nubit et antedictis armales exolvit. Thomae demum Chihor sunt publicatae. Ordinatum quoque fuerat, ut banderia atque ad ista spectantes homines conscriberentur. lnconsulte profecto sive quaesita auctio contributionalis fundi consideretur, sive periculum, ne et hi ad confinia vel regulationem trahantur. Quod animadversum, effectu conscriptio caruit.

(Vicetavernicus ordinatus sine effectu.)

Quia tam liberarum regiarumque civitatum cives, quam et procedentes coram civilibus his magistratibus exposuissent: ex defectu subjectorum idoneorum in magistratibus justitiae administrationem nullam esse. Praeterea sedes tavernicales tardius institui neque de iis constare singulis, cum a magistratu cellarentur, neque singulis justitiam ex appellatione sitientibus ea esse media, ut ad sedem tavernicalem progredi valeant, ideo jubente Majestate dominus comes tavernicus Franciseus Esterhazy vicetavernicum pro his in Croatia civitatibus nominavit dominum Josephum Raffay substitutum comitatus Zagrabiensis vicecomitem, ac ut is singulas quaslibetve causas per magistratuales judicatas semper revideat, revisas tavernico refferat, qui suo non contentaretur judicio, ad curiam appellantem admittat. Saluberrima dispositio facto domino Raffay evanuit. Is enim salarium sibi resolvi ac de eo assecurari dum voluisset, causas antea revidere nollens quam mercedem haberet, magistratus per cameram Posoniensem sese ab onere solvendi vicetavernici eximentes, tavernico aeque ex salario suo resolvere sibique subtrahere nil volente, Raffajo solis taxis et judiciariis contentari renuente, res omnis evanuit. Ladislaus Szale pro sua garrulitate | hanc sibi attribui vult gioriam, quod ipse Raffajum amovisset, magistratuumque ignorantiae ac interessentiae tegendae, ultro occasionem servaverit.

(Segniam mittitur commissarius.)

Segniensium continuis lamentis mutuisque odiis permota Cancellaria Hungarica ad inducendum intra eos ordinem, regulam magistratualisque civilis normam, praefatum Josephum Raffay, iisdem commissarium hac lege dedit et magistrum, ut is intra eos anno integro consideat. doceat docenda, informanda informet, habiturus ideo ex cancellariae regiae Hungaricae cassa fl. Rh. 1000, quos etiam recepit. Nullo suae exmissionis et magisterii effectu.

(Qui fuere generales.)

Post resignationem gubernii generalatuum Crisiensis et Carlostadiensis, quamvis creditum speratumque sit, comitem banum successurum. attamen immediate consilio aulae bellico sunt subordinati, et Carlostadiensis baro a Scherzzer egit commendantem, Crisiensis antiquitus Varasdinensis comes Marquiere fuit generalis.

(Patachich emit Novigrad.)

Baro Stephanus Patachich olim et memoria nostra miser ac per Lambergarianae comitissae legata, bonis Glogovecz, a Suvich successive relutis, item Besanecz potitus, adeo per commando Kostanicense facultatibus crevit, ut ultro summas capitales notabiles variis elocatas, reluta bona in campo Varasdinensi Vidovecz, superiore anno dominium Novigrad supra Carolostadium ab ordine Theutonico cum relutis ab aliis ibi adjacentibus pro 52 millibus fl. emisset, in eodem post consensum regium per statutionem firmatus. Pro eodem jus gladii et tellonii in hac regni congregatione fuit promulgatum. Item jus juris patronatus parochiae illius, et quia annis singulis 500 fl. ex dominio illo ad capellam sancti Josephi juxta Carolostadium dare obligaretur, abbatiam ex iis fundare intenderat. Sed talis per se fundandae abbatiae jus patronatus a principe obtinere nequiens, Franciscanis provinciae sanctissimae crucis supplicantibus fundationem reliquit.

(Sermage Petrus comes.)

Petrus Sermage, filius Josephi ex Juliana Moscon. hoc anno comes est resolutus, ejusdemque diploma in congregatione regni sequenti anno habita Zagrabiae die 23. Februarii fuit promulgatum. De familia hac Sermageana videas scripta infra fol. 530. et sequentibus.

(Levachich nobilis.)

Carolus Georgius Levachich ex insula oriundus aeque armales obtinuit, sequenti anno publicatas. Hujus cognominis fuere olim in partibus Zagorianis nobiles, ut ipse e monumentis erui, praedictus tamen ex insula est. Uxorem duxit Juditham Hranilovich, per quam affinis multis factus est et possessionatus redditus. Ipse primum fuit furerius in Varasdinensi generalatu, expost Agriam est profectus ad juris studia. Ivit ad Belgium cum nationali militia pro auditore, inde reversus causas agere cepit. Expost notarius civitatis Varasdinensis, inde Zagrabiensis civitatis senator, 1758. factus tabulae judiciariae notarius et ejusdem 1763. mense Majo assessor.

Annus domini 1750.

Episcopatus excellentissimi domini episcopi III.

(Jubilaeum indicitur cum nova conditione.)

Sub finem prioris anni more solito Romae a regnante pontifice Benedicto XIV. jubilaeum promulgatum est et per brevia fideles ex universo orbe Romam vocati. Ad lucrandas autem remissiones necessaria fuit confessio delictorum, generalis de consilio, visitatio quatvor basilicarum urbis per continuos vel interpo­latos dies XXX. pro Italis, pro aliis autem nationibus per dies XV., orationes pro orthodoxae fidei exaltatione, principura concordia etc. et tandem communio. Quae postrema cum de praecepto addita sit, novum a pontifice hoc accessit praeceptum, cum sub aliis hactenus communio consulta, nori autem praecepta, fuisset.

(Commissio mixta perdurat. Novus tabulae banalis assessor.)

Zagrabiae perdurante adhuc commissione intra regnum et generalatus Varasdinensem et Carolostadiensem, incoata pro more banalis tabula die Lunae post dominicam primam Epiphaniae, in qua plures incoati et terminati processus. In locum domini Stephani baronis Patachich, sponte resignantis assessoratura hujus tabulae, obtinuit et juramentum deposuit dominus baro Theodorus Ratkay, alias Ratky.

(Redditus ablegatorum. Reess in abbatem benedictus.)

Sub finem Januarii redeunt Vienna ablegati tam regni quam et capituli, uti et ad initium Februarii sua excellentia episcopalis. Quae dominica quinquagesimae benedicit in abbatem in capella arcis sancti Stephani dominum canonicum Georgium Reess. Dato etiam opiparo prandio pluribus hospitibus et admissa ad noctem saltatione. |

Publicum etiam ut ajunt ballo cum mascheris erat admissum in domo regnicolari, imo Germanico idiomate fecerunt recitaruntque actionem quamdam. Primi viri uti generalis comes Petazzi, comitissa locumtenentis uxor et diversi officiales et domicellae. Quae tamen res probationem omnium non habuit.

(Novi in confiniis banalibus officiales.)

Antequam regni congregatio celebrata fuisset, Zagrabiae in domo regnicolari majorique palatio sub tubis et tympanis promulgata nova confiniorum regulatio et officiales novi adstantibus pluribus pro hoc actu invitatis et quidem excellentissimis dominis locumtenente comite Ludovico Erdoedy, sua episcopali excellentia, domino comite generali Petazzi, domino vicebano aliisque plurimis ex statu equestri et ecclesiastico. Nominata regimina duo, Glinanum videlicet et Kostanicense, quorum proprietarius esset dominus comes banus. Primi regiminis Glinani videlicet promulgatus colonellus dominus baro Stephanus Patachich, ejusdem vicecolonellus dominus Balthasar Bussich, simul et commendans Zrinanus, supremi vigiliarum praefecti dominus Wolffgangus Jellachich et dominus Nicolaus Fridericus Gerlichich, una et granateriorum commendans. Regiminis autem Kostanicensis colonellus dominus Georgius Pogledich, vicecolonelli dominus comes Christophorus Orsich, Jeszenovicensis una commendans, dominus baro et canonicus Adamus Patachich commendans insimul Dubicensis, supremus vigiliarum praefectus dominus Ladislaus Plepelich, post hos capitanei 18 regiminis utriusque, | totidem oberlaitinantii, totidemque unterlaitinantii, et regiminum vexillifferi sex. Qui neopromoti officiales omnes a submisso Vienna supremo vigiliarum praefecto domino Antonio Szetwitcz exercitium novum militare condiscere debuerunt et scholas suas in domibus regnicolaribus habuerunt.

(Nota bene.)

Intra capitaneos pedestres fuere comes Michael Nadasd cancellarii filius annorum fors 14, cujus compagniae administrator dominus Josephus Zebich cum titulo capitanei, Comes Josephus Erdoedy locumtenentis filius, administrator compagniae Bruno Zaraga cum titulo capitanei, Paulus Rauch filius vicebani, Christophorus Volkovich ejusdem gener, Stephanus Suvich aeque gener, Nicolaus Matlekovich, Nicolaus Plepelich vicebano affinis, Antonius Zebich sororius vicebani, Antonius Bedekovich etc. etc. Antonius Setwitcz ex regimine Molkiano leitinantius Zagrabiam venit successive promotus ut infra.

Haec officialium novique instituti ante congregationem regni pluribus displicuit, viderunt enim confinia regni a regno avelli, neque audiri regnum, sed obtemperare debere. Interim eo id consilio factum, ne disputationibus locus pateat, sed re jam facta pro horum salariis soliciti forent. Alias si haec praevie promulgata non fuissent, quaestiones novae rursus exortae fuissent.

(Supremus comes Poseganus fit locumtenens.)

Comes item Ludovicus ab Erdoedy regni locumtenens credens regimine se uno premiandum, quod haud accidit, supremus comitatus Posegani comes resolutus promulgatusque est.

Posthaec Zagrabiae regni congregatio mense Martio celebrata, incoata autem die 23. Februarii Zagrabiae, in qua admiranda plurima. Primum votis omnibus expetita confiniorum regulatio, displicere incepit omnibus et disputata adeo, ut dissolvi debere videretur. Quas prius videre nolebant difficultates, haec montium instar apparuerunt, et qui patroni prius fuerant, effecti ejusdem inimici. Prius Viennae accusatus clerus, quod eidem refragando patriae bonum negligat. Nunc pro proditore patriae insimulatus, quod eidem consentiendo ecclesiam, patriam perdiderit, jura violaverit, et hostis sit patriae domesticus. Sed cum jam officiales promulgati fuissent, res serio accipi debuit. Quare ablegati Vienna reduces auditi, | qui in relatione sua non omiserunt carpere cleri ablegatus, quod suis informationibus plures praeoccupassent. Tandem diploma per ipsos sub sigillo ad manus locumtenentis ea conditione allatum, ut si in omnibus eidem non subscriberent, illud Viennam remittere debeat, lectum. In quo diplomate admodum generalibus terminis sequentia continebantur. Primo. Ut regnum octo milia hominum pugnare et bellare capacium habeat et interteneat. 2. Officialibus de stipendiis provideat. 3. Ad id contribuant omnes, etiam civitates liberae regiaeque, praediales ignobiles. 4. Pro media tricesima, quam Sua Majestas attribueret, cum camera tractent et arendent. 5. Ut emolumenta confiniorum omnia in idem applicentur. Canonicus Zagrabiensis, per capitulum electus et per banum confirmandus, vicecolonelli caractere gaudeat et praesidii commandam habeat. Emolumentorum autem Dubicensium proventus per modum connotationis comiti bano singulis annis praesentet, salutionem autem ut alter vicecolonellus ex regni cassa habeat. 6. Quod comes banus horum regiminum sit proprietarius. Quibus perlectis consideratisque, quid haec contineant, plurimi observarunt et doluerunt. Sed tacendum fuerat, cum non deessent, qui observarent singulos et singula. Quare primum conscriptio erat facienda. Ergo postquam opiniones plures auditae fuissent, conclusum | est: ut singulorum dominiorum officiales ad normam quae confecta est, sub juramento conscribant omnia, videlicet hospites, animalia, verbo facultates omnes, foenilia, terras, vineas, molas, et haec pure sessionalia, non vero censualistica et montanistica aut decimalistica. Qui autem dominia non haberent, per judlium aliquem vel vicejudlium. Dein pro supremo regni confiniorum commissario dominus colonellus baro Stephanus Patachich, promissis inductus amplissimis, resolutus est. Dominus Busan pro exactore regni electus, et dominus Kussevich pro supremo confiniorum auditore. Dominus item Busan Viennam ordinatus, ut refferat acta congregationis bano, et de illis octo milibus intertenendis difficultates objiciat, ac tandem pro tricesimis cum camera tractet. Ovdje prestaje pisac na str. 68. s opaskom : Vide et lege adjunctum folium pg. 67 continuata.

(Addenda ad praedictam congregationem ex actis publicis et diplomate.)

Diploma reginae Mariae Theresiae per regni ablegatus allatum et statibus repraesentatum adeo displicuit omnibus omnesque conturbavit, ut nec sit ejusdem publicatio actis inserta, quasi a statibus acceptatum non misset, quin sub simplici lecta inter acta est repositum, quae res gravis fuit principi et bano, multumque contribuit ad credendas ab aula quorundam praepotentias. Ejusdem diplomatis haec summa est. Post laudes zeli, ut confinia regularentur, quod bani in illa confinia authoritas salva relinquatur ea ratione, ut status quoque in administratione eorundem confiniorum plenam cum bano habeant confidentiam. Salarium, cum modernus banus declaraverit, se non praetendere, successoribus ejus de illo providebitur. Consilium bellicum majorem, quam hactenus habuisset, influxum non habebit. Tabellae tamen status effectivi praedictae militiae eidem menstruatim submittentur. Banus ex idoneis patriae civibus a vicecolonello inclusive omnes officiales militares constituat, aequale cum aliorum regulatorum militum rango habituros. Colonellos tamen erga propositionem bani princeps resolvet. Praesidia nationali milite confiniario implebuntur. Supremum capitaneatum regno conferendi jus confirmatur ea spe, quod illum semper banis conferent. Banus vero denominabit vicecapitaneum confiniariae militiae. Arma aliaque bellica suppelex per principem subministrabuntur. Commissarium pro confiniis eligendi regulandique potestatem regnum habeat. Excepto extremae necessitatis casu, regnum a condescensione militari, juxta articulum 48. 1741. ultro quoque sit liberum. In casum vero necessariae inquarterizationis militia parato vivet pretio regulamentari. In concursu porro assumptae per status banalis militiae exolutionis, oblati a clero applicantur, omnes ecclesiae populi hactenus ab onere tali privilegialiter exempti, inquillini nihilominus capitulares et episcopales ad Zagrabiam a quarteriis et aliis personalibus oneribus sint immunes. Civitates liberae regiaeque taxandae in eundem finem, omnesque hactenus exempti, dempto episcopali Topuszko ob vigilias et cum Turcis viciniam. Bona maritima Zriniano Frangepaniana fiscalia, modo per bancalitatem possessa (nempe Baccar, Hrelin etc.), non secus vicini (Dubovacz, Svarcha, Svechai) Carolostadiensi et Varasdinensi (Ivanecz, Petrianecz etc. ad Caproncza) generalatibus. Pagi iisdem necdum incorporati a dicatione et contributione immunitantur. Restituendi neque in futurum recipiendi, statuuntur omnes regnicolarum ad praedictos generalatus subditi. Emolumenta confiniaria, hactenus commendantibus cedentia, cassae regni applicentur. Capitulum Zagrabiense commandam arcis Dubicensis per unum ex praepositis a capitulo, per banum resolvendum, et charactere ac stipendio vicecolonelli gavisurum, et non nisi a solo bano dependentiam habiturum canonicum, exercendam. Qui in praesidiariam tantum arcis militiam commando habeat, non nisi adversus Turcam exercituare teneatur. |

Emolumenta confinii Dubicensis percipiat, et per triennium ad videndam eorum quantitatem, de iis bano ad puritatem conscientiae suae rationes reddat. In subsidium praedictae militiae exolutionis resolvitur etiam ad mentem articuli 49. 1741. media tricesima. Denique promittitur, Suam Majestatem in conferendo comitatuum Zagrabiensis et Crisiensis supremi comitis, officio peculiarem nobilitatis et vicebani rationem habituram. Clerum uti supra accusabant regni ablegati, qui attamen reus nil fuerat, cum Viennae unica ratio fuerit principis et dicasteriorum, banusque dicasteria aulica offendere noluisset. Caeterum districtu Kuttinja aeque excluso a reincorporatione ad Crisiensem comitatum, schema novum exolutionis militarium banus submisit semet extendens ad annuos fl. Rh. 40.000, quod status etiam acceptarunt, constitute termino solutionis regulandae hujus militiae officialium a die 1. Martii anni hujus 1750. Quia vero locum pro stabo aeque denominari banus voluisset et ursisset Kleffeldius cum suis jam ut supra officialibus, gravior statibus apparuit regulatio. Conturbati ad invicem, praecipue postquam Kleffeldius primo et ante omnia Zagrabiam hujusque campum ad Cziglenicze seminaru pro campagmento proposuisset, describi nequit, quam fuerint consternati singulorum animi, recolentes incommoda, ab exemplo Varasdinensis olim, nunc aeque Caproncensis Crisiensisque civitatum. Kleffeldius proponebat commoda inde obventura, ut, rerum distractionis, pecuniarum sedem quasi efficiendam Zagrabiam, similiaque innumera. Sed haec audire noluerunt, ut Naisich ex more potus gladium plane evaginasset allegans Zriniana, Rakocziana tempora et hoc in Kleffeldiano hospitio. Tum Lekenik pagus ejusdemque campus fuit propositus, sed quia Erdoedianus fuisset, uti supra dictum, rejicitur. Ergo spe ruiturae ex defectu stabi regulationis, Petrinja pro stabo projectatur, credebatur enim consilium bellicum neutiquam consensurum, ut Petrinja a jurisdictione generalatus Varasdinensis avelleretur, praecipue cum generalis Marquiere superiore anno unam militarem compagniam in loco erexisset, Joanni Habianecz talem cum commando attribuendo. Interea cum Franciscus Kussevich auditor generalis confiniorum fuisset resolutus, resoluto ipsi ex cassa regni annuo 300 fl. salario, instructio tam pro constituendo confiniorum commissario, quam futuro in locum domini Kussevich cassae regni exactori est ellaborata. Huic quidem, anteriori instructione partim modificata, partim confirmata additum : 1. Birsagia omnia ex quibus exactor prius tertialitatem habebat sufferri, sufficereque pro poena morosis, quod onus brachiale sufferre debeant. 2. Salaria anticipare non possit praeter tabulae assessorum. 3. Officialibus militaribus, erga assignationem commissarii regni, a die emanati decreti stipendia persolvet. 4. Nullum aliud officium gerere poterit, quod aliquam cum rationibus exactoralibus connexionem haberet, constitutoque exactori annuo salario una cum sibi subalternis fl. 700 ex candidatis | pro officio domino Joanne Busan, Francisco Kussevich, Sigismundo Bussich. Idem dominus Busan jam olim officii hujus martyr pro exactore regni constituitur, deputaturque ad tractandum cum camera Posoniensi intuitu auctionis et mediae tricesimae ita instructus, ut ad triennium pro 7000 cum camera contrahere possit, siquidem temporibus arendatorum tricesimalium Francisci Suvich et Ignatii Czindery tricesimam annue exportasse constet 1700. Fatus attamen exactor cum camera pro auctione et media tricesima in 9000 contraxit, uti in sequente retulisset congregatione. Commissario data instructio: 1. Suppellectilem bellicam, singulorum emolumentorum qualitatem, quantitatem et percipiendi modum, tum fiscalitates, molas, tellonia, naula conscribat et referat. 2. Vacantium officiorum tabellas conficiat. 3. Medio horae spacio ab hostico sylvas in succrescentiam abire permittat propter indagines. 4. Singulum confinium in propriis sylvis taxam per commissarium imponendam solvet, a majori grossum 1, in alterius vero confinii sylvis pro commissarii judicio. 5. Divisiones familiarum in confinio ne ruinentur impediet. 6. Birsagia judicialia ab auditore percipienda exactori consignabit. 7. Junio, Julio et Augusto mensibus vina regni educillabit. 8. Denuncianti contrabandam tertialitatem dabit. Commissario constitutum annuum salarium fl. Rh. 700. Quamvis porro baro Stephanus Patachich, regiminis Glinani colonellus fuisset promotus ante dies aliquot, tamen ad aperiendam viam promotionis Adamo de Batthyan, fratrueli comitis bani, bano sic volente, per locumtenentem, Kleffeldium, episcopum Klobusiczki, vicebanum, protonotarium ad accipiendum hunc commissariatum disponebatur, litteris bani assecuratus, se proxime in Petoviensi campo resolvendum in generalem vigiliarum praefectum cum competente salario. Quibus allectus Patachich, subjacere etiam Kleffeldio renuens, et hic illum amotum cupiens ex confiniis, passus est se pro commissariatu candidari cum Joanne Busan et Francisco Kussevich ad speciem propositis, ipseque acclamatione omnium in commissarium fuit electus, commutans colonelli officium cum provisoratu. Insigniter deceptus. Nova totius regni conscriptio sic est ordinata, ut Ciscolapiana dominia, officiales habentia, per officiales eosdem coram deputatione, quae easdem conscriptiones excipiet, juramentum de facta per se conscriptione praestituros, se conscribant. Non habentia vero officiales litteratos, tabulae banalis vel judiciariae juratos, aut etiam vicejudlium alicujus comitatus pro libitu assumant. En novi exactoris ad ludendum aulae insigne opus. Ad Transcolapianas vero partes et dominia, non minus etiam maritimas, ob contumaciam eorum et oppositionem per ipsos factam constitutioni statuum superiori anno factae, tabulae judiciariae dominus Georgius Jellachich cum brachio et diurno ordinatur. Haec praeterea congregatione dominus Georgius Bernath agens causarum regni apud aulam Viennensem cum salario annuo 200 fl. constituitur. Joannes Svagell judlium, Joannes vero Gerlichich vicejudlium comitatus Crisiensis declarantur. Stephanus Szalle vicejudlium Zagrabiensis. |

In locum valedicentis Antonii junioris Bedekovich, utpote occasione praedicta militari declarati capitanei, secretarius conferentiarum constituitur alter senior Antonius Bedekovich Alius Stephani, Mirkovecz habens, ex senatore et notario civitatis Zagrabiensis. Nobilitas Stephani Kovachich capitanei in generalatu Carolostadiensi, alias ex districtu Berdovecz oriundi recognoscitur. Privilegium juris gladii pro haeredibus Balthasaris Bedekovich olim vicebani in bonis Grane, Gottalovecz et Szent-Ersebeth collatum promulgatur.

Disputatum posthaec satis de salario officialium, tandemque conclusum, ut colonellus 1200 fl., vicecolonellus 900, supremus vigiliarum praefectus 700, capitanei 200, atque ita respective alii habeant, annusque a die prima Martii computetur. Porro praeter suprascriptos etiam equestrium militum colonellus dominus Gabriel Skerlecz fuerat resolutus cum capitaneis suis aliisque officialibus. Furrerii autem et vigiliarum praefecti Vienna ex regiminibus aliis submissi fuere. Atque haec quoad regnum, addito eo, quod Kleffeld locum campagmenti pro instituendis officialibus et militibus habere voluerit, et quidem uti erat instructus intra Lekenik, Gredam et Dussiczam pagos, consequenter in campo illo, atque hoc pro perpetuo, ut quasi ibi sit perpetua castrorum metatio. Rei huic cum contrariaretur locumtenens et episcopus, ac adeo quidem locumtenens, ut bano Batthyanio rescriberet. qui projectum illud Kleffeldianum approbaverat potius se resignaturum, quia si in ortu regulationis regni meditullium exigitur pro exercitio et militari jurisdictione, quid credent status secuturum inde postea? et quo ex fine regulationem petitara, facileque comitandos. Hac de re uberius capacitatus Kleffeld praescidit ipse, et ut Petovium pergerent, procuravit hinc desumens causam petendae Petrinae ob commoditatem perpetui Logor, quae et successive facta.

(Capitulares volunt resignare Dubiczam.)

In capitulo autem postquam reduces Vienna cleri deputati retulissent fideliter omnia, et quidem quod quoad praecedentiam ad comitis bani instantiam praescindendum | fuerit, quod emolumenta Dubicensia ideo adjudicari nequiverint, quia regni ablegati prasentassent, 3000 annuatim inferre, ideo ad veritatem depraehendendam judicabant potius ut commendans canonicus a regno solveretur, quam ut simpliciter cederent, cum fors aliquando per continuum usum commodius ecclesiae attribui poterit. Attamen ut diversa sunt hominum judicia, simpliciter cedendum et Dubiczam resignandam quidam putarunt, immo clam res pro conclusa habebatur. Sed mandate episcopi capitulariter tractare rem oportuit. Quare indicto hora septima matutina consistorio, concurentibus etiam frequenti numero canonicis, post auditam votivam de sancto Spiritu missam proposita quaestio, an non Dubicza simpliciter debeat resignari, cum nulla inde emolumenta capitulum sit habiturum. Praepositus major, lector, cantor, in hac erant toti sententia. Sed unitim baro Adamus Patachich, Wolffgang Kukuljevich et Balthasar Kerchelich sese mordicitus opposuerunt, aliis tacentibus omnibus, qui enixe rogabant, ut sequentia bene ruminarentur. 1. Capitulum non solum Dubicensia emolumenta postulasse, sed commandam loci atque in eo stabilitatem, nunc autem si sponte sua reliquerint, considerarent: quid aula? quid amici strenue pro hac re laborantes dicturi sunt? non in contemptum resolutionis regiae hoc acceptaturi judicent? |

2. Resignationem Viennae propositam capitulum refugisse, immo regalia in 256 aureis submisisse, aliaque fuisse policitum non ante annos sed in mense Decembri, quae ergo resignationis ratio. 3. Non resignando sed permanendo jus nostrum firmamus, et successoribus in casum removendorum confiniorum per retentionem Dubiczae, etiam occasione, qua confinium est, facilitatem praebemus illius obtinendae. 4. Jam regio diplomati inserta est tanquam capitulo data, jam canonicus inter officiales majores positus, an hoc totum diploma sine capituli nota mutari novumque excipi poterat.

(Patachich Adamus conatur interessentiae aliorum satisfacere.)

Justae haec fuerunt observationes, sed emolumentis superatae fuissent, nisi Adamus Patachich liquido docuisset, majora capitulo manere emolumenta, nam: 1. Siscienses subditi, qui hactenus ab onere robotali liberi gyumlias, id est praesidiarios milites agebant Sis(cienses) Dubiczae eliberatione sua in parato certum quid praestare poterunt. Ipse etiam suum in 900 fl. salarium cessit capitulo, ut ita facilius mitigaret. Kerchelich autem ad finem urgeret duo, primum an expediat certa pro incertis relinquere. Nunc stabilitas Dubiczae certa est, emolumenta ejusdem incerta, immo cum regnum quotannis 900 fl. dare obligaretur, nunc autem arendasset omnia Dubiczae emolumenta 150 fl. indubium est: quod urgebunt ipsi, ut capitulum emolumenta accipiat et suum canonicum exolvat, quod capitulum spondebat hactenus. 2. Si resignaverint: amissio Dubiczae certa, proventus illi incerti; | aggravia quae metuebant, incerta. Et si eam visum non fuerit conservare, postea resignare semper poterunt, ubi et resignationis suae qualem talem rationem dare valebunt, nunc autem vix esset alia, quam interessentiae et vindictae. Adductae per contrapartem erant rationes illae, quae per regni ablegatos Viennae objiciebantur. Sed ut supra solutae. Quare his utrinque perpensis ab omnibus conclamatum voce una, ut in Dubiczae possessione maneamus eamque nullatenus resignemus. Non sine stomacho et admiratione trium columnarum et ad regni congregationem dominus lector cum cathedrali deputati sunt. Canonico Kerchelich sumptus occasione ablegationis facti resanciti non sunt, non ex alio quam quod emolumenta Dubicensia non obtinuerit. Videbit haec Deus. Sua episcopalis excellentia Viennam pro festo sancti Josephi homonymo archiducis Austriae abiit. Item dominus Kleffeld colonellus et regulationis totius artifex aliique.

(Qualiter olim confinia gubernata.)

Nunc digrediar modicum et quae ante hanc regulationem in banalibus his confiniis fuerit norma, fideliter refferam, quam posteris non ingratam futuram scio. Olim ergo universa isthaec regni Sclavoniae confinia ita banis (florente banali authoritate) subjecta fuerunt, ut nec rex sine bani consilio in his statuere quidquam potuerit, attestantibus hoc in corpore juris Hungarici articulis signanter 15. 1578., ubi cum bano cointelligentiam, ut habeat princeps, praescribitur, aliisque item. |

Decrescente dein authoritate banali, statutisque generalatibus, haec dumtaxat confinia, Dubicza, Jeszenovecz, Costanicza, Zrinium, Glina olim Szrachicze cum suis, bano subjecta fuere, Leopoldi imperatoris obtento desuper confirmatorio diplomate. Regni status vigore cujusdam Matthiae regis privilegii supremum confiniorum capitaneum eligendi habebant authoritatem. Qui supremus capitaneatus banis occasione illius juramenti, dum ad officium investiebatur, deferri per status consveverat, vigore cujus ipse ex regni cassa 1500 fl. accipiebat. In suprascriptis autem confiniis per praesidia, per banum constituebantur commendantes, ex quibus primus fuerat commendans Kostanicensis, cui ante banum Josephum Esterbazy subjectus erat vaivoda Jeszenovicensis. Banus autem Esterhazius Jeszenovicensem vaivodam creavit commendantem ab Costanicensi independentem. Primusque fuerat Jeszenoviczii commendans dominus Georgius Pogledich, cui Glinam translato successit dominus Gabriel Skerlecz. Post Kostanicensem fuit Szrachichensis, qui ab eodem Esterhazio Glinam translatus est, et nunc ab anno 1736. Glinanus dicitur. Sequebatur istum commendans Zrinanus, ac tandem Dubicensis. Quivis horum commendantum habuit infra se vicecommendantem, sed non aequaliter. Nam Kostanicensis et Glinanus habebant vicecommendantes a vaivodis distinctos, Zrinianus autem vocabatur vaivoda ille, qui sub ipso fuerat, uti et Jeszenoviczii, licet veri vicecommendantes non fuissent. De Dubicensi | inferius. Vaivodae fuerunt Kostaniczae numero sex, Glinae quinque, Zri n i i unus, Jeszenoviczii unus, totidemque sub quovis vaivoda vexilifferi, dein castellani arcis sive praesidiorum decuriones ac tandem haramiae ita dicti, qui revera miles erat praesidiarius et stipendiatus a regno, ac plerumque omnes ex partibus regni Ciscolapianis et Savanis, atque suprascripti vaivodae, decuriones hos haramias sub se habebant eorumque dicebantur vaivodae. Neque aequali numero vaivodae haramias habebant, sed quidam 18, quidam 15, prouti usu fuerat introductum. Haramiae obibant vigilias in praesidiis, sed has ita ut servos agerent potius et colonos commendantum ac vaivodarum, satrapas item aliaque prout mandabatur obsequia, unus alterve ad portam dormitabat. Neque constanter in arce manere debebant, sed commutabantur pro numero personarum et voluntate commendantis. Porro commendantes, vicecommendantes, vaivodas banus erga honestum regale constituebat, quod hac jam aetate ad milia plura ascenderat. Praecipue munus commendantum et nominatim Costanicensis ac Szrachichensis sive Glinani expeditionem isti suam a bano accipiebant. Poterant etiam officium cum scitu bani pecunia vendere et istud plerumque contingebat in banorum permutationibus, qua occasione solebant a confiniariis accusari | de gravioribus saepe excessibus. Vexilliferos autem, decuriones et haramias commendantes constituebant, pacto semper precio. Et cum precium jam satis pro commendantum avaritia crevisset, banus Esterhazy sanxerat, commendantem a vexiliffero accipere non audere plus fl. 100, a decurione non plus quam aureos 4, ab haramia aureos duos, vaivoda autem medietatem, quod ipso bano servabatur, sed abeunte illo, denuo mercabantur commendantes cum istis. Porro suprascripti omnes a regno solvebantur per ejusdem exactorem. Et quidem ratione vestitus tesserae partim aere partim in panno, haramia quivis accipiebat panni ulnas 16, et fl. 7, atque ita respective alii. Erant autem universa confiniorum emolumenta ipsorum officialium et praesertim commendantum. Uti vinorum educilla a festo sancti Georgii ad festum Martini. Item crematurae, glandinatio universa, fiscalitates, verbo universa beneficia, ut instar domini terrestris fuerit commendans. Naula item et tellonia, excepto Jeszenoviczio, ubi ex consuetudine haramiae nautas agebant, atque ideo etiam naulum cum commendante dividebant. Tanta in omnes redundabat utilitas, ut et haramia ditari potuerit. Ex quo insolentes plurimum et licentiosi fuerunt. Saepeque dominis suis terrestribus inobedientia causabant incommoda. Omnia enim sibi licita haramia arbitrabatur. Commendantes quam divites reddebantur, nemo credet. Profecto ad amplissimas facilitates surgebant. Sed judicia Dei abyssus multa, plerumque absque | benedictione et sine haeredum solatio, uti observatum a saeculo, praecipue in Costanicensibus, quamvis id et aliis commune fuerit. Sed praeter jam recensita ad amplificandas eorum facilitates conducebat plurimum lignorum venditio, terrarum item, quas unus vendidit, alter recepit, denuoque vendidit. Birsagia gravissima, quibus delicta castigabantur, munera amplissima, quibus justitia famulabatur, ut ad haec habenda furari, praedari confiniarium oportuerit. Nemo sine munere commendantem accedere, nemo ab illo recedere potuit, ex quo in summa paupertate gens vivere debuit. Accessit etiam quod Knezios aliosque intra confiniarios officiales commendans constituebat, quibuscum tenere debuit ad facilitates accervandas. Quod autem confiniarios attinet: Hi a robota, decima, jure montano, contributione erant immunes, et dumtaxat propriis in regno bellare obligabantur, neque antiquitus extra Hungariae regnum educi potuerant, anno tamen 1741. ad Italiam, sed reginae sumptibus ire debebant, et postea in alias regiones. Isti in praesidiis vigilias non obibant, cum haec ipsis fidere tamquam schismaticis et instabilibus securum non videretur. Obibant tamen vigilias in limitibus, pagis, locis denique ubi ponendas putabat commendans vigilias. Habebant suos sine salario ac intra se quoad haec officiales et praecipue knezios, ad quos divisi fuerant. Et knezius unus plures sub se pagos habuit, qui | in illis numen quoddam habebatur et regulus, ipsique ut coloni mancipati erant, ille autem pro suis stare, eosdem tueri apud commendantem obligabatur. Isti quandoque accusationibus apud banum molesti commendantibus erant, quare astute cum ipsis erat procedendum. Occasione belli commendantis et officialium praeire fuerat. Knezii si inimici observatores erant fideliterque retulissent, summa fuit. Coeterum sine regula, Turcarum more pugnabant afulgente spe praedae alicujus saepe bene saepe temerarie. Haec quoad confinia in universum. De Dubicza haec notanda sunt Cujusnam illa olim juris fuerit, incertum, neque ex monumentis post diligens examen comperi, ut certi quid statuam. Quosdam comites et banos de Dubicza se scribere solitos inveni, sed an illorum fuerit non definio. Conjicio tamen rectius Dubiczam oppidi instar olim fuisse, idque quod in ea plura religiosorum domicilia fuisse legam. Fuit ibi patrum Paulinorum coenobium, fuit Templariorum ac etiam Cisterciensium aedes, fuerunt diversae diversorum nobilium domus, ex quo conjicio, oppidum olim liberum fuisse. Caeterum postquam a Turcis acceptum fuisset, denuo 16 [88] opera Marchionis Badensis revindicatum, canonicus Zagrabiensis Nicolaus Skerlecz ut banderii ecclesiae Zagrabiensis capitaneus, primus in eliberata Dubicza commendans et capitaneus fuit, a quo tempore penes ecclesiam continuo mansit, licet regiam confirmationem nunquam obtinuissent, quamvis 1718. banalem, comitis nempe Joannis Palffy. Dum Transvunanae partes per Marsiglium Turcis datae fuissent, capitulo una cum episcopo Cisvunanae relictae erant, ubi insimul ligneum | quoddam praesidium erexerunt, ac tandem etiam partibus Transvunanis 1714. rehabitis, ibidem 1736 muratum, quod hodie Turca possidet erectum praesidium sumptibus capituli et episcopi, quod ipsum tamen, uti trans Vunam situm, 1742. Turcis resignatum est. Porro uti regnum sua, ita capitulum istud administrabat praesidium. Unus ex canonicis, quem capitulum nominabat, constituebatur commendans, qui ante banatum Josephi Esterhazy confirmationem a bano non accipiebat, sub ipso autem introductum, ut a bano confirmaretur electus per capitulum. Iste sub se habuit officialem primum castellanum, qui plerumque ex praesidialibus Sisciensibus eligebatur ad arbitrium capituli, neque fuit perpetuus sed ad tempus, uti et commendans. Praesidiarii erant ex subditis tam Hrasztovicensibus episcopalibus, quam capitularibus Siscio, qui numero 80 in universum seriatim obibant vigilias, et pro hoc robota eliberabantur communemque usum tam Siscienses quam Hrasztovicenses in lucu Dubicensi habebant. Hos autem non haramias, sed gyumlias appellabant. Quibus erat unus vaivoda et vexiliffer suique decuriones, quorum priores capitulum ex benemeritis gyumliis, decuriones commendans nominabat. Confinium ad kneziatus divisum, quoad omnia regulabatur instar aliorum confiniorum. Gyumliae autem in duabus partibus Siscio constituebantur, in tertia ex episcopi bono Hrasztovicza, et hi ad arbitrium tum provisoris episcopalis, cum praefecti Sisciensis, ex quo Dubicza communis fuit episcopo et capitulo, et ut res indivisa administrabatur. |

Caeterum canonicus commendans instar aliorum commendantum vixit, hinc canonici illi, qui Dubiczae praeerant, plerumque magnarum divitiarum fuerunt. Interim sylvas et lucum Dubicenses isti commendantes custodire obligabantur et effective custodiebant, ut hodie unicus iste lucus in confinio sit. Ex birsagiis capitulo dabant quod volebant, quidam plus, quidam minus, et in capitulum beneficii aliud non redundabat nisi usus sylvarum. Ex quibus per subditos et colonos Siscienses costae, asseres scindebantur et divisim canonicis distribuebantur. Item naves molares, et naulorum ac etiam aliae ibidem excavabantur et vendebantur. Subditi etiam Siscienses liberam in lucu pascuationem habentes plures porcos intertenere potuerunt, et sic major habebatur porcorum decima, atque intra canonicos distributio. Tandem occasione glandinationis corrasa ex glandibus pecunia decano capituli subministrabatur et canonicis dividebatur. Ob quae emolumenta dein capitulum providere Dubiczae in omnibus et quoad omnia debuit. Quae modo emolumenta ad regni cassam obvenient juxta superius dicta. Sed ad rem jam redeamus.

(Comes Adamus Batthyan colonellus Glinanus.)

Postquam baro Stephanus Patachich commissariatum acceptasset, Glinanus colonellus resolutus est dominus comes Adamus Batthyani, comitis bani fratruelis. Item supremus vigiliarum praefectus equestrium dominus Sigismundus Volkovich ex capitaneo equestri. Auditor quoque dominus Kussevich titulo vicecolonelli ornatus est. Dominus autem Busan cum camera ita transegit, ut per triennium annis singulis novem millia tricesimatores (qui a camera dependebant) regno deponere forent obligati. |

Sua quoque episcopalis excellentia Vienna ad consecrandos sacros liquores rediit. Et cum dominus episcopus Bosnensis pro consecratione Zagrabiam advenisset, eundem dominum episcopum Franciscum Thauszy die 12. Aprilis occurente in dominicam secundam post Pascha consecravit. Et quidem, cum episcopus Antemuranus dominus Nicolaus Givovich, Quinque Ecclesiensis praepositus et coadjutor episcopi Sirmiensis adesse non potuisset, adstantes consecrationi episcopi fuerunt dominus Wolffgangus Chiolich episcopus Segniensis et Bonifacius episcopus Pettinensis ex ordine Franciscanorum, inter quos dum pro dextera et praecedentia lis oborta fuisset, Pettinensis tanquam episcopus consecratione anterior eandem habuit, qui episcopi in arce hospitabantur.

(Episcopus Bosnensis consecratur.)

Ipsam autem Bosnensis consecrationem cum sua episcopalis excellentia in cathedrali ecclesia tam pro decore quam pro popali curiositate peragere voluisset, nescio quae difficultates superstitiosis quidam (sic) visae sunt, potissimum ne sacra anticipari debeant, ideo episcopus non in ecclesia, verum in privato oratorio episcopi consecratus est Praesentibus et adstantibus plurimis viris, qui ad videndum concurrerant. Prandium datum personis 80 in arce a consecrante episcopo. Mensa instar litterae M formata. Explosio facta tormentorum. Post mensam in majori palatio per Jesuitas producta declamatio novo episcopo congratulans, dein admissa saltatio, lusus, verbo prouti quis recreari voluit, admissum fuerat. Huic consecrationis actui praeter comitem | locumtenentem, episcopos et comitem Petazzi, aliosque tam militares, politicos ac ecclesiasticos primarios viros, interfuere etiam plures officiales ex generalatibus et abbas ex Lonstross, prouti et plures nobiles foeminae. Adstantes episcopi reversi postea, et quidem episcopus Pettinensis per Samoborinum ad sanctum Leonardum rediit, qua occasione accepta in scriptis facilitate ecclesiam patrum Franciscanorum ad sanctum Leonardum consecravit. Segniensis Jaskam directe profectus est, ubi aeque patrum Franciscanorum ecclesiam consecravit, et ex data facultate tam Jascae quam et Carolostadii sacramentum confirmationis administravit et pontificalibus usus est. Bosnensis autem episcopus habita aeque facultate in cathedrali ecclesia portatilia consecravit, fuitque primus quem fecit actus suae potestatis et ordinis episcopalis, hocque mense Aprili.

(Poena canonici Chasmensis propter perjurium.)

Occasione mixtae commissionis, quae Zagrabiae superiori anno incoata decurrebat, dum inquisitiones plures colligerentur, accidit: ut parochus et canonicus Chasmensis dominus Joannes Jambrekovich Dobrae pro parte episcopi testaretur coram judlium Kesser. Suum autem testimonium postea scripto revocaret, immo dominum judlium falsarium vellet, et rursus pro parte confinii testaretur. Quod dum publicum fuisset, per officii fiscalem in jus vocatus est et processu facto, licet stricti perjurii convictus non fuisset, consequenter nec poenas perjurantium non incurisset, tamen per sententiam canonicatu Ohasmensi privatus est, ac praeterea in poena emendae linguae propter injuriatum judlium. Appellaverat ipse quidem, ab intra 30 dies apostolus non excipiens effective canonicatu privatus | est, et pro illo promotus citra capituli candidationem dominus Paulus Jurak, parochus Biskupicensis ad Varasdinum. Privatus autem preces suas interposuit, ut poena emendae, quam de lege in duabus partibus judici dare debuisset, eidem remitteretur, quam excellentissimus dominus episcopus eidem benigne condonavit.

(Moritur episcopus Chanadiensis. Jacobus Szvetich consiliarius.)

Obiit hoc Aprili mense dominus episcopus Chanadiensis Nicolaus Sztanislavich ex ordine Franciscanorum. Ad cancellariam aulico Hungaricam pro consiliario ex directore causarum regalium dominus Jacobus Szvetics promotus est, director autem causarum regalium factus dominus Antonius Hrabovszky motu proprio, uti referebatur Suae Majestati.

(Instructio Banalistarum pro campo Petoviensi.)

Caeterum ut superius dictum, publicatis officialibus confiniorum et ipsis in exercitio instructis, confiniorum pagi per capitaneatus divisi, conscripti denique milites, eaque facta dispositio, ut secundum mandatum regium sistere sese possint Petovii in campo 2000 virorum, ibique militaris tyrocinii praebere cum commendatione specimen. Eum in finem constituta Viennae per banum tessera, pro suprascriptis vestes jam consutae Vienna ductae sunt, officiales sibi ipsi prospicere debeant, quamvis et alii omnes aquisitas vestes solvere debuerint, ut inferius dicetur. Ne autem rudes prorsus comparerent Petovium, pro die 20. Maji suprascripta duo milia virorum, una cum destinatis officialibus, Zagrabiam se sistere debuerunt, ubi diebus decem in campo civitatis penes allodium seminarii sancti Josephi vulgo Czigleniczae exercitabantur et subesse officialibus im...., nec admissum fuerat civitatis civibus in logor ibidem quidquam vendere. |

Sed capitularibus admiserat colonellus Kleffeld, a quibus ligna necessaria fuerant suppeditata. Et cum occasione theophoricae processionis in festo corporis Christi commitari ea ratione, qua miles solet, isti voluissent, negavit civitas superior. Interea adveniente Zagrabiam illustrissimo barone Antonio Klobusiczky, atque hoc fraterne suscepto, episcopus ad Varasdinenses partes, atque inde ad campamentum sese disponebat. Comes autem locumtenens ad installationem suam Posegam profectus est, cum domino protonotario Naisich et domino Busan, ubi in supremum comitem installatus est.

(Episcopus Varasdini et Chaktorniae. Fundatio Baloghiana.)

Episcopus autem Varasdinum concessit, ibique diutius commoratus, primo sacramentum confirmationis in ecclesia patrum societatis Jesu saepius administravit, confirmatis amplius sex mille hominibus. Inde Chaktornjam profectus, ibi ecclesiam patrum Franciscanorum sub titulo sancti Nicolai cum tribus aris consecravit, dominica 4. post Pentecosten occurrente, in 14. Junii, et sacramentum confirmationis pluribus animarum milibus administravit. Quasdam etiam parochum inter et civitatem ac religiosos controversias decidit, dato parocho ejusque successoribus decreto. Fundationem quoque Baloghianam pro duobus in seminario alendis juvenibus seminario ibidem Varasdinensi ita applicuit, ut (ad) praesentationem civitatis duo juvenes ibidem alantur, quibus regens cum alumnis victum, lectum, lectisternia et lotionem dare obligetur. Occasione ista etiam Varasdinensium monialium sanctae Ursulae ecclesia consecrata est per eundem dominum episcopum Zagrabiensem. Sua autem excellentia episcopalis, in domibus Draskovichianis habitans, a pluribus ibidem fuit visitata, quos longum foret referre. Et licet ab exteris magnisque viris pro honore haberetur, ipsa tamen |

Varasdinensis civitas inhumanam se exhibuit erga episcopum proprium, quoniam quinto primum die ad salutandum episcopum duos ex magistratu miserunt, qui repraehensi fuere. Et occasione processionis theophoricae dum parochus episcopum invitare meditaretur, offensi fuerunt arbitrando, contra senatorum dignitatem futurum, si ipsi baldachinum deferent. Quare festo corporis Christi episcopus in Franciscanorum ecclesia religiosis ordines contulit et processio pluvia fuit impedita.

(Campamentum Petoviense. Kleffeld colonellus Costanicensis.)

Interea ut in campo Petoviensi legiones quinque, videlicet principis Hilphrugshausen (sic), Taicsmaister, Molck, Forgach et Kheill, instruebantur: ita prima Junii Zagrabia moventes per Zagoriam et Krapinam nostri quoque ad idem campamentum venerunt sub ductu colonelli Kleffeld, ubi facto, ut ajunt, logor, singulis diebus per plures horas exercitabantur. Praeerat omnibus generalis Kheill et generalis comes Leopoldus Daun, ut novi hujus militaris exercitii autor et magister. Suos quoque habebant generales brigadierios, et quidem generalem Tirhaimp et generalem Marquier, qui prius generalatui Varasdinensi praeerat, et occasione hac Clagenfurtum translatus est magno sui animi dolore. Sub finem ergo Junii Petovium undique comparebant praecipui viri ex Carniolia, Stiria, Carinthia, Croatia, intra quos ex Croatia nostra praeter officiales advenerunt etiam comes locumtenens, Posega redux, dominus protonotarius Naisich, dominus Balthasar Magdalenich, comes Ludovicus Patachich, baro item Stephanus Patachich aliique plurimi. Ex clero sua episcopalis excellentia, dominus generalis vicarius Wolffgangus | Kukuljevich cum domino a latere canonico, item dominus lector, Petrichevich, Gal, Galiuff, canonici Zagrabienses. Dominus episcopus Bosnensis Franciscus Thauszy, aliique ex clero praesertim parochi ibidem vicini et religiosi. Augustissimus autem imperator cum regina Maria Theresia et fratre suo Carolo Lotharingiae duce, bano item Croatiae aliisque viris, qui Suas Majestates comitati sunt, die 4. Julii a prandiis circa horam mediam sextam comparuerunt sub tormentorum explosione, accepti in Petoviensi arce a nobilitate ibi eos praestolante. Vesperi publice et familiariter coenati sunt. Die quinta autem auditis in parochiali missis ad campamentum profecti sunt militesque lustrarunt. A prandiis eodem die militare exercitium legiones, sive ut ajunt Germanus miles producit omnino insigniter. Vesperi saltationes in arce fuerunt publicae. Die sexta in campo sub tentoriis divina peracta sunt celebrante Zagrabiensi episcopo, eidemque adstantibus suprascriptis canonicis, et quidem domino episcopo Bosnensi et domino lectore Chiolnich cum infulis ad latus. Domino Petrichevich tanquam caeremoniario, domino Kukuljevich diacono, Gaal subdiacono existentibus, Galyuff mitrae, Kerchelich pastoralis curam habuerunt. Post missam benedicta vexilla nova more solito et consveto. Bano his diebus vestitum Croaticum et tesserae deferente. Quam solennitatem tempestates et pluviae multum impediverunt, ut madidi in pluviis stare debuerimus, et Suae etiam Majestates, licet sub tentorio, madefactae fuerint. Juramentum tamen fidelitatis ibi deposuerunt omnes | in summis pluviis. Post haec in castris ipsis solennia data sunt prandia. Et quidem mensam unam dabat Zagrabiensis episcopus, aliam comes banus, tertiam colonellus Kleffeld. In arce quoque magnum datum convivium, quo stabales ut ajunt officiales cum Suis Majestatibus pransi sunt, videlicet colonelli duo, baro Stephanus Patachich, Skerlecz Sigismundus et Kleffeld, item vicecolonelli dominus comes Orsich, canonicus Adamus Patachich, et supremi vigiliarum praefecti Gerlichich et Jellachich. Atque propter mutationem continuam temporis destinatum exercitium differi oportuit ad diem sequentem, septimam videlicet Julii, quando hora matutina septima Suae Majestates ad destinatum in campo locum et eatenus erectam ex asseribus pergulam advenerunt et Croatarum exercitio interfuerunt, jentantes ibidem etiam, quod summa laude, approbatione omnium et sui commendatione ad solatium reginae perfecerunt. Quo absoluto, ad osculum manus admissi omnes, qui volebant, ne servis quidem ac ancillis exclusis, atque inde statim, quin Petovium redirent, per Graecium qua advenerant Suae Majestates rediverunt. Donantes cuivis militum sexerium unum et domino Kleffeld promulgato ibidem colonello Costanicensi in locum Georgii Pogledich, qui stipendio vita durante contentari debebit. Post abitum reginae ad 20. Julii manserunt in campamento omnes, postea iisdem viis reversi sunt. Porro Petovii beneficio istud omnibus fuerat, quod pons in fluvio Drava liber fuerit a solutione etiam ordinarii census toto campamenti tempore. Petovienses autem cives in ingressu oblatis clavibus, ut fieri solet, | nihil pompae repraesentarunt. Verum supra portam, quae ad fluvium est, et per quam Sua Majestas intrare et exire debuit, folia arborum viridia apposuerunt cum inscriptione: in conspectu reginae Mariae Theresiae exultant cuncti civitatis incolae. Provisio Petovii fuit commoda rerum. Et ex vicinis partibus nihil sine passu admissum, quem etiam difficulter dabant, praecipue quoad vinum, panem et carnes. Hortensia autem et alatilia uti et ferae induci poterant. Miles suum habebat ut in castris diurnum, Croatae etiam, nisi quod officialibus tentoria et schopos novos in salarii sortem numeraverint, ut propterea plures officialium parcius vivere oportuerit. Suae caesareae Majestates tam benignas erga omnes et singulos sese exhibuerunt, ut populares viderentur, quivisve consolatus discesserit, licet neque promotio aliqua neque gratia singularis collata fuisset alicui. Croatae nostri existimabant tesseram vestitus sive mondurram militibus donandam iri, baronem Stephanum Patachich inter generales aggregandum, Petriniam ab ipsis. petitam regno tunc resolvendam, pluraque alia, at nihil horum accidit.

(Conferentia Petovii, cujus acta desiderantur.)

Post abitum Suarum Majestatum comes banus Petovii mansit et die 9. Julii conferentiam ibidem in suo apud minoritas hospitio habuit, cui interfuere protonotarius, comes locumtenens, episcopus aliique qui remanserant. In qua de conscriptione actum aliisque negotiis. Ita dissoluta omnia. Quivis ad sua transiit.

(Novus episcopus Chanadiensis comes ab Engell.)

Mense Junio episcopates Chanadiensis domino comiti ab Engell, prius Belgradiensi episcopo, a Sua Majestate collatus est.

Posegae occasione installationis domini supremi comitis in decimis minoribus episcopus Zagrabiensis confirmatus est. |

Sub finem Julii reverendissimus Petinensis episcopus Bonifacius Zagrabiam venit ad suam excellentiam episcopalem, pure ut visitet, et ejusdem sumptibus rediit. Occassione illa, qua Petovii fuimus, admodum reverendus dominus dominus Georgius Pozvinszky, ecclesiae Zagrabiensis olim praebendarius et ob podagram sponte resignans, canonicatu tamen Chasmensi ad mortem potitus obiit. Cujus canonicatus collatus est Joanni Kosz aeque praebendario. Prius autem vacantes parochiae in Vidussevecz Ignatio Kerchelich, Romae in 4 annum theologo, et Vugrae Blasio Dumbovich, capellano Capronczensi, collatae sunt sub Aprilis initium.

(Capucinus apostata.)

Mense Augusto pater Aurelianus Graecensis, ordinis Capucinorum, ex hoc illorum Zagrabiensi conventu apostatavit, plurimos in civitate et domi decipiens, profugitque in Prussiam. Vir alias ingenio et studiis inter suos non ultimus.

Eodem Augusto Suae caesareae Majestates ad Moraviam ad campamentum profectae sunt. Sua autem episcopalis excellentia Ivanichium concesserat, etiam animo consecrandi Franciscanorum ibidem ecclesiam, sed pridie infirmata redire debuit.

(Generalis Woon Petriniam visitat.)

Generalis de Woon praesidia confiniorum visitavit in fine mensis Augusti, et praesertim Petriniam, ubi diebus octo moratus delineavit integram una cum ejusdem metalibus. Adfuit etiam canonicus Kerchelich fecitque: ut generalis ipse in delineatione sua controversa cum episcopo Zagrabiensi loca notaret, et mappae suae, controversa esse, apponeret. Caeterum censebat ipse, Petriniam ad regnum opportuniorem esse, praesidium tamen cis Colapim potius erigendum venire. Non deerant, qui insusurarent generali, ut Siscium pro stabo | banalium confiniorum applicaretur, quod ipse etiam inspexit visitavitque inde Costaniczam profectus. Comes etiam locumteneus circa idem tempus confinia visitavit.

(Congregatio regni.)

Habita dein Zagrabiae die 7. Septembris congregatio regni, in qua constituta deputatio, quae conscriptiones factas revideret et methodum elaboraret. Praeses deputationis factus dominus comes Ludovicus Patachich, assessores: dominus Busan, dominus Jursich, canonicus Chegetek, et vicecomes comitatus, cujus conscriptiones revidebuntur, pro actuario dominus Antonius Bedekovich, tabulae judiciariae notarius, conferentiarum una secretarius et civitatis Zagrabiensis notarius. Ad conscribendas partes maritimas deputatus cum duobus judlium dominus Georgius Jellachich, assessor tabulae judiciariae. In judlium comitatus Zagrabiensis electus dominus Georgius Petkovich. Festivis diebus et dominicis laborare sub poena 25 Hung.– interdictum. Quoddam etiam mandatum regium multum disputatum. Vide etiam infra.

(Goritiae novus archiepiscopatus.)

Hoc anno Goritiae erectus est vicariatus apostolicus, eique partes omnes illae subjectae, quas hactenus patriarcha Aquilejensis, qui Venetae subest jurisdictioni, in terris Austriacis ut episcopus habuit, respective ad Dravum in Stiria et ad fines Carnioliae cum Croatia. Parebant partes istae nominetenus patriarchae, ipse autem nec per se nec per suos ullam in his jurisdictionem exercuit, nisi si quempiam ad se venientem ordinasset. Immo vetitum fuerat eum pro episcopo harum partium recognoscendi, hinc nullae unquam fuere visitae defectusque, ut fieri solet, plurimi. Quibus ut mederetur, baro Codelli, vir magnarum | facultatum, testamento domum et centum ut referunt milia legavit, ut ex censu horum harum partium superior vivere possit. Quibus adjunctum a regina Maria Theresia, dein Romae actum, ut partibus his provideretur. Et licet patriarcha ipse Aquilejensis tanquam cardinalis multum obsisteret, respublica etiam Veneta ita adversaretur (ratione juris, quod hac ratione in has terras se habere putabat), ut apertum cum Venetis bellum ideo futurum crederetur et passim metueretur, Benedictus tamen XIV. Romanus pontifex, ut spiritualibus morbis, qui ex harum partium neglectu fuere quam plurimi, Goritiae sub specioso vicariatus, apostolici titulo episcopatum in se erigendum voluit, eique partes omnes Austriacae potestatis, quae prius ad Aquilejensem pertinebant, immo ipsam Aquileam subjecit, episcopalem ei autoritatem et potestatem quoad omnia attribuendo. Hinc ad reginae commendationem et praesentationem comitem Carolum ab Attymiss, conferendo eidem episcopatum in partibus, primum apostolicum vicarium Goritiae confirmavit, brevi suo eatenus expedito ad episcopum Labacensem, a quo vicariatus iste tanquam sedis apostolicae delegate erectus, et electus adstantibus Tergestino et Pettinensi episcopis Labaci consecratus est. Res has ut delegatus apostolicus dominus Labacensis episcopus vicinis episcopis significavit, rogando, ut eundem vicarium consilio et auxilio, ubi requireret, adjuvarent. Suas facilitates et dimissoriales ita habeant ut veri et indubitati episcopi. Et cum Zagrabiensi episcopatui vicinus foret, suae episcopali | excellentiae etiam significatum. Quae dum consistorio suo easdem Labacensis litteras communicasset, proponente quaestionem canonico Kercselich, an non contradicendum foret ex parte Zagrabiensis episcopi ob parochias illas, quae in districtu et provincia Metlicensi Aquilejensem recognoscunt. Inque 1. Quia legibus regni et articulis etiam diaetae anni 1741. partes illae earumque decima regno et ecclesiae Zagrabiensi atribuuntur. 2. Quod Zagrabienses episcopi partes illas ad se pertinere semper contenderint et inde Zagrabiam venientes ad ordines promoverint sine dimissorialibus ullis tanquam proprios dioecesanos, et etiam actu in diversis beneficiis etiam curatis tot tantique accomodati essent. 3. Quod cum regnum has partes ad Croatiam pertinere praetendat totque commissiones articulariter definitae sint sine regni consensu et scitu, ne difficilior eorum petitio reddatur, consistorium in partibus illis, cum Carnioliae adscribantur, vicarium apostolicum nullatenus recognoscere debet. Probata ab omnibus proponentis canonici observatio. Hinc dominus vicarius pro sua qua est experientia et prudentia supersedendum a responso censuit, quousque res maturius examinetur. Et recordatus Thomam olim Kovachevich canonicum et custodem Zagrabiensem de his scripsisse et processum retulisse, quae viri scripta apud canonicum Magdich hodie manerent, ut ab eodem exhibeantur censuit. Caeterum ad Labacensis episcopi litteras nihil adhuc responsum. Interim cum Metlicensis provinciae commandam ordo Teutonicus possideat, ego saltem inde proficisci opinor, quod res haec et lis antiquissima nunquam terminata | sit, nec terminanda speretur, quousque idem ordo commandam habuerit, ut bene res perpendenti patebit. Atque licet magnum hodie contra antecessores nostros canonicos murmur, quod olim Metlicam comparaverint, ut ipsa bonum et dominium est. ego tamen non satis excuso capituli Zagrabiensis commembra, dum oblatam sibi a Teutonico ordine commandam non reluerunt. Et ex re foret, si illam aut capitulum aut episcopus vel unitim emerent, tunc enim et ipsa Metlicensia bona redderentur et decimae rehaberentur, et partes illae episcopatui facilius jungerentur. Nam et nunc a Teutonico ordine parochiae visitantur et ordinis sacerdotes plerumque iis praeficiuntur. Et hoc intendisse anteriores canonicos suspicor, dum Metlicam emebant. Hac occasione etiam nata fuit quaestio de parochia sancti Laurentii in Vivodina, quae indubie in regno est, attamen episcopi Zagrabiensis jurisdictionem non agnoscit, sed abbatis in Lonstross. Quod inde accidisse authumatum, quod olim dominium illud Cisterciensium fuerit. Quod tamen venditum postea celebri familiae baronum Voinovich. Quare ne exemplum hoc noceat, indagandum de hac re fuerat, datumque in commissis tum domino baroni Adamo Patachich ut archidiacono Goricensi, tum et aliis consistorialibus, ut de hoc antiqua perquirerent. De his omnibus jubente Nadasd cancellario scripsi dilucide tum in historiae ecclesiae Zagrabiensis libro partis primae cap. 6. pag. 25. et sequentibus, quae vide sis. Carolostadii quoque intra parochum Dubovaczensem et ejusdem parochi capellanum occasione sepulturae cujusdam scandalosae contentiones exortae, quod et capellanus et Franciscani tres in censuram Si quis svadente | incurrisse fuerint pronunciati, atque ideo ab episcopo post dictatam poenitentiam absoluti. Et cum iidem patres Franciscani ibidem pure in praesidio parochi essent, caemiterio autem omni carerent, admissum fuit ipsis capellae sancti Antonii caemiterium. Cum autem occasione tali plura fuissent praejudiciosa et absurda detecta, idem illustrissimus archidiaconus Goricensis ad visitam fuit ordinatus, qui quid aut invenerit aut statuerit tanquam necdum relatum reffere nequeo.

(Hrasstoviczae residentia versa in monasterium.)

Patres quoque Franciscani provinciae sancti Ladislai in Sclavonia, cum hoc eodem anno Romae generale capitulum et generalis electionem habuissent, ut vetus Hrasztovicensis residentia in conventum sive monasterium erigi possit, supplicarunt, regnantis Suae Majestatis producentes diploma, in quo eorum monasteria confirmantur, residentiae ut in conventus erigantur praecipitur, ac tandem prohibetur, ne in ullo loco dehinc sive conventum sive residentiam erigere valeant vel praesumant. Plures tamen subortae erant eatenus considerationes: 1. ratione parochiae, quam ibidem Franciscani administrant. 2. Ratione vicinarum parochiarum, ne graves pro more suo parochis evadant. 3. Ne capellanias in confiniis successive erigant et subesse praetendant a castrensi, uti non sine incommodo in generalatu Varasdinensi. Attamen cum haec omnia, tamquam suspicio, non sufficerent, ut regio mandato non obtemperaretur, admissum est: ut residentia illa in monasterium erigatur. Quod et factum. Constituto loci gvardiano primo patre Casparo Hajak, qui tamen instar aliorum parochorum juramentum coram vicario deponere debuit, expeditionem pro investitura accipere a domino generali vicario ad parochiam sancti Spiritus Hrasztoviczae, hocque ideo, ne tam facile | exemptionem inducere possint. Quod nunc primo factum, hactenus enim non investiebantur. Interim parochia illa ad arbitrium episcoporum penes Franciscanos est et admodum tenuis.

(Dilluvium Zagrabiense.)

Hoc eodem anno tanta fluvii Medvenschicza, vulgo Kervavi potok, fuit exundatio, ut damna plurima adjacentibus fluvio penes Mandussevecz domibus causaverit, stabula aliaque aedificia destruxerit, quin facto ingenti hiatu cujusdam fabri Vranich muratam domum ex fundamento everterit, et per Mandussevecz alveum fecerit, quod praeter ingentia damna jurgiorum intra capitulum et civitatem fuit occasio. Civitas medio duorum senatorum, videlicet domini Ladislai Szalle et capitanei Schmid, apud suam episcopalem excellentiam intercessit, ut in claudendo hiatu succurere ipsis in laboratoribus dignaretur. Quas preces etiam capitulo exhibuerunt. Sed capitulum succurere renuit, episcopus tamen ex puro beneplacito et protestatione, ne obligari episcopum assererent, quod suprascripti senatores nomine totius magistratus sponsi sunt, laboratores 100 ipsis in adjutorium dedit. Et ne vici Latinorum cives laborarent voluit, sed partim ex Pokupszko, partim Hrasztovicza laboratores dati. Attamen cum dicta civitas alveum reducere tardasset non sine praejudicio molae episcopalis, a reverendissimo domino Wolffgango Kukuljevich in absentia suae episcopalis excellentiae authentice admoniti fuerunt. Post quam admonitionem et hiatum clauserunt et alveo veteri fluvium restituerunt. Savi etiam aliorumque fluviorum magna hoc anno fuit exundatio.

(Canonici violacei coloris assumunt pileolos et quadratos.)

Hoc eodem anno festis ipsis Paschalibus cum canonici cathedralis ecclesiae Zagrabiensis per indultum Clementis XII. vestitu praelatitio, muceta videlicet, gauderent, Sua excellentia episcopalis post diligens et accuratum examen per suum ad capitulum datum indultum birreta vulgo quadratos coloris violacei solis canonicis cathedralis ecclesiae deferenda declaravit, indulsit et concessit, donando singulis birretum ejusmodi.

(In confiniis banalibus statuta nova.)

Ex regulatis ut superius dictum confiniis et non condonata vestitus tessera, quae Vienna allata est, pro ejusdem solutione providendum fuerat. Quare ut in hoc quoque debitus servaretur modus, singulorum in confiniis conscriptae terrae, et certum quantum impositum. Praeterea innitis rationibus tesserae impositum, quid cuivis domui foret contribuendum, quod cum grave confiniariis accideret, solvere tamen deberent et levissimo precio animalia vendere, prouti et quod knezii eorum deficerent, nec ad officia promoti fuissent, suos ad regiam Majestatem ablegatos miserunt, qui Viennae capti et sub aresto Zagrabiam missi hodiedum in civitatis carceribus sententiam praestolantur. Plures autem familiae ex confiniis abiverunt, quod tamen sub silentio esse debet ac debuit.

(Indagatur in nobilitatem singulorum. Episcopales coram suis armales producunt.)

Cum nobiles a contributione eximerentur, necessario probanda erat tot libertinis nobilitas, praecipue cum non a fundo, sed facultatibus dicarentur. Hinc ut coram domino vicebano et aliis ad hoc deputatis, qui eximi jure praerogativae nobilitatis cuperent, nobilitatem edocerent, fuerat commissum sine omni exceptione. Quare ne juribus praejudicetur ecclesiae, supplicatum fuerat, ut praediales hominesque episcopales hanc | coram domino Balthasare Magdalenich tanquam vicario temporaneo et domino Joanne Busan tanquam comite curiali probarent et producerent. Quod et per Suam Majestatem indultum, hoc tamen addito: quod et ex parte comitatus aliquis vocari poterit. Quod tanquam non praeceptivum observatum haud est.

(Polygamia vindicata.)

Hoc eodem anno Zagrabiae quaedam ex Pokupszko mulier polygamiae et apostasiae convicta a comite curiali ad mortem damnata est.

Sua episcopalis excellentia in Septembri Viennam concessit, causa praestandi obsequii occasione festorum nominis tam reginae quam et imperatoris.

(Incommoda multa episcopi ob sylvas ad Verbovecz.)

Sed et plura hoc anno incommoda fuere episcopo. Primum, cum vidua comitissa Alexandri olim Patachich ratione sylvae cujusdam Varasky lug ad Ivanichium pertinentis et jam a 500 et amplius annis, uti ex diversis pateret instrumentis, controversae ac ad Verbovecz praetensae. In hac, cum anno hoc glandes fuissent, scripsit comitissa episcopo, suos ut ab usu arceret homines, sylvam simpliciter suam faciens. Sua episcopalis excellentia paterne et legaliter respondit, ab olim jam intra partes controversam esse, quare ut praemissis utrinque protestationibus pro anno hoc ab utrinque usuaretur. Comitissa nullatenus assentiri voluit, sed comminatione sequendas prohibuit violentias. Tum ad Ivanicensem recurrit commendantem dominum vicecolonellum Mihalievich, ut eandem militibus adjuvaret, qui ordines consilii bellici praevios petiit, antequam militem suppeditet. Ergo suos plurimos armatos bene constituit tutandae | sylvae. Provisor quoque episcopalis Joannes Hainovich, ne praejudicari episcopo sinat, non solum Ivanicenses collegit, sed et accersivit Pokupskenses, quibuscum sylvani lustrare constituit. Quos advenientes cum dominae comitissae homines intuerentur, jaculati sunt, et cum quinto idem fecissent, ut depositione testium patet, ab episcopalibus sese defendentibus plures laesi, tres occisi, quinque capti et Zagrabiam ad carceres ducti, omnes autem dispersi, occisis insuper 120 majalium capitibus ac praedae instar absumptis. Quaesta est de hoc actu comitissa, quaestus episcopus, lite negotium terminandum. Caeterum longius detenti Zagrabiae captivi, tandem facta eorum depositione dimissi. Non cessat tamen hodiedum comitissa violentias inferre in sylva.

(Limites ad Moscheniczam.)

2dum. Cum capitulo ratione terrarum Transcolapianarum circa Moscheniczam, quod aeque jam dudum controversum, hodiedum in violentiis perdurat.

(Cum confiniariis ob limites.)

3tium. Cum confiniariis tam circa Dombram ratione sylvarum, quam et Petriniam ratione terrarum. Quoad Dombrenses colonellus a Lalersperg, post datas ad se litteras, confiniarios compescuit et Dombrenses in usu veteri reliquit. Petrinensis autem capitaneus inconstans et varius fuit. Neque temerarios ausus correxit. Sylvani enim Petrinenses clam noctu ingressi, in Moschenicensium episcopali sylva amplius quam 300 arbores signarunt crucibus, ut hac fraude major pars sylvae avelli deberet. Quae illorum fraus, confessione metalium ab ipsis Petrinensibus data, occasione delineationis domini generalis Won, impunita mansit attamen. Immo molas in Colapi, terras Bresztovlensium idem capitaneus Petrinensis occupare non metuebat.

(Novachky gay.)

4tum. Cum confiniis banalibus ratione Novachky gay aliorumque tenutorum ad Hrasztoviczam, ratione quorum prouti et terrarum quarundam ad Pokupszko constituta fuit revisio pro 3. Septembris, sed aventu domini generalis Won turbata.

(Ob inferiorem Sclavoniam, de his vide cap. 6. historiae ecclesiae Zagrabiensis.)

5tum. Cum episcopo Bosnensi Francisco Thauszy, qui medio militariam astute omnino procuravit Viennae, ut in praesidiis Brod, Gradisca et Ratcsa capellanatus erigerentur, ex cassa parochorum assignatis pro quolibet 200 fl. Rh. propter stollam, qui priores duo capellani de dato 22. Junii episcopo Bosnensi per mandatum regium subjecti fuere. Quia autem dicta praesidia Brod et Gradisca in episcopatu forent Zagrabiensi, ne vetus lis Plumbei condam Bosnensium episcopi resuscitetur indirecte, et episcopus sub specie capellanorum jurisdictionem usurpet in partes omnes Sclavonicas, uti 23. Novembris dispensare non dubitavit cum quibusdam parochianis. Ideo Viennae fuit supplicatum, ut dicti capellani ab episcopo Zagrabiensi tanquam dioecesano dependerent. Sed nihil adhuc conclusum est, et quae futura determinatio, ignoramus. In quibus omnibus vigilandum est, et bene, episcopis.

(Adamus Batthyan assessor banalis tabulae.)

Die 2. Novembris obiit Stephanos Raffay, praebendarius et canonicus Chasmensis, cujus canonicatus collatus est Paulo Tuchkorich aeque praebendario. Obiit etiam in fine Octobris Varasdini baro Theodorus Ratky, per cujus mortem vacans assessoratus tabulae banalis collatus est domino comiti colonello Adamo Batthyani, prius consiliario consilii locumtenentialis.

(Restauratio comitatus Posegani.)

Dominus quoque comes locumtenens Ludovicus Erdoedy Posegam ad restaurationem | comitatus profectus est, ubi vicecomes comitatus factus dominus Lucas Novoszell, alii confirmati, in locum autem domini Novoszell procuratoris fiscalis episcopatus a sua episcopali excellentia procurator fiscalis nominatus est dominus Ladislaus Lukauszky.

(Episcopus Eperiessinum abit.)

Sua excellentia episcopalis die 24. Novembris ad superiorem Hungariam profecta est, Eperiessinum, ad suam matrem et fratres invisendos et visitandos.

(Terrae motus Flumine alias Vitopoli.)

Hoc anno eodem magnus terrae motus praecipue Flumine, quam fere civitatem destruxit, et continuus fuit. Hic etiam Zagrabiae saepius observatus fuit, signanter 27. et 30. Novembris. Item in Decembri saepius, et talis quidem, ut in residentia episcopali in cubiculis illis. in quibus operis plastici tabullatum est, videri ex scissuris iste terrae motus potuerit. Videaturque.

(Mors variorum.)

Hoc eodem anno 2. Maji mortua est conjux excellentissimi domini comitis locumtenentis Jascae. Rex item Portugalliae, ac tandem 21. Decembris Viennae vidua Elisabeth imperatrix, conjux olim Caroli VI. et mater regnantis reginae Mariae Theresiae.

(Marquiere transfertur ex generalatu Varasdinensi. Mihalievich vicecolonelli factum.)

Cum dominus generalis Marquiere, ut superius notatum, Crisio Clagenfurtum translatus fuisset, ad instantiam comitis bani officiales generalatus illius pro restituendo supplicarunt. Super quo a generali Kheill demandata collecta fuit inquisitio. Idem generalis mondurram aeque in generalatu constituit. Petrinae unum capitaneatum erexit, cum prius post factam a principe Hildsburghausen reformam, Petrinia innanis et vacua fuisset. Generalis iste a furtis et latrociniis confinia servabat immunia. Dominus vicecolonellus Mihalievich religione schismaticus per bimestre in aresto mansit, quod collectis iniquis testibus contra affinem propriam, mulierem probam, et catholice mortuam, effecisset, ut propter insimulatum | infanticidium ex damnato concubito innocens capite plecteretur. Quae moriendo ipsi christiane condonavit, et innocentiam suam divino testimonio probabat. Cujus oratione commoti testes fassi sunt, se inique et precio testes fuisse, quin mulier rea publice crimen suum confessa est, quod delicti ipsa rea fuisset, infans suus et ab illa occisus et fraudulente mortuae aedibus suppositus, ac per illam ibidem sepultus. Heu quae non facit invidia et habendi cupido.

(Nefas aliud uxoricidae.)

In Pokupszko quoque horrendus casus mense Decembri accidit. Vir quidam gravissime uxorem suam, causa concubinae quam habebat, persecutus est, ut ipsa ob mariti saevitiam profugeret in Sclavoniam. Cum autem et concubinarius accusaretur et medio parentis legitima uxor divortium peteret, partes consistorium citavit, ergo parens filiam reducit consistorio sistendam. Quam maritus dum ex Sclavonia redivisse intellexisset, poenitentiam simulans in domo paterna visitat, luget de praeteritis, spondet meliora omnia. Immo filtrum odii esse persvadet. Quare ad hoc tollendum, ad divinatricem mulierem ut secum iret, persvasit. Quae eundem secuta, dum ad nemus venirent, ab illo cultro transfixa est, et dum vociferantem audiret, ex illa percunctatur, an vulnus lethale crederet, illa negante, accedit iterum et usque eo saevire non omisit, quousque cadaver non vidisset. Heu quo non abripit caecus amor.

(Hospites arcis episcopalis.)

Absente sua episcopali excellentia comes Adamus Batthyany colonellus Zagrabiam in medio Decembris advenit, in arce episcopali hospitatus. Dominus canonicus Albensis Mathias Salbeck suam excellentiam iuvisit et visitavit.

(Zelus generalis Scherczer et vicecolonelli Peczinger.)

Dominus vicecolonellus Shilispurgensis Joannes Peczinger una cum domino generali Carolostadiensi Scherczer a zelo in religionem orthodoxam commendari promeruerunt, quoniam Shilispurgo universos schismaticorum popas ejecerunt et catholicos Graeci ritus unitorum assumpserunt. Quorum licet defectus esset, tamen pater Gabriel Palkovich ordinis sancti Basilii cum quodam audiente universae illius provinciae titulo missionaristico curam assumpsere.

(Repen Jesuitarum rector Zagrabiensium, quorum Franciscus Retz generalis moritur.)

Die 28. Octobris rectoratum collegii societatis Jesu assumpsit pater Stephanus Repen, pater autem Franciscus Petris officio defunctus Flumen pro ministro missus est. Die 19. Novembris Jesuitarum generalis pater Franciscus Retcz Bohoemus obiit Romae in Domino.

(Resolutio Romana.)

Cum sequenti anno 1751. per vigiliam sancti Mathiae apostoli occureret in feria III. dominicae quinquagesimae, sacra rituum congregatio fuit consulta, scribente domino canonico Kercselich, an vigilia anticipari non posset, aut in alia opera commutari, et responsum quoad utrumque negative.

(Zagrabiae pure ex militaribus conferentia.)

Redeuntibus Vienna domino colonello Kleffeld et domino Kussevich, pro die 29. Decembris militaris conferentia Zagrabiae indicta fuit. Ad quam ex politico statu nemo vocatus, non sine impatientia dominorum praevidentium, quo haec assurectura sint. In hac autem conferentia lectae regulae confiniariis, qualiter quave ratione imposterum vivere debebunt, quid contribuere. Volebant in eadem, ut episcopales homines, terras confiniaristicas possidentes, personalia ab his terris praestent obsequia. Res tamen ad congregationem regni dilata. Terras autem ipsorum sine interventu officialium episcopalium conscripserunt per laitinantium Zebich.

(Joannes Ranch vicebanus torque donatus a Majestate.)

Sua sacratissima Majestas medio comitis colonelli Adami Batthyany aureum numisma cum catena aurea, ornata Suae Majestatis icone in numismate expressa diamantibus, domino vicebano Joanni Rauch dono misit. Quod ex donantis gratia omnino preciosum, ex intrinseco autem sui valore vix 2000 superans. Hoc idem dominus vicebanus dum primo deferret, observatum est, alios dominos Croatas tulisse aegrius.

(Anni memoria.)

Annus iste ut cum intenso incepit frigore, ita et cum frigore desiit. Vina protulit in mediocritate, sed ob aestum quo abundabat egregia. Tempestates graves auditae sunt, Bononiae in Italia praecipue, ubi a vi venti turres, muri, domus destructae, aliaque immensa damna causata fuerunt. Exundationes aquarum et terrae motus fuere gravissimi. Messis hic in Croatia mediocris.

(Mors magni Muratorii.)

Mortuus die 4. Januarii anni hujus 1750. gravissimus et per totam Europam celebratissimus ab eruditione vir Muratorius, quem tot insignia ejusdem opera virum immortalem reddiderunt.

(Trautshon Josephus coadjutor Viennensis archiepiscopi.)

Cardinali et archiepiscopo Viennensi Sigismundo Kollonich coadjutor datus abbas Sexardiensis et canonicus Passaviensis comes a Trautshon.

In generali regni congregatione Zagrabiae die 7. Septembris habita ultra descripta superius pag. 88.

1. Acta conferentiae Petoviensis quamvis nec relata nec improtocollata confirmantur articulo 14.

2.(Gaisrogh Essekinensis commendans.)

In locum generalis Gvadagni ad Italiam translati comes generalis a Gaisrogh supremus armorum per Sclavoniam inferiorem praefectus et Essekinensis commendans publicatur.

3.(Miles eductus.)

Ex castellis Posega, Pakracz et Mitrovicza praesidiarius miles educitur et iste evenit effectus commissionis supra descriptae Grassalkovichianae et Engellshoffen, cui ego etiam interfui.

4. Antonius Paravich vicejudlium in partibus maritimis, velut multa in praejudicium jurisdictionis regni molitus, officio in poenam privatur.

5.(Extensio judicatus tabulae.)

Judicatus tabulae judiciariae ad causas dominorum supremorum comitum et vicecomitum reales, personales et mixtas extenditur.

6. Nobilitas familiae Hondrey recognoscitur. Hoc factum ad preces et munera canonici Kosz Joannis, his praevalentis, quam genealogica deductione.

Circa 5. sciendum. Ab erecta judiciaria tabula statutum regni fuisse illico, ut in causis violentialibus contra supremos comites procederetur coram praefata tabula. Eatenusque data tabulae instructio, confirmata etiam per Carolum VI. Juliana baronessa Sermage contra Joannem Rauch vicebanum varios violentiales processus suscitavit coram praedicta tabula, qui pluribus annis decurrebant. Rauchius congregatione hac sublatum volebat statutum. Sed extensum plane vidit suffragio magnatum et cleri. Hinc sequente anno solicitus fuit, ut clientes sui Magdich et Raffay ad diaetam ablegarentur, illudque statutum per articulum tolleretur. Ut videre est in ejus diaetae articulis. Sane ut hoc agant, ablegatis instructio data non fuit.

(Sancti Victoriani reliquiae.)

N. B. Ivanichii apud Franciscanos allatum Roma ex catacumbis sancti martyris ex dato nomine Victoriani reliquiae a provinciali Joanne Baptista Bellanovich allatae dum ex generali rediret capitulo, approbante episcope publicae venerationi sunt expositae ad aram 14 auxiliatorum dictam.

Annus domini 1751.

Episcopatus suae excellentiae annus IV.

(Regales pro diaeta.)

Die prima Januarii advenerunt regales diaetam Posonii pro 18. Aprilis anni currentis significantes, in quibus summae Hungarorum laudes continebantur.

(Congregatio regni.)

Indicta etiam est congregatio regni pro die 26. Februarii.

(Banalis tabula.)

Tabula banalis incoata modo solito, in qua causae plures terminatae sunt, et dominus comes Adamus Batthyany locum in eadem accepit.

Sua excellentia episcopalis die 22. Januarii rediit ex Hungaria.

(Bacchanalia.)

Coreae et bacchanalia celebrata apud privates, neque comes locumtenens neque episcopus has hoc anno dedere, quod essent actuales intimi consiliarii, et ob luctum mortis Elisabethae viduae imperatricis et matris reginae regnantis Viennae fuissent prohibitae.

Terrae motus Flumine adhuc continuare significabantur.

(Nives copiosa.)

Mense Februario ingens nivium copia cecidit per continuatum triduum, quod et 4 postae emanserint, neque ullus quopiam poterat proficisci.

Eodem mense et per Martium erant infirmitates plurimae.

(Papae declaratio circa vigiliam sancti Mathiae apostoli.)

Sanctissimus papa Benedictus XIV., cum vigilia sancti Mathiae apostoli in feriam 3. dominicae quinquagesimae hoc anno occurrisset, ita universaliter dispensavit, ut clerus tam saecularis quam et regularis eodem die vigiliam observaret et jejunaret. Reliqui autem saeculares, si jejunare nollent, dictam vigiliam sabbatho ante dominicam quinquagesimae anticiparent. Cujus decreti originale datum est domino vicario pro ejusdem improtocollatione.

(Jubilaeus annus per dioeceses et ordinationes episcopi circa jubilaeum.)

Hoc eodem anno bullam extensionis jubilaei sive anni sancti Roma missam ab eodem pontifice per nuncium apostolicum Fabritium Serbelloni accepimus. In qua ad jubilaei consecutionem haec per expressum praecipiuntur. 1. Confessio vera sincera, generalis autem svadetur. 2. Communio nunc sub praecepto, ut plane hanc in pueris commutare in alia opera opus sit. 3. Visitatio quatvor ecclesiarum ab episcopo praescribendarum per continuos vel interpolatos 15 dies, sive naturales sive ecclesiasticos. Qui tamen has ecclesias processionaliter visitarent, arbitrio episcoporum relinquitur determinare numerum visitationis per processionem. 4. Ad intentionem ecclesiae fundendae in suprascriptis ecclesiis praeces, haecve de praecepto. De consilio alia etiam religionis christianae opera svadentur et commendantur. Vigore autem jubilaei, quod semel tantum potest obtineri, datur facultas 1mo, eligendi confessarium quemcumque, dummodo ad audiendas confessiones approbatum. 2do. Positis debite ponendis poena temporalis peccatis debita relaxatur. 3tio. Absolvendi ab omnibus censuris, peccatis et excessibus quibuscumque, etiam in bulla Coenae aut episcopo reservatis. 4to. Vota etiam jurata (exceptis religionis et castitatis prouti et iis, quorum dispensatio, commutatio vel absolutio fieret cura praejudicio tertii) in alia opera commutandi. 5to. Dispensandi in foro conscientiae super irregularitatibus contractis ex non adimpletione officii et eatenus incursae censurae, nullatenus autem ab aliis ex defectu vel quovis modo contractis. |

Porro ut exactius universa fierent, dies prima Maji anni currentis pro hujus jubilaei initio constituta est. Ecclesiae designatae sancti Stephani regis cathedralis ecclesia, sancti Marci, patrum Franciscanorum et patrum Jesuitarum, eo quod majores et consequenter ratione populi magis idoneae forent, etiam propter binas portcas, quas haberent. Et cum universa dioecesis ad cathedralem invitaretur, ratione commoditatis majoris menses sex a Majo inclusive dati sunt, ut ita fidelis populus et pascua pro equis et meliores aestate vias habere posset. Promulgatum hoc jubilaeum sufficienter, quoniam primo missa per universos parochos, religiosorum conventus aliosque epistola paraenetica sive admonitoria, dein bulla ipsa cum suo extractu et prologo. Epistolam prouti et bullae addita compilavit composuitque dominus canonicus Balthasar Kercselich, quae sumptibus episcopi typis data sunt et pro futura notitia hic inserta. Epistola paraenetica ad clerum Zagrabiensem, Zagrabiae. Typis Joannis Baptistae Weitz. 1751. Consistorium quoque libellum precum ex Germanico versum vulgari lingua edidit et distribuit, quod Jesuita quidam transtulit, sed plenum erroribus. Quos quantum fieri potuit, suprascriptus canonicus fol 2. et 3. correxit, primum autem sub sua non erat censura. Ordo quoque ut servaretur debitus per dominum vicarium generalem series ducendarum Zagrabiam processionum per archidiaconatus omnes praescripta et per archidiaconos parochis missa est, ut quivis ad diem constitutam adesse procuret. Qui processionaliter visitabunt, si ex remotis partibus forent, ut bis visitent, praescriptum fuit, vicinioribus processionalis visitatio quinquies praescripta est, uti pateret ex epistola et valvalibus adjunctis.

(Regni congregatio 26. Februarii.)

Regni congregatio die 26. Februarii sub praesidio domini comitis locumtenentis Ludovici Erdoedy fuit incoata et celebrata, cui primis diebus exigui adfuerunt, tanquam venire impotentes ob nivium inauditam copiam viarumque incommoditatem. Adfuerunt tamen ad primam Martii. Haec una fuit ex difficilioribus congregationibus. Hinc et producta est ad 26. Martii, quo die primum terminata.

(Disputatio pro cassa.)

In ea clamores ingentes intra politicos et militares, quin ipsos inter politicos extiterunt, ac 1. quidem agitata est quaestio, an secundum mandatum bani cassa militaris dividi debeat a cassa regni ita: ut exactor regni annis singulis 40 fl. milia assignare teneatur domino commissario bellico. Hoc omnes defendebant militares (excepto commissario domino barone Stephano Patachich, qui silentio neutralis esse volebat) quin ex politicis: episcopus, magnates caeteri, canonicus baro Patachich, canonicus Josephus Chiolnich lector capituli, dominus vicebanus aliique, et hoc pure ad aucupandam bani gratiam. At protonotarius Adamus Naisich, dominus Joannes Busan, Josephus Magdich fortissime restiterunt, quin idem dominus Busan scripto suas reflexiones apposuit. Atque inter caetera has hi postremi habuerunt reflexiones. 1mo. Suam sacratissimam Majestatem per datum anno superiori statibus diploma expressive praecepisse, indulsisse, ut a regno solverentur. Regni autem exactor regni cassae curam haberet et suo modo regnum repraesentaret. 2do. Quia separatione cassae admissa separatio statim sequi videretur militarium a politicis, jamque divisio ipsa, ex quo emersuras res praevidebant exemplo vicinorum generalatuum. 3tio. Si cassa plane dividatur, facilius a bani jurisdictione et regni avelli poterunt et integre bellico consilio subjici et distinctum | generalem sortiri, ita autem per immediatam ab exactore regni persolutionem facilius ab accipitre omni conservabuntur. 4to. Haec cassae separatio vel utilis vel inutilis militaribus foret. Si inutilis, ratio eam poscendi non est. Si autem utilis, cur utilitas illa in contribuentis plebis beneficium non veniat, atque ita totius regni conservationem, quoniam notum esset, saepe diutius vacare militarium gradus et officia, adeoque et eorum jacere stipendia. Ergo in emolumentum potius contribuentium veniant. Dein cessante locumtenentis officio duo milia remanere deberent in cassa. Emolumenta quoque confiniorum non parum facerent. Quae simul sumpta in publicum convertantur beneficium et regni totius conservationem. 5to. Praevidebatur emersuris fors aliquando casibus Quid si partes Transcolapianas Turca occupet, coarctabitur naturaliter politica regni jurisdictio et cum 40 milia exigentur, quod onus maneret posteros? Plurimaque alia. Dominus autem Busan, cum per assentatores describeretur saepius comiti bano, universa quaeque sub decursu totius congregationis protulit, ex praevie domi conscriptis legebat recitabatque. Post longos ergo dierum plurium clamores, militares eorumque in sententia et votis collegae plurimum exemplo aliorum regiminum et voluntati comitis bani insistentes efficere procurabant: ut banali determination utrinque appositae rationes subjicerentur. Sed defensores patriae palam restiterunt fundamento, quod banus absolutus monarcha non foret neque leges dictaret, sed cum statibus una pro bono patriae definire deberet, qui cum in suo comite locumtente praesens adesset, hic cum iisdem decernere debet. Hinc 37 milia sibi annue numeranda postulabant militares, sed et hoc rejecto simpliciter et absolute conclusum est, cassam regni dividi nullatenus | posse, neque status a diplomate regnantis Suae Majestatis recedere debere.

(Gravamina pro diaeta.)

Quaestio ista plures rapuit dies. Deputationes dein ordinatae, sub praesidio domini comitis Adami Batthyany deputatio pro compilandis iis, quae ex parte regni in diaeta praesentari debebunt. Prouti et revisionis nobilis cujusdam Siger, totum comitatum Varasdinensem apud Suam Majestatem accusantis. Deputatio item revidens acta deputationis in negotio fumorum et peractae conscriptionis.

(Lecti ex candidatis ablegati ad diaetam.)

Post haec ex quinque a comite bano candidatis pro ablegatis regni ad diaetam, nempe domino Francisco Kussevich, domino Josepho Magdich, domino Joanne Jursich, domino Luca Novoszel vicecomite Posegano, et domino Josepho Raffay (qui sub initium Januarii Segnia, ex suo commissariatu reddiverat) atque hoc pro tabula statuum, ad magnatum autem tabulam propositi a bano fuere dominus Joannes Rauch vicebanus et dominus Balthasar Magdalenich. Ex quibus omnium votis electi ad tabulam procerum Balthasar Magdalenich, ad tabulam autem statuum exoratus potius quam electus dominus Josephus Magdich, cui suffragiis additus Josephus Raffay. Singulisque ordinati pro diurno dietim fl. 5, qui et domino protonotario Adamo Naisich resoluti sunt, ex officio licet ad diaetam pergenti. Aderant congregationi huic ex Sclavoniae comitatibus etiam dominus vicecomes Spissich Verocensis et Poseganus Lucas Novoszel. Volebant status, ut cum per regales evocati non fuissent comitatus Sclavoniae ad diaetam, ut suprascripti regni ablegati negotia quoque eorum pertractent. At domino Spissich plurima in contrarium producente, potissimum quod illorum comitatuum status ignotus his foret, nec in scriptis dari possent, quae replicare fors necessum erit, factum ut idem dominus vicecomes | Spissich pro ablegato deputaretur, ita tamen, ut post Raffay, qui vicecomes substitutus comitatus Zagrabiensis esset, suum habere debebit locum. Si tamen locus ei adhuc concedetur, tanquam nunquam hactenus practicato ablegato tercio, nomine regni, ad statuum tabulam. Cui praecedentiae contradixit dominus Spissich.

(Praetensio Raffaii.)

Occasione autem congregationis hujus suprascriptus dominus Raffay praecedentiam ante ordinarium comitatus Posegani vicecomitem modis etiam indebitis praetendebat. Cumque pro domino Novoszel deliberatum vi legis et consvetudinis fuisset, idem praetendens sub decursu totius congregationis ad tabulam sedere noluit, sed foris semper permansit.

Reliqua congregationis hujus haec fere fuerunt. 1. Secundum novam conscriptionem impositio ad quemvis fumum in fl. Rh. 30. Sed cum pagi episcopales, item familiae Erdoedianae nimium aggravati fuissent, Zagoriani autem alleviati admodum, nec posset in promptu mederi, constituta est deputatio, quae mense Julio Zagrabiae considebit, auditisque lamentantibus, plena autoritate illico medelam adferet. 2. Dominus prior regni exactor Franciscus Kussevich ut reddat rationes, impositum, et ut militares, quam primum fieri poterit, exsolvantur. Reliqua privatorum decreta sunt. Ablegatis ad diaetam impositum, ut per Viennam iter instituerent Posonium, et banum tam in hac congregatione de ejusdem actis, quam et de proponendis in diaeta debite informarent.

(Batthyany commercialis)

Absoluta congregatione comes colonellus Adamus Batthyany (qui hic in episcopali arce una cum uxore sua, nata Theresia Illyeshazy, et copiosissima familia ac 40 equis amplius quam trimestri hospitatus est sumptibus episcopi | maximis, postquam occasione ista cura illi summa de commercio tritici ad Adriaticum mare per Croatiam instituendo fuisset, immo effective hunc in effectum partim Zagrabiae copiosum triticum comparasset, partim Carolostadii, inito cum quodam Segniensi nomine Demelii contracto pro navibus illius usque ad Livorno deportatione, devecto etiam Siscium copioso tritico, emptis hic Zagrabiae quibusdam fundis pro aedificandis granariis, visitato quoque portu Bucari) ad Hungariam concessit die 22. mensis Martii. Comes iste domum et quarterium quaesivit. Primum non reperit, alterum apud parochum superioris civitatis consecutus est, quo in suo abitu etiam res suas ex arce universas composuit.

(Mors patris provincialis Franciscanorum.)

Sub congregationis decursu obiit Zagrabiae 28. suae infirmitatis die admodum reverendus pater Joannes Baptista Bellanovich, ordinis minorum actualis provincialis, communi universorum luctu. Vir erat discretus et industrius et pro regimine aptus. Ecclesiam et conventum ordinis sui Ivanichii ex fundamentis errexit, providit omnibus ad decorem. Fuit loci ejusdem saepius gvardianus, provinciae secretarius et definitor postea. Anno 1749. in eorum capitulo fratribus discordantibus et provincialatum appetentibus praeter spem electus ipse. Rexit optime, singulisque satisfecit, anno uno mensibus septem. 1750. interfuit Romae capitulo generali. Moniales sanctae Clarae Zagrabiae prudentia sua primum in electione abbatissae ad illud officium aptae quamvis junioris, ac dein postea composuit pacemque foeminis dedit. Hrasztovicensem errexit conventum aliaque plurima. Mirum, quod monachis singulis ad genium satisfacere sciverit. Hinc in mutatione sua qui transferi petiit, quemvis transtulit. Hoc discretionis et prudentiae fuit. |

At lector, ut illi vocant, nunquam, quin ex visu et facie simplex apparebat, sed religiosus optimus. Huic in definitorio suffectus est, pro vicario ut vocant, pater Cherubinus Fabsich, lector jubilatus et exprovincialis, homo revera insignis. Atque pro Fabsichio custos designatus pater Antonius Gorner, vir aeque emeritus, et jam vicarius provincialis. Caeterum provincia haec Franciscanorum necdum completo biennio gravissimos suae provinciae viros amisit et fere orbata est. Habuit ante biennium sex provinciae patres, tres priori anno obiere. Spacio autem mensis unius suprascriptus provincialis actualis, pater item Antonius Fabsich, item Aloysius Babich, uterque exprovincialis, uterque Celebris, ut nunc ipsis unicus Cherubinus remanserit cum Antonio suprafato, quousque plures exsurgant.

(Jesuitarum Viennae congregatio.)

Jesuitis quoque sua Viennae fuit congregatio die 14. Martii, in qua electi, qui nomine provinciae Romam ad electionem generalis pergerent, et quidem pater Wilibaldus Krieger, rector actualis collegii Graecensis, nomine et in locum patris provinciae provincialis, pater Augustinus Hingerle, praepositus domus professae Viennensis, omnes exprovinciales. In horum defectu vel impedimento substituti pater Franciscus Kunich rector Tyrnaviensis et pater Ludovicus Debiel rector Lincensis.

(Electio ablegatorum ad diaetam ex parte capituli.)

In capitulo Zagrabiensi (quod hactenus nunquam vel auditum) communis erat ambitio exmissionis ad diaetam. Pars zelantior ambiebat exmittendos dominum Wolffgangum Kukuljevich cum Adamo Patachich. Episcopus vero dominum Kukuljevich cum Balthasare Kercselich. Sed putantibus, quod episcopatus obtinebunt exmittendi, dominus praepositus hac arte usus est. Convocatis canonicis, se ut est senior observasse, asseruit ordine offeri ejusmodi exmissionem. Quare primum domino lectori oblata est, | qui constantissime recusavit. Dominus cantor nec adfuit tanquam infirmus, tum custodi oblata provinciae, qui acceptavit. Praepositus dein Chasmensis deprecatus est, ergo pro absente licet domino cathedrali acceptavit praepositus major, atque ita deputati ad diaetam fuere Stephanus Putz custos et Adamus Chegetek archidiaconus cathedralis. Et diurnum vetus, videlicet in fl. Hung. uno, acceptarunt. Volebant ex capitulo quidam custodi suscitare quaestionem de praecedentia, tum quod custos dignitas non esset, tum vigore capituli statutorum et librorum immo caeremonialis ipsius, quoniam custos omnes sequeretur archidiaconos. Sed nolentibus archidiaconis causam hanc tueri, quin ipso domino cathedrali pro custode stante, res publice nec prodiit. Flumine continuasse terraemotus significabantur, dirutaque iterum templa, privatorum aedes et alia plura causata incommoda. Regina Maria Theresia Viennae feliciter die 19. Martii filiam genuit.

(Stipendia magistratui civili Zagrabiensi resoluta.)

Hoc anno mense Martio civitati Zagrabiensi venit a camera aulico Hungarica Posoniensi, ut senatores stabilia haberent salaria, videlicet quivis senatorum fl. 60, capitaneus 80, judex civitatis 150, notarius 200. Hactenus enim intra se dividebant universa, videlicet colonos, vinum etc.

(Palatini mors. Novus armorum supremus praefectus.)

Die 24. Martii Posonii obiit in domino excellentissimus dominus comes Joannes Palffy, regni Hungariae palatinus, aurei velleris eques, supremus per Hungariam et Transylvaniam armorum regiorum praefectus etc., aetatis suae anno 93., quam aetatem admiratione communi attigit, quia ad regulam vivere non asveverat, nullamque rationem victus aut potus servabat. Fuit olim fere per 30 annos Croatiae banus, miles egregius, uti facta sua librique testantur. Hoc siimmo dolore mortuo, supremus armorum praefectus per Hungariam et Transilvaniam nominatus est a Sua Majestate ut mareschallus senior princeps Lobkovitcz.

(Cardinalis Kollonich mortuus.)

Obiit quoque Viennae eminentissimus cardinalis et archiepiscopus Viennensis Sigismundus comes Kollonich, in quo familia haec defecit, etenim haeres constitutus Ladislaus Kollonich, consiliarius cancellariae Hungaricae Viennensis, arrogatione ex familia Zay Kollonich est. In archiepiscopum suus coadjutor princeps Trautschon statim successit. Defunctus vir magnus fuerat a pietate, prudentia et tot tantisque fundationibus a se factis, in quibus aeternum vivet.

(Initium diaetae Posoniensis.)

Diaeta Hungarica 17. Aprilis suum sumpsit exordium. In qua quae acta sunt, illius diurna testantur, longum hic foret describere. Istud tamen notandum. Cum baro Adamus Patachich, archidiaconus Goricensis et Zagrabiensis canonicus, qua praepositus sancti Benedicti de Kaposffo, per regales vocatus comparuisset locumque in tabula procerum accepisset, et ex parte magnatum regni Croatiae ad invitandam Suam Majestatem inter proceres destinaretur, ablegati Croatiae dominus Josephus Magdich et dominus Josephus Raffay contradixerunt, allegantes dominum baronem locum illum ut magnatem Croatiae non occupasse, neque eatenus ad diaetam exmissum esse, quod cum edoctum fuisset, idem dominus baro non solum ab invitatione exmissus, sed et ad tabulam statuum pro accipiendo loco inter reliquos abbates et praepositus fuit relegatus, quod et ipse pro humilitate praestitit ad sui commendationem et aliorum admirationem. Interim cum diaetae scopus fuisset augendi quanti contributionalis, status autem passim impotentiam summam allegassent, Sua e contra sacratissima Majestate summam necessitatem edocente, dura et trimestri agitata fuit quaestio: an summa impotentia summae necessitati, vel e contra praevaleat. Cumque res haec agitaretur acrius, tuentibus impotentiam domino vicecomite comitatus Zempliniensis | Okolicsani, et domino assessore tabulae judiciariae comitatus Vesprimiensis domino Csusi aliisque quibusdam, clero et magnatibus pro aulae necessitatibus plane juratis, ut inter famosos libellos in clerum prodierit, Lutherum tandem cum Petro convenisse, scilicet quod in sessione quadam acatholici cum clero convenissent, multumque et per menses cum privatim tum palam agitata quaestione, et aula benevolum statuum consensum expectante, et suis modis adurgente, tandem primo quingenta milia obtulerunt, postea addita ducenta. atque ideo septingenta de nova contributione promissa, repartitioque facta per deputationem ad singulos comitatus. Aula autem sub initium in suo ad status scripto alterum tantum postulabat. Urgebatur quoque Majestas sacratissima, ut ante quanti resolutionem universa subditorum postulata susciperet resolveretque, sed resolutio haberi non potuit, et quae postea secuta est, ex articulis diaetalibus anni hujus clarescunt.

(Palatinus novus comes Ludovicus de Batthyan. Vicebano credita cura regni.)

Interim sub diaetae hujus initium in regni Hungariae palatinum ex tribus ab aula propositis, videlicet domino comite Ludovico Batthyani, olim aulae cancellario, domino Georgio Erdoedy, judice curiae, et Francisco Esterhazy, conclamatione omnium comes Ludovicus Batthyani electus est, qui ut palatinus et diaetae praefuit. Comes autem Erdoedius inter equites aurei velleris lectus suscepto gratis vellere a Sua Majestate, suique accomodati filii, Esterhazius autem mareschallus declaratus est. Sed ad res Croaticas digrediendum. Et primo, comite locumtenente progresso ad diaetam, patriae cura commissa fuit domino Joanni Rauch vicebano.

(Sicuten canonicus moritur.)

Die 4. Maji obiit in domino canonicus Paulus Sikuten, quinto suae infirmitatis die, et canonicatum cathedralis ecclesiae hujus Zagrabiensis | accepit, ad commendationem domini comitis aulae cancellarii Leopoldi Nadasd, dominus Joannes Paxi, canonicus Chasmensis et parochus Dernensis, Posonii resolutus, ubi et ipse ut capituli Chasmensis ablegatus adfuit. Redireque a capitulo monitus, debuit ad canonicam institutionem. Hujus canonicatus Chasmensis collatus est domino Georgio Ztepanich, parocho Capronczensi et vicearchidiacono Camarcensi et protonotario apostolico. Domus autem defuncti canonici domino Sigismundo Schytaroczi collata est.

(Initium jubilaei Zagrabiae.)

Die prima Maji suum Zagrabiae sumpsit exordium jubilaeum, praecessit triduana compulsatio, processio cleri primis diebus et parochiarum capituli. hac finita, processio superioris civitatis, tum aliae ex dioecesi secundum ordinem a vicario generali assignatum.

(Diluvium Zagrabiense.)

Die autem 10. Maji a prandiis circa horam mediam quartam ingens et inauditum fluvii Medvenschicza, vulgo Kervavi potok, fuit nubifragium tantumque diluvium, ut aqua ad supremum gradum portae minoris ex capitulo ascenderit, plurimas molas destruxerit, domus omnes ad fluvium sitas impleverit, et numero 17 plane ruinaverit, abductis universis mobilibus, destructis in cellariis vinis, ponte murato, in eodem fluvio sito, ad medietatem ruinato, causa macelli capitularis, quod cum fundamentis elevaverat et ruinaverat. Fluvius tres fecit rivulos, strages inauditas, plurimosque ad extremam reduxit pauperiem universis spoliando. Quis gemitus describat? Quis lugubres casus referat? Horrendum visu jumenta, homines, vagientes in cunis infantes e domibus ferebat. 14 personas vita plane privavit, laesit innumeros rebus, quas efferebat. Memorabile infanti, viduae | cujusdam arcularii hoc casu cum duabus prolibus mortuae, accidit, quod puella in cunis in Jesuitarum horto detenta et pluribus in partibus laesa viva manserit. Totus hic casus intra horam absolutus est. Deo gratiae, quod noctu non accident, quis enim salvus mansisset. Tunc autem ob labores exigui domi detinebantur.

(Ittinger electus generalis Paulinorum.)

Patribus Paulinis generalis sui in Mariaethal fuit electio, creatusque pater Matheus Ittinger, Croata Petrinensis, generalis autem definitor pater Franciscus Kovacsich, prior Remetensis.

(Contumacia Lupoglavensium.)

Episcopales homines Transcolapiani et Ivanich tam dicam regno quam et labores definitos publicos renuunt, et Lupoglavenses per erectionem cserdakae et vigilias sese ad resistendum praeparant. Attamen neque ipsi hoc anno quidquam moverunt, neque contra eosdem ulla fuit missa executio, quin facultates suas conscribere permiserunt.

(Tumultus et rebellio confiniaristicorum in banalibus confiniis.)

Sub Junii initium confiniarii in banalibus ita dictis confiniis tumultum rebellionemque fecerunt sub ductu Theodori Khiug ita dicti aliorumque. Theodorus praevie universorum domus pertransiit, animatisque omnibus, constitute die ad quemvis dominorum officialium plurimi schismaticorum comparuerunt, ipsisque, ut statim abeant, praeceperunt, adeoque ex ipsorum compagniis abire omnes coegerunt, quin aliquem vel laederent vel verberarent. Solique laitinantio Ignatio Greguroczi equus casu ab insolenti quodam valacho occisus schlopo est. Hinc officiales ad praesidia sese recepere, regiminis nempe Kostanicensis Kostaniczam, Glinani Glinam, ibidemque constanter permanserunt, vigilias ipsi instar gregariorum agendo, obeundoque ad compositionem usque tumultus. Confiniarii autem ad campum penes Komogovinam sese congregarunt, per dies octo ibi permanentes, tum data sponsaque fide, inde casas | repetierunt proprias, hac tamen per expressum lege, ut semper adesse, congregarique eos oporteat, dum vel hoc exigerent circumstantiae vel ipsis a Theodoro mandaretur. Colonellus Kleffeld Kostaniczae mansit ipse, eamque fortificare arcem non destitit, missis ad congregates Komogovinae tumultuantes nunciis, ut causam darent tumultus, quod tamen sincere non praestiterunt. Rem etiam totam significavit Posonium ad Majestates suas regias, quae inde ex diaeta comitem locumtenentem Ludovicum Erdoedy, baronem Adamum Patachich ad accomodandum miserunt negotium. Canonicum item Balthasarem Kercselich ad episcopales homines Transcolapianos a tumultu continendos, prudenter enim metuebatur, ne hi ratione novae dicationis sese tumultuantibus associent, atque ita evadant tumultuantes fortiores. Itaque suprascripti tres cum domino quoque Francisco Kussevich in pervigilio sanctorum Petri et Pauli apostolorum Hrasztoviczam appulerunt, statimque congregatis Komogovinae tumultuantibus nunciatum est, ut sub salva gvardia e medio sui quosdam exmitterent, qui omnium nomine audirentur. At hi quinto die in submissis sex ablegatis ac uno popa schismatico Hrasztoviczam comparuerunt, ubi praestito homagio et obedientia ad terram proni comitem locumtenentem venerati sunt, protestando confinium nullatenus tumultuasse, sed in fidelitate permanere. tum de hujus ipsorum facti ratione interrogati et verbotenus et scripto reposuerunt sequentia. 1mo. Sese ad hoc faciendum necessitates plane fuisse. Quoniam cum suos ad regiam Majestatem superiori anno misissent oratores, ipsi non solum auditi non fuerunt, sed comprehensi Zagrabiam remissi in vinculis hodiedum in iisdem manerent securiores de morte ac vita. Hinc cum per nuncios auditi non fuissent, debuisse eos hanc accipere viam, ut hac mediante audiantur. Caeterum nihil ipsos regii servitii negligere, vigilias accurate servare in | metis Turcicis et Glinae, immo si permitterentur, etiam Kostaniczae velle. 2do. Ob officialium excessus, quod videlicet pejus eosdem ac mancipia tractarent, gravissime verberarent, res acciperent vi etiam, equis eorum pro lubitu uterentur, aliaque specifice. 3tio. Quod terrae universaque ipsorum mobilia conscripta forent, adeoque metuerent, se et belligerantes futuros et contribuentes. 4to. Quod ob monduram exsolvendam regulatio ipsis foret impossibilis, ipsique eandem nulla ratione exsolvere possent. Et anno hoc pro duobus duntaxat milibus hominum exacta ipsos ad pauperiem posuit, nam ob peremptorium depositionis pecuniae terminum animalia sua levissimo (pretio) distrahere debebant, ut in futurum exsolvendae sint plane impotentes. 5to. Quod ex una eademque domo 3, 4 etiam 5 personae ad millitaria servitia inscripti forent, quod imposibile foret, causa et exsolvendae pro tot hominibus mondurae et laboratorum domesticorum, qui terrena excolere non possunt. 6to. Quod occasione regulationis nulla schismaticorum facta sit reflexio, neque ex ipsis promoti, ut knezii eorum, ad subditalem consequenter cum colonis suis eandem conditionem redacti sint. 7mo. Quod etsi quis schismaticoruni promoveretur, salarium tamen duplo minus semper habiturus sit ab extero officiali. 8vo. Quod religio popaeque eorum ab officialibus contemnantur, spernantur, nec obtenta hactenus a regiis Majestatibus privilegia curentur. 9no. Quod majora ipsis regulatio inferat damna, expensas, nam pro tot officialibus domus in terris a se emptis vel effusione sanguinis procuratis quando exstruent? quibus? et cur his proprias terras cedere deberent? Et quidem in locis melioribus. Cumque pro officialibus stabula, horti, prata, foenilia exigantur, quanta eorundem tenutorum futura est diminutio. et gratis quidem quis non videt. |

Tandem 10 quod supplicarent baptizandum terrenum ac tenuta, quae servitio suo unus miles eliberabit. Coloni quid a quavis sessione servire debeant sciunt, ita et quid militis servitium, a quo servire debeat terrarum tenutorumque comprehendat, edoceri cupiunt, ut hac ratione, qui plus de terris, pratis, vineis etc. possideret, alteri minus habenti et tamen inservienti monduram a residuitate procuret, vel in eandem contribuat. Haec quoad substantiam fuit tumultuantium expositio. Cumque dominus baro canonicus Adamus Patachich sermone longissimo ipsis reposuisset, plurimum regulationis utilitatem commendando, et ab ipsorum punctis uti numero 10., 9., 8., 7., plane praescidisset, ad alia autem brevibus reposuisset nomine locumtenentis, quidam Zriniensis ipsi haec reposuit: Es ecclesiasticus verbaque plurima protulisti, sed meris verbis noveris nos amplius non lactari. Hinc cum a comite locumtenente ipsis mandaretur, ut Komogoviensem congressum dissolvant, officiales suos priores ad compagnias recipiant. Theodorum Khiug, cui praestabant vigilias, in manus suas traderent, ac tum de propositis per eosdem tractandum iri, constantissime recusarunt, praecipue posteriora duo. Ipsum tamen Kostaniczam invitarunt, quo et sua excellentia cum domino Patachich, Kussevich ac equestris ordinis officialibus, qui a suis pulsi non fuerant, obiverunt, habitoque ibidem consilio baro Patachich Posonium cum universorum relatione abiit, generali Scherzer cum suorum Carolostadiensium sub 20. Julii aliquod agminibus Gorram comparente ibique considente una cum domino comite locumtenente ac colonello Kleffeld aliisque. Quo denuo citati tumultuantes nec comparere voluerunt, sed scripta epistola sese Hrasztoviczae communicatis insistere declararunt. Interim equites plures plus vi quam sincero animo Gorram comparuerant, ad fidelitatis juramentum praestandum, sed mille difficultatibus propositis | aliquale praestiterunt. Poenilia tamen sua confiniarii tutati non sunt, neque praedantibus se opponebant, ut ludere cum Carlostadiensibus videretur.

(Generalis Kheill venit contra rebelles.)

Haec omnia accurate Suae significata sunt Majestati, quae sub Augusti primos dies regimen Molkianum ad compescendos exmisit. Mareschallum item plena authoritate Kheill, qui assumptis tribus ex Varasdinensi generalatu milibus, Carolostadiensium etiam duobus milibus, ad Petriniam consedit. Sed tumultuantes Petriniam vocati, comparentesque protestati sunt, quod neque arma contra eosdem assumere velint, neque fine eo unquam Komogovinam se congregatos fuisse, ut pugnent, sed ut audiantur. Hinc generales ad sua invitarunt confinia cum precibus, ut audiantur. Igitur generalis Kheill, Scherzer ad pagum Chetertkovecz cum militia sua profecti sunt. Et ibidem postulata, preces confiniaristicorum audita, fuse scripta, ut postea Suae Majestati praesententur. Quod dum praestitum fuisset, fidesque a generalibus data, quod haec Majestati praesentanda forent, tandem sub his conditionibus pax conclusa est. 1mo. Quod generalis audire singulos velit contra officialem vel officiales lamentantes, quod et factum, compertique rei incompedati fuere officiales, et plures eorum capite plecti debuissent, si colonellus Kleffeld eos non adjuvisset, ac expositi defectus comprobati fuissent. 2do. Quod residua, quae mareschallus resolvere non posset, Suae Majestati et ipse sit relaturus, commendaturus et ablegatus eorum Viennam submittendos indulturus, ipsi autem e converso officiales militares ad eorum compagnias admissuri recepturique eisque obedituri, fidelitatem Suae Majestati denuo juraturi, quae et effective praestiterunt. Adeoque sub finem Septembris miles totus dissolutus est, a Sua Majestate solutus provisusque.

(Khiug proditus.)

Caeterum tumultus principaliora inventa capita numero sex, capite plexa sunt. Theodorus autem Khiug, cum sese recepisset, astu Mikassinovichii (propterea vicecolonelli titulo in generalatu Varasdinensi decorati et hac occasione promulgati), cujus Theodorus sororius esset, ipsiusque consiliis regi crederetur, interceptus est. Evocavit clancularie sororium avunculus, fidem eidem spondens, nihil mali sibi futurum, interea Theodoro inscio Carlostadiensium agmen eidem insidiabatur, dumque ab avunculo recedere vellet, capitur et Costaniczam deducitur, vinculis carceribusque, una cum secretario suo popa Philippo Terbuhovich, mancipatur. Fit eidem processus, sed probabat ipse in eodem tumultu se summa praestitisse principi servitia, quoniam 1mo. si idem non prohibuisset, conventum fuerat, officiales omnes necare. 2do. Kostaniczam ipsam cremare volebant, tormenta accipere universaque occupare praesidia, sed Theodorus impedivit. 3tio. Plerique ad Turciam profugere, sed ille continuit. Hinc favente eidem ad preces avunculi mareschallo, Theodorus in vinculis carceribusque relictus est usque ad ulteriorem revisionem. Regiminis tamen Molkiani duae relictae compagniae, quae cum confiniariis in praesidiis eorum praesidiarias vigilias obirent. Atque haec derebellione Valachorum, Zagrabiae ut pro 4. Julii per congregationem regni deputatio constituta fuerat, quae conscriptionis lamentantium injurias revideret, ita et effective consedit, sed post biduum dissoluta, nil plane operata est.

(Viae reparantur.)

Viarum reparatio continuata, Transcolapianis non comparentibus nec adursis, ne tumultuantibus sese conjungendi habeant occasionem, ad quod ipsi parati quoque fuerunt, sed eventum confiniaristicorum observabant, clam tamen cum iis tractabant et ad congregationes mittebant Komogovinam.

(Accomodatio quoad Moscheniczam inter episcopum et capitulum.)

Vetus intra capitulum et episcopum de pagi Moschenicza metalibus hoc anno die 25. Julii | ita Siscii terminata est. Pro parte episcopi existentibus dominis reverendissimis Wolffgango Kukuljevich et Balthasare Kercselich, canonicis Zagrabiensibus, item domino Stephano Koncsek, bonorum episcopalium praefecto, et domino Lukanszky Ladislao fiscali, pro parte vero capituli dominis Nicolao Magdich, Joanne Koosz, Josepho Galiuff, canonicis Zagrabiensibus, ac domino Georgio Ligutich, capitulari advocato. Intra quos post longas disputationes ita conclusum est. 1mo. Ut terrenum Moschenicensium a Drenchinensium terris alveus Tatinecz per suum decursum divideret, consequenter totum illud terrenum una cum decimis episcopo obveniret. 2do. Ut Moschenicensibus pascuatio libera foret a rivulo Siva Moschenicza usque ad siccam Moscheniczam, ita tamen, ut pagi Moschenicza judex capones 12 in festo sancti Martini in arce Sisciensi deponere debeat. 3tio. Ut talem contractum principales conscriberent, quod tamen factum non est causa mutationis episcopi. 4to. Ut nisi intra 15 dies processualiter damna ab utrinque illata quaerantur, mortificata habeantur. Secundum quam regulationem subditi sese regulant.

(Variae promotiones Posonii. Primas. Colocensis. Zagrabiensis episcopus. Bosnensis. Quinque Ecclesiensis.)

His in Croatia actis, Posonii decurrebat diaeta, cumque Majestati Suae septingenta de quanto contributionali milia accordata fuissent, die 30. Julii Posonii a Sua Majestate sequentes factae sunt promotiones. Et quidem ex parte cleri: Primas Hungariae nominatus comes Nicolaus Csaky. Loco hujus archiepiscopus Colocensis baro Franciscus Xaverius Klobusiczky ex episcopo Zagrabiensi, cum regali insuper 12 milium fl. ac gratuita expeditione cancellariae. Episcopus Zagrabiensis resolutus dominus Franciscus Thauszy, hujus episcopatus Bosnensis domino Josepho Chiolnich, lectori ecclesiae Zagrabiensis. Episcopatus autem Quinque Ecclesiensis domino Georgio Klimo, in cujus locum Noviensis episcopus simul et consiliarius ac refferendarius cancellariae regiae aulicae Hungaricae factus est | dominus baro Adamus Patachich, archidiaconus Goricensis simul et canonicus Zagrabiensis. Episcopo autem Segniensi Wolffgango Georgio Chiolich titulus excellentissimi collatus cum annua mille fl. pensione ex cassa parochorum. Episcopus autem Graeci ritus unitorum per Zagrabieosem dioecesim resolutus dominus Gabriel Palkovich ordinis sancti Basilii cum pensione annua 1500 fl. ex cassa parochorum. Ex politicorum parte: Supremus perpetuus comes comitatus Comaromiensis dominus Leopoldus comes de Nadasd aulae cancellarius. Supremi comites alii: Comitatus Zempliniensis baro Antonius Klobusiczky, Arvensis comes Antonius Erdoedy, Zoliensis comes Nicolaus Erdoedy, Neogradiensis comes Antonius Grassalkovich, camerae praeses, Varadiensis dominus Georgius Fekete personalis etc.

Post quae Sua sacratissima Majestas comitantibus plurimis Pestinum Budamque concessit, militemque in campagmento, ut ajunt, ibidem existentem lustravit, arcem vidit Budensem ipsiusque reparationem, ac ad dominium Gedelo domini comitis Antonii Grassalkovich divertit, solenni ut referebatur solennitate ibidem a domino comite suscepta, praecipue autem laudabatur illuminatio, ab eodem domino comite exhibita. Interea compilati Posonii diaetales articuli, ex quibus, quid hac conclusum diaeta, videre est. Ipsaque cum fine Augusti dissoluta, circa quam pro Croaticarum rerum, notitia nil aliud notandum videtur, nisi dominum Antonium Spissich actorem autoremque diaetalis 23. articuli fuisse, ac propterea a regno comitatus Sclavonicos avulsos.

(Novi episcopi Zagrabiensis ordinationes.)

Excellentissimus autem Klobusiczky Zagrabiam amplius nec rediit, sed Pestinum concessit. Nominatus autem Zagrabiensis episcopus Posonii die 13. Augusti in camera Posoniensi installatus, suum in omnibus plenipotentiarium canonicum Georgium Gall constituit, in locum promoti ad episcopatum Bosnensem lectoris promovendos Posonii adhuc promulgavit, ipseque pro 25. Augusti ad comitem Ludovicum | Patachich Szlanye appulit, inde cum canonicis Stephano Putz, Josepho Galliuff, Joanne Paxi, constituto secretario suo, Diakovo abiit, transactisque ibidem negotiis Varasdinum ad episcopates domus rediit, ibidemque ad festum Martini permansit.

(Contraversiae inter hunc electum et translatum.)

Interea inter episcopalem plenipotentiarium dominum canonicum Gaal et archiepiscopi Colocensis dominum Stephanum Koncsek subortae controversiae, primo de inventario episcopali, secundo de fructibus anni currentis 1751., quos via facti episcopus occupavit apprehenditque universos. Quod inventarium attinet, sciendum est, dominum archiepiscopum Klobusiczky res plurimas secum Posonium pro usu abduxisse, quae cum in instanti reddi nequiverint, heu quae hominum judicia, quae dicteria audiebantur. Sed domine Deus parce reis. 2do. Negligentia servorum domini Klobusiczky res quaedam etiam periverant. 3tio. Indiscretione adulantium novo episcopo plurimae ad inventarium acceptae non sunt, uti stannum, res lineae, quae tamen, ut complanentur omnia, idem archiepiscopalis praefectus dominus Koncsek coram exmissis capituli Chasmensis primo inventarium vel ipsis in natura mobilibus, vel quae accipere noluissent, effectiva persolutione ad precium, per ipsos episcopales positum, die 21. Novembris terminavit, acceptisque desuper testimonialibus capituli Chasmensis, Colociam abiit, inde per Viennam Zagrabiam rediit, causam fructuum prosecuturas. Quae cum terminate anno hoc non fuisset, anno sequenti referetur.

Indicia pro 13. Novembris Zagrabiae congregatio, effective etiam fuit celebrata sub praesidio domini comitis locumtenentis, prorogataque ad 29. Novembris. In qua relatio ablegatorum diaetae facta, ipsi diaetales promulgati articuli, cum militaribus satis superque actum, tum causa tumultus, tum vel maxime cassae dividendae, et cum secus esse nequivisset, domino Ladislao Kiraly constituto perceptori regiminum 40 numerata milia, et ab ipso officiales | exsoluti. Atque haec praecipua fuerunt. Dominus quoque electus episcopus Zagrabiensis interfuit, et Zagrabiae postea in sua residentia episcopali constanter mansit. Bosnensis autem episcopus, dominus Josephus Chiolnich, adesse noluit, at 13. Novembris Diakovo abiit, ibidemque remansit.

(Mors Wolffgangi Kukuljevich.)

Die 28. Novembris reverendissimus dominus Wolffgangus Kukuljevich, vicarius generalis, archidiaconus Bexin et tabulae judiciariae assessor, a 20. Augusti infirmus, communi bonorum dolore obiit. Fuit vir ingenio velox, doctrinae solidae, sed in capitulo parum amabatur. Honorum perquam cupidus et divitiarum, hinc spe magna erat promotionis alicujus consequendae delusus, ex apprehensione, quod Posonii adhuc ab electo episcopo alter in vicarium fuisset promulgatus, infirmatus, consummatusque. Mors viri tanti magnum in capitulo, summum inter archiepiscopum Klobusiczky et episcopum Zagrabiensem Franciscum Thauszy excitavit incendium, et perpetuam utinam non animorum dissensionem. Rem ut mihi apprime et optime notam fidelitate omni pro posteritatis notitia et veridice narrabo et referam, ut nemo de veritate ambigat. Sed antequam ad rem ipsam descendero, sciendum 1.

(Lis prima inter episcopum electum Zagrabiensem et canonicum Balthasarem Kercselich.)

Dominum electum Zagrabiensem episcopum Franciscum Thauszy a me a pueris cultum et pro singulari patrono habitum fuisse, ipsumque omnem mihi affectum adminus simulative exhibuisse, hinc in anno 1748., dum mortuo Braniugio Viennam appulisset, nihil a me neglectum, quominus amico famularer. Cumque, ut Deo notum, de eodem ejusdemque dotibus a diversis ministris fuissem interrogatus, summa quaequae retuli, ac quavis infula dignissimum pronunciavi. Notumque pluribus reddidi, praecipue archiepiscopo actuali Colocensi Klobusiczkio, cujus eum reddidi ad omnium notitiam familiarem, ut in arce apud eundem fuerit continuus omniumque particeps secretorum. Quare et cum 1749. episcopates vacasset Bosnensis, ipseque pro eodem cum domino Josepho Chiolnich competivisset, eundem dominum episcopum tenerrime Klobusiczkio commendavi, pro efficaci illius opera, ut Bosnensem episcopatum consequeretur. et quamvis dominus eotum canonicus Thauszy in statutione domini comitis Nadasd ad praedia Hrussevecz etc. occuparetur, procuravi litteras ad secretarium gabinetti, dominum Kooh ab eodem Klobusiczkio datas, statimque Viennam exmissas pro eodem Thauszy. Ipso autem admonito, cum Zagrabiam redivisset, litteras ad dominum comitem cancellarium a me scriptas cum efficacissima commendatione procuravi, et in meo cubiculo cum totali et secreta informatione eidem tradidi, aurea summaque recipiens ab eodem promissa. Quarum etiam virtute idem dominus Thauszy die 6. Augusti 1749. in Bosnensem episcopum fuit resolutus, uti opinor. Sciendum 2. Me, qui haec scribo, apud dominum episcopum Klobusiczky sub nomenclatura canonici a latere onus universum portasse, cumque fidelitate omni viro inservire conatus fuissem, meamque sinceritatem expertus ipse fuisset, studuit, si potuisset me beneficio quopiam remunerari, me hercle nec postulante, sed eum idem suam bonam voluntatem saepius coram aliis revelasset, commota plurimorum ira, idealesque nescio quae somniatae mei promotiones, metuebantque in capitulo omnes. me unum omnium singulorumque esse rivalem, ut de his coram famulis quaesti, id in vulgus plane ediderint, quamquis nec ego pro ulla petierim dignitate, nec Klobusiczkio campus fuerit suam in me benignitatem exercendi. Cumque Klobusiczkium brevi transferendum credidissent, ut eidem succedant affectabant, praecipue autem defunctus Kukuljevich, vicarius generalis, qui cum Viennae a Klobusiczky audisset, se pro tiara Zagrabiensi tres duntaxat ex capitulo invenire, videlicet dominum Patachich, Kukuljevich et Kercselich, Kukuljevichio suspectus esse cepi et rivalis maximus, non tam pro me ac pro Patachich adlaborans, hinc ipse rem hanc suis cogitationibus adaugens pluribus ex capitulo communicavit et | clam inimicus effectus, meque etiam Klobusiczkio odiosum et vicissim illum mihi viis omnibus studebat reddere. Sed viri observata astutia sibi ipsi plurimum nocuit. Sciendum 3. Naturali quadam aversione alieno a me esse animo (nec Deum testor superosque, eccur? scire vel fingere possum ipse) dominum majorem praepositum Sigismundum Sinersperg et dominum canonicum Nicolaum Magdich, qui a teneris, dum puer adhuc fuissem, me modo omni semper abominati sunt, neque divina omnipotentia facere talia possem, quibus ipsorum affectum non dicam mereri, sed placere odium possem, ut posterior coram quodam confessus sit, se summe infernum ob odium mei metuere. Uterque autem horum suos in capitulo habet contuberniales, qui eo ipso, si formali in me non ferantur odio, tamen ne offendant illos, etiam miracula patranti adversari debent, adversanturque. Quibus clementissime Deus quaeso indulgeas, uti ego dimitto. Jam hi duo cum caterva sua tantum abest, ut meae studeant promotioni, fortunis, quin modis omnibus ex mala sua voluntate debent impedire. Praeposito autem jurati sunt canonici Chegetek, Koosz. Gaszparich, Gradinszky, Jellussich, Delinich, ut si idola jusserit adoranda, adoraturi sunt. Magdichius modernum episcopum Bosnensem possedit plane, tum canonico Reesz mirum quam colligatus, qui dein facile pro suo agendi modo persvadet omnia, quae Magdich imperat. Sciendum 4. Ex parte suprafati majoris praepositi ad acuendum ipsius odium istud etiam accessisse, quod postquam ipse vicariatum resignasset, summisque precibus adursisset non minus ac praemiis, ut officium generalis vicarii episcopus Klobusiczky domino Adamo Chegetek conferret, iste tamen resolutus non fuisset, sed Wolffgangus Kukuljevich, tanquam in juridicis magis versatus, utpole tabulae judiciariae assessor. Istud ut aegerrime tulit praepositus, ita falsissime putat, hanc Chegetekii exmissionem me navigante factam fuisse. Accessit ad haec novi consistorii voto omnino meo erectio, quod idem praepositus ferre nunquam potuit, censens errorum quasi suorum fuisse suppletivum. |

Sciendum 5. Sub Klobusiczkio totius ferre status regulationem intercessisse, praecipue militaris, uti ex superioribus patet. Et cum ille quandoque locutus fuisset pro regiorum mandatorum executione, in fine ipsi omnia attributa fuere, uti praedialium submissio dicationi etc., ut superius notatum. Et cum idem tanquam exter, horum notitiam habuisse non supponeretur, ad me omnia derivabantur. Sed omniscie Deus, qui noscis omnia, scis, me occasione illa neque Zagrabiae sed Viennae fuisse, nec quid ageretur scivisse, rem tamen consensu totius capituli factam fuisse. Immo dum Viennae existens factam intellexissem Suae Majestati oblationem, epistolas detinuisse, semperque fuisse contrarium. Cumque advenienti Viennam Klobusiczkio et a me detentas litteras apperuissem et fusissimo scripto repraesentassem, hanc oblationem nec esse expedientem ipsi nec clero, quin neque fieri potuisse, idem episcopus cum canonico Kukuljevich sese mihi opposuerunt, objicientes me non esse doctiorem toto capitulo, atque ob illam repraesentationem diminutam multum episcopi gratiam sensi, praecipue quod ad dominum consiliarium Klimo ac patrem Vanossi accessissem rogando, ut ab opinione illa episcopum avocarent. Quod ab ipsis factum, sed ille capituli opinionem subtexebat, confirmante Kukuljevichio. De quibus testari potest etiam dominus episcopus Klimo, et testatus est coram ablegatis capituli ad diaetam dominis Putz et Chegetek, uti ipsi mihi retulerunt. Attamen quamvis res ita sit, ego culpor feriorque. Idem quoque episcopus, cum majores a capitulo summas accepisset mutuas, licet ego neque vel numum levaverim, vel dandum proposuerim, sed canonicus Knkuljevich semper, attamen istud quoque ad me referebant. Sciendum 6. Quod actualem dominum episcopum concernit, quamvis a denegato mihi allodio suo in Nova villa habito (quod attamen mihi se daturum coram ipso episcopo aliisque iu coena apud episcopum promiserat) statim alium, ac ut canonicus fuerat, apparuisset, quod coram Deo scire possem, offensionis causam vel ansam nullam aliam praebuissem, quam quod idem qua Bosnensis episcopus, dum parochias aliquas Sclavonicas ad se pertinere voluisset, eatenusque sua repraesentatio Viennae facta Zagrabiensi episcopo per cancellariam submissa fuisset, demandante mihi episcopo, | cui ab arcanioribus fueram, per me eidem repraesentationi suae satisfactum fuisset. Confiteor, me eandem ad repetita episcopi mei mandata suscepisse, neque secus ac ad suspitionem tollendam, quod partes illas episcopus Bosnensis virtute a me sibi communicatorum cuperet appropriare. Ob quam episcopi suspitionem mihi licitum non fuerat vel domino Bosnensi scribere vel eundem Posonii nisi clam visitare. Hunc autem, mei neglectum, quod aegrius tulerit dominus episcopus Thauszy, adverti omnino, sed episcopi servo contra mandata domini sui agere nec tutum nec expediens erat. Hac sua Bosnensis repraesentatione Zagrabiensem episcopum Klobusiczky gravissime offenderat, ut non semel mihi objiceret, qualem virum eidem olim commendaverim. Ratio offensionis fuerat, quod ad schylam (sic) Zagrabiensem posuisse videretur. Equidem domini Kooh consilio, ut inquietudinis notam evitaret, nullas volebat ad aulam repraesentationes, ne obstaculum consequendae primatialis dignitatis, cujus spe alebatur, incurrat, Bosnensi autem parochias simpliciter cedere, notam incuriae in cancellaria metuebat, quare amicas eidem Bosnensi episcopo Thauszy dedit litteras, ut ab ejusmodi praetensione supersederet, illo autem depraecante, me aurigam Bosnensis esse suspicabatur, Kukuljevichio suspiciones adaugente, hinc factum est: ut alienissimo a Bosnensi Klobusiczkius esset animo, neque me statim ad diaetam duxisset, ne suppeditem Bosnensi argumenta, ut constanter suspicabatur. Advertit etiam dominus Bosnensis, alienum a se Klobusiczkii animum, sibi omnimode adversantem, ne eidem successor daretur, et cum me, dum Posonii fuissem, jam ad se tardius et unica duntaxat vice comparuisse vidisset, et insalutato abivisse observasset, facile suspicari cepit, me quoque eidem adversari, quin Klobusiczkianae malae in se voluntatis autorem esse, quod tamen nuspiam. Heu, quae non facit suspitio. Sciendum 7. Factis, ut superius dictum, a Sua Majestate sacratissima promotionibus cum suprafatus Bosnensis episcopus dominus Franciscus Thauszy in Zagrabiensem promoveretur, omnium studium eo conversum est, ut ejusdem forent directores suasque gratias consequerentur, illorum etiam, qui illum ut canonicum | nec pati nec videre poterant, nec mortuo Braniugio vel pro episcopatu candidarunt. Hinc catervatim ad eundem Szlanyam, Varasdinum profecti sunt, milies mille maledicta odia in me proferentes, quae nec omnia scio nec reffere alia possum, nisi quae vel ab ipsis audivi, vel ab aliis, quibus ipsi revelarunt. Videlicet 1. me omnium causam esse a Klobusiczkio factorum, 2. arcem a me spoliatam esse, ex eo, quod res meas ex eadem abduxerim et millii modios 100 a me a praefecto episcopali emptos, 3. me Klobusiczkium actualiter protegere, 4. me plura contra episcopum locutum fuisse, lamentatumque signanter, quod domus mihi ruinosas reliquisset, quod mobilia sua omnia accepisset, vineam neglectam, ubi tamen gratia mea episcopatum consecutus fuisset. Ego alia pluraque non audivi, proinde nec refero. Sed Deum superosque testor, me nec verbum fuisse locutum, minus lamentatum, stultum equidem vel imaginari esset, quod gratia mea episcopatum obtinuisset, cum hoc notorietate publica a gratia dependeat principis, qui jure patronatus fungitur. Sed nec praetendere domus mobilia potui, nec unquam reperietur homo, coram quo fuissem lamentatus, immo armare milii unum dono dedit abiens. At poterant fingere haec et alia adulatores et inimici et finxerunt indubie, ut non solum alienum sed inimicum plane effecerint episcopum. Hinc ab eodem redeuntes fecerunt illius in me odium publicum cum assecuratione, quod toto vitae suae tempore nec minimam mei sit habiturus reflexionem. Measque de adepto episcopatu congratulatorias unus retulit et quod vehementer dolebam, legendas offerebat omnibus cum mei prostitutione et risu. ac si nescio quaepiam vel postulassem. Immo hi ipsi aucupatores gratiae, ut a me extorquerent quaepiam, ab electo episcopo redeuntes plurima coram me evomebant, sed quod referent, nihil obtinebant. Quin dum rem similem ipse secretarius Paxi attentasset mecumque in horto obambulans meo colloqueretur, me confiteor lamentante, quod aeterna mei ab episcopo in vulgus sparsa esset derelictio et abominatio, quae honori episcopali plus quam meo derogaret, ex eodem didici | observavique plurima, quod verissima omnia ejusmodi forent spargamenta. Quare ne bilem episcopo moveam, tanquam execratus, ut olim Hieronymus mortuo papa Damaso, sic ego, abeunte Klobusiczkio, secreto neglectimque vivere constitui elegique, eremum mihi domum meam constituens nec cum ullo vel tractare serio volens, quousque assentatorum tempora non mutentur. Jam his praemissis ad historiam. Kukuljevichius, ut superius dictum, vicarius fuerat generalis suaque diuturnior infirmitas Klobusiczkio nota fuerat, hinc in casum eventurae mortis mihi suoque praefecto in mandatis dederat, ut hanc eidem staffetaliter significarem. Die 27. Novembris percrebuit rumor, Kukuljevichium mortuum esse, mihique istud ab affine meo Francisco Hadrovich fuerat revelatum. At compertum est, eundem vivere, hinc nescio quis rumore deceptus Klobusiczkio mortem ejusdem staffetaliter scripsit, quod et ego sequenti die, cum mortuus fuisset, morte mihi statim ab avunculo meo Adamo Ztepanich significata, brevissimis perscripsi litteris, significando viri mortem ad mandata excellentiae suae. Mei autem promotionem nec ursi, tum ob male effectos mihi canonicos, cum quod sciret ipse servitia mea, potissimum autem quod Patachichium ominabar successurum. Meas Pestini die 2. Decembris accepit archiepiscopus, et eodem die ex Gedelo mihi rescribit per Viennam staffetam dirigendo, his formalibus: Redditae sunt mihi dominationis vestrae litterae, quamvis alias jam praevie ab alio scriptas accepissem. Doleo viri mortem, eidemque hodierna missa parentavi, justaque solvi. Patachichum archidiaconum Bexin resolvi successorem eidem, dominationem vestram reverendissimam in Goricensatu (sic) dedi, utinam quid majus conferre quirem, canonicatus candidationem praestolor et in aliena domo scribens, plura alias, constanti affectu maneo. Zagrabiae interea cum ominarentur omnes, me Kukuljevichio successurum, qui id, quave ratione impediant studuerunt. Quare duae praemissae staffetae, mini attributae, quamvis priorem Deo notum non miserim, neque sciam, a quo missa est, aliam | quoque non ego, sed domini Koncsek uxor sumptibus archiepiscopalibus promovisset. Interim meas fateor litteras continentem, et hac scriptionis ratione crimen me laesae Majestatis incurrisse credebant, quare et a postae magistro testimoniales requirebant, quis staffetam misisset? quando et circa quod tempus? Volebant equidem, me adhuc ante mortem Kukuljevichii scripsisse, quod tamen inimicando fingebant. Conclusum itaque laboratumque, me nullatenus successurum, hinc frequentissima consilia, consultationes continuae, an non jus patronatus electo competat episcopo, promovendorumque institutio canonica. Actor reique promotor fuit Paxi canonicus, primumque de hac re conciliabulum in domo domini Chegetek fuerat. Ergo vigore donationalium episcopatus (in quibus de jure patronatus nec mentio) putabatur, episcopo jus quoque patronatus competere omniaque quae lubet adulantibus ob spes promotionum omnibus. Die 2. Decembris missae ad capitulum donationales et relectae, positaque a domino custode Putz quaestio, utrum vigore harum jus patronatus episcopo competat, quod episcopus petat capituli sententiam. Altissimum tacuere omnes, neque quisquam vel verbum protulit. Hinc cum tacerent singuli, idem dominus Putz Paxio episcopales donationales restituit subjungens: ut intra triduum quadriduumque cogitarent omnes, ac prolata quivis sua sententia, responsum episcopo daretur. In hoc ipso tamen consistorio canonicus Kercselich perlectis donationalibus admonendum ad quos attinet episcopum pronunciavit, quod in aliorum antecessorum suorum collationalibus expressum fuisset, et abbatiam eidem episcopatui unitam. in modo autem electi Francisci Thauszy et abbatiam beatae virginis Mariae de Topuszka a Zagrabiensi episcopo possideri solitam, ne stylus mutatio successive exemplo praepositurae sancti Petri de Posega etiam possessorium mutet. Res ut acta a tot tantisque relata episcopo, qui hanc observationem Kercselichii ex turbido et superbo ingenio profluxisse pronunciavit, per ita est respondentibus adstantibus. |

Cum tamen et super isto interrogatus fuisset, uti intellexi, dominus Raffay vicecomes, reposuissetque sciscitantibus, admonitionem non vanam fuisse Kercselichii, episcopo et istud relatum, qui primo reposuit, hac re Kerchelichio nil praejudicari, 2. idem ac synonima esse vel unitam vel possideri solitam. Ergo palam de jure patronatus nil actum est, clancularie autem plurimum. Consultae Jesuitae. Pater Jambressich, theologiae secundarius professor, putans se regale quodpiam habiturum, per dialectica ratiocinia tulit pro electo sententiam. Pater econtra Karina aliique pronunciarunt, vi canonicarum legum nullatenus istud episcopo electo competere. Elapsi et sex dies, nil de his actum publice, tandem die 9. Decembris staffetaliter ab archiepiscopo Klobusiczky venit resolutio, in archidiaconum Bexin resolvi dominum Adamum Patachich, in archidiaconum Goricensem Balthasarem Kercselich, de canonico autem nullam fecit mentionem. Die 10. Decembris habitum solenne consistorium, postulataque canonica institutio promotorum. At canonicus Paxi aeque ab electo hos declarari retulit, videlicet: Bexin Adamum Patachich, Goricensem Josephum Pogledich, Kemlek Nicolaum Magdich, Vaska Josephum Galliuff, quos jam Posonii nominaverat, canonicum vero Balthasarem Petkovich, parochum in Magierovo. Quid factu opus? serio consideratum, praeposito illiusque commensalibus pro electo stantibus hac ratione unica, quod electus in se assumat omnia, aliis omnino tacentibus. tum canonico Kercselich proloquente, quod vi canonicalis obligationis censeret ipse: 1. ut evictio scripto vel saltem coram capitulo Chasmensi detur, 2. quod capitulum exequi nullatenus deberet, neque possit alterutram promotionem, nisi postquam constiterit, qui legitime electi forent. Hoc autem vel probent jus patronatus praetendentes episcopi, vel per eosdem electi, capitulum autem in indifferentia maneat, hacve ratione et Viennae et Romae, si eorum res devenerit, semper laudandum fore. Placuit multis opinio, | assentirique videbantur. Attamen, cum declaratio Paxii non fuisset capitularis, ipseque circa canonici promotionem variasset, asserens postea, se de canonico non bene abservasse episcopum, de candidatione actum consultatumque. Candidarunt in fine Paulum Goymerecz, parochum Bisztricensem, Georgium Delinich, sublectorem, Franciscum Popovich, parochum Crisiensem, Balthasarem Petkovich, parochum in Magierovo, Joannem Kukuljevich, parochum in Mihovlyan, et Nicolaum Thauszy, ex puro respectu episcopi, parochum in Kupinecz, hosque candidatos archiepiscopo submittendos resolverunt, et effective 12. Decembris litteris capitularibus submiserunt postulando resolutionem canonici. Qua ratione jus patronatus in archiepiscopo agnoverunt. Viso hoc candidatus Dellinich noctu cum litteris e consilio avunculi sui Chegetek ad me comparuit, miseruntque commendatorias ad archiepiscopum staffetaliter cum titulo a me scripto, metuebant enim, offensam episcopi, quod inimicis licet feci beneficium, egoque rursus staffetam misisse declamatus ringente episcopo. Interea die 14, venit ad capitulum ab archiepiscopo littera, quod is jam Romae praeconizatus esset, adeoque sua cessaret jurisdictio. Cum autem de electi Zagrabiensis praeconizatione non constitisset, vicarius capitularis dominus Adamus Ztepanich constitutus est. Archiepiscopus critizatus in pluribus, praecipue in factis a se promotionibus, quod videlicet jam cessante jurisdictione sua easdem fecisset, quare dominus Chegetek et Koosz ad electum episcopum missi cum postulatione vacantis canonicatus, qui reduces, superius a Paxio declarata, capitulo retulerunt, electum suprascriptas facere promotiones. Orta quaestio, an eosdem instituere etiam possit electus. Praeposito sustinente, Kercselichio negante, aliis altissime tacentibus, tandem in fine, cum rationes meas nec audire velle viderentur, ego actui huic solenniter contradixi |

Interrogatus duntaxat, cujus contradicerem nomine, reposui: meo privativo, qua canonicus Zagrabiensis vocemque habens in capitulo. Tum subjunxi: ne putent me ideo contradixisse, quod ab electo non sim nominatus, scripto si volunt resignare paratus sum, quod nunquam archidiaconus esse velim. Sed Deo notum est, quod hanc contradictionem faciam qua fidelis, ne regalia in regno Croatiae inducantur et quidem per clerum ipsum, sique volunt, martyres Anglicanos imitari paratus sum. Dominus canonicus Putz lectorem supplens contra perpetuam archidiaconatus cessionem protestatus est, neque ut scribam admisit. Alios nomen regaliae exhorrescere fecit, consequenter tacentes canonico duntaxat Malenich mihi ad aures insussurante, quod mecum sentiat, at loqui sibi non fidat, canonico autem Szkerba meam fortitudinem admirante et extra consistorium coram aliis dicente, me, virum omnino fortem esse. Atque ita 14. Decembris dissolutum consistorium. Cumque domi legissent libros, nemo capitularium fuit, qui mille sibi scrupulos non fecisset, quod in regaliam consenserint, sese tamen solabantur, quod siluissent. Res tota quanta per singulos detecta episcopo, et cum nescirem, qualiter quibusve modis, domum adveniens, mori etiam resolutus, quid factu opus cogitabam. Cum autem vilissimos quosque de re secrete in consistorio acta loqui observassem, consangvineis meis nescio quae metuentibus, tandem staffetaliter universa Suae Majestati, comiti cancellario, domino consiliario baroni Patachich, archiepiscopo Colocensi, significavi, contradictionis tenorem iisdem submittendo, ac etiam eandem scripto ipsi domino electo episcopo exhibendo cum hac prolocutione: Cum notum vulgo foret etiam, me heri actui capitulari contradixisse, indubie illustrissimae et reverendissimae dominationi vestrae quoque innotuit, qualiter autem quibusve rationibus hanc contradictionem posuerim, sequenti, quod peto suscipi, scripto declaro. Accepit ipse scriptum, tum addidit: Ego nil quaero aliud, quam ut pro futuris casibus et temporibus prospiciam, saltem scietur, quis jus habeat nominationis. Quibus auditis recessi.

(Porro contradictionis tenor et continentiae hae fuere.)

Quoniam divina, canonica omnique humana lege sua unicuique competeret jurisdictio, neque fas esset, praecipue in ecclesiae ecclesiasticisve rebus, sine legitima praevie habita potestate sese ad res ecclesiae, signanter quae clavium sunt, immittere, minus potestatem clavium usurpare, ut talismodi ipso facto pro haeretico in orthodoxa Romana ecclesia habeatur. Quod non solum oecumenicorum conciliorum decretis sanctorumque canonum sanctionibus conforme foret, sed P. 1. T. 11. quoque apostolicos Hungariae reges quamvis vicaria vicarii Christi potestate, adeoque amplissimis privi­legiis, usu etiam imperturbato roboratis gaudentes, episcopos, archiepiscopos a Romano pontifice confirmandos causa scilicet defectus potestatis clavium, quae in coronatis principibus non adesset communi catholicorum sententia et consensu, praeciperet, regnantisque actu feliciter Mariae Theresiae pro ipsius apostolicae religionis zelo exemplo confirmaretur quae tametsi vicaria pontificis potestate in ecclesia Hungarica uteretur, ac consequenter in ecclesia metropolitana Strigoniensi, prouti et collegiatis Posoniensi et Scepussiensi 1748. archidiaconos, canonicos, pro jure patronatus suo constituisset, attamen archidiaconorum (utpote jurisdictione ordinaria gaudentium, ac vicariorum perpetuorum episcopi, ut eorum jurisdictio nec morte episcopi exspiraret) canonicam institutionem vicario capitulari committere dignabatur, per eumque effective ad publicam notitiam fuere instituti non ratione ex alia, quam piissima domina ne vel umbram regaliae praebuisse videatur; cum autem dominus electus episcopus Zagrabiensis, quidquid sit de praetenso per ipsum jure patronatus, jurisdictione prorsus nulla vi suae regiae nominationis gauderet, sed neque secundum canonicas patriasque leges gaudere posset, antequam sua praesentatio a Romano pontifice confirmetur, institutio autem archidiaconorum actus jurisdictionis clavium esset; ideo capitulariter eidem adjudicatae archidiaconorum institutioni, qua orthodoxae Romano-catholicae filius, tanto fortius quod indignus sacerdos et hujus capituli commembrum in regno Croatiae hactenus illibate Romanocatholicam fidem profitente, quin virtute tot tantorumque diaetalium articulorum, signanter 86. 1723. et 46. 1741. aliorumque profiteri debente ad excludendam | regaliam orthodoxae fidei alienam, quin haereticam, forma omni meliorique quo fieri potest modo solennissime contradico et protestor, congressumque illum diei 14. Decembris nullatenus capitularem fuisse vel pro tali censeri debere, neque me pro tali eundem habere, virtute praesentium declaro, superindeque si opus fuerit authenticam recognitionem mihi a capitulo exhibendam semper omnique tempore peto et reservo. Huic autem episcopo electo exhibitae scripto contradictioni adjeci in pagina alia folii ejusdem etiam rationes, quae ad hoc me permoverunt. Videlicet 1. Metum regaliae formalis, quae quid sit docent autores et vix vel fingi ratio posset, qua actus iste a regalia posset excusari, cum de praeconizatione minus intronizatione electi nihil constaret. 2. Quia Tridentinum concilium omnesque canones jurisdictionem requirunt in delegante ad hoe ut eam possit delegare, carens enim jurisdictione quomodo alteri eam conferret. 3. Quia non videtur ratio, cur parochi a saecularibus praesentati deberent ab episcopo institui, si nunc solus praesentationis praetensus titulus jus quoque institutionis attribuit. 4. Quod in anno 1423. capitulum totum Zagrabiense suspensum interdictumque fuerit, eo quod Benedictum episcopum Zagrabiensem ante Romanam confirmationem jurisdictionem exercere permiserit, ipseque Benedictus depositus, et capitulum ad intercessionem regiam per legatum apostolicum, Buda Zagrabiam venientem, post biennium primo fuerit absolutum, uti in actis capituli, si exquirere volunt, invenietur. Immo secundum canones suspensio latae: sententiae esset. Quare si Romae casus innotesceret, nescio quid Roma dictura? Caeterum quia mihi ut canonico cura honoris ecclesiae et capituli incumberet vi juramenti praestiti, Cabassutius autem, Pontas, Gibert, Reifenstuell passimque canonistae docerent, in iis, quae fidem sacrosque complecterentur canones, vel unico canonico contradicente nec actum capitularem esse, neque poenas canonicas, sive ferendae sententiae, etiam alias de capitulo incurrere, hinc pro servando totius capituli singulorumque canonicorum honore contradicere debui, supplicans, ut ante condemnationem urbi et orbi factum meum communicetur. |

His per me et episcopo et capitulo praesentatis, cum graves habuissent observationes, praepositus major infirmatus est, neque ex domo exivit amplius, plurimi visis libris mihi egerunt gratias. Canonicus Gaszparich in ecclesia ante aram sancti Ladislai in invidiam episcopi et canonicorum debaccatus est asserens: hos labyrintos ex nullo alio profecisse fine, ac ob mei promotionem, episcopumque paratiorem esse, ut haereticus sit, quam ut meae promotioni consentiat. Quisquis alter electus fuisset, nec verbum diceret. Quod dum ego objecissem coram episcopo adulantibus, mirabantur, quomodo haec mihi innotuerint. Metuentes, ne Viennam vel Romam recurram, hinc per omnia petiit Gaszparich, ut suum tacerem nomen, ipseque a Paxio fuit eatenus repraehensus. Quare et ex me solicite in sacristia expiscabatur, an Romam scripserim ? Reposui: Non. Sed et licet scriberem, quid tum? reposuit idem, quod scirem ipse ex legibus Hungaricis. Egoque subjeci; Scio aliud esse Romam scribere per modum - consilii et quaestionis, aliud per viam primae instantiae et aliud per viam appellationis. Caeterum cum sciverint, me Viennam submisisse staffetam, uti et superius fassus sum, episcopus quoque Viennam scripsit. De quo inferius.

(Mea autem ad Suam Majestatem haec fuit expositio.)

Sacratissima etc. Praeteriti mensis die 28. mortuo archidiacono Bexin Wolffgango Kukuljevich, contra praxim usumque hactenus saltem in ecclesia Zagrabiensi observatum, mota est inter nominatum archiepiscopum Colocensem, tanquam verum indubitatumque hujus ecclesiae dioecesanum, quousque apostolica Romana authoritate a vinculo Zagrabiensis ecclesiae non absolvatur, et a Vestra sacratissima Majestate electum Zagrabiensem, ante apostolicam confirmationem secundum canonicas leges universarum in orbe orthodoxo praxim ecclesiarum nulla prorsus jurisdictione pollentem, minus ea sine regaliae nota fungi valentem, de jure patronatus vacantium beneficiorum ecclesiasticorum quaestio. Cumque lege nulla desuper definitum quidquam comperiretur, quin ad legum patriarum tenorem soli Majestati Vestrae jus patronatus etiam beneficiorum minorum, haud refragante articulo 16. 1741. consequenter Majestatis Vestrae sacratissimae competeret. Hocve idem etiam fere ad annum 1668. saltem in Zagrabiensi ecclesia religiosissime observabatur, in qua beneficiorum ecclesiasticorum vel ipse rex collator fuerat vel is, cui a rege per distinctam regiae gratiae medio cancellariae super jure patronatus expeditionem indulgebatur. Hinc saepe Croatiae bani, saepe ipsi Zagrabienses episcopi, quandoque archiepiscopi Colocenses, frequentissime aulae regiae cancellarii, quin sub Mathia rege Joannes Vitezius, qua episcopus Varadiensis, jure patronatus vacantium in ecclesia Zagrabiensi beneficiorum de gratia et collatione juris principis gaudebat, prouti haec non solum ex ecclesiae hujus monumentis forent certissima, sed indubie etiam in protocollis aulico Hungaricae Majestatis Vestrae sacratissimae cancellariae invenientur. Egoque in dubium vocanti comprobare semper paratus sum. A Francisco Erghelio, qui fors ultimus super jure patronatus hujus ecclesiae donationes regias distinctas acceperat, passim Zagrabienses episcopi beneficia universa, etiam praeposituras et abbatias conferebant, ita tamen, ut jam Romae ad mentem 1. tt. 11. confirmati ejusmodi jure patronatus uterentur. Hinc licet comes Emericus Eszterhazy 1722. ad Vesprimiensem sedem translatus fuisset et 1723. successorem Georgium Braniug, mediante donatione regia bona occupantem et temporali jurisdictione pollentem, habuisset, attamen vacantia ecclesiae hujus beneficia per mortem trium in anno 1724. canonicorum non electus Braniug, at ordinarius dioecesanus Eszterhazius tanquam necdum a vinculo Zagrabiensis ecclesiae liberatus ad publicam notorietatem contulit, ut ex tunc promotis hodiedum viveret canonicus Josephus Pogledich, qui istud productione suarum donationalium roborabit. Et quamvis idem Hungariae jam primas Eszterhazius etiam in locum demortuorum 1727. tanquam ordinarius Zagrabiensis potuisset, tamen conferenda reliquit successori beneficia, qui illa post sui Romae factam confirmationem 1728. mense Februario (docente protocollo ecclesiae Zagrabiensis) distribuit, suscepta Viennae die 7. Martii 1728. consecratione. Quorum exemplo | dominus quoque archiepiscopus electus Colocensis Franciscus liber baro Klobusiczky tanquam ordinarius archidiaconatum Bexin consiliario Majestatis Vestrae sacratissimae baroni Adamo Patachih contulit, me ipsius loco archidiaconum Goricensem nominando. Et licet capitulum ipsum Zagrabiense per postulationem canonici die 12. Decembris factam hanc in electo archiepiscopo Colocensi potestatem agnovisset, attamen dum vigore expeditionis canonicam institutionem nos nominati archidiaconi ursissemus, quod electus Zagrabiensis jus patronatus sibi competere praetendisset ac ipse etiam vigore praetensivi juris patronatus promovendos nominasset, capitulum ab institutione canonica praescindendum putavit, quousque compertum non fuerit, qui ex nominatis legitime electi forent. Accidit autem, ut idem archiepiscopus Colocensis, tanquam Romae praeconizatus de dato 4. Decembris, Pestino 1751. suam expirasse in dioecesi Zagrabiensi ordinariam jurisdictionem, significaret. Consequenter cum die 2. Decembris in vacantia beneficia promovisset nominatos, quo jam cessavisse sua jurisdictio crederetur, per electum Zagrabiensem episcopum nominati die 14. Decembris capitulo instituendi videbantur. Quamvis de electi non dicam intronizatione, sed neque praeconizatione constaret, quin probabilius ex praxi Romanae curiae feriasque ejusdem nec hodiedum fieri potuisset, vicariumque generalem non electus at capitulum tanquam vacante sede constituisset, adeoque dioecesis sede vacante esset, consequenter secundum praxim usumque omnino indisputabilem, quoniam a Vestra Majestate sacratissima 1748. luculenter in capitulo Strigoniensi testatum, jus patronatus ad Vestram Majestatem sacratissimam devolutum legitime haberetur; exemplo anni 1628., ubi in hac Zagrabiensi ecclesia, ejusdem monumentis sine dubio attestantibus, dura demortuo canonico Zagrabiensi Franciscus Ergelius, electus Zagrabiensis et super beneficiorum ecclesiae hujus distincto pollens privilegio regio, collatione beneficia per mortem canonici vacantia litteris suis ad capitulum Szimeghino de dato 28. Octobris datis conferre voluit, ipsique postulatio | a capitulo facta fuisset et quidam Nicolaus Medak, electi sororius, resolutus fuisset, archiepiscopus Colocensis Joannes Thelegdi institutionem nominatorum ab electo factam sub censuris prohibuit, eo quod electus Romae confirmatus non fuisset, ac ad se institutionem pertinere, qui u et nominationem praetendebat. Electo episcopo Zagrabiensi praetensioni archiepiscopali contradicente, capitulo autem Zagrabiensi ad Ferdinandum tanquam Hungariae regem pro resolutione supplicante, idem Perdinandus juris sui resolutionem esse respondit, eo quod, electo confirmato non existente, sedes pro vacante haberetur, neque super collatione juris patronatus beneficiorum electo Francisco Erghelio elargita, intentio regia, quam ad mentem sensumque canonicarum legum esset, vigore quarum antea Romae confirmari, quam jurisdictione uti electum oporteret, hinc et Ferdinandus quendam Joannem Mixa Zagrabiensem resolvit canonicum, testantibus non solum ecclesiae hujus protocollis, sed et cancellariae aulico Hungaricae Majestatis Vestrae sacratissimae. Et merito quidem, quoniam jurisdictio clavium per bullas Romani pontificis ab episcopis obtineretur, institutio autem praecipue in archidiaconis, tanquam de canonica lege perpetuis episcopi vicariis, jurisdictionem supponeret actusque spiritualis esset, ut sine simoniae vitio vendi nullatenus valeret. Hinc cum electus meus Zagrabiensis jurisdictione omni careret ad mentem canonicarum legum, quin orthodoxae fidei canones attributae eidem instituendi potestati (quidquid sit de patronatus jure) fine potissimum eo, ne regaliae consensisse videar, prouti et sacratissimae Majestatis Vestrae juribus derogasse, die 14. Decembris capitulari actui solenniter contradixi et protestatus sum, uti ex hic annexa sub A contradictionis et protestationis formula genuine patebit, intendens (Deum testem vocare audeo) illud etiam, ut honori tam capituli, cujus commembrum sum, quam et electi episcopi consulerem, ne aut idem capitulum suspensionis poenam et interdicti incurrat, aut idem dominus electus incommoda, quemadmodum 1423. tempore Benedicti Zagrabiensis episcopi accidit, qui aeque in jurisdictionem sese immittens, antequam Romae confirmatus | fuisset, ab episcopatu depositus, capitulum autem biennio suspensum interdictumque exstitit, ita canonicis exposcentibus legibus, vel unico autem ex capitulo contradicente, canonistis suffragantibus ac docentibus, salvari capitulum singulaque ejusdem membra. Quia attamen non obstante mea ut Romano catholici obligatione, qua regaliae assensisse non debebam, neque in vasalistica devotione sacratissimae Majestatis Vestrae subditali munere, vi cujus voto meo praejudicare juribus sacratissimae Vestrae Majestatis me non decebat, minus ut commembro capituli cujus honori prospicere obligabar, factum meum ut error gravissimus crimenque inobedientiae ac in electum episcopum despectus etiam contra tenorem donationalium Majestatis Vestrae sacratissimae electo episcopo datarum reputaretur, ac palam publiceque cum nescio quibus minis depraedicaretur, ideo sacratissimae Majestati Vestrae universum factum meum debita sinceritate ac veritate exponere et repraesentare volui, de genu humillime supplicando, ut illud examinare dignetur. Et si sacratissimae Majestatis Vestrae oraculo excessisse vel deliquisse adinventus fuero, exorata venia, omni poenae a Majestate Vestra sacratissima imponendae me subjicio, sin a crimine immunis fuero judicatus, potentissimam Majestatis Vestrae protectionem exorando ac sententiam decisionemque praestolando in vasalistica subjectione emorior. Zagrabiae 14. Decembris 1751. obedientissimus subditus et capellanus Balthasar Kercselich, de gratia et naturali Majestatis Vestrae sacratissimae clementia abbas sanctorum Petri et Pauli de Kacs, alias canonicus Zagrabiensis m. p.

Haec talisque fuit a me ad Suam sacratissimam Majestatem expedita supplicatio, datis quoque litteris ad comitem cancelarium Leopoldum de Nadasd, in quibus ea, quae canonici juris essent, quidve regalia, fusius deduxi, ac ipsam ad Suam Majestatem instantiam cum protestatione superius posita inclusi. Baronem item consiliarium Patachich, cui prouti et archiepiscopo Colocensi universa cum supplicis ad Suam Majestatem ac protestationis copia exmisi... |

Examinata serio Viennae omnia universorumque facta Suae Majestati relatio. Cumque theologi quoque ac canonistae suam pro me opinionem dedissent Viennae, meamque reclamationem et factum votis suis probassent, mihi medio cancellariae ita responsum est. Sacrae caesareae regiaeque Majestatis dominae dominae clementissimae nomine domino Balthasari Kercselich abbati infulato sancti Petri de Kacs et cathedralis ecclesiae Zagrabiensis canonico benigne significandum, alte fatam Suam caesareo regiam Majestatem conscientia benefactorum suorum laetari plurimum, ac mandato suo ad capitulum expedito causae finem posuisse, hocve pro notitia et directione sua clementer intimari jussisse, cui in reliquo gratia et dementia sua caesareo-regia benigne ac jugiter propensa manet. Per summefatam caesareo-regiam Majestatem Viennae 19. Decembris 1751. Andreas Moritz manu propria. Comes autem aulae cancellarius plenas consolatione et laude orthodoxi zelus dedit litteras. Patachich quoque dedit duplices: arcaniores, quibus illud etiam aperuit, Majestatis Suae mentem fuisse, ut nominetenus installandi jubeamur, immo per regiam illico expeditionem, ipsum tamen utrumque impedivisse, primum ne actores fuisse observenmur, alteram ne universi Hungariae episcopi sese jure patronatus privatos sub illius initio arbitrentur, adeoque succenseant; alias, quas in capitulo etiam legendas postulavit, uti et relatae fuerunt, quibus tenorem mandati considerandum commendat, praecipue in verbis pro hac duntaxat vice, rogatque, ut capituli commembrum, ut regiae voluntati respondeant. Venit ergo strictissimum mandatum ad capitulum, ut pro hac duntaxat vice sese sub indignatione regia usui et consvetudini hactenus in ecclesia Zagrabiensi servatis se accomodent, institutionesque secundum usum factas exequantur. |

Exhorruit ad hocce mandatum capitulum, quidve facere debeat, satis superque cum episcopo consultatum, et causa mei publica non celebrata consistoria, sed ad praepositum qui vocabantur conveniebant. Variisque habitis consiliis, videbatur aliquibus, mecum lite procedendum, tanquam qui in tale discrimen posui capitulum, hinc denuo ad postae officium pro recognitione staffetarum exmissum, submittente ad me postae magistro, quid facere debeat. Cui reposui: illum vi officii testimonium dare nequire, me autem ipsum nunquam negaturum, quin cuivis poscenti scripto daturum, binas quod staffetas exmiserim, pluresque missurum, si indiguero, cum publico officio mihi fungi liceat. Hinc et die altero palam de hoc fui lamentatus. Aliis autem videbatur tutissimum, si me ad resignationem disponere possent. Quae et dispositionis provincia domino canonico Reess fuit commissa, qui hac de re mecum saepius pluriesque egit. Praepositus ipse major in festo domini protomartyris Stephani me vocari curavit, ac praeparato jam ad mensam crucifixo duobusque luminaribus cum fletu maximo elevatisque manibus per Jesulum incarnatum et sanctum Stephanum lapidatum obsecrabat, ut in his gravissimis capituli circumstantiis idem capitulum adjuvarem. Me omnino et velle et obligari reposui, et effective per interpositam contradictionem satis adjuvisse, dum a regaliae nota capitulum vindicavi, modo autem nescire, cum neque sciam aliorum scrutinia. Ipse dein me ad resignationem cogebat. Consensi, virtute etiam meae in capitulo declarationis, sed ut praevie declararetur, cui debeam resignare. Volebat ipse, ut electo episcopo, at recusabam ego, causa potissimum factae in aula praesentationis, ne mihi videar a memetipso alius, subtexens coram praeposito, me illi resignare non posse, per quem nominatus non fueram. Sed in fine promisi recepique, me aulae resignaturum, quod et Reessio responderam. |

Dominus autem declaratus Posonii lector, pro nunc prolector, Stephanus Putz a me ad aulam responsorias compillari expetiit, quod et praestiti, quamvis nec missae nec probatae fuerint. Quarum tenorem inferius dabo. Interim recepto hoc mandato capitulum regio, quod per canonicum Putz episcopo fuerat communicatum, adivi episcopum eumque rogavi scripto, ne regio mandato contrarietur, tenoris sequentis: Illustrissime etc. Stabilitam mandato regio Patachichii meique in archidiaconos promotionem fide digne intelligens, illustrissimam dominationem vestram rogare volui, ne ejusmodi declarationi contrarietur, ne qualecumque, quod absit meque nullatenus intendere virtute harum declaro, praejudicium enascatur, me una etc. Episcopus autem (uti relatum accepi) dominum Busan, quid facere debeat, consuluit. Iste continentias tenoremque mandati regii considerans svasit: ut episcopus a capitulo urgeat quaesiti hujus decisionem, pro quo stat usus et consvetudo? an nempe pro electo vel Klobusiczkio? Si primum, ut suos faciat installari vigore ipsius mandati regii, si alterum, ut absolute praescindat. Mediante secretario suo canonico Paxi proposuit decidendam quaestionem capitulo episcopus, me omnino non praesente, et canonicus Magdich, qui magnopere episcopo adulabatur, fuitque in archidiaconum Kemlek resolutus, pure 1728. exemplum, quando post confirmationem Romanam, quamvis necdum consecratus, Braniughius tres promoverat, proponebat subjungens, aulam ignorare tempora, capitulum in favorem modo electi episcopi pro honore ipsius, cum eidem despectui foret, si unus canonicus vinceret, semper nomine electi Braniughium accipere posse, quousque in hac ecclesia juramentum non deposuisset, | ac hoc in passu favere multum posse episcopo, tametsi cum aequivocatione, immo pro honore tuendo capituli debere plane, dicetur equidem, canonicum unum episcopum ac capitulum contrivisse. Tacebant alii, plurimi vero sese subduxerunt ac postea absentarunt, neque die primo quidquam responsum est. Alio autem die intra pauculos conclusum fuit. ut electo ex propositis a Magdich rationibus deferatur, ac usus et consvetudo pro electo stare capitulariter declarentur. Quod omnino et factum, ac scripto quidem. Quibus mihi genuine significatis, ac quid sentirem ipse, quaestionantibus libertate omni sensa mea aperui. Videlicet 1. Aulae constare optime veterem recentioremque usum, quod ex litteris Patachichii erueretur, cui ignota esse non posset canonici Pogledich promotio per Eszterhazium facta. 2. Quid si idem dominus Pogledich mandato regio jussus fuerit, suas expeditiones producere vel veritatem fateri, a quonam fuerit episcoporum promotus. 3. Quid si idem stringetur capitulum sub obligatione fidei dignitatis ad confitendum, a quo Gabriel olim Patachich, Georgius Plepelich et Franciscus Somssich fuerant constituti. 4. Capitulo necessarium non fuisse evictionem in se assumere, sed in sua debebat manere indifferentia, episcopoque interroganti respondere, usum omnino esse dubium, modo autem episcopo deferendum fore, ipsumque jure a se promotos instituendos mandare posse, et in casum repraehensionis capitulo respondendum venire. Quas responsiones meas cum coram domino canonico Keess pronunciassem, ipse easdem omnino penetravit, aliisque proposuit, qui in majorem se labyrinthum incidisse viderunt, hinc resignationem tanto fortius urgendam commendarunt, rem universam etiam episcopo significantes. |

Confitendum hic sciendumque venit, canonicum Reess tam atro apud electum fuisse calculo, uti et me qui scribo, et ex infinitis, quae ex reducibus ab episcopo intellexit, infirmatus plane fuerat superiorique tragoediae nunquam praesens. Duo viro huic spem gratiae apud episcopum pollicebantur, secretarius videlicet Paxi, episcopi directorium, quem sibi amicum esse solvit, et officium praefecturae summarum piarum, quo indigo episcopo scivit se succurrere posse. Quod et praestitit sub 20. mensis hujus Decembris. Qua occasione mutuatae videlicet episcopo pecuniae in suprascriptis negotiis episcopus eundem consulere cepit, qui occasionem ineundae gratiae episcopalis nactus pro suo ut est felici genio et dexteritate, securissimam mei futuram resignationem pronunciavit, meque disponendi suscepit provinciam, tum visa capituli sententia, quod usus penes electum staret, sequentes proposuit episcopo rationes. 1. Facta mei resignatione et aulam et archiepiscopum citius neglecturos, quia actoratus resignanti non competet, nec archiepiscopus curabit promoto resignante. 2. Si aula offensa fuerit, episcopus se excusandi habebit rationem, quod vigore mandati factum sit, dum sententia capituli usus staret pro electis. 3. Praestat episcopum, a se promotos installari curare, quia se ponet ad majus possessorium, difficiliusque aula installatos exturbabit. Quod autem regaliam attinet, sufficere episcopo in bona fide esse, se jam Romae esse praeconizatum, quod et indubie factum ad hos dies Decembris ultimos, cum ex publicis erueretur novalibus, primatem et archiepiscopum Colocensem 27. Novembris jam plane intronizatos Romae fuisse. Dein vi intrapositae contradictionis, cum capitulum extra metum censurarum esset, tametsi Romana non intercessisset praeconizatio, promovendis archidiaconis potent etiam postea dari jurisdictio, interea pure quoad stallum possunt institui. 4. Ne canonicus Kercselich § superiori: Quibus mihi etc. propositis uti possit et fidei dignitatem capituli in jus vocare, et apud ipsum et | alios instandum esse, ut ab omni re praescindatur. Placuerunt consilia episcopo et canonicus Reess magni habitus assecuratusque de proximo archidiaconatu, dummodo me ad resignandum disponat. Qui et facile disposuit, tum quod eundem non curarem, tum ut toti regno notum reddam, me contradictionem non fecisse causa archidiaconatus sed causa regaliae, tum ut a memetipso alienus non videar, cum in capitulo dixerim, me nunquam archidiaconatum curare, quod et opere volui demonstrare. Hinc ad primam Reessii propositionem haec ipsa repetens, me ad resignationem paratum esse aperui. Qui et universa superius recensita mihi revelavit, scripta quoque sua communicando, et promissum sibi proxime eatenus archidiaconatum, medio etiam domini Putz et canonici Paxii. Sed ut electo resignem, cum me triduo disponere nullatenus potuisset, tandem ut et aulae resignem consensu, subjungens, supplicare saltem poterunt, ut a se promotos Sua Majestas tolleret, ac suum consensum praebeat pro episcopali tuendo honore, quem mihi semper proponebat. Ergo habita fide mea de facienda resignatione visoque resignationis conceptu ac litteris, quin iisdem a me copialiter expetitis, die 31. Decembris mane circa horam septimam, primum astute procuravit, ne ad ecclesiam veniam, improvisse me onerando concione Circumcisionis domini, quae avunculi mei Nicolai Ztepanich fuerat, ipseque hora media nona nunciat, se repentino oppressum catharro nullatenus concionari posse. Quare, ut concionem assumerem negare haud potens, remaneo concionem concepturus. Reessius autem communicata resignatione mea episcopo svadet, ut statim a se promoti installentur. Quod et circa horam undecimam factum. Et cum omnes praesentes non essent, qui ex promotis abfuerunt, per alios pure installati sunt. Meae autem resignationis uti et litterarum ad comitem cancellarium sequens fuerat tenor.

(Resignationis forma.)

Quoniam et divina lege ad procurandam intra fratres concordiam obligarer et ut canonicus cathedralis hujus ecclesiae Zagrabiensis eandem vehementissime expeterem, non minus quod ex protestatione mea de non peragenda archidiaconorum ab electo episcopo nominatorum institutione, tanquam sacrorum canonum sensui usuique universarum per Hungariae regnum cathedralium et nominatim ecclesiae hujus Zagrabiensis contrariante, non aliud quam verum orthodoxae religionis sensum, subditalis in principem devotionis debitum, evitanda item capituli ne fors inde provenire potentia incommoda intenderim intendamqne, ideo ego infrascriptus ex praemissis aliisque rationibus archidiaconatum Goricensem, mihi interea etiam a Sua Majestate, uti rege meo apostolico, vigore mandati sui regii benignissime collatum, (dummodo juribus apostolici regis mei nullatenus haec resignatio praejudicet, Majestasque Sua sacratissima eandem suscipere vel admittere dignata fuerit) quantum ex parte mea est, resigno et cedo. Zagrabiae in aedibus meis canonicalibus die 31. Decembris 1751. Balthasar Adamus Kercselich.

(Litterarum ad dominum comitem cancellarium tenor sequens.)

Universo huic capitulo cum optimum videretur, ut meae in archidiaconatum Goricensem factae institutioni cederem eamque resignarem, neque ipse lites aut quaspiam incommoditates intenderem, aut unquam teste Deo intendissem, honoris etiam illustrissimi domini electi percupidus et zelosus, qui in ipso ut episcopo consequenter super lucernam posito potior esset, mallens carere dignitate archidiaconali in perpetuum, quam eam cum aliorum incommodis obtinere, in quantum sine Suae Majestatis sacratissimae, cujus subditus essem, praejudicio et ad conformitatem canonicarum legum valui, eandem uti sub A resignavi. Hinc nutui et mandatis excellentiae vestrae me mancipans, suis altissimis gratiis et favoribus commendatus, quam vehementissime sum et emorior.

Peracta promotorum installatione, die eodem Viennam scriptum. Canonicus Reess deprecatorias, et simul patrocinii impetratorias scripsit dominus Patachich. Rectori collegii Viennensis Croatici, Josepho Mikinovich, capitulariter et per episcopum impositum, ut ubique agat, exoret veniam, offendendosque tali facto placare studeat et adlaboret. Episcopus ad consiliarium cancellariae Hungaricae, Koller Franciscum, supplicando recurrit, tum ad dominum comitem banum, patrem societatis Jesu Thauss, concionatorem aulicum, et per eum ad patrem Ignatium Kampmiller, Suae Majestatis sacratissimae confessarium, per omnia implorando auxilium et protectionem (uti mihi per amicos Vienna significata haec omnia). Sed Koller, cujus molimine episcopatum consecutus fuit episcopus, mediante comite bano effecit plurimum. Equidem dicebat primo. Si episcopo electo jus patronatus non competit, disputari valebit etiam Suae Majestati in casum vacantiae alicujus episcopatus. Quod qua ratione probaverit, fateor non capio. 2. Quod cum dominus comes banus regni caput foret, mihi ad ipsum primo erat recurrendum, ubi tamen toto hoc tempore neque suae excellentiae banali scripsissem, non sine derogamine honoris ejusdem. 3. Quod episcopus iste creatura suae excellentiae banalis esset, proinde a sua excellentia protegendus venit, ne dicatur statim a principio talem a sua excellentia fuisse commendatum. 4. Quod episcopus persona publica esset, canonicus autem privata; jam si canonicus vicerit, episcopus honorem nullum unquam habiturus est, consequenter inutilis et despectuosus evadet, neque in publicis congregationibus regni quidquam pro bono publico valebit operari. His consiliarius Koller rationibus domino comiti bano et secretario gabinetti domino baroni Ignatio Kooh propositis causae episcopi omnino patrocinatus admirande est. Cancellaria autem regia aulica Hungarica, quamvis factam resignationem non reprobasset, tamen et ex stylo ejusdem violentam fuisse observavit, et haud suscipiendam rata, Suae Majestati sacratissimae referendam, ut ajunt, fecit pro favore resignantis, | nullatenusque Suam Majestatem resignationem suscipere debere, remonstravit. Sua autem Majestas bani ut creditur informatione resolutionem suspendit et factam cancellariae referadam apud se detinuit. Comes autem banus comiti cancellario quoque deprecando locutus est, ne factum urgeret, cum ipse effecturus foret apud episcopum, ut proxima occasione me promoveat. Quem in finem comes banus, cancellarius et consiliarius Koller episcopo scripserunt, ut occasione proxima me promoveret. At episcopus rem hanc in pessimam partem accepit, putans has a me petitas fuisse commendatorias, quin mini ipsi banus scripsit, ut ab hac re supersederem, quod viis aliis iste neglectus mihi bonificandus veniret. Comes autem cancellarius, uti et baro Patachich, scripserunt iterum, ut archiepiscopum urgerem ad rem hanc a Sua Majestate urgendam. Quod ipsum cum copia litterarum eidem archiepiscopo Colocensi aperui, at is, nescio quo fine, etiam cum Viennae fuisset, dissimulavit, neque vel comiti locutus cancellario, probabilius eidem etiam a comite bano aut domino Kooh, ut dissimulet, svasum, certum autem a Kollerio fuisse rogatum. Tum ne omnibus Hungariae episcopis jus patronatus disputetur, metuebat credibilius, fors et passivum debitum illius, quod capitulo ipsum fecit obligatum, ad praescindendum coegit. Caeterum Mikinovichius dum significasset referadam Suae Majestati pro parte mea factam, metus magni rumoresque fuerunt varii. Ego quoque comiti cancellario perscripseram, quod ratione usus capitulariter electo delati per productionem donationalium canonici Josephi Pogledich Veritas elucescere possit, at suam exorem excellentiam, ut testimonio domini Patachich aliorumque privato contentaretur, neque causa fidei dignitatis capituli, cujus tamen membrum essem, easdem per mandatum regium producendas juberet. Quod sua quoque excellentia approbavit. Atque ita tota haec causa, regina referadam apud se conservante, neque quopiam urgente, sub dissimulatione transit, credoque transituram. Interim archiepiscopus Budae, Pesthini lamentatus est, ut casus iste toti constaret Hungariae, facta mea, uti ab amicis intellexi, probante universa Hungaria. |

Habes hic sincere descripta omnia, praecipue quae a me gesta sunt, nec mireris, lector, quod haec a me bano perscripta non fuerint, nam scivi, quod cancellarium offendissem. 2. Ob multa magni viri negotia scivi, eundem litteras non legere, secretarium autem suum mihi amicum non esse, ex amicis cognovi, proinde ab illa praescidi via.

(Lis secunda licet non publico, cum episcopo.)

Dum priora agerentur, accidit: Proposuisse electum episcopum, quin persvasisse plerisque canonicis, uti Putz, Chegetek, Petrichevich etc. ut ratione tot tantorumque capituli negotiorum, signanter autem ratione Dubiczae, in cujus sylva ratione securitatis publicae a latrociniis, ut milies milenae arbores scinderentur lignaque pro confiniorum necessitatibus applicarentur, postrema congregatione conclusum fuerat, non sine capituli praejudicio quispiam capituli et ecclesiae Zagrabiensis protector et negotiorum promotor constitueretur. Cumque dominus consiliarius Koller vir ut loquimur activus esset et in summis bani gratiis, ut universa Croatica per illum tractarentur, eundem vehementissime commendavit, lege tamen ea, ut capitulum annue sub sua obligatoria certam ei pensionem adminus 200 aureorum sponderet, qualem pensionem et episcopus ei promisisset. Res haec cum domino canonico Reess, tanquam piarum summarum praefecto, ratione inveniendi fundi, secreto tractanda videbatur, tum et quod permoto illo ipse aliis facilius persvaderet. Hocve sub vesperis sancti Thomae priviis cum eodem tractatum. Qui necdum episcopo reconciliatus, quamvis requisitus, ne ullatenus mihi communicaret (quod consiliarii et canonici Patachich curator essem, adeoque indubie contrariaturus) rem universam communicavit, per omnia rogans, ut 22. Decembris consistorio adessem. Adfui. Proponit sub specioso necessitatis amicorum velamine rem Chegetek totam, Petrichevich arguit negligentiae capitulum, quod ratione succindendarum in luco Dubicensi arborum neque bano scriptum fuisset, Putz necessarium esse aliquem, per quem informetur. |

At ego subjeci statim, Patachichium optimum futurum causae advocatum, utpote qui ante mensem egit commendantem Dubiczae, informatus est optime, neque honor esset capitulo majorem in alium habere confidentiam ac in suum concanonicum, et Patachichio summus foret despectus. Denique cum bano notum sit. Patachichium Dubiczae annis quinque praefuisse, quisquis proposuerit alter, a Patachichio naturaliter petet informari, qui cognita eatenus capituli in se diffidentia, quid cogitaturus, quivis a semetipso metiatur. Tandem ille ut canonicus gratis haec efficacissime faciet, alteri quid solvendum, cum gratis habere possimus. Mea tuitus est dicta Reessius superaddendo diversas observationes. Magdich ipse, ignorans voluntatem episcopi, ac tum juniores omnes meae adhaeserunt sententiae. Contrapars nec hiscere fidens, de annua pensione sub capituli obligatoria, nec quidquam proposuit. Rem nescio quomodo retulit episcopo, meque denuo causam fecit impeditae suae intentionis, quod, quemadmodum relatum accepi, idem dixerit: Ille, me intelligendo, meis saluberrimis intentionibus semper debet adversari. Nescio, an me reum apud Kollerium fecerit episcopus, ille tamen festa precanti nec respondit. Utut sit, istud certissimum, rem universam per quempiam Viennam fuisse significatam, ibidemque innotuisse, ut et mihi fuerit perscriptum. Quin suspitio ad me et Reessium fuerat, alterutrum nostrum pandisse, ut Chegetekio suspicionem objicienti dixerim, quod rogare velim dominum comitem cancellarium, ut in originali meas omnes (litteras) remittat, et fecissem certo, nisi Reessius disvasisset.

(Lis suo modo tertia.)

Defunctus Kukuljevich assessor tabulae judiciariae quoque fuerat. Hoc mortuo episcopus ipse ad comitem locumtenentem accessit, eumque pro voto domino canonico Galliuff dando (qui in summis episcopi erat gratiis, ut Viennae quoque sciretur, episcopum sibi eum successorem designare) exoravit, praesidem quoque judiciariae tabulae aliosque | in partes ejusdem permovit, excepto unico assessore domino Joanne Jurssich. Hinc observata hac episcopi cura pro canonico Galliuff nemo ex capitulo pro assessoratu tabulae instare fidebat. Chegetek quoque se insinuavit, at indifferenter, ne offensum habeat episcopum, a quo custodis officium promissum habebat, vicariatum autem viis omnibus piscabatur. Comes autem locumtenens, ex tam numeroso capitulo duos instare tantum, non pro magno esse honore capituli dicebat, metuebatque objiciendum Viennae, vel negligentes esse vel otiosos. Hinc cum a canonicis Gaal, Gaszparich, Malenich audivisset, metu episcopi instare neminem posse, suum ad me misit secretarium Mathiam Plovanich, item dominum judlium comitatus Zagrabiensis Georgium Petkovich, ut saltem proponi patiar. Fateor, causa sumptuum exiguique tabulae salarii animum non habebam, at noctu perpenso locumtenentis domini comitis Ludovici Erdoedy animo, inhumanum videbatur, si ad eundem ipse non accederem, igitur 3. Decembris accessi comitem, qui episcopi intentiones superioraque mihi sincere proposuit, rogans ut, cum alii omnes ex respectu episcopi instare non fiderent, meam Viennam mitterem instantiam, tum quod ipse in conscientia me idoneum judicaret aptioremque prae reliquis, tum ne capitulo nota inuratur, vel maxime autem ob domini comitis cancellarii vota, quem meum sciret esse patronum. Viro tanto revera roganti negare non potui, dixique me missurum instantiam, hac lege tamen, ut comes locumtenens postremo me loco poneret intra candidatos. Cum haec ego agerem, advenit episcopus ad Jesuitas iturus meque recedente cum scire voluisset, quid negotii apud locumtenentem habui, sua excellentia fassa est, me candidandum pro assessoratu fore. Episcopus vix apud Jesuitas pransus, suum Galliuff Viennam ordinat, ut sequenti illico die abire debuerit, cum litteris ad comitem cancellarium, banum, Koller, commendatitiis, | quas eum et a locumtenente, vicebano habere fecit, ac his fultum Viennam submisit propriis, ut dicebatur, sumptibus. Ego cursore ordinario (quamvis finxissent me staffetam misisse) meam tenoris sequentis misi instantiam: Sacratissima etc. Hactenus private studens vivensque, ut publico quoque famularique possem, vota sunt. Mors abbatis Wolffgangi Kukuljevich, alias quoque tabulae regnorum Croatiae et Sclavoniae judiciariae assessoris, occasionem nanciscendi desiderii mei aperuit, dummodo sacratissimae Majestatis Vestrae suffragetur dementia, pro qua dum flexo exoro poplite. Emorior. Quam instantiam meam comiti cancellario, bano et consiliario Patachich commendavi, hancve post canonici Galliuff abitum promovi. Praevenit tamen Galliuffium. Koller favit pro viribus advenienti, banumque permovit eo, ut domino episcopo, comiti locumtenenti et magistro protonotario de date 14. Decembris Vienna scriberet, faterentur in conscientia, quem aptiorem putarent. Locumtenens pro me rescripsit, episcopus pro canonico Chegetek. Quid protonotarius senserit, ignoro. Adeoque pro Galliuff nullius fuit conscientiae testimonium. Cancellaria quoque Hungarica medio referadae suae mihi patrocinata est, meque petiit resolvendum. Galliuff egit fortissime, sed exiguos comitis cancellarii favores expertus, episcopi svasu audientiam apud Suam Majestatem procurabat, sed dum eam habere non posset ulla arte ac industria, uti ipse redux in sacristia palam retulit non semel at saepius, hoc responsi a Sua Majestate per dominum comitem banum recepit: Scire Majestatem Suam, ipsum juvenem comptulum 24 annorum esse, nec Suam delectari Majestatem visu juvenum, quae jam tantarum mater prolium 35. aetatis annum superasset. A comite autem cancellario admonitus fuerat: Indecens esse, canonicos a sua cathedrali occasione natalitiorum festorum vagari. |

Quare commendato domino consiliario Koller negotio suo, prouti et domino comiti bano, rediit nihil sciens, quis promovendus in assessorratum veniret, cum neque toto hoc Decembri quispiam fuerit resolutus. Et quamvis, Deum testor, nec promotionem hanc urserim, nec amplius quam primario scripserim, Galluffium descripsisse judicabar, ut ignorem hodiedum, eccur canonicus Reess bis svaserit a petitione assessoratus resistendi. Cum autem rescivissem, suspicari adversarios, me nescio quaepiam de Galliuffio scripsisse, quod tamen feci nuspiam, quin nec minimam de illo feci mentionem, cum cuivis petere foret liberum, quidve detractio sit non ignorarem, jam postquam fueram resolutus, cum hujus causae discriptione volui resignare, nisi dominus Reess suis me precibus avertisset.

Ex his facile conjicies, lector, quis rerum nostrarum status fuerit. Solabar exemplo Hieronymi mortuo papa Damaso, item Athanasii in concilio Syrmiensi, plurimum autem spes mea Deus fuerat, qui ob peccata et delicta juventutis meae me ut parens justus castigabat, et ut misericors patronorum amicorumque gratia, quos nunc potissimum fui expertus, illos etiam qui me non nossent solabatur. Et a patre meo omnipotenti Deo per domesticos affligebar, ab exteris protegebar. Alia autem domesticae persecutionis non fuit ratio, quam invidia, odium, suspiciones, respectus, ut ex hoc ultimo monstro amici obligatique me fugere, aversari, inimicari cogerentur. Ipsi quoque juncti sangvine ad hoc impellebantur, ut fusissima scribere oporteret, lamentari de multis, sed domine Deus dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Unum tamen ex amicis laudare audeo, qui potius gratia carere episcopi se velle respondit eidem, quam ex respectu me nunquam auditum odisse. Praeberet prius ut susurrantibus ita mihi aures, poscebat, at tacentem secutus.

(Nunc ad residua anni hujus narranda. Canonicus Putz assessor tabulae banalis.)

Occasione suprascriptarum a Sua Majestate factarum in Julio promotionum uti Posonii adhuc dominus Stephanus Putz in lectorem fuerat ab episcopo nominatus, ita aeque patrocinante domino comite bano in assessorem tabulae banalis a Sua Majestate fuerat resolutus, hocve in locum nominati episcopi Bosnensis domini Josephi Chiolnich.

(Malenich canonicus creatur vicecolonellus et commendans Dubiczae.)

Vacabat quoque per promotionem domini baronis Patachich officium vicecolonelli et commendantis Dubicensis Dubiczae, ac licet canonicus Galliuff esse potuisset, attamen nec proponi se a capitulo passus est. Capitulum canonicum Gaal uti et episcopus bano commendarunt, sed canonicus Malenich patrocinio effecit locumtenentis, ut ipse resolveretur, prouti et fuerat resolutus, non multis contentis canonicis, quod capitularis commendatio fuisset postposita.

(Jankovich moritur.)

Obiit quoque Varasdini intestatus dominus Jankovich, magnis relictis divitiis, cujus proles successere. Hacve occasione dominus Christophorus Niczky et baro Pongratz possessionati in Croatia facti sunt, jure videlicet uxorio, quia filiarum defuncti mariti.

(A latronibus canonicus Kercselich sistitur ad sanctum Nicolaum in Selina.)

Grassabantur hoc anno latrones passim, nihilque ab illis tutum fuerat. Petrinja quidam pulsus inde Simo aggressus, domum cujusdam spoliavit duosque abduxit, qui eundem verberaverant, quos et capite truncavit. Capitaneo et commendanti Joanni Habianecz insidiabatur plurimum. Mihi quoque Varasdino 2da. Novembris reduci ad sanctum Nicolaum in Selina obviarunt, stiterunt currum equosque. At postquam a me fuissent amice salutati, non sine maximo divinae gratiae argumento pacifice abire permiserunt, uno duntaxat interrogante, postquam me vidisset, quod iter Crisium esset. Indeque progressus, cum metuerem alios in sylvula ex parte alia esse, ego cum itineris comite domina Christina Habianecz, Varasdino reduce a solennitate ingressus suae privignae ad moniales in festo Ursulae factae, pedester versus Paukovecz abii, currus tamen meus effective in sylvula, ut ominabar, a latronibus sistitur, servi examinantur ac tandem dimittuntur, dum dimissum vidissent ad sanctum Nicolaum, ubi ipsorum dux ipse adfuit.

(Jubilaei modus et fructus.)

Sed ad jubilaeum redeundum est. Quod prima fuisse Maji inceptum, superius dictum est, et postea summo fructu maximaque devotione ad 1. Novembris continuatum. Ex omnibus parochiis dioecesis totius advenit singulis diebus, secundum praescriptum ordinem, non una sed tres et quinque processiones sine vexillis sed duntaxat cum crucibus, et ad devotionem compositi plerumque intravit processio per portam arcis episcopalis orientalem sive ex Lathinorum vico, intrans cathedralem ecclesiam per portulam minorem ad aram sanctae Dorotheae, cumque copiosiores advenissent, orarunt in cathedrali 7 Pater et Ave. Tum per majorem portam egressi per capitulum ad Franciscanorum ecclesiam proficiscebantur, quam per portulam conventus versus capitulum intrabant, orantesque exibant per majorem portam, inde per Kervavi moszt ducebatur processio ad Jesuitas, ubi per portam minorem studiosorum ingressi per majorem exibant, profecti inde ad parochialem sancti Marci ordine eodem, intrando eandem per portam minorem et exeundo per majorem, quae forum respicit. Et in eodem foro consistentes catechesim de jubilaei efficacia, necessariis et confessione habuerunt. Tum progressi confessarios per omnes exequirebant ecclesias, quorum diligentia omnino laudanda et assiduitas. Religiosi in ipsorum ecclesiis fuere diligentissimi, saepe ad 2. pomeridianam assidentes ac, modicum pransi, ad horam noctis 10. Et matutina 4. ubique ad confessionalia sedebatur. Porro patres Capucini pro hoc anno suorum numerum auxerant, prouti et Franciscani, victu ipsis ex arce dato usque ad Augustum. In cathedrali juxta horarum distributionem canonici, praebendarii, et ex domo deficientium octo constanter sedebant, qua occasione facta in cathedrali confessionalia. In parochiali sancti Marci, praeter praebendarios, capellanos duos et altaristam, ordinati fuere theologi 4 anni presbytheri octo, item 4 seminarii sancti Josephi capellani. Parochis autem et capellanis advenientibus liberum fuerat in quacunque ecclesia confessiones excipere. Haecve omnia accuratissime observabantur. Dum confessi communicatique fuissent, rursus via antea descripta | secundario visitabant ecclesias, et habita denuo in foro sancti Marci concione revertebantur. Hoc observato, quod si novae venissent processiones, tunc hae vel prandiis ibant, dum priores recesserunt, vel priores mane hora 11. suam secundariam processionem exequebantur. Certum est, persaepe una processione 20 hominum milia comparuisse. Quia autem semel duntaxat remotiores venissent, nec omnes domo venire poterant, ideo ex quacunque dioecesis parte quivis venire poterat ob quotidianas processiones et se processioni conjungere. Quae dum omnes in Septembri absolutae fuissent, sacerdotibus domus deficientium fuerat demandatum, ut curam advenientium haberent ipsique processiones ducerent.

(Juraich zelosus parochus.)

Singularis aeternumque praedicandus zelus eluxit domini Georgii Juraich, parochi sancti Marci civitatis superioris, qui toto hoc jubilaei tempore catechizavit amplius 300 dicens in foro et ecclesia conciones, quandoque adjutus a presbythero Georgio Petrasz, ex domo deficientium, et capellano suo Koosz, a potiori autem ipse obibat omnia.

Universorum quoque Zagrabiensium hospitalitas debet commendari, nam hospitia advenientibus pro jubilaeo gratis dabant, quin concreditas res diligentissime custodiebant, ut hac re multum exteros attraxerint, et ubique depraedicabatur Zagrabiensium communis plane hospitalitas. Advenientium singularis fuit sobrietas. Credas, lector, ab hominum memoria minus Zagrabiae vini ad hoc anno educillatum, in tanta licet hominum frequentia, non fuisse. Plena ubique vino cellaria, plenae domus. Tota procurabatur hyeme, credebat enim quivis. ob tantam populi frequentiam citissime distrahendum. Sed omnes singulosque fefellit opinio, pinta licet a grossis duobus offereretur, communeque vini pretium fuisset, tamen universum educillari non potuit, ut reducere plena vasa fuerit necessum, cum peregrini devotioni et sobrietati vacassent. Quod fructum attinet, is omnino fuit centesimus, uti patebat ex conferentiis, quae bis in hebdomada apud generalem vicarium celebrabantur, confessariorum petitis in consistorio consiliis ac dispensationibus. |

Singulariora fuere in matrimoniis convalidandis, non solum ob impedimenta criminis etc. sed etiam clandestinitatis. Quidam vicario generali ipsi confessus est.

(Casus singularis.)

Specialis autem casus fuerat cujusdam presbytheri ex Stiria advenientis, qui patri societatis Jesu Petro Pertold accidit, et per 10 dies continuo confitebatur. Iste fassus est, se praeter morbum ... Gallicum ex variis immunditiis carnalibus ... situm etiam esse ex congregatione liberorum murariorum, et praeterea pactum habere cum daemone explicitum, ..... signum quoque monstrabit .... magiae deditum, haresi infectum, pro despectu eucharistiae materiam ali ... aptam cum intentione debita in foeminarum pudendis saepe consecrasse, aliaque nefanda et horrenda plane. Ad haec autem omnia cujusdam Augustiniani ex Stiria laici malitia inductum esse, idemque monasterium totum murariorum doctrina et ex professo daemonis pacto infectum esse. Ipsique, si cum laico isto monacho amicus est, ubique omnia bene succedere, ut ignoto licet ubique serviatur, pecunia detur, quantum vellet ipse. E contra, si cum laico eodem vel modicas habeat altercationes, ubique pessime omnia succedere, prouti et ob hanc ipsam confessionem mala sibi Zagrabiae ominatura augurabatur, et effective accidit, nam a capitularibus fuerat interceptus tanquam spihorum quispiam et vicario traditus, ab eodem in domo deficientium inclusus, examinatus fassus est, se Styrum esse, neque fine alio appulisse Zagrabiam, quam causa consequendi jubilaei. Hic tamen sacrificare eidem fuit vetitum, quod fidem ut ajunt sacerdotii non habuisset. Per decem ut dixi dies patri Pertold confitebatur, qui confessarius causa circumstantiarum non solum suorum in collegio opiniones exquirebat, sed sub ...... casum describens opinionem Reess et vicarii generalis Wolffgangi Kukuljevich expetiit. Cumque ab eodem patre ...... theologiae quadriennio antea publ..... studiorum decano, actum cum ...... nec ipse metu mortis sibi a .... tiniano infligenda | serio se dolere posse aperuisset, aut acta sua retractare formaliter, minus ea, quae liberorum murariorum sunt revelare metu etiam ne plures inficiantur.

Orta fuit quaestio, an sacramentali arcano confessarius teneatur, cum in fine prodierit, sacramentum nullum fuisse. 2. An poenitens cum periculo plane amittendae temporalis vitae teneretur ad rem hanc publice revelandam. Decisumque fuit, hoc secundum ei imponendum fore, prouti et a confessario fuit impositum, sed ipse nullatenus consensit. Ad primum cum satis disputatum fuisset, arcano naturali ligari confessarium, conclusum est. Cumque poenitens facultatem nullatenus dedisset, ut provinciali Augustinianorum scriberetur, a vicario generali eidem scriptum est: rumorem hic quendam esse, in monasterio N. haeresi quosdam maculatos inveniri, proinde ex officio sibi incumbente videret ipse, ne monasterio totique religioni nota dedecusque inuratur; haec autem amice et charitative significari. Quibus sacerdos ipse evanuit Zagrabia, et generalis vicarius paulo post infirmatus ex eadem infirmitate 28. Novembris obiit.

(Extenditur jubilaeum per dioecesim.)

Quia autem Zagrabiam comparere omnibus fuisset impossibile, duobus postremis mensibus, Septembri videlicet et Octobri, ad parochias omnes jubilaeum missum est, sed sub conscientiae onere pure pro iis, qui Zagrabiam comparere non potuissent vel possent, in quo et confessariorum et non comparentium conscientiae onerabantur, vicariali publico typisque dato ac hic apposito, a canonico Malenich composito et compilato, edicto. Militares jurisdictionem episcopalem non agnoscentes, in praesidiis suis a supremo regiorum exercituum capellano, patre lgnatio Kampmiller, jam sub jubilaei finem, ut domi illud absolvant, obtinuerunt. Sed cum 60 visitandam capellam eorum ordinasset, plerumque ipsi etiam Zagrabiam comparebant, paucis eorum exceptis. Gregarii autem plerumque omnes, licet tardius et non ad ordinatam sibi diem, causa campamenti domi habiti ac tumultus superius descripti in banalibus confiniis. Deo quoque agendae gratiae, quod cum Insulani Zagrabiam ivissent, Dravique fuisset exundatio | in Dravano trajectu navibus dissolutis ad 300 personae in Dravi medio ad aquas ceciderunt, omnesque evaserint incolumes, prouti Posonium pergens adfui funesto casui. Admirabarque devotionem plebis ad jubilaeum pergentis constanti quasi processione, continuo vel lettanias decantantis vel toto itinere rosarium alternative psallentis. Caeterum, uti publicis praecessionibus initium habuit jubilaeum, sic et finem. Capitularis diebus postremis quinque ducebatur processio, tum aliis quinque superioris civitatis parocho ejusdem concionante, ac cum Te Deum laudamus et campanarum compulsu die 31. Octobris publicae devotioni huic finis impositus.

In Hungaria episcopus Vesprimiensis Martinus Biro (qui librum etiam, severe ab aula vetitum, contra haereticos typis hoc anno dederat) Romam consuluit, an cathedralis ecclesiae visitatio necessaria sit? vel sufficiat, parochiales visitasse ac in iis jubilaeum consequi? Responsum accepit, necessariam esse cathedralis visitationem. Quod ipse occasione diaetae aliis etiam promulgavit episcopis. Sed acceptavit nemo. Zagrabiensis autem ac Jaurinensis laetabantur, quod sine quaesito hoc jam ita ordinassent.

(Phaenomenon in Croatia visum.)

Anno quoque isto 1751. die 27. Maji ex magnis, qui fuerunt subsecutique sunt, caloribus, me Varasdini ad Biskupecz existente, instar cujuspiam nubeculae, nubes attamen non fuerat, phaenomenon visum, quod sub pallidum existens fragorem quendam edidit ac postea extensum est. Plebo coelos suspicabatur ex sua ruditate apertos, alii alia nescio quae divinando, potius ignorando, ut fieri solet, dicebant. Attamen ad Hraschinam globi duo ex aere tunc ceciderunt, quos et loci parochus terrae immersos effodi curavit, scriptitatumque hac de re variis, ut Posonii Suae quoque Majestates rescirent, et augustissimus imperator unum ex his globis sibi mittendum voluerit. Quare ab episcopo Klobusiczky domino Kukuljevich scriptum, ut talismodi globum procuret Posoniumque mittat. Parochus Hraschinensis Marsich a vicario jussus globum majorem misit | integrum, minorem jam diminutum, quoniam ex eo jam plerisque distribuerat. Ut autem imperatori authentice mitti possit, duo consistoriales Malenich videlicet et Pogledich Hraschinam ad colligendam inquisitionem missi sunt, collectaque sub juramentali testium, qui viderunt cadentes globos, aliquibus ad molam, aliis alio pergentibus, sed tamen videntibus, res modo solito authenticata et ad imperatorem medio episcopi Klobusiczkii cum integro majori globo libras 70 continente Posonium per episcopates praediales submissa est. Globus autem alter jam divisus in parte hic distributus, in parte Klobusiczkio Posonii distribuendus submissus est. A fabris cudi probabantur claves, ex quibus et mihi unus datus, ad perfectionem non venerunt. Caeterum materia calibeo ferrea fuerat et quod mirandum purissima, ut nullam prorsus terram haberet, vel alias quascumque maculas, virtute solis ex vicinis ibidem montibus mineralibus, praecipue montis Ivanschicha, ubi ferrum esse, notorium est, attracta, ac in aere combinatae illae minerales in unam massam particulae globum graviorem fecerunt, qui non secus quam vi ad ima tendens etiam ob majorem distantiam instar fulminis cecidit, ac proinde secundum philosophorum doctrinam ex vi solis attractiva res haec nullum portentum, sed omnino naturalis fuerat.

(Paulinorum commenta.)

Aliud quoque phaenomenon patres Paulini in Polonia die 4. Novembris pluribusque noctibus visum cum delineatioue ejusdem depraedicabant et distribuebant. Videbatur persona regia foemineam faciem prae se ferens lanceis tormentisque necata prostrataque, infra eandem Calvaria, supra vexilla varia, cum litteris P. C. C. P. T. Sed neque vel publica novalia hujus phaenomenon meminerunt, vel accidisse illud, quamvis per meos amicos et communicantes Lipsienses indagassem comperi. Quare ad anniles fabulas merito rejiciendum, tanto fortius, quod, in litteris ipsi Paulini variassent, neque quomodo visae explicassent. Immo nunc Cracoviae visum dicebant, nunc in Lituania. Aeque fabulosum phaenomenon aliud, quod inferiori Sclavoniae tribuebatur, licet Sclavonia de hoc nil sciret, visum nempe in aere, integrum fuisse exercitum et in vestitu Germanico, ac hunc Germanicum victum fuisse.

(Anni descriptio.)

Annus iste 1751. fuit varius. Modo exundationibus plenus, etiam in superiori Hungaria, ut talium majorumque nec populus recordaretur, modo nimia siccitate abundans, ut foenum exiguum obvenerit: verbo omnino fuit sterilis. Triticum, siligo, infecta aere, nec meti potuere, vinum, ad Zagrabiam praecipue, nullum, ut ex quinque sex vineis vix tres cubuli Posonienses obvenerint. Hiems prorsus inconstans et pluviosa, hinc sine solido frigore varus infirmitatibus excrucians homines. Alatilibus in locis plerisque fatalis fuerat, ut passim crepuerint. Calendaristae hoc anno tam fallaces fuerunt, ut exspiratis 1750. Bononiensium celeberrimi olim Manfredi ephemeridibus nec lunationes attigerint debiteque scripserint, excepto unico Indovino Inglese dicto, qui tamen nec ipse errore caruit.

(Episcopus ad cassam parochorum Posoniensem contribuens.)

Sciendum quoque, cum curam nemo accepisset ratione cassae parochialis, ad quam hactenus episcopi Zagrabienses non contribuissent, Zagrabiensi huic primo episcopo annue 4 milia deponenda impositum fuisse. Ascendit in Octobri ipse Viennam et Braniughianis nescio quibus connotationibus demonstrare volebat, episcopatum exiguorum esse proventuum. Quid effectum sit, scribere nequeo. Sciendum 2. episcopum hunc electum comitem cancellarium Nadasd hac re maxime offendisse, quod vacantem Vuicziani praedii partem eidem ipse sponte obtulisset, comesque cancellarius consensum eatenus scriptis ad capitulum litteris expetiisset, capitulo nec rescribente, episcopo autem oblationem negante, quin Vuiczios ipsos alias condivisionales (condivisionalitate in episcopatu non currente nec suffragante) secum Viennam in Octobri duxit, ibidemque medio domini comitis bani efficere procurabat, ut dominus comes cancellarius oblationi factae cederet, at ipse ad legalem viam sese provocans rem gravissime tulit, hodiedumque fert indubie.

(Locumtenentis afflictiones.)

Hoc etiam anno comes locumtenens Ludovicus Erdoedy in generalem feltmarschalleitinant, uti vocant, promotus fuerat. Salarium tamen dari solitum in hoc charactere constitutis non obtinuit, tametsi institisset satis, sed illo quod antea habuit, debuit contentari. Praeterea idem locumtenens vulnus nec parvum accepit aliud, dum authoritate superrevisoriae judiciorum auditorialium potestatis, qua gaudebat antea, per exprofessum mandatum sub initium sequentis anni 1752. a se perceptum orbatus privatusque est, totaque haec potestas bano ac bellico aulae consilio attributa. Occasionem rei huic praebuit, quod intra reliquos ab auditoriali judicio damnatos quidam etiam decurio Valachus ob latrocinium condemnatus extiterit. Ad preces Costanicensis schismaticorum episcopi colonellus Adamus Batthyan pro hoc apud locumtenentem gratia vitae donandum sese interposuerit, et cum auditus non fuisset, sed tarde accidit, quia jam is fuerat expeditus. Tam graviter locumtenens tot vulnera sub hoc bano tulit, videlicet non obtentum speratum regimen, negatum eidem qua locumtenenti mareschallo salarium, privationem demum istam revisionis auditorialium judiciorum, ut Voresvarinum concedere et locumtentiam relinquere cogitaverit, nisi a Kleffeldio praecipue fuisset retentus. Dicebat locumtenens, apud banum non considerari servitia, talibusque se moneri ut resignet locumtenentiam fratruelis, ut suus colonellus Adamus hac gaudere valeat. Interim tametsi monitus iterato locumtenens, taxam pro aucto sibi generalatus honore nec deponere voluit, quoadusque et salarium ad novum hunc honorem eidem non resolveretur, neque etiam deposuit. An autem hanc banus deposuerit, ad cujus vota decretum locumtenenti fuerat expeditum et a bano submissum, penetrare non potui.

(Additiones.)

Multa retulimus superius a pag. 107. de regni congregatione illa, prima nempe ac diaetam praecedente. De eadem nihilominus notanda sunt sequentia.

(Banus offensus ob datam commissario instructionem.)

1. Banus resenserat gravius datam per status fuisse ellaboratamque pro commissario confiniorum instructionem, cum istud ex benigno regio diplomate statibus non competeret, competeret e contra bano tam anterioribus exemplis, quam ex articulo .. 9. statuum Sclavoniae anni 1743. congregatione regni 16. Decembris tum celebratae. Responderunt status, ejus temporis commissarios fuisse pure bellicarum rerum, modo postquam emolumenta confinii cassae regni applicata sunt, interfuisse suarum partium, ejus oeconomiam et activitatem regulare.

(Vult solvi militiam. Crysis gubernantium.)

2. Urgebat banus neo regulatam militiam solvi. Reposuere status pro hoc anno impositionem pro illa factam non esse, quidquid attamen pecuniae in cassa haberetur, eo convertendum decernunt. Ex his videas posteritas, quas hac aetate et anno habuimus homines rempublicam gubernantes. Acta testantur loquenturque semper publica, in anno adhuc 1749. taxationes, impositiones, dicas Transcolapianis atque aliis fuisse pro exsolutione impositas et per brachium exactas, | et quidem anno 1749. pro hac militia in fl. Rh. 31272, anno sequente 1750. assumptis existentibus fl. Rh. 40000, ac in effectu repartitis, nihilominus nunc rescribi bano impositionem factam non fuisse. Metiaris hinc posteritas, et quae fuit bano actorum combinatio. Quae fides constitutorum in officio, et potissimum, quo biennio illo incassatae pecuniae pro exsolvendo milite devenerint, parco divinare. Hoc illud arcanum cassae est, jam a saeculo paucis utile atque notum, hoc privatorum idolum ac divitiae. Interim haec ideo acta fuere, quod credidissent, modis his a se petitam regulationem cessaturam, ipsisque solis remansura resoluta illa per Majestatem regiam.

(Fumi priores restricti contra principis mentem articulo 19.)

3. Vide etiam sinceritatem modumque agendi horum hominum cum principe ac bano. Ante projectatam regulationem fundosque omnes novos, qui postea accessere, fuerunt in trium horum comitatuum politica jurisdictione fumi numero 1720 ½. Nunc ex conscriptionibus pro lubitu factis et modo superius (pag. 67. in additamento §pho nova totius ex actis regni) descripto, una cum fumatione novorum fundorum (tertiam certe partem antea contribuentium, constituentium) per dominum Busan caeterosque pag. 88. exprofessos, fumi omnes reducti sunt et positi 1260 1/2, adeoque de anterioribus fumis, qui in suo statu relinquendi erant, 460 fumi detracti sunt. Et cum de novo fumati, adminus 571 fumum efficere potuissent, qui tamen in praedicto numero 1260 1/2 inclusi sunt, in fumis 973 Majestatem banumque deceperunt. Facto hoc dici nequit, quam fuerint sintque plurimorum bona in contributione sublevata et cumprimis Zagorianae partes ac in officiis constitutorum horumque consangvineis, affinibus, amicis. Fumi constitutivum dicti conscriptores vel ideam revelare nuspiam voluerunt, quia in effectu unius fuit respectus, affectus et Busaniani arbitrii. Hujus coloni annue vix per 36 xg contribuerent, aliqui per 15, cum aliorum in iisdem pagis situati aequalibus pollentes beneficiis etiam per fl. tres contribuerent. Et occasione conscriptionis 1754., cui interfui, nemo lamentabatur de contributione, sed de proportione omnes. In Puscha 39 coloni domini Busan fumati sunt, pro pumo ½ 1/8, novem coloni domini Hadrovich pro fumo 1/2. In dominio Ludbreg 10 domus pro fumo acceptae. In monte Claudio 14, alicubi 5 domus fumum, alicubi 50 formant, pro genio nempe et affectu domini Busan. Ita patres patriae, justitiae et aequitatis sydera, fidelissimi suo principi laborarunt et praemiari meruerunt.

(Lamentantes contra fumationem, qualiter elusi.)

Hanc manifestam injuriam animadvertere singuli, hinc contra praedictam Busanianam fumationem, quia clamores fuissent exorti, ordinata est deputatio, coram qua sub poena praeclusi intra 15 dies quiscunque aggravatus se, cum quo velit, debeat comportare. Quae effectu caruit. Quis enim volebat irritare deos, cum quibus semet comportare debuisset? Sic injuriae inferuntur miseris. Veni domine et respice in asylum miserorum. Hac injuriae causa fuere tumultus. Et modis omnibus proteguntur a Busan, ut ordinatae postea conscriptiones in effectum non venerint, ut suis locis dicetur. Quin successive 194 fumi dempti sunt iis, qui lamentari non cessabant, et praecipue Erdoedianis, postquam nempe Raffay plenipotentiarius Erdoedianus fuisset constitutus, et Busanio ac Naisichio ordinati piscatores a familia, domusque Naisichii Zagrabiensis per Erdoedianos reparata et haec ob Raffajum, cui Busanius avunculus esset, ut hodie 1066 fumi tantum in toto sint.

4. 30 fl. ad fumum impositi. Facto computu regni necessitas cum onere militari fecit 65830. Introitus totalis cum taxis, tricesima et | emolumentis confiniorum fl. Rh. 5000 assumptis, 65830. Debita regni passiva 17500. 5. Satis a pag. 107. supra clamores innuimus propter resignanda jussu bani 40 millia militari cassae. Ea etiam, quae Busanius in adversum exhibuit, descripsimus. Interim resistentiae politicorum ea potissimum fuit ratio, ne separatione successive cassa ipsa priventur, vel instar Hungaricorum comitatuum applicetur contributio pure ad exsolvendos militares.

6. Dominium Sztenichniak articulo 24. propter hostis viciniam non fumatur, sed taxatur annue in fl. 300.

(De nuptiis.)

7. Articulo 29. statutum, ut expensae nuptiales rusticorum et pauperiorum nobilium ad fiendam per dominum vicarium spiritualem limitationem restringantur. Magni in hoc genere fuere abusus. Ego qua parochus Szellensis anno 1743. primus in parochia mea solemnia nuptiarum ad duas dies restrinxeram, episcopo Braniug consentiente qua tum etiam banali locumtenente. Me imitati sunt vicini parochi. Nunc per articulum res est extensa ad omnes. Mos qui fuit anterior, ad annum illum 1743. retulimus in libro alio.

(Instructio pro diaeta.)

Ablegatis regni ad diaetam fol. 109. commemoratis datum in instructione fuerat, ut uni adhuc ex parte trium neoregulatorum comitatuum inferioris Sclavoniae ablegando ad tabulam regiam sessionem procurent, et ut 2. bona maritima, ita et civitas Segniensis jurisdictioni camerae Posoniensi subjiciantur. Ablegati aut rem totam diplomatis 1750. expediti ut evertant per banum, aut ejus interpraetatorium aquirant, hinc per Viennam ut proficiscerentur, illis fuit impositum.

(Diaetae exordium.)

Diaeta Posonii die 17. Maji accepit initium uti supra pag. 114. dictum. Et omittendo ea, quae res Hungariae attingebant, ex actis ejusdem diaetae videnda, ad res pure nostras convertimur. Fui autem et ipse diaetae praesens cum episcopo Klobusiczki ad dimidium mensis Junii, quando ob supradescriptum tumultum reverti in Croatiam debui, summo mei damno et neglectu in subsequis promotionibus.

(Posonii itaque coram bano fuit conferentia Croatarum.)

Conferentiae huic per banum requisiti interfuere comites omnes in Croatia et Sclavonia possessionati, videlicet comes palatinus, judex curiae regiae Georgius Erdoedy, comes locumtenens Ludovicus Erdoedy, item Nicolaus aliique plurimi. Ex episcopis Zagrabiensis, Bosnensis, Segniensis, Syrmiensis etc. Ablegati regni, capitulorum item aliique plurimi. Franciscus Koller, Somsich, consiliarii cancellariae. Ipse comes cancellarius Leopoldus Nadasd qua possessionatus fuit aeque invitatus, sed ob officium suum comparere non potuit. Itaque

(Nil agunt regni ablegati pro Segniensibus.)

1. De resignandis annue pro militia 40000 fl. nec protonotarius nec ablegati regui bano praesente difficultatem habuerunt. De civitate Segniensi bonisque maritimis camerae Posoniensi subjiciendis, postquam camera ipsa eatenus semet movere voluisset, et protonotario Naisich constitisset, aulae ingratam futuram ejusmodi praetensionem, quod Segnienses ad commerciale institutum applicandi destinarentur per aulam, bona autem illa maritima bancalitatis forent, protonotarius prae articulo fidei divinae servans regulam, aulae intentionibus resistendum non esse, contra habitam instructionem ab his praesciderunt inarticulandis, tametsi in expositione sive repraesentatione insinuavissent. Hinc articulo 39. neutiquam ad regni sed civitatis Segniensis instantiam (pretonotario nec per vocem regni disgustare aulam volente) de ponendis contra militares remediis est conclusum. Quare sic ablegati Segniensium sunt offensi (regnum videlicet pro ipsis agere | noluisse), ut dehinc sua sponte semet commerciali Viennensi dicasterio subjecerint.

(Sclavoniae inferioris comitatus convocandi decernuntur.)

Animadvertens quoque astutus protonotarius palatino ad vota esse, ut inferioris Sclavoniae comitatus ab eodem et Hungariae regno dependeant, praecipue cum Antonius Spissich, comitatus Verocensis vicecomes, convocandorum inde ad diaetam instar aliorum Hungariae comitatuum rationes eas posuisset, quod statibus Croatiae rationes eorundem accipere renuentibus, sed ad consilium locumtenentiale submissis informationem circa tales habere nequeuntibus, cum nihilominus in diaeta de quanto contributionali semper ageretur, necessum est, ex singulis comitatibus ablegari deputatos, a paritate comitatuum Hungariae, praecipue secundo, quia ablegati Croatiae ignorarent inferiorum partium Sclavoniae situm, maleficia beneficiaque. Neque, si legatis Croatiae adjungeretur unus nomine inferioris Sclavoniae partium, ipse sufficeret. Esse porro intra Croatiae comitatus eam differentiam a Sclavonicis, quod hi singilative suas haberent congregationes Hungaricorum instar, Croatici una convenirent, et unum corpus constituerent. Ipsi destituerentur perceptoribus, sed unus foret perceptor omnium, quem exactorem regni vocarent, nec esset cassa comitatuum, sed regni in Croatia. Eapropter addi non posse unum horum Sclavoniae comitatuum nomine, sed vel cassam horum relinquendam attribuendamque cassae regni Croatiae, vel e singulis comitatibus convocandos, Hungariae ad exemplum. Haec Naisichio et ablegatis fuere insolubilia, et ne cassa e manibus horum abeat, aut Croatica examini consilii locumtenentialis subjaceat, post plures consultationes praeeligerunt, ut separatim convocentur comitatus Syrmiensis, Poseganus et Verocensis, uti testis est 23. articulus anni 1751., in quo additum salva regni Hungariae et banali jurisdictione. Clausula nescio quid subtilitatis vel opinionis Naisichianae continens, praecipue verbis prioribus salva regni Hungariae jurisdictione, quae attamen per ipsam convocationem firmata haberetur. Neque eo articulo quidpiam est, quod jurisdictioni coronae praejudicaret.

(De moderandis stollis.)

Circa 12. articulum de moderandis parochorum stollis noveris lector, occasionem quaestionis praebuisse dominos Croatiae ablegatus. In dioecesi Zagrabiensi antiquissimus mos est fuitque, ut parochi nobilibus gratis universa sacramenta administrarent, eorumque familiis in curia eorum habitantibus aeque. A morte hospitis parochorum is, qui mortuum sepelivit, vel in cujus parochia mortuus fuit nobilis, equum mortui habebat vel pro eo fl. Rh. juxta bani Eszterhazy Josephi constitutionem fl. 15. Hoc igitur quia grave videbatur, volebant primo, parochos nobilibus gratis administrare debere sacramenta universaque servitia. Quod cum vidissent desperari, ab exemplo nationum omnium suis pastoribus providentium, descenderunt ad id, ut saltem moderaretur stolla. Qua re cum Zagrabiensi episcopo Klobusiczki communicata existente, ego sic replicui. Quamvis administratio Hungaricae ecclesiae pro ac vice pontificis regibus tantum attributa deducatur, sitque inter jura nequaquam regni sed regalia, interim si Majestati Suae placet, hanc disciplinae ecclesiasticae, alias per synodum definiendae quaestionis, congregatis in diaeta statibus examinandam, credere opus esse, ut de usu et consvetudine persolutarum hactenus stollarum constaret. Et quia in praeambula congregatione regni Croatiae ad diaetam ejusmodi quaestio proposita non fuisset, stollarem singularum parochiarum consvetudinem non adesse. Cum vero inauditus convinci nemo posset, probaeque requirerentur ad formandum rite judicium, sponte fluere decisionem fieri nequire. Interim cum videatur quaestio unice esse de solvendis per nobiles stollis, putarique onerosos 15 fl. illos vel equi praestationem per clerum | submitti, ut definiatur, quam nobiles stollam parochis dehinc persolvere oportebit. Et cum per cancellariam mos praxisque Viennensis fuissent proposita et episcopus accessisset, agendum fuit ablegatis regni, ut id amoverent, ac bani demum industria et respectu ille de stollis moderandis articulus 12. est ea modalitate statutus.

(De Metlicensibus decimis.)

In articulo 35 per capitulares exmissos ad diaetam, ubi de Metlicensibus decimis venisset quaestio, et ob erectum archiepiscopatum Goritiensem, ut supra pag. 88., quaestio eatenus intervenisset et informatio petita, Bani capitulares exmissi hanc dare ignorabant, unice prioribus insistentes articulis. Quare eidem articulo additum: accepta uberiore desuper informatione. Quam expost urgebat etiam cancellaria et dare nemo voluit, ut infra fol. 203, quem vide sis.

(De Repas.)

Articulo 13. cum de terreno Repas comitatui Simegiensi restituendo actum conclusumque fuisset, protonotarii astutia factum ac sine effectu subtilizatum, ut 35 exponeret de metis revidendis intra vicinas provincias et Chaktornyam, ubi Repas includi volebat protonotarius. Fecit lusu hoc regno expensas, dum ordinata fuit commissio sub comitibus Csaki et Orsich, ex parte Croatiae Busanio diurna obtinente. Interim cum per fatum articulum 13. specifice Repas Simegiensi comitatui restituendum ordinaretur, commissio censuit, regina hoc ipsum postea confirmante, articulari dispositioni inhaerendum.

(De tabulae judicatu restrictio.)

In gratiam vicebani Joannis Rauch tot regni articuli, etiam per Carolum VI. confirmati, occasione instructionis regiae tabulae judiciariae Zagrabiensi et per eandem instructionem, ut causas violentiales contra supremos comites, vicecomites, fata districtualis judiciaria tabula judicaret, non obstante eo etiam, quod superiore anno in congregatione regni 7. Septembris Zagrabiae celebrata per articulum regni ordine septimam ad omnes causas contra praedictos idem judicatus extensus fuisset, nihilominus quia baronessa Sermage protonotarium Adamum Naisich allegatis suis in processu executoratus Chikuliniani offendisset ac ex amico antea Naisichio inimicum fecisset eundem. cum ipsa coram eadem tabula contra Joannem Rauch violentialem promovisset processum, assessore tabulae Josepho Magdich jurato Rauchii cliente quantumvis ablegato ad hanc diaetam, praeside item ipso domino Balthasare Magdalenich aeque ablegato ad tabulam procerum, sed homine simplici ac Naisichio utente pro oraculo, conditus est 36. articulus, quo ad tenorem 35. 1729. activae et passivae causae contra supremos vel vicecomites in regnis Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae per comitatus et non tabulas judiciarias judicandae statuuntur. Cujus articuli 36. tenores lector cum primus initia perpende: quasi per hoc singularis gratia et affectus fuissent regno exhibita.

(Quid inde processit.)

Vigore hujus articuli vicebanus condescensionem urgebat. Baronessa autem Sermageana subsumens articuli initium et totalem ejus condendi rationem, cum probis ad aulam submittens, interpraetatorium ejus obtinuit, nempe fatum articulum nequaquam ad casus praeteritos sed futuros extendi debere aut posse. Hinc postquam per subsequos plures annos semet antedicti vidua et Rauch irremissibilibus odiis mutuis et violentiis afflixissent, dato mihi per tabulam pro videndo, extrahendo refferendoque processu, cum observassem adinvenissemque, procuratorum sive incuria sive malitia pro statutis juris nunquam fuisse declaratos Rauchii 300 ferme homines, neque eos in lite stare, utrique partium amicam svasi conventionem. |

Et post fatigia tanta atque verba demum ad arbitrativum judicium consenserunt, videlicet dominum Joannem Busan qua praesidem, me Balthasarem Kercselich, Joannem Jursich, dominum Christophorum Czvetanovich et dominum Mathiam Messich, lege cumprimis ea, ut damnificatis ex utraque parte rusticis quoad accepta detentaque animalia partes satisfacerent. edoctaque sufficienter laesis satisfactione per arbitros de violentiae poenis et locorum controversorum in monte Bistra metis determinetur, salva extra dominium partibus ad curiam regiam appellatione. Consedimus semel vidimusque, damnis esse satisfactum confessione damnificatorum. Tum advocatis referentibus, ad facies locorum exire ob rusticos tutum non esse, admonentur partes, ut securitati dominorum arbitrorum provideant. Neque ultro quidpiam actum est.

Post diaetae finem in congregatione regni Zagrabiae die 15. Novembris incoata, articuli diaetales per ablegates relati acceptatique sunt sine examine vel talium interpraetatione, ut olim observabatur.

(De diplomate 1750. interpraetando.)

Relata sunt quoque cum bano acta, videlicet, cum in suis resolutionibus princeps ad diploma illud a se 1750. expeditum identidem provocavisset, ablegatos regni in sua replica reposuisse: illud non esse acceptatum. Et hoc aulam tulisse aegerrime. Interim dexteritate protonotarii et ablegatorum banum primo ipsum et per hunc aulam eatenus informatam fuisse, assecuravisseque banum status, aulam promptam esse dandi interpraetatorium. Et quia in illud diploma petitae fuissent a bano reflexiones, tales fuisse exhibitas, nempe 1. non satis eodem diplomate exprimi, an non pro casu vacantiae banatus senior confinii officialis consilio bellico tabellas exmittere debeat? Neve officialium vacantiae occasione tali per idem consilium bellicum suppleantur, neque an ad futuri bani resolutionem vacare debeant talia officia vel per quem resolvenda venient. 2. Ne populus confiniarius, vel ut pro defensione patriae contra Turcas potissimum solutus, per eductionem contra alios hostes atteratur. 3. Timere regnum, cum diplomatice imposita 8260 virorum consistentia effective haberetur, ne diminutis aut ne fors penitus amittendis confiniis ad statum jurisdictionis etiam politicae talismodi consistentia extensa intelligatur. Post datas ablegatis laudes quaestio orta est, an talismodi interpraetatorium esset petendum, sed admiranda Naisichii dexteritate, ne notam apud banum incurreret, effectum, ut ab eo praescinderetur, tum ideo ne accessus pateat ad reliqua diplomatis puncta, potissimum contributionem solventium reductosque et supra regni fumos, cum et ne aggregandorum ne fors aut multiplicandorum officialium successive ultra acceptatum in 40000 fl. onus regnum maneat solutio. Interim memoratum diploma erga simplicem lectam inter regni acta nunc primo est repositum. Ut dubitet posteritas, an sit? fueritque acceptatum, tum articulo 18. constitutum, ut provinciales regni officiales stipendia sua de anno in annum levent eo, quod plures plurium annorum habuissent restantias. |

Deputatio illa, quae examinanda novae fumationi audiendisque quaerulaturis fuerat ordinata, retulit, censere se, ut juxta eandem triennio dica exigatur, tum vero aliam genuinam justamque conscriptionis ideam esse formandam. Vide posteritas modos et tempora, quibus vivimus. Injusta minusque sincera conscriptio invenitur et ad triennium relinquitur.

(Impositio regni.)

Denuo iterum ac pro anno currente secundario regni impositio est imposita. Hinc quia maritimae partes ad fumos 165 fuissent reductae, adeoque juxta hanc Busanianam fumationem evenissent in toto, inclusis videlicet etiam maritimis fumi, 1425 1/2 1/8, dica per fl. 30. ad quemvis fumum est imposita, efferens fl. 427721/2. Cum mediis tricesimis, taxalistis, molis etc. introitus totalis fl. Rh. 63783. Debita regni passiva 20900. Necessitates ordinariae regni 29593. Exsolutionis militaris 40 millia. Armales Nicolai Busan Segniensis publicantur. Nobilitas familiae Kukuljevich, uti et Antonii Mariassevich recognoscitur.

Annus domini 1752.

Hoc jam anno ea, quae episcopalia sunt quaeve dioecesis, a me non praestoleris lector, quia extra occasionem resciendi ea positus, nec commemorabo, iis exceptis, quae rescire certo potui.

Die prima Januarii obiit pater Franciscus Xaverius Conti e societate Jesu, Zagrabiae professor theologiae, vir omnino lectus ac insignis in omni genere, ut memoriam mereatur.

(Balthasar Kercselich assessor tabulae judiciariae et frater ejus Ignatius parochus sanctissimae Crucis in Kravarszko, et quomodo, refertur.)

Die 6. Januarii, quamvis private domi manserim, nec diem nominis celebrarim, aliunde eam in festo sancti Danielis celebrans, qui Balthasar vocabatur, nomina autem magorum ignota dubiaque essent, duas tamen accepi consolatorias litteras. Priores ab aulae cancellario, me nempe a Sua Majestate die 1. Januarii promulgatum fuisse assessorem tabulae, judiciariae proximeque expeditionem submittendam, posteriores vero ab excellentissimo domino comite Georgio Erdoedy, curiae regiae judice, quibus, se fratri meo Ignatio Kercselich parochiam sanctissimae Crucis in Kravarszko conferre, significabat, suasque etiam submittendo praesentatorias. Magnae res haec fuit admirationi omnibus, et nescio quas fingebant vias, quibus hanc fratri meo parochiam obtinuissem. Alii suspicabantur me opera Klobusiczkii usum, alii aliter. Sed res ita acta est. Quamvis dominus comes locumtenens, dominus item episcopus aliique suos et diversos commendaverint, praecipue quemdam Augustinum Bosniak, parochum sancti Marci in Spinis, resolvendusque pro certo putabatur, praecipue quod a plenipotentiario et praefecto domini comitis curiae judicis Molnar, anno hoc die 1. Martii mortui et a me in parochiali sancti Marci sepulti, commendaretur, ego insciis omnibus et sub summo silentio die 17. Decembris anni superioris (parochus autem prior Martinus Szvasztovich, vir omnino praestans et insignis, die 6. mortuus fuisset) ad ipsum dominum curiae judicem recurri, prouti et ad ejusdem filios, comitem Antonium generalem et comitem Joannem Nepomucenum consiliarium camerae aulicae et consilii locumtenentialis, ad quos nemo recurrerat, quod ominabar, ipsisque pro fratre meo intercedentibus, comes parens dignissimis filiis negare non potuit neque voluit, hoc ipso consolatus, quod eorundem etiam veneratio a me sit habita, dum ad eosdem recurri, ac unicus quidem | ipsum quoque dominum comitem reflexi. Quod dum de gratia sua 1748. mense Januario Posonii apud suam excellentiam quadriduo fuissem, sua excellentia mihi jubere dignabatur, ut in casum alicujus vacantiae parochiae juris patronatus sui eandem suam reflecterem excellentiam pro fratre meo, tunc Romae in collegio sancti Appolinaris alumno. Protestatione tamen usus sum, quod vi hujus neque suae excellentiae incommodus esse velim neque obligare, ut gratia suae excellentiae non sit libera, cum haec mihi potior sit omni parochia, fraterque meus, jam parochus in Vidussevecz collaturae episcopalis, etiam occasione alia possit suae excellentiae benignitatem praestolari. Quod seniculo cum placuisset, prouti et suprascriptis ad filios suos factus recursus, mihi plenas humanitate dedit litteras, quod non obstante eo, quod 25 alii praeter fratrem meum pro eadem parochia intercesserint, ipsum 26tum et ut nobilem, nemine alio sese nobilem significante, et ut maxime familiam venerante, utpote qui suos quoque filios, quos ipse ut pater amaret veneratus est, ad eosdem ut hodie cras successores recurrendo et ut libertatem omnem suae excellentiae relinquendo, nollens eandem suam excellentiam cujuscunque commendatione onerare, adeoque plus commendanti quam promoventi obligatus esse, sed simpliciter suae excellentiae gratiae sese resignando, eundem prae reliquis festo sancti Joannis evangelistae 1751. parochum Kravarszkensem resolverit et vigore inclusarum praesentatoriarum statim instituendum velit. Domino episcopo autem aliisque commendantibus sese alia occasione serviturum obtulit, perscribens tamen, quem resolvisset. Hinc cum et dominus episcopus die 6. Januarii litteras accepisset, fratrem meum ad Kravarszko abiturum, statim fratri canonici Paxi, Casparo nomine, parochiam in Vidussevecz contulit, qui alias praefectum agebat Eperiessini apud filium domini baronis Antonii Klobusiczky. Paxius autem aliique sciscitabantur, quomodo judicem curiae permoverim, ut privato mihi deferret, putabantque omnes, me id opera archiepiscopi fecisse, cui tamen teste Deo hoc in merito nec scripsi, tum quod ipse fratrem meum ad Vidussevecz posuisset, consequenter ne ominari possit, me promotione sua contentatum non fuisse, tum quod intercessiones ejus pro majoribus reservarem. Episcopus tamen ipse sese visitanti fratri meo oggessit, quod ad se confidentiam | non habuisset, cum ipse eundem fuisset commendaturus. Sed ego rem secretissime tractandam putabam in suprascriptis anno superiori circumstantiis.

(Fiscus regius ab appellatione praescindit.)

Die 12. Januarii sub praesidio domini comitis locumtenentis incepit habitaque est banalis, ut vocamus, tabula, sive judicia et forum octavale, quod suis pro more 40 diebus perduravit. Occasione cujus tria potissimum notanda veniunt. 1. Donationem inter vivos olim ab episcopo Bosnensi Petro Bakich contra fiscum regium suis consangvineis factam per sententiam tabulae stabilitam fuisse, fiscum autem regium appellasse quidem, sed appellationem non ursisse, ne alios episcopos et Hungariae praelatos ad idem faciendum moneret. 2. Executores defuncti Braniug cum fisco transigere voluisse et eatenus etiam tractase cum eodem. 3. Szamoborienses a domino comite Aversperg ad colonicale jugum attractos fuisse, causa necdum terminata existente. Reliqua autem ex actis tabulae petenda et condiscenda sunt.

Militares officiales suum Zagrabiae condiscebant exercitium, etiam bacchanales ferias cum saltationibus transigentes. Habita est etiam regni congregatio Zagrabiae die 10. Aprilis, in qua ob militarem cassam aliaque sese valde offensum dominus comes banus innuebant, hinc ad illius aliorumque placandos animos dominus vicebanus Joannes Rauch Viennam fuerat sed pure ad comitem banum ablegatus. Dominus quoque colonellus Kleffeld et vicecolonellus Kussevich mense Februario Viennam profecti sunt in negotiis confiniorum, generalis item Scherzzer, de quibus eorumque actis inferius.

(Civitates Crisienses uniuntur.)

Mense Martio die 10. ad uniendas civitates superioris et inferioris dictas Crisienses dominus electus episcopus, item dominus baro Stephanus Patachich, dominus vicebanus Joannes Rauch, et dominus tabulae judiciariae assessor Joannes Jursich profecti sunt. Quas et effective univerunt, ut amodo una eademque sit nuncupeturque civitas, sigillis restitutis novoque comparato et a Sua Majestate dato, in quo crux duplex visitur. Restauratio quoque magistratus facta et ex utraque civitate unus novusque magistratus constitutus. Judex dominus Kesser electus, notarius dominus Svagell, consul quidam Andrillovich aliique. |

Caeterum, ut posteritas notum habeat, hactenus Crisii duae civitates habebantur. Inferior illa vocabatur, quae est intra civitatis fossatum ac versus orientem post portam, qua intratur penes Paulinos. Haec commoditatem rerum distrahendarum et commertii magnam habuit, fuitque celebrior. Superior illa dicta est, quae est penes Franciscanos ac ad occidentem. Utraque suum habebat magistratum, sigillum et haec superior tenuta omnino majora. Saepe et frequentissime partes inter rixae fuerunt variae, occasioque militarium excessuum non modica, nam modo hae modo illae ad militares recurrebant ac ipsorum quasi mancipia efficiebantur. Ut ab olim jam actum de uniendis his civitatibus fuerit, plurimosque articulos diaetales, lector, in corpore juris offendes, ut hae civitates uniantur. At effectuatum ad hunc usque annum nunquam est, potissimum quod domestici impedirent, essentque ex regno ipso, qui modo his modo illis occulte favebant, suisque informationibus effectum impediebant. Anno 1749., ut superius dictum, constituta desuper fuit commissio, quae Zagrabiae in arce episcopali utriusque partis rationes audivit, et episcopus Klobusiczky opinionem suam positivam dare fuit jussus (uti mihi, qui illam concepi et scripsi, credas, lector) quid putet, an hae civitates uniendae forent. Ipseque censuit omnino esse uniendas, nec audiendam superiorem civitatem, causa tamen diaetae unionem exequi ipse non potuit, sed successori exequendam permisit. Porro superioris civitatis argumenta ad unionem impediendam fuere sequentia. 1. Sigillum distinctum ipseque magistratus. 2. Usus antiquitas. 3. Terrae vineaeque ipsorum, quas civitas inferior suspiraret, quarum communi habendo usu ipsi deteriorabuntur. 4. Privilegia pleraque superiori civitati distinctim elargita, quae hac ratione successivis saltem temporibus invigorosa reddentur, quae et effective produxerant. Pro uniendis autem his civitatibus erant 1. tot jam diaetales articuli ac consequenter leges publicae. 2. Ipsarum exilitas potioresque futurae vires, si uniantur. 3. Ipsae frequentiores rixae ac dissensiones et personarum pro utroque magistratu | defectus. Hinc in superiori magistratu jam nec litteratos habere poterant, plurimique defectus et graves quidem in expeditionibus demonstrati fuere. Hanc autem unionem uti activitate sua promovit, ursit dominus judex Kesser, ita et eandem terminavit ringentibus plurimis.

(Moritur canonicus Radich.)

Die 12. Martii, episcopo ad uniendas civitates mox descriptas profecto, obiit canonicus Zagrabiensis et archidiaconus Urbocz Joannes Radich, aetatis suae anno 59., canonicatus 22., vir integer vitaeque ac morum ecclesiasticorum, hospitalis in summo. Studuit Zagrabiae, et theologiae Graecii, in patriam redux primum parochus sancti Nicolai in Zelina, tum beatissimae virginis Mariae in Bisztricza fuit, inde 1730. ab episcopo Georgio Braniug ad canonicatum elevatus. Cum domum a porta superiori alteram ad manum sinistram intrando a capella sancti Dismae ad capitulum obtinuisset 1731., una cum mobilibus universis combusta est, quam dein ligneam aedificavit Radich. Egit Dubiczae commendantem, vocem optimam, sonoram et svavem habuit, quamvis cantum ignoraret. Infirmitatibus continuo vexabatur, praecipue ruptura et defluxionibus in pede utroque. Scientiae fuit mediocris, concionator vulgaris et populi. In capitulo parum aestimatus, quia vir simplicitate catholica plenus. Ob ipsius hospitalitatem credebatur vix vel numum relicturus, quin nec creditoribus satisfacturus, sed moriens mihi, qui haec scribo, (quamvis mihi nulla fuerit cum illo notitia, minus conjunctio), condito coram exmissis capituli Chasmensis testamento, sua concredidit, distractisque suis rebus non solum creditoribus satisfactum est, sed pro anima ejusdem ad 4000 sacrorum lecta, sorori suae dati fl. 500 et pro altaria in Pribich dati fl. 400 pro illius illiusque consangvineorum refrigerio. Mortuus est pie et religiose, ac, quod mirum, moriens pulcherrimus visus est, ut divinum quid praeseferre videretur, fueritque ad videndum cadaver confluxus maximus et funus solenne. Cives pauperes juvabat maxime. Fuit statura mediocri, corpore gravi et crassiori, facie pingvi, sed pallida. |

Hujus canonicatus Crisii collatus est Nicolao Thauszy, fratri germano episcopi, parocho alias in Kupinecz, homini seni ac tali, qui antea tot tantisque poenis ad saniora reducebatur. Immo privari parochia debuisset non semel, quin Carolostadii in publicis carceribus fuerat, at nunc respectu fratris non solum priora submersa, sed plane dignissimus habitus.

(Novae promotiones in capitulo.)

Archidiaconatum Urbocz dictus aliquod distulit conferendum episcopus. Domino baroni Stephano Patachich et domino assessori Joanni Jursich fide data promiserat, quod mihi eundem collaturus sit, proptereaque dominum Jursich Ivanichium secum acceperat. Voluitque ut instans forem, me nullatenus instare volente neque instante, eo quod Viennae conclusum nihil esset, prouti et ne facto meo a prioribus recessisse videar, quamvis me et banus Croatiae et cancellarius commendassent, svadendo per omnia episcopo, ut me promoveret, quod ille emendicatum dicebat. Ivanichii attamen archidiaconum Urbocz resolvit Georgium Reess, domum autem defuncti contulit Balthasari Petkovich, bano ac consiliario Koller rescribens, quod me indubie creasset, si institissem, quod mihi sua banalis excellentia communicare dignata est. Egoque respondi, me instare nequivisse, quamvis institerim medio domini Jursich, licet non litterotenus, attamen quod certa sit sua excellentia, me, tametsi institissem, declaratum non fuisse, quodve occasione proxima tum ad exequendum suae excellentiae banalis mandatum, cum et demonstrandum episcopi odium, omnino instare velim, scio autem in vanum et incassum.

(Item aeque aliae.)

Caeterum, cum sub finem Februarii intellexisset episcopus, se Romae praeconizatum esse, scripto suo ad capitulum misso declaravit vicarium generalem dominum Adamum Chegetek designatum custodem, tametsi prius bis ipse obtulisset, quin et rogasset Adamum Ztepanich, ut suus esse velit generalis vicarius. Declaratis consistorialibus domino Petrichevich, Adamo Ztepanich, qui resignavit illico, |

Josepho Pogledich, Nicolao Magdich, Georgio Reess, Balthasare Kercselich, Joanne Paxi, fiscali Balthasare Petkovich et notario Georgio Delinich resolutis, sine salario omni et taxis, excepto vicario, cui 150 fl. spopondit. Sed miserum consistorium, nemo enim gratis servire obligatur.

(Installationes novae in capitulo.)

Episcopus ad sanctum Rochum in Aprili ascendit ac cum eodem canonicus Putz, cui videbatur durum tanto tempore lectoratum praestolari, metuebatque ne fors aula declaret alium et me nominetenus, quod et denuo sim praetermissus, persvasit ibidem episcopo, ut Posonii adhuc in locum domini episcopi Bosnensis Josephi Chiolnich dati successores effective installarentur. Permoto plenipotentiario domini Chiolnich, canonico Nicolao Magdich, ut is praediorum mutationem urgeret, quae et facta est, eo quia idem Magdich in consistorio dixisset, colonos praedii, a domino episcopo Bosnensi antea tenti, sibi haud esse obedientes, neque praeter currus lignorum aliquod sibi exhibuisse servitii, sed civissae cuidam Kobetichianae, hinc urgente mutationem, plenipotentiario haec effective facta est et vigore hujus etiam installatio eidem Chiolnich succedentium die 30. Aprilis. Videlicet installatus lector dominus Stephanus Putz, custos Adamus Chegetek, in locum hujus cathedralis Adamus Ztepanich, pro hoc Camarcensis Joannes Koosz, et Chasmensis Gregorius Gaszparich, canonicus autem Georgius Delinich ex sublectore, qui et statim sublectoratum resignavit, factusque sublector, volente episcopo, Franciscus Popovich ex parocho Crisiensi. Episcopus autem Bosnensis Josephus Chiolnich haec resciens, apud metropolitam Colocensem lamentatus est, quin et suis litteris ad capitulum scriptis, sed episcopi epistola risu accepta est, nec scio an eidem vel rescriptum sit. Colocensi autem significatum, mutationem praediorum factam fuisse ad requisitionem plenipotentiarii domini electi Bosnensis, coram capitulo constituti, installationem autem eidem succedentium episcopi jussu, ob quam episcopo respondendum esset. |

(Bullas Romanas accepit episcopus.)

Sub finem quoque Aprilis bullas suas obtinuit episcopus Zagrabiensis, cumque regni primas, archiepiscopus Strigoniensis, aut episcopus Quinque Ecclesiensis ad juramentum, praestari solitum ab episcopis, Roma delegaretur, voluit episcopus, ut primas subdelegaret quempiam ex canonicis, pluresque eatenus dedit ad primatem epistolas. Primas reposuit, delegantem subdelegare nequire, at novum hoc videbatur episcopo, primatemque ignorantiae arguebat etiam ad mensas publicas, sustinentibus adulatoribus episcopi errorem, quin me quoque desuper interrogavit, respondique, mihi haec ignota esse, nec scire, quae primatis ut legati nati authoritas, observasse attamen apostolicos Viennae nuncios delegare alios in juramentum exceptione, uti et cum Klobusizkio factum, quin super deposito per Alexandrum olim Mikulich, Zagrabiensem episcopum, coram praeposito juramento authenticam me habere recognitionem aperui, sciens, haec esse omnia primi juramenti, quod pro examine coram nuncio praestari consvevit, attamen dissimulans. Vult per ephebum statim episcopus propositum testimonium, dedi. Misit ille primati, primasque reflectit de duobus juramentis episcopum, miraturque, quod haec ignoret, cum jam praevie Bosnensis fuisset episcopus. Volebat parabatque Viennam iter episcopus, tum pro 10. Martii, cum et pro 13. Maji, sed a consiliario Koller svasum eidem, ut potius nec compareat.

(Vicebanus cum Busan dissentiunt.)

Vicebanus, ut superius dictum est, ad comitem banum in postrema congregatione regni fuerat destinatus et 27. Aprilis Viennam profectus est, ipsissimaque nocte ad portam domus domini comitis locumtenentis libellus famosus, vulgo pasquill, appensus ac per procuratorem Ladislaum Lukavszky observatus, acceptusque inventus est, esse contra dominum Joannem Busan, exactorem regni et tabulae banalis assessorem, vulgari lingva compilatus. In quo idem dominus Busan carpitur et praecipue ob interessentiam, | specificeque demonstratur interessentia, et data in causis parti utrique litigantium consilia, acceptaque ab utraque parte regalia. Carpitur quoque eodem tabula banalis, nominatim assessores Naisich, Putz et ex parte magnatum uterque. Aegerrime tulit hoc Busanius, attamen dissimulavit, suspicans semper, vicebani notitia pasquillum prodiisse. Quidquid sit, Viennae res tota innotuit, quamvis Busanius Viennam nunquam submisisset. Dicebaturque in eodem, quod latine edendum Debrecini noverit Busanius. Quis tamen author fuerit, ignoratur. Noverit autem lector, Busanium inter se vicebanum Rauch capitales versari inimicitias, primum causa Czinderii, ubi authore Busanio in violatione sedis convictus fuerat vicebanus; 2. causa Christophori Voikovich, generi vicebani, qui impetrata palatinali donatione post fata comitis Joannis Chikuliny super bonis Oroszlavje per sententiam bona amisit, tametsi fl. 600 Busanio dedisset, uti pasquillus referebat; 3. causa Szoichii, qui, dirigente Busanio, bonis omnibus vicebanum, mediante lite, carere vellet; aliisque etiam de causis, minus notis.

(Novus generalis et commendans Varasdinensis generalatus.)

Hoc quoque Aprili mense comes generalis Benvenutus Petazzi, alias colonellus regiminis Silisburgensis in generalatu Carolostadiensi, in generalem, ut vocant, brigaderium toti generalatui Varasdinensi datus praepositusque est, venitque sub finem Maji ad generalatum Varasdinensem, Crisii primum considens. Et licet post resignationem principis Hildburghausen nemo fuerit nominatus, occasionem promovendo Petazzio praebuerunt sequentia. 1. Ipsius peritia non solum in militaribus, sed et in rebus aliis ac scientiis, jure etiam Hungarico non vulgaris sed erudita plane notitia. 2. Domini comitis bani singularis in eum propensio. 3. Generalis Carolostadiensis Scherzzer alienus a rivali Petazzio animus. 4. Schismaticorum generalatus Varasdinensis dissensiones ac rixae, ut capitaneus Liubojevich schismaticus Viennae per plures commorando menses | commissionem petierit. 5. Officialium quorundam Crisiensium colonelli sui Ignatii Lalersperg accusatio ad aulam, quod confinium totum in tumultu foret. 6. Continuatio commissionis cum regno anno 1749. incoatae, ut superius. 7. Causa dissensionis inter dominium Ludbreg comitis actualis palatini Ludovici Batthyani ratione cujusdam sylvae limitum et generalatum Capronczensem, ratione cujus cum colonellus Capronzensis Kengell anno 1750. reversales manu sua scriptas dedisset, quod ob admissos precio Capronczensium confiniaristarum majales ad glandinationem nullas ideo consequentias formare velit, dedisset insuper contraquietantiam Ludbregensi officiali de persoluta a confiniariis glandinatione. Insuper quoque ante annos aliquot idem colonellus inquisitionem colligi curasset, agnovissetque scripto suo, sylvam illam dominii Ludbreg esse, attamen cum eam in authumno 1751. confiniarii ut suam praetenderent, visque eorum vi alia repulsa fuisset, idem colonellus Kengell mediante consilio bellico lamentatus est Suae Majestati. Sua autem Majestas ad informationem locumtenentis submittens negotium, ille judlium comitatus Varasdinensis Donatum Czindery ad inquisitionem submisit, ubi non solum attestantibus ipsis confiniariis sylva dominii Lubreg comperta est, sed et priora colonelli scripta Viennam submissa, quibus visis generalis Petazzi fuerat pro generali et commendante Capronzensi resolutus.

Et cum in his sim, ne repetere postea oporteat, jam supra dictum est, generalatum hunc administrasse principem. Hildburghausen et resignavisse. Agebatur rumorque ferebat comiti bano administrationem conferendam eatenusque regni et statuum nomine fuit supplicatum reginae, praecipue generali vigiliarum praefecto Marquier amoto. Resolutio nulla obtenta, dicebaturque oblatam hanc praefecturam ita bano fuisse, si is banali officio se abdicasset, quod facere noluit. Proinde Petazzius resolutus. Commissionem intra Mikassinovich et Liubojevich, schismaticum utrumque, Crisii incepit continuavitque, diutius re per illum non determinata, minus finita. |

Causa eorum plena odii fuerat, alter alterum supplantatum cupiens. Diversosque sibi objiciebant miserorum oppressiones et iniquas extorsiones. Res cum longioris fuisset indaginis, per intervalla eam celebrari oportuit. Petazzio Capronczam sese recipiente et sapienter generalatum gubernante, quem a regulandis officialibus incoavit, modos eorum varios abrogando. Ut autem religione ardens est, ita a schismaticis, officialibus intellige et sacerdotibus, pro tyranno habitus, a populo et gente parens, quae, visa ejus justitia, aequitate, zelo, Petazzii fidem se velle et reginae institit et scripto declaravit, Liubojevichio procurante. Hinc incrementa magna catholica orthodoxa fides sub tanto viro, quin acceptura sit, non dubitatur.

(Mors cantoris et promotiones.)

Die 19. Junii in Vrabche ad vineam praedii sui antea apoplexia tactus nempe die 15. Petrus Matachich, cantor et abbas sancti Nicolai de Ercsy, obiit. Vir bonus et mitis, corpore parvo ac sangvineus. Hujus cantoratus collatus fuerat Adamo Ztepanich cathedrali, cathedralatus Georgio Reess, Urboczatus Joanni Jellussich, canonicatus demum Francisco Popovich sublectori.

(Introductio episcopi Zagrabiensis.)

Die nona Julii episcopi actualis fuit instituta solemnis introductio, quae hoc ordine fuit absoluta. Praecedentibus eum suis praedialibus et valde exiguis ei ex nobilitate obviantibus, ipse curru advectus est, et ex illo descendens a canonicis in ponte exceptus et ad ecclesiam sine ordine ductus. Statimque ad aram majorem progressus ad episcopale sub baldachino faldistorium sese posuit, manus osculum recipiens. Tum dictus ad eum sermo a lectore Stephano Putz, ad quem Paxianae compositionis responsionem perlegit ex charta, qua in sui laudes totus erupit. Tum factum se ecclesiae hujus dominum (quod olim sancti patres deflebant et a Pauli sententia alienum est) identidem repetebat, dominaturum se in clero, non recturum significans. Dein per cantorem lecta privilegia, praestitum juramentum, sacrum per praepositum Chasmensem absolutum, tum datum ab illo in arce prandium. |

(Moritur Varovich canonicus.)

Neque postea quidquam notabilis accidit, nisi quod die 22. Novembris Stephanus Varovich, canonicus Zagrabiensis et archidiaconus Varasdinensis, ex ptysi mortuus sit. Et hujus archidiaconatus Nicolao Ztepanich collatus, canonicatus autem Georgio Bisztriczey, parocho oppidi Strigova in Insula.

Hoc quoque anno in regni medicum Graecio dominus Bianchi est evocatus sub salario fl. 500 annue.

(Addimus.)

In generali illa statuum congregatione Zagrabiae die 10. Aprilis sub praesidio locumtenentis Erdoedy habita.

(Banus offensus.)

Non sine graviore resensu banus significat reliqua inter statibus: primo, cur pactata summa et per plures articulos a statibus acceptata statui militari hactenus persoluta non sit? Hinc ergo oportuit praedictam summam ad manus commissarii bellici consignari et per hunc exsoluti fuere officiales. Quo istud dolore cumprimis Busanii factum sit, describi nequit. Interea autem casserius militaris hujus cassae fuit constitutus dominus Ladislaus Kirally, senator Zagrabiensis.

(Machinatio contra Kleffeld.)

Postquam Venceslaus Kleffeld Costanicensis jam colonellus, ideo quod regulationem petitam actamve manutenuisset, ejusdem corollaria urgeret, gravis dempto vicebano cunctis evasisset credereturque universa bano perscribere et ad similium notitiam facile pervenire, ex mora sua et habitatione in regnicolari Zagrabiae domo, adorare item non observaretur Naisichium Busaniumque, consilium factum est de eodem ex regnicolari domo ejiciendo, ac in effectu per Busanium praetextu reparandae domus admonetur, ut exeat. Hoc ille perscribit bano, una exponens: medium obtinendae Petriniae sui amotione sufferi, cum hoc inter reliqua exponeretur, deesse pro stabalibus locum, nisi Petrinia his banalibus confiniis resolvatur. Quare bano expostulante eatenus, ultro in regnicolari domo hospitari relinquitur.

(Ablegatio Viennam ad banum placandum.)

Resenserat banus etiam, quod diploma illud regium acceptatum non fuisset, sed reflexiones etiam contra idem intentatas atque ad se submissas haberi. Quare ad placandum banum (authore Naisichio) item agendas principi pro eodem diplomate gratias, ita nihilominus de effectiva consistentia 8260 virorum ad statum politicum non extensione, distincto regio rescripto securi reddantur status. Non minus

(Conscriptiones Viennam adferendae praecipiuntur.)

4. Quoniam bancalitas ob maritima bona per impositionem 165 fumorum adeoque 4950 fl.

(a singulo fumo per 30 computando) semet gravatam exposuisset coram Majestate Sua, ac eo quidem fundatius, quod dominus Joannes Jursich, assessor tabulae judiciariae et bancalitatis in Croatia plenipotentiarius, revelasset, qua deputationis fumalis membrum, modos, quibus actum fuerat, adeoque eadem bancalitas, bona sua comportando cum Croaticis, docuisset liquido purum beneplacitum, ideo jubebat princeps, ut conscriptiones illae ab officialibus confectae Viennam submittantur una cum idea fumationis. Ad hoc igitur etiam avertendum et cum bancalitate | per aversionem tractandum, ac, si fieri poterit, in 4000 annue per bancalitatem pendendis conveniendum, dominus Joannes Rauch vicebanus Viennam ad comitem banum exmittitur, qui etiam die 27. Aprilis in praefatis negotiis Viennam est profectus. Sed nil effecit, neque optatum assecuratorium retulit, tanquam inanis metus, neque cum bancalitate transegit cum vel ipsa 65 fumorum remissio argumento fuisset, ex mero lubitu et beneplacito status Croatiae agere, atque ideo fundamentum majus fecit exigendae ultro conscriptionis.

(Nobiles multi recogniti.)

Joannis Peczinger, vicecolonelli in generalatu Carlostadiensi, armales publicantur. Joannis Sigrovich aliorumque infra nobilitas recognoscitur, videlicet Illiassich, Szlachanin, Szenkovachki aliter Vallicza, Kovachich in Jamnicza, Orechich, Sabarich, Volkovich aliter Martinkovich ex districtu Marocsae, Joannis Koos aliter Szvilay, Czelich aliter Valichevich, Magyer, Jussich, Medved modo Jantolich, Mrachich, Laczkovich, Bogathy, Gradczki, Vugrinichek ex Jamnicza, Fabianich aliter Vodopia, Sunecz aliter Bedenich ex eadem, Koskovich, Petravich, Czelich, Labass ex Sztubicza, Turchich, Leginievich, Matlekovich, Szokolovich, Sussich, Lukinich, Mazin, Gerdenich aliter Grudinich, Nunkovich aliter Jakopovich, Sztabarkovich, Visak, Rosnia, Gyukecz, Szerblinovich, Granya aliter Granyanszki, Fersztetich, Marinkovich, Mixich, Goran, Rapich aliter Vratarich, Vorkovich, Bosnyak ex Vugrinecz, Dimich, Kerpachich, Kerpesz, Matanovich aliter Saffarich, Paulekovich, Domitrovich, Kallin aliter Kallinszki, Kohmanovich, Suskovich de Medved, Bussevecz ex Gradecz, Kamenyan, Hermessecz. Hi sunt miseri illi et post hos plures alii de quibus infra fol. 447. O tempora, o mores! Vide item 313. et quidem primo loco.

Secunda congregatio regni die 24. Octobris Zagrabiae fuit celebrata, cui ob infirmitatem locumtenentis praefuit comes generalis Adamus de Batthyan. Mirabantur multi episcopum ista dissimulavisse, quod statutis regni sibi hoc praesidium competivisset, exemplis item suorum praedecessorum. Sed ignorantia similium rerum excusat episcopum et erga familiam Batthyan idololatria ejusdem. Interim hac congregatione dica pro anno anteriore imposita a fumo singulo 34 floreni. Necessitates regni fecere 58486, totidemque fecit introitus.

(Sigillum civitati Crisiensi.)

Unitis (ut supra fol. 171.) superiori inferiorique civitate Crisiensi, eidem ut uni civitati sigillum novum conceditur, articulo regni 5.

(Banus solvetur a perceptore.)

Banus consentit sibi a locumtenenti suo salarium ex cassa regni ab exactore dari, ita ut reliqua 34000 statui militari integraliter quotannis deponantur. Hac re nescio quid subtilitatis fuerit diis nostris, fors ut hac solutione gratiam bani conservarent. Bano tamen prospectum fuit, ne in necessitatibus aulae salarium suum debeat praestolari.

(Duella vetita.)

Patentales litterae, quibus duella severissime ab aula prohibita et sublata sunt, quibusvis modis publicatae extiterunt acceptataeque. In quas mirum! nescio quas reflexiones vi talesque fecerunt ad palliandum martialem spiritum, quibus arma horror sunt, praetendentes videlicet, per reflexiones suas quasi ordini juris et nobilitati in patentalibus praescriptus modus vindictae de duellantibus praejudicaret. Hinc reflexiones illae ad pompam factae sunt et leguleorum fuere inventum, | cum viderimus his annis exempla martialium animorum, dum ad duella provocassent Raffay, Kussevich ac olim Oreszki.

(Passeres exterminandi.)

Articulo statuum 10. passeres exterminandi decernuntur, ita ut a singulo fumo capita eorum 300 cum dica praestari debeant. Res, in se salutaris servandique frumenti medium, primo risus multos habuit et pasquillos, ut nomine passerum instantia plane ad Suam Majestatem facta fuisse perhiberetur. Inter pasquillos ejus maxime probabatur cogitatio, qui allusit, Christum se passeri comparasse, regnum Croatiae Christi regnum dici, adeoque Croatiam passerum locum esse proprium. et persecutione passerum Christum persequi. Item postquam dii Croatiae vindicare se nequivissent de militaribus, tandem ad passeres transivisse etc. Demum postquam evenisset passerum exstirpationem modum fuisse saturandae avaritiae exactoris, cui pro singulo passeris capite miseri rustici xg. 1. dare debuissent, maluitque is xgeros quam capita passerum, exagerans ista adferentibus, quod foetore horum non delectetur neque sit parochus sepeliendorum passerum, res sua sponte desiit, circa 1756.

Familiae Borkovich nobilitas recognita. Ladislaus Czinderi constitutus advocatus pauperum.

(Conscriptiones ordinantur Viennam.)

Majestate, Sua conscriptiones illas per officiales factas sibi submitti prouti et fumationis ideam, adurgente ac absolute praecipiente, Joannes Busan, exactor ac operis totius faber, item Georgius Jellachich, partium maritimarum conscriptor, cum iisdem conscriptionibus Viennam deferendis et defendendis ordinantur et submittuntur.

(Publicatio episcoporum schismaticorum.)

N. B. Priori congregatione, die 10. Aprilis celebrata, resolutio principis fuit promulgata quoad episcopos schismaticos resolutos, et quidem Costaniczae Arsenii Theophanovich et in Plaszko sub titulo et nomine episcopi Carolostadiensis Danielis Jaksich. Episcopus Zagrabiensis neque est protestatus vel ulla usus legali cautione, ne videatur aulae contrariari, sed neque clerus.

Hoc anno 1764. die 22. Maji in congregatione regni, Zagrabiae celebrata, est protestatus episcopus Zagrabiensis quoad titulum Carolostadiensis, et hoc plus ab aliis provocatus, quam sponte sua, disponi nequiens, ut eatenus aulae scriberet. |

Annus domini 1753.

Et in eodem acta.

(Mors locumtenentis Ludovici Erdoedy.)

Anno hoc 1753. more suo post dominicam primam Epiphaniae initium habuit octavalis judiciaria sedes sive banalis tabula exiguo sui profectu, quod comes locumtenens a potiori infirmaretur. Qui etiam condito testamento et sacramentis devote susceptis, ut devote vixit, ex ptysi die 14. Februarii circa horam a prandiis mediam tertiam mortuus est. Videlicet comes Ludovicus Erdoedy de Monyorokerek, montis Claudii et comitatus Varasdinensis perpetuus, Posegani autem supremus comes, generalis supremus vigiliarum praefectus, Suae Majestatis camerarius et actualis intimus consiliarius, ac banalis horum regnorum locumtenens. Vir pius, prudens, proles parvulas commendavit cum tutella omnium domino comiti Adamo Batthyan. Postquam hic in domibus suis biduo fuisset expositus, continuoque lecta sacra, sepulturae mandandum corpus ad patres Franciscanos, provinciae sanctae Crucis ad sanctum Leonardum in Sylvis dictos, juxta ejus dispositionem ductum est, ibidemque sepultus.

(Comes Orsich colonellus Batthyan Adamus locumtenens a Kleffeldio alienus.)

Eo communi bonorum luctu mortuo, quoniam priori adhuc anno comes Adamus Batthyani, filius Ludovici, a suprafato tutore alter, in generalem vigiliarum praefectum fuisset resolutus, et eidem in colonelli Glinani regimine comes Christophorus Orsich qua colonellus successisset, baro autem Bernakovich factus vicecolonellus fuisset, idem comes Adamus Batthyani supplicantibus a potiori regnicolis statim in banalem locumtenentem fuit resolutus cum a bano tum et Sua Majestate sacratissima. Hac promotione colonellus Costanicensis Venceslaus Kleffeld admodum disgustatus est, non quod ipse locumtenentis dignitatem affectasset, sed quod Batthyanius eidem non amicaretur, erat enim inter eos occulta quaedam dissensio, quae tamen publica fuerat. Atque istud ab anno adhuc 1751. a tumultu nempe confiniariorum. Hujus porro dissensionis sequentes fuere causae. 1. Generalis major in supremum vigiliarum magistrum Settwicz propensio, et vicissim hujus in generalem obsequia, cum tamen Kleffeldius anno adhuc 1749. mox fatum Settwicz ex regimine Molkiano huc duxisset et promoveri procurasset. |

2. Quod idem Settwicz occasione commissionis Kheillianae in anno 1751. ad tumultuantes compescendos quaepiam contra Kleffeldium testatus fuisset, illo in Batthyanium, tunc colonellum Glinanum, culpam referre satagente tanquam in juvenem arma ante nunquam tractantem. Istud autem observare vel minime licuit, omnem amicitiam Kleffeld inter et Settwicz a commissionis tempore dissolutam fuisset. 3. Quod Kleffeld palam loqueretur, Batthyanium regiminis incapacem esse. 4. Quod Settwiczium protegeret locumtenens novus et plus se illi fideret quam Kleffeldio. 5. Quod Settwicz asseruisset, eundem Kleffeldium in regiminis cassam intravisse. 6. Amores quoque conjugis Settwiczianae bano descripti causam non postremam odii novi locumtenentis in Kleffeldium praebuerunt. Novus ergo locumtenens totus in promovendo et protegendo erat Szettwiczio, Kleffeld contra eundem. Et cum locumtenens bani fratruelis esset, alter necessarius quoad regulam inductam esset, omnium eo fuere intenti animi, quis superaturus alium et ad cujus partes banus concessurus.

(Petrinia regno cedit.)

Statim a novi locumtenentis resolutione Petrinia, antea generalatui Varasdinensi parens, confiniis banalibus cessa resignataque est, ita ut resignatio regno fieret. Hanc resignationem generalis Benvenutus Petazzi ipse peregit et locumtenenti resignavit, misso ex parte regni Joanne Busan, qui illico eam confiniis cessit subintravitque vigilia Costanicensis. Busanius ex regni parte missus, quia ante resignationem emolumenta Petrinensia non excepisset, neque reservasset, sed simpliciter eandem his banalibus confiniis cessisset, ideo postea militares neque audire volebant de emolumentis Petrinensibus, uti nauli, tellonii, fori etc. ad cassam regni dandis. 2. Quia dicebant, diplomate 1749. a regina statibus elargiti et 1750. expediti emolumenta status temporis illius confinii ad regni cassam fuisse applicata. Neutiquam alia et subsequentia diploma uti cessio Petriniae esset. Busanius, uti in omnibus regni negotiis tractandis infelix, sic et in hoc infelicissimus. Regno autem resignationem factam fuisse politici dicebant ideo, ut in casum necessitatis et succurrere teneatur defendendum et reparare. |

(Installatio locumtenentis.)

Nona tandem Julii ingressus novi locumtenentis fuit publicus. Missi erant ad salutandum eum Ludbreginum plane baro Marcus Pejachevich, Stephnnus Putz et vicecomes comitatus Crisiensis Szaich Joannes cum judlium Kesser. Post iterum baro Stephanus Patachich cum aliis. In Szeszvethe episcopus ei dedit prandium copiosioresque illac obviam illi exiverunt. Humanitatis causa per viam dispersa fuere banderia, uti Patachichianum in territorio ejus Verbovicensi, Draskovichianum ad Bosakovinam. Erdoedianum propinquius. Tandem episcopus cum capitulo unum faciens et se distingvere volens, ut ejus banderium eundem praecederet voluit, prouti et praecedebat. Cum autem ventum fuisset ad civitatis territorium a ponte Mandussevecz, ubi equites confiniarii primi erant sub ductu Sigismundi Vojkovich, supremi vigiliarum praefecti, idem episcopales praecedentes praesentare, ut ajunt, detractavit, statimque incepit confusio. Progressi tandem, bataglion pedestria, quae post equites ad latus utrumque plateae distributa erant per totum plateae Villicza dictae (illa enim via versus sanctam Margaretham comes in equo progressus est) usque ad portam sancti Joannis Nepomuceni, vulgo carneam sive mesznicska vrata dictam, per quam civitatem ingressus est, atque ab illa ad domum Draskovichianam, quae sui hospitii fuerat (in porta salutabatur a magistratu, notario Ladislao Szalle quaepiam edicente) per medium militum eques et superbe vestitus comparuit. In qua domo nobilitas, magnates, clerus cum praestolabamur, et advenientem sumus reveriti, ad propria remeantes. Equitabant autem cum eodem plures, generalis ipse Petazzi cum quibusdam suorum. Ex nobilitate exigui. Regni vexillum nec sub eo congregari solita nobilitas obviam ei non iverunt, quod hoc soli bano competeret, sed in domo hospitii ejus advenientem praestolabamur. Die altero, quia episcopus regius commissarius sive installator fuerat, pro eodem ad domum regnicolarem ducendo sex fuere ablegati, qui tribus carpentis descenderunt pro episcopo, ipseque in suo cum iis vectus est via eadem, qua locumtenens heri intraverat, et directe ad | domum regnicolarem progressus est. Ubi colonellum Kleffeld admonere et instruere volens, vel potius repraehendere volens, quod alias illi praesentiam facere debuisset, ille exacerbatus eidem palam intra omnes tam adstantes officiales quam et concurrentes illi respondit: curet sua ecclesiastica, ad militaria se non immittat, quia asinus est. Ex quo dicto juratum in Kleffeldium episcopi odium, satisfactionem ex eodem a generali petiit. Kleffeldius autem caesari et reginae ac ipsi quoque bano rationem sui dicti perscripsit, demonstrans, illam se episcopo praestitisse reverentiam, quae eidem ex militari regulamento debebatur; quam autem is vel in sua habuit idea vel praetendebat, nec scivisse, neque fecisse, nec facere fuisse obligatum. Res igitur silentio transiit. Postquam episcopus ad domum regnicolarem venisset, tunc pro locumtenente iverunt, episcopo eum exspectante (quod rursus ejus ignorantiae attributum, quod commissarius regius eum praestolari non debuisset, minus eidem ire advenienti, ut ivit plane infra gradus, obviam), qui iterum in carpento venit sub solito et generali conveniente praesentia. Dum venisset ad domum, statim cepit sedem penes episcopum, qui longum a Paxio conscriptum sermonem in ejus laudem et familiae suae sermonem legit, quo relecto subjecit: Ego (suo toto titulo recitato) qua commissarius regius te installo, et clamatum vivat, vivat. Post haec gratias novus locumtenens egit brevibus, sua pollicitus studia, rursumque vivat. Actum de ejus statim salario, et episcopus annue 2000 fl. edixit, quemadmodum et prior locumtenens habuisset, dictumque a vicebano Joanne Rauch: bene, sine consequentia tamen. Atque ita dissoluti omnes. Qui de statu politico eramus, uti magnates et nobiles foeminae, ex clero Putz et ego tanquam tabularum assessores, dein alii utriusque tabulae assessores, vicebanus, protonotarius, vicecomites aliique de nobilitate potiores, exteri item huc concurrentes, pransi sumus in duabus magnis tabulis. Uni adfuit comitissa, alteri comes locumtenens. Officiales autem regiminum apud colonellum | Kleffeld suum prandium habuere. Erat autem immanis nec ab hominum memoria his diebus et a medio Junii calor, ut multi militum ob calorem deliquia passi fuerint. Vesperi in campagmento militari ignis artificialis, explosio tormentorum per diem totum. Sed ob calores res tota ingrata. Diebus subsequis eelebrata vel potius continuata congregatio, de ponte Carolostadiensi aedificando noviter actum ac de aliis. Huic congregationi generalis Petazzi aliique multi interfuerunt, advenerant enim undique copiosi. Occasione praemissae introductionis ea quoque inter Kleffeld et episcopnm intercessit exacerbatio, quod episcopus pro militari campagmento foenile suum, Szigechicza vocatum, obtulisset antea, spondens se militibus boves quoque 12 et vini stertin sex daturum die installationis. Cum autem comparuisset miles, Szigechiezam negavit, quod a praefecto causandum foenili damnum edoctus fuisset. Proinde colonellus elusus campagmentum in civitatis territorio et insperate instituere debuit. Quod illi fuit incommodo pro tantis, erant enim ultro duo milia virorum, tantum pedestrium. Sed et installationis die unicum bosculum omnibus obtulit ac vini urnas octo, praetendens soli episcopo educillum in campagmento competere. At colonellus omne episcopo quod illusisset in civitatis territorio et consequenter militari campagmento negavit, prohibuit, sed civibus istud solis indulsit defenditque. Qua re frendebat episcopus et rumpebatur in Kleffeldium invidia. Quare vicebanum aliosque omnes in eum irritat tanto fortius, quod locumtenentem novum alienum ab eo esse vidisset. Profecto facta quasi omnium ex genio gentis, superioribus suis adulare consvetae, in Kleffeldium conspiratio, et quem adorabant antea, quin beatos se existimabant, qui famulari et illi obsequi valebant, illique beatiores judicabantur, ad quorum munera magis, ut deus aliquis, respexisset, eum omnes jam persequi inceperunt, ut immolarent invidia sua diis novis. Sane vicebanus Joannes Rauch, uti prae reliquis illum coluisse videbatur, ita nunc mutato coelo persequi. Jam enim filium suum ab eo promotum, ut quaerebat, habuit. Proinde in eum totus exarsit scriptitationibus ad banum | aliisque publicis dicteriis, ut odiorum seminarium publicum factum sit. Studebant eum et ex domo hospitii (regnicolari videlicet) ejicere, sed modus non erat. Quod animadvertens Kleffeld rebus suis acceptis primum Kostaniczae tum Petriniae mansit, sponteque hospitio cessit. Et Viennam abiens, sufflamantibus adulatoribus, qui, ut utrobique gratiam habeant, utrobique audita referebant, effecit pro confiniis multum, ut nempe augerentur officialibus stipendia et gregarius in vigiliis constitutus duos haberet xg, tum et praecedentiae vel potius aequalitatis et rango intra officiales militares et politicos seriem, quae series in generalatibus Carolostadiensi et Varasdinensi item Eszekinensi more illorum publicata exstitit, in regno autem nuspiam, esto et huc advenisset. Erat autem sequens.

(Tabella rango intra militares et politicos.)

Supremi comites actuales cum colonellis, vicebanus nec non abbates infulati cum vicecolonellis. Assesores tabulae banalis, uti et praeses tabulae judiciariae et protonotarius cum supremis vigiliarum praefectis. Assessores tabulae judiciariae, item canonici cathedralis ecclesiae cum capitaneis. Notarius tabulae judiciariae et vicecomites ordinarii, prouti et canonici collegiatae ecclesiae cum oberlaytinantiis. Vicecomites substituti et comitatus notarii cum unterlaytinantiis. Judlium comitatus et parochi cum vexilliferis.

Res haec Kleffeldio fabro acta putabatur, hinc omnium in eum exacerbatio, et foeminae, potissimum implacabiles reddebantur. Erantque pro more sermones varii. Ita autem rango intelligebatur, ut senior in sua serie alium praecedat. Hinc senior verbi gratia oberlaytinantius vicecomite hunc anteire et hic illi cedere debeat. Re hac totalis animorum enata abalienatio. Neque postea militares cum politicis et vicissim hi cum illis conveniebant, immo fugiebat alter alterum et hodiedum fugit. |

Privata quoque odia quaepiam intra Busan et Rauch fuerant. Ardebat quoque contra Rauch Kleffeldius, hinc quia frequentius a Busanio visitabatur et apparenter colebatur (licet ob cassam militarem sejunctam, ob quod Busanii et lucro et potentiae multum decessit, odio in eum fuerit implacabili) socium futurum eum ratus colonellus, eidem pandit, qualiter, cum semel vectus cum Raffio fuisset, idem eidem dixerit, in patibulo jam pridem suspensus fuisset Busanius, si ejus non fuisset patrocinium, sibique vitam debere Busanium. Causa autem hujus quod fuerit, quod Busan cum quibusdam latronibus et praedonibus particeps fuerit, hacve via divitias suas congesserit. Res haec facta est publica, et Kleffeldius recognitionem scriptam super talismodi dedit Busanio. Vicebanus autem negabat per omnia etiam sub amissione honoris sui, attestantibus pro colonello quoque aliis officialibus de auditu ex eodem domino Rauch. Odia hic partium magna, omniumque exspectatio, quem res exitum habitura sit.

(Settwicz abit Carolostadium.)

Settwicz, de quo supra, mense Julio ad generalatum Carolostadiensem pro vicecolonello translatus et promotus est. Ac paulo post, mortuo colonello Petazzi, eidem in colonellatu successit.

(Marcha amoti schismatici.)

Generalis quoque Varasdinensis Petazzi sese cum Hungariae cancellario domino comite a Nadasd conjugens, opera potissimum Petri Liubojevich, Marcha schismaticos amovit, eamque quasi in sequestrum generalatus, positis in ea vigiliis, posuit sine tumultu quopiam. Immo ad hanc occupationem officiales ex schismaticis misit, praesens ipse etiam.

(Episcopus in Sclavonia, amotis Franciscanis, e clero parochos substituit.)

Hoc quoque anno Zagrabiensis episcopus patres Franciscanos provinciae Bosnae Argentinae ex parochiis Sclavoniae inferioris jurisdictionis comitatensis amovit, clero saeculari ibidem accommodato. Haud tamen actum praevie de parochiarum fundationibus, sed ex his dioecesis partibus parochos sub spe accommodationis ad canonicatus collegit, qui contra jura canonica omnia utrobique parochias servant, ut ex harum parochiarum redditibus vivant ibidem, hic autem cooperatores tenent, per quos istae eorum parochiae administrantur. Ipse Posegam descenderat et cum Franciscanis jurgia habuit. Instituit ibi quoque consistorium et alia sine fundamento et ordine, seminarium item aliquod clericorum. Immo arcem dirutam | se reparare velle adpromisit, quin capitulum fundare voluit, quae in effectum deducere illi fuisset impossibile. Haec autem taliaque projecta fecit ideo, quod crederet, tali se via a promisso et bullis papalibus inserto quatuor milium annuorum ad cassam parochorum subsidio eliberandum. Quod tamen non obtinuit, nec evenit. Bona item Sztraseman a consiliario bellico Weber pro 12 milibus fl. emit, sine donatione, statutione aliisque legalibus requisitis, dicens talium ipsi necessitatem non esse. Donatione postea accepit.

(Petazzii projectum ad pacem habendum cum politico statu.)

Agebatur de ducenda linea separante statum militarem a politico pro pace et tranquillitate semel habenda, et hoc projectante generali Petazzio, qui et projectum eatenus suum dedit, ut cambiatis quibusdam tandem limites ponerentur. Res sane salutaris et optima.

(Firmatur articulus 13. diaetae 1751., de quo vide supra fol. 169. §pho articulo 13.)

Hoc eodem anno decisio regia venit in favorem comitatus Szaladiensis et consequenter dominii Csaktornya circa partes per Dravum avulsas ad Kys et Nagy Attak aliasque per tractum Podravanum, quae illi comitatui et dominio adjudicatae sunt et a Crisiensi comitatu abstractae. Quo in opere, uti in omnibus, subtilitates Busanianae a suis hic pro divinis habitae evanuerunt, et regno nocivae factae nec alteri quam illi profuerunt, utpote qui diurnis suis sibi pro more prospexit.

(Nicolaus Ztepanich moritur.)

Die prima Septembris obiit Nicolaus Ztepanich, archidiaconus Varasdinensis et canonicus Zagrabiensis, in cantu et ecclesiae caeremoniis insignis, arithmeticus quoque praestans. Archidiaconatus Georgio Gaáll, canonicatus autem Paulo Goymerecz, parocho Bisztricensi, collatus est.

(Campagmentum.)

Petriniae locumtenens militare campagmentum instituit, ad quod confluxus magnus undique fuerat, et generales comes Draskovich, Scherzzer, Petazzi aliique officiales ex vicinis generalatibus.

In Decembri fuit regni congregatio celebrata, in qua ad mandatum regium Josephus Raffay (qui ab anno jam superiore comitatus Varasdinensis ordinarius vicecomes et plenipotentiarius familiae Erdoedy fuerat, item comitatus Zagrabiensis substitutus, quin uterque vicecomes, quia Sigismundus Bussich vivere desierat) a plenipotentia amotus est, ipseque eam quoad nomen resignavit scriptis de resignatione nomine statuum ad reginam litteris, licet eam Raffay sub diversis appellationibus exercuerit | et exerceat. Ille ne vacuus officio sit pluraque habeat officia, commissarius oeconomiae confiniorum factus sub praetextu provisorii, ex quo fl. Rh. 700 haberet. In comitatu autem Zagrabiensi modo aeque provisorio positi pro ordinario vicecomite dominus Nicolaus Messich, antea notarius et campi Turopolya comes, ut vocant, terrestris, pro substituto dominus Georgius Petkovich judlium, et notarius comitatuum Crisiensis et Zagrabiensis Georgius Ligutich. Sub finem hujus anni colonellus Kleffeld Viennam progressus est, ibidemqne mansit diutius, ut anno sequenti fusius.

(Scholarum reformatio ad speciem.)

Hoc anno sub scholarum exordio adeoque mense Novembri Suae Majestatis sacratissimae decretum Zagrabiam quoque venit de reformandis studiis, praecipue majoribus uti philosophia et theologia esset, immortali reginae laude utpote quae sophisticam e scholis eliminabit aliquando. Philosophia ut ad utilia instituatur mandatum, neque scribatur sed praelegetur ex quopiam authore. Sitque liberum magistro ducem sequi quem placet. In theologia quoque ut praelegantur dogmatica et scripturae sacrae cum ecclesiastica historia. Hanc rem imbuti praejudiciis damnabant, detestabantur. Viri integri ad deitatem reginae referebant. Ex scholis enim exeuntes nil sciebant praeter loqui latinum. Hoc unum si fecisset, ut primi magistri ex Italia, Gallia sint, res summa fuisset, sed magistris haec primo condiscentibus et discipulis optato carebit institutum effectu, quia iidem magistri ad olus et veteres caepas respiciunt et eruditionem ipsam ad sophistica trahunt.

(Joannes Gallyuff rector collegii.)

Collegii societatis Jesu Zagrabiensis rector pater Joannes Gallyuff Croata ex canonum professore 15. Novembris factus est, et gubernare incepit.

(Conferentiae.)

Vivente adhuc locumtenente banali Erdoedio, quamvis aegrotante Zagrabiae, sub ejus praesidio binae habitae sunt conferentiae. Prima die 3. Februarii propter nobilem Andream Boczak, in flagranti actus homicidii captum, judicatum et torturae adjudicatum a colonello Crisiensi, domino barone Ignatio Lalersperg. Ob quam circumstantiam postquam colonellus respondisset, ex loco patrati delicti jurisdictionem judicatumque sibi competere, Suae Majestati eatenus fuit supplicatum. Scriptum etiam Posoniensi camerae, ne a nobilium propriae allodiaturae rebus tricesimam exigi patiatur. In conferentiarum altera baro Stephanus Patachich, colonellus et in confiniis commissarius, varias ex officio difficultates | proponens. tale ad eas accepit responsum, ut videret facile, eo vota plurimorum tendere, quatenus officio vale daret. Vir perspicax observavit praepotentias, et Josepho Raffay 700 fl. officii commissariatus designari, mortuo locumtenente Erdoedio cum vidisset Adamum Batthyan, hominem juvenem ac vix 24 annorum, constitutum a patruo bano ea lege locumtenentem, ut a vicebano Rauch et Naisichio totus pendeat, ipsisque in omnibus obediat, aula locumtenentiam ejus approbante, statimque a limine dissensiones subortas intra eum et Kleffeldium, commisariatum resignavit.

(Congregatio regni.)

Die 3. Julii Zagrabiae fuit congregatio, in qua primo, praeside episcopo Zagrabiensi, de caeremoniis installandi novi locumtenentis, ut fol. 186. actum. Eaque, uti supra descriptum, peracta, continuata fuit sub praesidio ejusdem locumtenentis congregatio, in qua ultra dicta superius.

(Rejicitur conscriptio regni Viennae.)

Quandoquidem Viennae, non obstante Busanii relatione, allata per eum et Georgium Jellachich conscriptio reprobata fuisset, (cum fractiones illae ideales pro lubitu ab officialibus scriptae, videlicet habere rusticum jugeris unam 168. partem ad numerum arithmeticum reductae non nisi 215 jugera effecissent, hospitum vero insertorum numerus 53 milia fuissent, adeoque domino comite cancellario Nadasd exmissis sic ratiocinante: conscripto cuivis hospiti demus unam foeminam ac unum sive servum sive filium, prodibunt hominum 159 milia, quae vel stando super 215 jugeribus eadem exhaurient, unde ergo isti vivent vivuntque homines, atque ipsis respondere nequeuntibus sed admirantibus: potuisse fractiones illas redigi ad numerum) ideo mandabatur, ut novae conscriptionis projectum et modalitas a statibus elaboratum Viennam submitteretur. Quod etiam ab hominibus rerum harum ignaris, sed omniscientiam praetendentibus, tale fuit elaboratum, quod propter extremitates sui ab aula iterum rejectum extitit. Et quia ignorantiae accessisset passio, totum in eo collocatum fuit studium, ut cleri, Erdoediorum opprimatur populus campestris, partes vero montosae et Zagorianae sublevatae maneant. Hic exmissis vineis praetextu eo, quod ab iis jus montanum vel decima praestaretur, in effectu vero quod harum neglectu partes optatae sublevarentur, pro campestribus partibus ad 86 rubricae fuerunt positae. Quin quod jugera inseminarentur tritico, siligine, hordeo etc. per singulas excogitabiles species rubricas multiplicando. Tales autem pro Zagorianis relinquendo, plura item similia, ut sponte sua videretur interessantia, magis demonstrata per lamentantes ob vineas exmissas aliaque plurima. Ad Petrinensem reincorporationem praeter Busanium etiam locumtenens et canonicus Putz, vicebanus et protonotarius fuerunt ordinati, sed hi postremi eo profecti non sunt. Necessitas regni faciebat 56184, pro quorum fundo fumis numero 1260 impositi per singulum fl. 34. Tricesimae auctio 9000, civitatibus et iuquillinis ad Zagrabiam 700, dominio Sztenichniak 300, partibus maritimis juxta regiam dispositionem propter manifestam factae conscriptionis et fumationis improportionem detracta parte tertia 3310. Josephus Raffay in consiliarium titularem publicatur. Vicecolonellus Antonius Settwicz in indigenam suscipitur. Familiae Sostarich et Chaurag ab anno 1602., Vuchetich 1652., Zladojevich 1571. nobilitas recognoscitur. |

16. Novembris iterum Zagrabiae celebrata est sub praesidio locumtenentis congregatio, in qua ob infirmitatem protonotarii Adami Naisich, Josephus Raffay eundem supplevit actave subcripsit. In hac

1. (Merzy generalis commendans inferioris Sclavoniae.)

Antonius Merzy de Angenteau, supremus rei tormentariae generalis, in confiniis inferioris Sclavoniae et Syrmii generalatus sive militiae praefectus et commendans publicatur.

2. (Marcha restituta unitis.)

Monasterium Marcha, ab anno 1737. a schismaticis violenter et crudeliter occupatum ac per eos hactenus possessum, unitis Graeci ritus restituitur. De eodem monasterio ex instituto alibi vide etiam memorias annorum in Zagrabiensi historia et supra 190. hoc addito. Vicecolonellum Mikassinovich, schismaticorum numen, a Petazzio fuisse submissum ad pellendos Marcha schismaticos, generalem postea cum episcopo unitorum Palkovich subintravisse. Restitutio ejus est inarticulata articulo 5. Vide infra etiam et anno 1755. de ejusdem patribus piarum scholarum cessione.

(Dii Croatiae qui. De Raffay relatio.)

Quoniam favoribus deorum Croatiae, videlicet Joannis Rauch vicebani, Adami Naisich protonotarii, Joannis Busan exactoris, dominus Josephus Raffay, ex sorore Busanii filius, tutellatae Naisichianae dominae Annae Skerlecz maritus, homo loquacitate et ambitione pollens, iisdem diis adscribendus per hos suos videbatur, ideo omnia honoris utilitatisque, ut metuendus caeteris evadat, conferebantur, solusque visus est cunctorum officiorum capax. Ipse ut divitiis crescat, Segniam commissarius, ipse vicetavernicus resolutus licet sine effectu, ipse Erdoedianae familiae plenipotentiarius in Croatia et bonorum eorundem arbiter, atque cum oppressione plebis restaurator oeconomiae, ut sic ipse milia multa congregaverit, nam, praeter pingve salarium et deputatum, Montis Claudii et Possavanos homines afflixit in promontoriis, exstirpaturis, aliisque censibus, adaugens pro familia census, pro se autem novam a miseris vinearum exsolutionem, uti etiam exstirpaturarum. Ipse in comitatu Zagrabiensi a morte Sigismundi Bussich solus et unicus vicecomes, ipse aeque talis in Varasdinensi per comitem Erdoedium resolutus. Quae res a biennio quantum illi intulerit ex salariis, birsagiis, processibus, quivis perfacile cognoscet. Ipse capitulorum notarius, ipse ad omnia utilitatis majoris ac diurnorum ablegatus, uti ad diaetam 1751. Igitur cum haec intolerabilia multis viderentur ipsiusque domini Raffay crevisset mirum in modum superbia, ut omnes despiceret praeter suprascriptos fautores suos, res suae ad aulam fuere praesentatae.

(Statutum, ne plenipotentiarii esse valeant vicecomites.)

Jubente igitur severissime aula, ne ausint vicecomites privatorum agere plenipotentias, ut Josephus Raffay ageret, idem Raffay, aliunde supplens protonotarium, suo proprio conceptu et calamo non solum status nomine in sui favorem excusationem exponit, sed se jam nec esse nec futurum amodo familiae plenipotentiarium, cum attamen in veritate remansisset, adeoque aulam decepisset | publico status nomine, haec res ruina fuit Raffajo, ut videre est in annis 1755. et 1756.

(Assessores plenipotentias agere possunt.)

Eodem nihilominus mandato regio, quo vicecomitibus plenipotentiae privatorum prohibebantur, assessoribus tabulae judiciriae sunt admissae, ut videre est ex articulo 31. actorum regni. Causa in eodem mandato exprimitur, quod assessores articulo 56. 1723. non compraehenderentur, neque ad eos ex comitatibus appellaretur, nihilominus causa rei hujus in veritate fuerat, quod Joannes Jursich, assessor tabulae judiciariae, fuisset per cancellariam Hungaricam constitutus plenipotentiarius bonorum maritimorum bancalitatis, item comitis Antonii ab Auersperg, Carnioliae provincialis capitanei, in bonis causisque Szamobor, denique ipsius domini comitis cancellarii Leopoldi de Nadasd. Factum igitur suum manutenere voluit cancellaria.

(Restauratio comitatus Zagrabiensis.)

Amoto ergo Raffajo per mandatum regium a pluralitate officiorum, articulo regni 33. in ordinarium vicecomitem comitatus Zagrabiensis eligitur dominus Mathias Nicolaus Messich ex notario, Georgius Petkovich in substitutum ex judlium Zagrabiensis districtus Georgius Ligutich in notarium comitatus Zagrabiensis et Crisiensis, una etiam consecutus a capitulis notariatum capitulorum.

(Raffay commissarius confiniorum.)

Ut autem Josepho Raffay per amissa mox dicta tria officia nil decederet, aut saltem pro accusatione ad aulam perpessa remuneraretur, contra commissarium confiniorum baronem Stephanum Patachich ab avunculo domini Raffay Joanne Busan lamenta sunt posita, quod nempe in confiniis rarus esset, quod educilla vacua relinqueret, birsagia non curaret, difficultatibus suis uti mense Februario sub conferentia status affligeret. Domino autem Raffay (quamvis, uti supra, plenipotentiam resignavisset) illico semet offerente, quod ex dominiis Erdoedianis ipse qua plenipotentiarius universa et quaelibet educilla prospicere possit velitque, ac taxato prius in cellariis Erdoedianis vino emersurum lucrum per educilla sponderet, ipse, locumtenente contrariari non valente, pro commissario confiniorum in locum Stephani Patachich cum annuo fl. 700 salario est dictus promulgatusque.

(Statutum novum.)

Praeterea quia vicebanus Joannes Rauch contra viduam baronessam Sermage coram Josepho Raffay violentialem suscitavisset processum, ipsa autem per mandatum regium, tum ob praemissam multitudinem officiorum, cum et clientellam Raffaianam, ac vel maxime per epistolam ab eodem Raffay sibi scriptam; quod eandem caeterosque magnates tremere faciet, ipsisque in cunctis processibus ad eorum ruinam esset adlaboraturus, epistola ad aulam in originali submissa eundem Raffay a judicatu amovisset, idem vicebanus coram vicecomite comitatus Crisiensis Simunchich resuscitat processum. Procurator Sermageanae disputat judicatum vicecomitis Crisiensis, cum baronessa nec in eo comitatu possessionata esset, neque praetensi actus ibidem patrati essent. Vicebanus stabilit judicatum vicecomitis | Crisiensis ex convertibilitate articuli municipalis regni hujus 1645. 5., qui sic sonat: Conclusum etiam est, ut causae illae, in quibus vicecomes comitatus Crisiensis interessatus esset, ex quo ille comitatus plures vicecomites non haberet, per unum ex vicecomitibus comitatus Zagrabiensis, servatis in reliquo de jure servandis, judicari valeant atque possint, qui etiam per Leopoldum regem est confirmatus. Atque ut recte judicasse existimetur, efficit, ut per regni statutum articuli praedicti convertibilitas firmata extiterit. Et ob restauratum comitatum sub hac eadem congregatione statutum ad aliud non servivit, quam si Sermageana lamentata fuisset ob stabilitum judicatum semet Rauchius statuto excusare valeat, quamvis post sententiam fuerit statutum.

Armales Hochenraitterianae publicatae sunt. Familiarum Karich et Pozojevich ab anno 1578., Bessen ab anno 1635., Petrussich seu Zlovolich 1652., Striga 1613., Kovachich aliter Filipan seu Skerlecz 1609., Illievich ab anno 1580. nobilitas recognoscitur. |

Annus domini 1754.

Et in eodem acta gestaque.

(Pater Mulih moritur. Ejus patria et missiones.)

Venerabilis pater Georgius Mulih e societate Jesu, in summo apud omnes Croatas, Sclavones, Dalmatas et Hungaros sanctitatis conceptu, e terrestri hac terra ad coelos nocte diem hanc praecedente translatus est. Fuit patria Turopoliensis, societatem Jesu Zagrabiae ingressus, pietatis, quae posuit in tyrocinio fundamenta, nunquam dimisit. Postquam in eadem societate studia absolvisset, totum se apostolicae vitae dedit, annisque integris 24 eodem et constanti semper spiritu et ferventissimo zelo animarum saluti per missiones, ut vocant, Szegedianas dedit navavitque operam, fructu plane centesimo et ipsi Deo cognito. Peragrabat autem dioecesim hanc Zagrabiensem totam iteratis vicibus docens, praedicans, absolvens, et exemplo vitae suae vivificans et praedicata confirmans. Nec hujus dioecesis contentus finibus per Hungariam totam, ut nationem Illyricam continentem, signanter Jaurinensem, Vesprimiensem et Quinque Ecclesiensem dioecesim iterato obivit, illuminavit, vere gentis hujus apostolus et omnibus omnia factus. Hanc autem servabat rationem, ter quaterve de die pro concione dixit rudium captui sese accomodans, reliquum poenitentibus et institutis supplicationibus indulsit. Flagellationes in concionibus adhibere solitus. Cibum ad vesperam non adhibebat, sed absolutis divinis, tunc alimenta subministrabat et parcissime eaque obvia corpori. Apud neminem etiam parochorum divertere solitus, sed aut in obvio aedificio sive quopiam foenili vel in humili quadam casa requiescens, reliquum diem in templo vel penes consumpsit. Atque hoc de loco in locum progrediendo tota aestate, vere et autumno servabat incredibili hominum undique concursu, ut semper sub divo sive aperto in aere eum concionari oportuerit. Hyeme ad quodpiam religiosorum suorum domicilium se recepit, ubi conciones, catecheses festis dominicisque habuit, ad infirmos exibat et ad se recurrentibus consilio fuit. In confessionalibus continuus, et insuper sacra dabat exercitia, item libellos diversos scribebat et typo dabat, prouti tot tantosque edidit, tum piarum sacrarumpue cancionum, quas, edocto populo, gentilibus | et profanis substituit. Populus enim Illyricanus his cantandis asvetus fuerat. Mulih ergo sacras composuit, docuit pro illis gentilium, quas alter ab altero condiscebat. Libellos precatorios diversos composuit lingva vulgari et edidit, tum vel maxime catechismos minores majoresque, uti liber Poszel aposztolszki, duobus tomis, et hoc pro Illyricano populo, ac secundum eorundem pro locorum varietate dialectum, hinc aliter pro Zagrabiensi, aliter pro aliis dioecesibus, videlicet quoad dialectum. Haereticos 300 ad veram fidem reduxit, Turcas quam plurimos, peccatores infinitos prope. Sane confitendum est, magnam illam, quae erat in plebe, ruditatem, ut nec ea, quae salutis erant et de necessitate, medii scirent prouti et praecepti, a viro hoc sublatam esse, parochos exemplo ejus ad praedicandum evangelium excitatos et doctos, nam illi ipsi, qui suo instituto adversabantur, docere, praedicare soli contendebant, prius enim major oeconomiae quam animarum cura fuerat. Munditiem etiam et nitorem per rurales parochias procuravit, fructum denique maximum ubique attulit, ut vere virum Dei et apostolum eum fuisse indubium sit. Fuit autem mitis et humilis corde ac ore, gravis nemini vel molestus. Corpore mediocri et sangvineo, carnosus mediocriter, infirmus tot inter labores et fatigia nunquam, pectore semper forti, non sine singulari Dei gratia et admiratione omnium, qui labores eius et fatigia, parcitatem quoque victus combinabat. Tandem 1753. ex Jaurinensi dioecesi, ubi prope Sopronium aestatem transegisset, Zagrabiam sub hyemem rediit et 31. Decembris in templo divae Catharinae, cum vesperi concionem de divinis beneficiis dixisset (quam is, uti et multas alias in Deum obligationes docuit, instituit die illa anni ultima gratiarum videlicet actionis pro Dei per annum susceptis beneficiis) hymnumque Te Deum laudamus cum populo decantasset, ad suum se recepit cubiculum et spasmo stomachi correptus, vitae suae finem intelligens, patres suos vocavit, susceptisque quam devotissime sacramentis et valedicens omnibus, sine doloribus ac infirmitate obiit vel obdormivit in suorum praesentia Zagrabiae - | hora a prandiis media decima. Die altero, prima nempe Januarii, morte ejus divinitus potius patefacta, ineredibilis hominum undique etiam ruralium fuit concursus, videre mortuum omnibus cupientibus oportuitque votis populi satisfacere. Sed cum major esset concursus, ad preces magistratus civitatis Zagrabiensis aliorumque virorum nobilium in ecclesia sanctae Catharinae contra morem alias Jesuitarum fuit biduo expositus et pictus pro memoria aliorum. Sed semper vividus et corpore tractabili, ut vivus in tumba videretur, ingratum odorem nullum spargens. Tandem die 4. Januarii summo undique concursu ad sepulchrum repositus est. Quia autem in labore et fatigiis vixit, ideo sine labore et infirmitatibus in actuali charitatis exercitio de mundo translatus est. Vixit illibate, multumque meruit vivendo, hinc, quod vel deleat patiendo infirmitas vel augeat ad coronam fortis patientia, non indigus, ut sanus vixit in mundo, sic et sanus ad salvatorem transiit.

(Tabulae banalis initia. Sermage assessor tabulae. Gomes Joannes Patachich aeque, sed aggregatus.)

Post octavas Epiphaniae pro more tabula banalis decurrit. Et quia comes Adamus de Batthyan, ejusdem banalis tabulae assessor, promotus fuisset et locumtenens, in ejus locum comes Petrus Troillus Sermage suffectus est cum salario. Comes autem Joannes Patachich de Zajezda, filius Ludovici, supernumerarius, ut dicunt, et sine mercede eidem tabulae datus assessor. Quod factum ideo credebatur, quod hunc posteriorem tabula, postulasset et pro eo suffragium tulisset, regina autem Sermagium, ut seniorem et hactenus toties supplicantem, respicere dignaretur.

(Zagrabiae variae novitates libertatum.)

Hac quoque hyeme mundanae libertatis majus ac unquam Zagrabiae exercitium et voluptatis, ut dicam, triumphus. Equidem licet anno adhuc 1749. defuncta comitissa ab Erdoedy saltus publicos Zagrabiae antea nunquam auditos aut visos, et quid baal sit, ignorantes, induxisset comoediam Germanicam quandam agere, ipsa cum primariis quibusdam non dedignata res tamen a civibus et nobilibus detestabatur. Utpote quibus antea larva, maschera etc. res diabolica videbatur, neque placere poterat. Comitissa illa mundane mortua, cum actualis comitis locumtenentis uxor Theresia Illyeshazy venisset, | foeminaque juvenis, formae egregiae, [et Dianae instar esset]

Ovo bilo izkrižano, to je izpod gornje tinte pročitano.

popularis item, [voluptatibusque et vanitati ideo dedita atque maxime]

Isto tako.

harum rerum promotrix maxima exstitit. Et prioribus annis ut 1750. ab episcopo arcebatur et Erdoedio, prouti et 1751., attamen in privatorum domibus, quin et regnicolari domo 1752., translato videlicet Klobusiczkio, actuali autem episcopo foeminae huic blandiente, balo (sic) publicum, mascherae, aliaque talia instituta sunt, accersitis ad festa talia officialibus confiniorum banalium, qui tempus totum magnis sumptibus transigere [ex respectu] debuerunt [in his ineptiis] in carneval ab Epiphania ad quadragesimam [transigere libertatem, verbo exempla svadere . . . adeo praestitere . . . ut ex . . . ta fuerit pudicitia, adeo nec . . . . . ]

Ovoliko se riječi moglo donekle odgonetnuti ispod potonje tinte. Prekrižena su 2 redka. Nije moguće pročitati svega.

Anno autem hoc, quo praefata comitissa a capite esse cepit, summa libertatis fuit ratio, proinde vocatae comitissae omnes, juvenes nobiles, quibus libertas arrideret etiam, officiales similiter [erga ordines et mandata . . . . . . . . facti maximi. Jam . . . . . . Ut autem . . . . . . . congesta et ad domum regni . . . domosque justitiae templum veritatis effectum cujusdam Augustini . . . . .]

Drugo se ne može pročitati.

Quivis accedentium xgeros 34 solvere omni et singulo vesperi debuit [quae . . . . . . comitissae oeconomiae fuit.] Cuivis obvio, rustico, ancillae liber aditus, dummodo solvat. Officiales ex respectu adesse obligabantur, ex politicis et nobilioribus juvenibus praecipue aeque singuli. Reddenda enim erat ratio, qui non comparuisset [. . . quem in his . . . ficiis non observasset. Hacve ratione, quae cives aliique majorum suorum traditione detestabantur antea, colere et adorare inceperunt, libertatem tam . . . . exequi, ut pudor et pudicitia vitium sint habita. Denique his rebus . . . . . persvasum. Sed neque his contenti . . . . . .]

Više se ne može pročitati.

|

Alia quoque accessere inter reliqua, haec erant celebriora.

(Varia symbola.)

Dominus Antonius Jankovich, obsequi magis gestiens mererique apud Dianam et singulos, non solum baal solenne et publicum pretio pro singulis per se exsolvendo, adeoque intrantibus pro majori eorum concursu libero, ad certam diem indixit, sed coenam splendidam et opiparam a se magni solutam in domo Kussevichiana instituit, ad quam foeminae, officiales, aliique pro suo vocati genio. Immo inutilibus sumptibus templum illud voluptatis ornavit picturis sub lemate variis, quibus symbolice nitebatur exprimere omnia, quae in regno essent, aut facta fuissent, addita ubivis subscriptione germanica, quod etiam cum debita illuminatione et ornatu, quem habere poterat, praestitit, per triduum postea expositum relinquens. At hoc communi bonorum offensa, nec ullo nisi complicibus probantibus. Erant autem picturae numero sex, quibus diversa exprimebantur, de inscriptionibus solicitus non eram tanquam juvenilibus. Sed nec ipsa symbola referebant, quae vel debuissent vel voluissent. Proinde non est, ut notentur. Ludi autem videbantur sequentes.

(Eorundem allusio.)

Primo, introducta libertas in imagine, qua vir cum foeminis luderet, pedes suos intra earum commiscendo, ut viri pes intra foemineos esset, et quidem unus pes intra unius, alter intra alterius foeminae. 2. Ludebatur confidentia locumtenentis cum vicebano et ejus asseclis sub schemate uxoris vicebani, quae admoneret discipulum: fide sed cui vide, qui suis et sibi fidus non est, eritne alienis et sibi. 3. Dissensio intra Kleffeld, vicebanum et Busanium, quos foeminae tacere docebant. 4. Locumtenentis in regendo incapacitas, et ruina regni futura ex mutuis odiis sub symbolo sese occidentium, ridente juvene. 5. Primarum foeminarum id est comitissarum dissolutio, sub symbolo foemellae suis, bisso et purpura indutae, sed quiescentis. 6. Casus Popovcensis, priori anno festo sancti Martini intercurrens. De quibus duobus ultimis sciendum. |

[Per nobiles has foeminas, uti libertati studiosas et eam Zagrabiam inducere procurantes, adeo populariter et scandalose fuisse conversatum . . . .]

34 redka nečitljiva.

An tales rumores veri fuerint, Deus judicet. Jactantias ad nauseam ipse audivi. Hoc notorio et publico existente nec comitissae parcebatur [. . . . numinibus . . . . . concubina haberetur]

Toliko se dade pročitati.

Nec illam tale mansit fatum, sed et reliquas. Quod verum vel falsum, quod crederem ego, Deus judex futurus. [Celebratissimum autem erat . . . . . .] |

Cijela strana prekrižana i nečitljiva.

[et . . . . . .] |

[. . . . Hinc erant, qui supra sub numero 5. posita lemata, comitissam tam designatam fuisse, credidissent.] Samo se ovo moglo odgonetnuti na 201. pg. na vrhu.

(Ad Popovecz violentiae.)

Circa 6. Bona Popovecz juris Keglevichiani defunctus condam Ladislaus Tgnatio Bedekovich sub pignore dederat. Quo mortuo ex legato Ignatii Nicolao obvenerunt. Petrus autem Keglevich suscitato processu ea revindicare voluit, sed ad annos aliquot per amicabilem contractum penes Nicolaum manserunt. Annus superior 1753. festo sancti Martini terminus reluendi pignoris fuit. Vidua Petri Keglevich, nata comitissa Anna Draskovich, haec reluere contendebat. Nicolaus autem Bedekovich cum vidua Alexandri Keglevich colludens, quod haec gauderet masculo, careret prior, certis pactis reluitionem bonorum Popovecz ab Alexandro-Keglevichiana voluit, quae et Bedekovichium inhibuerat authentice a levanda ab affine pecunia. Quare pridie festi sancti Martini provisor Loboriensis et procurator fiscalis Blaskoczi tanquam homines comitissae Alexandro-Keglevichianae ad Popovecz intrarunt. Festo autem sancti Martini in persona ipsa comitissa Petro-Keglevichiana cum suo fiscali Benedicto Krajachich et suis aliquot, reperiensque portam Popovecz apertam, pacifice intravit. Pecuniam obtulit, sed hanc recusavit plenipotentiarius Bedekovichii, item homines Alexandro-Keglevichianae. Interea adveniente etiam comite Petro Sermage cum suis et post reciprocas contradictiones, comitissa Petro-Keglevichiana Popovecz occupavit, Blaskoczium ejecit, quin et Lukauszkium, qui eo advenerat. Taliterque via facti in possessorio bonorum Popovecz remansit, vigilias posuit, gentes tam suas ex Topolovecz quam et fratris sui duxit. Et licet sub crepusculo comes Julius Keglevich comparuisset, illumque per fenestram quandam attrahere ad Popovecz voluissent, re per vigiles observata comitelus detractus est, et Crapinam recedere cogebatur. Sequenti die impudens Blaskoczi, item presbyther Hautman, instructor comitum, denuo Crapina reversi per viam Popovecz ducentem sunt. Comes autem Sermage cum comitissa rati, ad bonorum reocupationem ipsos procedere, dederunt ordines, ut igne repellerentur, hinc sub comite Julio occisus equus, instructor presbyther Hautman vulneratus locis pluribus, Blaskoczi prae | timore vix non mortuus. Quae anno 1753. mense Novembri die 11. et 12. acta sunt. Et quia comitissa Alexandre-Keglevichiana ex superius descripto casu abfuisset e regno, carens qui prospicere valuisset, Bischan enim homo ineptus fuerat, Blaskoczi paulo melior, ideo redeunte ad Croatiam comitissa, non aliud quam odia intra foeminas nata, tandem ad actum majoris potentiae pro hujus anni banalis tabulae decursu evocati, praefata vidua Petro-Keglevichiana, comes Draskovich, Sermage, Krajachich, Antonius Bedekovich etc.

(Facta compositio.)

Quia vero Alexandro-Keglevichiana Zagrabiam ipsa pro hoc comparuisset termino et ad me Balthasarem Kercselich, pro consilio recurrisset, seseque aperuisset, alia quoque Petro-Keglevichiana jam antea in me confidentiam habuisset, et ipsa similiter pro consilio recurrisset, ego, visis consideratisque rebus, audita etiam arcanius utraque, rem totam cum iisdem domi meae composui, scripsique et compilavi ipse contractum, processui insertum. Vidi equidem, poenam actus majoris potentiae Blaskoczium nunquam obtenturum, quia ex priori contractu, coram tabula banali inito, jus Petro competebat reluendi Popovecz. 2. Quia vidua apertis intravit portis, nec intrando vim ullam intulit. Quod autem praemissos ejecerit, id absolute potuit, et sine dolo ac malitia fecit, consequenter poenam actus majoris potentiae (aliunde in foeminis de lege non tam gravem, quia emendae capitis) vix incurrit. 3. Quod similes causae longae essent, et comitissa Alexandro-Keglevichiana, quae Nicolao Bedekovich obligatoriam pro summa inhaerente 16 milium fl. cum obligato interusurio sex a cento plus damni experietur, interesse, extra possessorium bonorum solvendo annue, quam prosperaretur. Hocve damnum certum esset, incertum autem, num poenam actus majoris potentiae obtineret. Ideo hac ratione conventum est. 1. Ut comitissa Petro-Keglevichiana aut Bedekovichium exsolvat aut obligatoriam commutet et alteram indemnem reddat. 2. Ut probato eo, quod bona Popovecz concernant masculum, depositis his milibus, ad aliam statim devolventur. 3. Ut fl. Rh. mille comiti Julio alia deponat. 4. Conditionem medietatis ad sanctam Crucem ad sex annos eidem indulsit, Volebam autem, ut comes locumtenens hujus accordae haberet gloriam, ideo dum haec ageretur et coram eo comitissa Alexandro-Keglevichiana a 3. hoc puncto recessit et mille fl. eidem relaxavit. |

Iste igitur Popovcensis actus fuit, uti supra dictum, praesentatus magna omnium admiratione. Res autem tota, creditum ab omnibus, ab eadem comitissa Petro-Keglevichiana ac sibi adhaerentibus processerit.

(Bacchanalia.)

Taliter ergo ibant bacchanalia, et facile conjicies, qualiter banalis tabula. Hoc etiam accessit, quod in fine, die videlicet ultimo bacchanalium, distributae fuerint quaedam litterae, quibus singula foeminarum fuit descripta, et quae praesentes non erant, illis ad earum domus submissae fuerant. Una Magdalenichiana, ut rarae prudentiae foemina, laudabatur. Aliae se descriptas stridebant. Erant quoque frequenter rixae, et graviores, libertatibus naturales, zelotypiae, suspiciones etc.

(Kleffeldius Viennae.)

Kleffeldius jam ab anno priore Viennae fuerat, quo et vicebanus illico post banalem tabulam causa accomodandi sui cum colonello negotii abiit. Ubi ad bani preces scripto retractavit vicebanus, quae contra Busan coram eo fuerat locutus, in praesentia quoque plurimorum. Busan quoque per banum vocatus, Viennam progressus, qui ad talem ibidem accordam accessit, seseque, uti fuit observatum, amicius cum vicebano, Rauch conjunxit.

(Informatio de Metlicensibus decimis.)

Episcopus in Slavonia a Novembri mense superioris anni fuit. Quo absente, mandatum regium fuerat, ut genuina detur informatio de provincia Metlicensi, num aliquando ad hanc pertinuerit dioecesim. Et cum nemo canonicorum probare scivisset, rogatus eram ut deducerem. Deduxi. Probatum opus ab omnibus (quod in mea Zagrabiensis ecclesiae historia edidi) et Posegam submissum, sed quia meum, displicuit episcopo. Ego autem, Viennam submittens, laudem retuli. Vide istud in historia Zagrabiensi.

(De edenda Zagrabiensi historia consilium.)

Eadem occasione de edenda abs me historia ecclesiae Zagrabiensis capitulo primum proposui. Laudata ab omnibus intentio. Sed cum hoc episcopo perscriptum fuisset, Paxio adversante, et nescio, quae ex sua in me invidia proponente, quid eatenus scripserit, nescio. Dum tamen duo pro revisoribus in capitulo proposuissem, praepositus major Sinersperg, qui nuper et adjutorium obtulerat, restitit per omnia. 1. Quod nemo hactenus ex capitulo scripta sua typis dederit et Ratkay Georgius ideo pulsus sit. 2. Quod ecclesia haec sine sui historia jam tot saeculis manserit. 3. Quod | episcopus libros non patiatur. 4. Quod hoc sit alios canonicos prostituere velle, et memet ipsum extollere, quod ego unus sim ex capitulo qui scribam. 5. Quod saecularibus arcana panderentur ecclesiae, immo ipsi principi. Et licet ego tanta haec argumenta diluissem, in vota tamen praepositi itum responsumque, capitulum non indigere doctis sed oeconomis, doctos ecclesiae et reipublicae perniciem esse, Lutherum ex doctrina factum haereticum, respublicas per doctos eversas, mihique non aliud quam doctrinam, et juris praecipue obstare. Interim ad episcopum remissus relegatusque sum. Scripsi eidem Posegam, sed responsum nullum recepi. Quare, ut ecclesiae et patriae meae consulerem, aliud non occurrit, ac comiti cancellario Leopoldo Nadasd dicare opus, et typographo Antonio Rainer procurare privilegium, quo eidem historiae hujus typus imponeretur. Utrumque obtinui. Cancellarius scripsit eatenus episcopo, qui tunc Georgium Reess et Nicolaum Magdich revisores nominavit. Volebant autem tradendum sibi a me opus integrum. Ego assentiri non potui, quod, exemplo Roich Josephi et Franciscae Tompa monialis Zagrabiensis edoctus, sciverim opera, quae integra dantur ad capitulum pro revisione, semper perire, prouti et mea sancti Francisci Salesii Philoteae traductio, quam ut parochus fato praeposito ut tunc vicario dederam, periisset nec visa est unquam amplius vel inventa. Item odio ad publicam notorietatem mei considerato, et vel maxime perpensis prioribus rationibus, tanto fortius, quod praxis aliorum foret eadem, quin ipsum mandatum regium promulgatum acceptatumque in regno, clero non contradicente, libros tantum dogmatis et fidei revisioni episcopali competere, alios Viennam mittendos. Hinc postquam historiam meam privilegio typographi insertam vidissem, cum eodem conveni sex florenis a folio, ita ut eum carthae et aliorum omnium rerum provisio maneat, is autem mihi mille exemplaria dare obligetur. Convenimus pro typo Cicero vocato. Et is hoc anno incoavit opus contra minas, prohibitiones eorum; neque enim lecto privilegio a quopiam est contradictum.

(Regni congregatio.)

Sub finem Maji fuit instituta regni congregatio, in qua haec potissimum pertractata. |

1.

(De ponte Carolostadiensi.)

Ratione pontis Carolostadiensis quantocius absolvendi et terminandi.

2.

(Sincerizationis mandatum.)

Mandatum sincerizationis intra Kleffeld, vicebanum Rauch et Busanium in merito, uti supra lectum. Prohibebatur, ne ullus de his vel loqui audeat, hinc imponebatur silentium. Fuit autem ex eo discordia, quod Rauch narrasset Kleffeldio, Joannem Busan olim cum certis latronitus fuisse complicem et sua opera a patibulo fuisse liberatum. De Busanio autem aliud legebatur plenum laudis et integritatis ejusdem. Quae silentii mandata etiam per vicinos generalatus erga consilii bellici ordines fuere promulgata. Per quod res ignota ibi quoque innotuit, dum scire avebant omnes, quid negotii intra eos fuerit. Illud autem, quo vicebanus Viennae verba sua retractavit, hic promulgatum publice non fuit, bene vero per Kleffeldium in banalibus confiniis. Immo hic Zagrabiae in mensa illud tenuit et cuivis ad se venienti legendum praebebat, mihique bis saltem obtulit. Qua re extrema in Kleffeldium molimina et non sincerizatio sed disgustatio facta. Hic tantae rei fuit exitus. Articulus 31. conditus.

3.

(De commissione limitanea.)

De commissionis limitaneae adventu fuit significatum cum ordine praecedentiae et honorum, quos intra se servabunt commissarii. Monitum item regnum, ut paratum cum probis sit, quae ex Stiriae vel Carnioliae provincia sibi deberi putant, cum jam a Ferdinando I. diaetarum singula res haec constanter urgeatur, sintque tot et tanti articuli. Quare sub decursu adhuc congregationis ordinati fuere respectivi judlium, qui viderent et referent. Sed dum retulissent, vix aliquid et nullis probis fultum prodiit, in toto juger semialterum ad fluvium Sutla. In partibus Varasdinensibus ad Dubravam violentiae in quadam sylva praetendebantur. Ad Mokricze autem quaedam terrarum plaga an proponenda difficultabatur. Cum comes Mokricensis eam Croatiae esse non difficultaret, quamvis neque hic neque in Carniolia a talibus terris aliquid publico penderetur, nec venit difficultas, nisi dum dominia Szamobor et Mokricze dissentiunt. Neque haec quaestio fuit resoluta, at dominus vicebanus assumpserat, se utrique scripturum comiti aut ad utramque accessurum et relaturum. Re tamen hac serio in considerationem accepta, cum superflua videretur, pro aliquot jugeribus terrae tam solennis commissio | neque tamen credi posset sine fundamento a majoribus quoque tam constanter petitam fuisse commissionem limitum cum vicinis provinciis. Quare cum canonicus Kercselich majorem habere crederetur notitiam, utpote historiae incumbens, petitus requisitusque fuerat pro lumine quopiam. Quod cum is suppeditasset juxta seriem temporum et scripto breviter compraehendisset cum modis, quibus haec res probari possint, qualiter item avulsa fuerint et cur non restituta, videbatur res ejus in publico non legenda, at aliquibus solum fuerat communicata et probata plurimum. Tandem facta statui publico relatione, elicienda omnino, quae commissioni praesentari possint. Ad haec elaboranda vicebanus, protonotarius ac Busan fuere destinati. Rogati praeterea omnes, ut quae in suis hanc in rem haberent, communicarent. Kercselich sua recepit scripta, ne videatur impleri illud: sic vos non vobis. Nihil tamen etiam postea actum est. Scio in loco quodam Belae IV. Hungariae regis exstare diploma, in quo sub Stephano bano et capitaneo Stiriae omnium castrorum ad hoc regnum spectantium limites ponuntur. Quod ego legi ipse. Sed sicuti ex odio episcopi in me videbatur res talis mihi non committenda, ita in re tanta silentio praetereo, cum aliunde boni publici cura isthic nulla sit et praescriptum haberetur. Ex parte autem Carolostadiensi et Sihelspurg documenta ad rem hanc petenda veniant aliunde, et ex Zagrabiensi capitulo.

4.

(Pedagium novum ad Verbovszko.)

Bancalitas regia postquam Flumine Carolostadium usque vias stravisset, pedagium ab omnibus cujuscunque gradus et honoris hominibus, ut in loco duplici solvatur, effecit venitque eatenus mandatum ad status regium. In quo hae tres ponebantur rationes. 1. Parvitas solutionis. 2. Exemplum ab officialibus Carolostadiensibus, qui jam solverent. 3. Commercii facilius promovendi occasio. Quia vero talismodi mandatum contra praerogativas nobilitares foret, ideo sub praesidio baronis Stephani Patachich ordinati fuere ad compilandum responsum eatenus, vicebanus, canonicus Kercselich, Busan et Raffay. Qui et cum respondissent, quod mandatum tale sit contra leges, privilegia specialia et rescripta regia, ac 3. ex nulla ratione, quia nempe priores ita enervaverat Kercselich, ut nec responderi quid posse videretur. Hoc autem pedagium in Verbovszko sic dicto loco imponebatur. Ad repraesentationem talem Viennam submissam | nil est repositum, sed, via facti, pedagium exigitur et extorquetur art. 27.

5.

(Praeparatoria pro adventu Majestatis articulo regni 22.)

Quia Sua Majestas sacratissima significasset medio comitis bani, se indubie anno 1755. in Croatiam venturam, eamque visitaturam, et quidem Flumine Carolostadium, inde per Jascam Zagrabiam venturam, ideo mandabatur, ut caeremoniale et alia necessaria praeparentur. Isto ergo in merito deputatio ordinata, quae haec omnia elaboret. Episcopi et comitis generalis Josephi Draskovich in his admirationi omnibus fuit aemulatio, ob quam hodie conclusa oportuit saepe numero alterare et mutare. Equidem tametsi primo justa banderialistarum proportio eruta fuerit ob inopiam etiam populi, qui se armare et vestire de novo debuisset, quia tamen generalis Draskovich per se ipsum 500 pedites, 200 granaterios, et 200 equites se producere velle declarasset, et hos proprio ac familiae nomine, cum militari exercitio et regiminis instar, episcopus quoque, ne superetur a Draskovichio, totidem sibi imponendos voluit et obtinuit, granaterios suis sumptibus vestiendos spondens. Capitulum quoque, cui 10 equites fuerunt ordinati, contradixit, et se coram regina non velle apparere sordidos, nunquam antea audito exemplo sese a vexillo scidit episcopi et, 100 equites per se statuendos sibi imponi adursit et obtinuit. Praepositus major similiter pedites 140 assumpsit. Omnes sub vexillis propriis. Haec admirationem causabant omnibus et commiserationem patronis ecclesiae. Alia autem dominia numerum hactenus solitum deprecabantur, potissimum palatini exmissus prouti et Erdoediani, sed episcopo urgente praecipue Erdoedianos, qui quid rei sit magis intelligebant, tandem 500 assumere debuerunt, prouti et comes palatinus compagniam sub numero virorum ad placitum, ut tamen Batthyaniana vocetur compagnia. Igitur post plures deputationis dies variasque de hac re concertationes tandem conclusum, quid cuilibet foret dandum de milite, de officialibus aliisque instar regulatorum regiminum necessariis. Insuper mandato bani conclusum, ut sub ductu officialium dominiorum universi libertini, praediales, sine mondura sistantur per vias ac diversa loca, ut Sua Majestas non solum videre possit viros, sed et detur talium cathalogus | scripto, hinc duo talismodi 1. qui eorum, qui sub vexillis erunt, 2. eorum, qui sine vexillis, atque nullo virorum et masculi sexus cellatu. Insuper rustici robotantes quoque jubebantur comparere ad vias et instructi clamare: vivat regina Maria Theresia et imperator Franciscus. Quia vero et praejuncturae imponebantur, item hospitia, ideo rescriptum comiti bano fuerat, ut informare dignaretur, quis numerus equorum futurus necessarius. Quoad hospitia, Zagrabiae arx episcopi pro regina, pro aliis domus canonicorum plane per praetensionem oblatae nemine difficultante ex saecularibus. Fuit autem gravis quaestio de trajectu Savi, per quem transeundum reginae fuisset. Pons dictus regius non videbatur idoneus, ad Szuszed impossibilis viarum reparatio, prouti ad hoc investigandum dominus vicecomes Messich et comes ipse locumtenens exiverant. Vocatus quoque Carolostadio architecturae magister et capitaneus. Post iteratas perlustrationes tandem pons capituli Luchko fuit designatus cum ordinibus pontis sternendi sicci per Savum, etiam pro casu ne fors inundationis alicujus. Disputatum diu, cujus sumptibus pons talis erigi debuisset, tandem status publicus assumpsit. Litteris magnatibus in hoc regno possessionatis ut adventus regiae Majestatis intimetur, conclusum, prouti et vicinis provinciis et generalatibus. Hinc impositum, ut provisio fieret pro pane, carnibus, foeno, et hospitia majoribus assignanda gratis venirent. Exercitium militare sive confiniorum banalium quia Zagrabiae producendum ordinabatur, ideo designatus eatenus campus. Et penes Varasdinum pro generalatu Varasdinensi et comitis Draskovich banderialistis. Ubi domus comitis pro hospitio Suae Majestatis ordinata. Admonitae civitates pro portis triumphalibus et tam capitulares Zagrabiae quam et alii pro lampadibus noctu lucentibus. Fuerat autem ordinatum nobilitatis vexillum sub ductu vicebani. Ex quo ortae plures controversiae. 1. Quod assessores tabularum uti et protonotarius deprecati sint, quod sub vexillo comparere nolint, sed sequi ut privati nobiles, emeriti item officiales. Hinc cum observaretur, vix aliquem venturum praeter unius sessionis nobiles et campi Turopolya, qui iterum capitaneum suumque vexillum praetendebant et obtinuerunt, libertini quidam additi unius sessionis nobilibus, adeoque sub regnicolari vexillo fuerunt. Quo viso 2. episcopus per dies aliquot suorum | praedialium praecedentiam ante regni vexillum praetendebat, secundabatque ejus vota Magdalenich, Busan, Lukavszki, capitulares. Et cum haec res diutius agitaretur velletque episcopus, ut bani decisioni quaestio substernatur, dispositus per dominum Raffay fuit, ut talismodi praetensioni tandem cesserit. Sed ut locum secundum ei nemo difficultabat, sic et datus est.

(Viarum reparatio.)

Viarum autem reparationi potissimum et maxime ut secundum factas eatenus dispositiones incumbatur, prouti et perficiendo ponti Carolostadiensi, impositum. Non minus et baroni Stephano Patachich ad Novigrad, murando cuidam ponti, erga tot mandata regia mandatum. Et effective his omnibus adimplendis cura omnis et studium positum. Praemissas dispositiones habes in fine hujus libri in originali ipso, prout fuere a statibus ordinatae et correctae, quae dein sunt descriptae.

Na kraju ove knjige ne nadjosmo, što pisac kaže da bi imalo biti.

Ulteriores porro dispositiones quoad regiam Majestatem accipiendam ad futuram congregationem rejectae.

Interim privatis multas causavit impensas haec fama adventus regii. Episcopus murum aperire incepit pro erigenda porta majori, ut ex capitulari area curru intrari ad arcem possit. Incepit, et pro memoria in muro non aliud factum, ac quod laboris initium appareat. Draskovich etc.

(Festorum dispensatio. Sanctus Joannes Baptista pro patrono regni accipitur articulo 31.)

Romanus pontifex Benedictus XIV. ad preces reginae et archiepiscopi Viennensis Trautsonn cum jam bullam edidisset, qua ex tot numero festis dispensat, ut auditis mane missa et concione post haec populus libere servilibus operibus vacare possit, haec eadem in Croatia sub hac regni congregatione cum adjuncto bullae mandato regio fuit promulgata et acceptata, accepto in regni patronum sancto Joanne Baptista, quo die vacare servilibus non liberet. Multa de hoc rudium, ut in rebus novis fieri solet, erant dicteria. Nec scripsit quispiam nisi canonicus Kercselich pro archidiaconatu Bexin ob haereticorum viciniam. Quam ejus epistolam in fine anni hujus habes.

Ne nalazi se na koncu ove godine, kako pisac kaže.

Porro festa dispensata in servilibus laboribus et hoc duntaxat pro plebeis et rusticis, ut robotam exigere talibus diebus dominia nec possint nec valeant, fuere sequentia. |

(Festa dispensata per bullam pontificis Benedicti XIV. et pro dioecesi Zagrabiensi sunt sequentia.)

In Januario: Conversionis sancti Pauli. In Februario: sancti Mathiae apostoli. In Aprili vel Martio: feria II. et III. Paschatis et festum sancti Georgii militis et martyris. In Majo: sanctorum Philippi et Jacobi et Inventionis sanctissimae Crucis. In Junio: feria II. et III. Pentecostes. In Julio: Visitationis beatae virginis Mariae, sanctae Mariae Magdalenae et sancti Jacobi apostoli; item sanctae Annae. In Augusto: Transfigurationis domini, sancti Laurentii martyris, sancti Bartholomei apostoli. In Septembri: Exaltationis sanctissimae Crucis, sancti Mathaei apostoli et sancti Michaelis archangeli. In Octobri: sanctorum Simonis et Judae apostolorum. In Novembri: sancti Martini episcopi, sanctae Elisabeth viduae, sanctae Catharinae virginis et sancti Andreae apostoli. In Decembri: sancti Thomae apostoli, sancti Stephani protomartyris, sancti Joannis apostoli et evangelistae, sanctorum innocentium extra Zagrabiam. Praemissis ergo post divina laborare licet, nota excepto loco vel parochia tali, ubi titulus ecclesiae vel loci patronus quispiam ex praemissis non foret, nam ubi esset, in tali loco manet festum non dispensatum.

(Festa non dispensata, quibus labores vetiti.)

In Januario: Circumcisio domini nostri Jesu Christi cum magno ecclesiae festo Epiphaniae. In Februario: Purificationis beatae virginis Mariae. In Martio: sancti Josephi ut patroni tutelaris ditionum Austriacarum, annuntiationis beatae virginis Mariae. In Aprili : dominica Paschatis. In Majo: Ascensio domini. In Junio: dominica Pentecostes, corporis Christi, sancti Joannis Baptistae ut regni patroni, sancti Ladislai ut fundatoris et patroni dioecesis, sanctorum Petri et Pauli. In Augusto: Assumptionis beatae virginis Mariae et sancti Stephani regis Hungariae ut coronae patroni. In Septembri: Nativitatis beatae virginis Mariae. In Novembri: Omnium sanctorum et sancti Emerici ut Sclavoniae ducis et patroni dioecesis et regni. In Decembri: Conceptionis beatae virginis Mariae et Nativitatis domini nostri Jesu Christi et sanctorum innocentium at Zagrabiae tantummodo ob reliquiam et unius innocentis corpus. Praeterea dies dominici omnes et praeprimis tanquam divini juris dispensati non sunt. Adnexa bulla docet uberius praemissa.

Sada je nema.

|

(Quaestio enata ex dispensatione festorum.)

Occasione hujusmodi promulgationis fuit quaestio, an judicia testis dispensatis current, episcopo affirmativam ex eo tenente, quod sessiones in Viennensibus dicasteriis essent, canonico Kercselich negativam tuente, quod nempe 1. dispensatio a dispensante consideraretur, pontifex duntaxat a laboribus dispensaret in gratiam plebis miserae et ex rationibus in ejus brevi, hinc sicuti non dispensat a missa, sic neque cum judiciis, dum laborum tantummodo meminit; 2. pleraque dispensatorum festorum ex decreto sancti Ladislai consequenter ex lege esse, lex autem festis diebus ferias praeciperet, hinc nec Sua Majestate interpraetante, stare feriarum praesumptionem, neque a Viennensibus dicasteriis foret paritas, ibi enim legali via et ordine non proceditur nisi per instantiam; quod et dominicis diebus et quibuscunque praecipue in necessitate et cum pauperibus fieri posse, Christus ipse docuit; quare cum sit fors in dicasteriis necessitas, ad legalem viam trahi exemplum non posse. Videbatur omnibus tutior haec opinio. Quare protonotarius actis publicis nil inseruit, sed illo proponente, videndum esse, quomodo Hungariae fora sese in hoc gerent, in ejus sententiam ab omnibus itum, excepto episcopo.

(De conscriptione actum.)

Sub hac quoque congregatione ob plura mandata regia, quae et hoc et prioribus annis de conscriptione universali fuerant, actum, et constituti nominatique conscriptores. Ad cujus rei genuiuam notitiam sciendum 1. Anno 1749., uti superius insinuatum, petitam fuisse regulationem confiniorum banalium, ac sub praetextu inducendorum quorumlibet ad contributionale quantum. Hinc etiam fuisse projectatum fundum pro exsolvendis officialibus. Concessa fuit regulatio, subjecti quanto contributionali omnes. Et anno 1750. facta per officiales dominales rusticanarum facultatum conscriptio, ad partes vero maritimas dominus Georgius Jellachich fuerat missus pro eadem conscriptione. Talis autem facta est conscriptio, ut nemo eidem praestaret fidem, sed neque praestare posset, quoniam ultra 50 milia hospitum prodiere et pro omnibus his vix 200 terrarum jugera. Praeterea exmissae vineae aliaque, uti superius insinuatum. |

2. Sub praesidio comitis Ludovici Patachich absolutam ita fuisse dicationem pro lubitu et favore Joannis Busan, ut nunquam revelare voluerint systema dicationis, minus fumi, sed prouti videbatur Busanio, sic scripti fumi. Ex quo summa improportio, universales quaerellae. Equidem partes Zagorianae et plurimorum nobilium, praecipue Busanio affinium, alleviatae partes et bona, partes e contra Transsavanae et dominia aggravata, ut communis esset lamentatio. Fuerat quidem correctoria deputatio ordinata, sed effectu caruit, quia ad eandem ordinati sua bona praeprimis corrigere debuissent. Hinc ad thronum augustissimum tanto magis devenere lamenta, quod ministerialis banco Viennae deputatio, cui bona maritima subjecta, graves eatenus fecisset repraesentationes, praecipue quod ad singulum hospitem maritimum fl. Rh. unus impositus fuisset, in Croatia vero, ubi tamen rustici terras, prata, vineas, sylvas haberent, ad singulum fl. non veniat, consequenter improportio et manifesta foret injuria. Sed et illud manifeste objiciebatur, quod regnum, dum regulationem confiniorum petiisset, de praegravio priorum fumorum lamentatum non sit, nec lamentari, dum in ejus arbitrio steterunt, potuerit, quin non priorum diminutionem sed ad priorum fumorum subsidium novos fundos pro stabilienda militia fuisse petitos, scriptumque, fundos veteres sive fumos 19, 23, 30 immo et per 40 fl. singillative hactenus contribuisse, hinc per novorum accessionem facile officiales intertenendos iri. Et quia in veteribus fumis 1760 fumi numerabantur, et per novos fundos totidem accessuri ad aulam repraesentabantur, ideo, facto ad quemvis fumum per 23 fl. computu, annue ex contributionali quanto obventura ad minus 95036 fl. credebantur. His additae tricesimae, civitates, ut supra 100 milia exeant, atque ita et officialibus militaribus satisfiat ef politicorum exiguis salariis. Per novam nihilominus fumationem utriusque classis fundi, novi nempe cum veteribus, ad mille centum aliquot fumos reducti, et per 30 fl. a fumo impositum. Quod factum pro dolo manifesto repraesentabatur et in aula habebatur.

(Repraesentatio militarium Viennae.)

Accessit quoque colonelli Kleffeld et vicecolonelli Francisci Kussevich facta Viennae gravis repraesentatio. 1. Quod ea mens esse videatur, ut petita confiniorum regulatio stare nequeat sine officialium salariis, ideoque sub praetextu regulationis privatam | duntaxat fuisse quaesitam interessentiam, et dominandi libidinem. Quod Kussevich antea tot annis exactor et depositus cum exacerbatione fusius deduxit, ac, ut iras effugiat, vicecolonelli charactere est insignitus. 2. Quod ad aulam decipiendam talis conscriptio facta sit,exmissae facultates et praecipuus fundus, vineae, silvae etc. 3. Exiguis illis salariis officiales subsistere non posse. Quare de sufficienti in Croatia fundo medio imperatoris reginam securam reddentes effecerunt, ut salaria officialibus augerentur anno 1752. et ad normam eam reducerentur, prouti in generalatibus Varasdinensi et Carolostadiensi officiales solvuntur. Hinc ex cassa comitatuum Szimeghiensis et Castri Ferrei 80 milia pro auctione salariorum ordinata, usquedum regni absolvatur conscriptio. Ex regno autem 40 milia dabantur.

(Projectum regni peragendae conscriptionis.)

Ex hac repraesentatione Kleffeldii uti omnino gravi processit 1. ejusdem odium, 2. ut pro confirmatione Kleffeldianae repraesentationis facta illa per officiales conscriptio Viennam submitti 1753. debuerit et submissa sit medio Joannis Busan et Georgii Jellachich, fumationis sistemate nunquam relevato. Ex quo uti Kleffeldiana repraesentatio fuit confirmata, ita gravius mandatum, ut novas conscriptionis ideas regnum pro approbatione submitteret. Et ne culpari iterum valeat, quod dolose cum principe ageret, quidquid facultatum occurrit, id fundo contributionali substratum est eum modo quoque, qui ab inexpertibus potest exspectari. Diviserant autem easdem facultates in stabiles seu fixas, ac in instabiles. Talisque idea, per regnum elaborata et ad Suam Majestatem pro ratihabitione submissa, approbata ex asse est, nihilque exmissum praeter solam facultatum fixarum ac instabilium divisionem et classem.

(Conscriptores denominati.)

Quare adveniente mandato strictissimo incoandae quo celerius conscriptionis lege ea, ut primum absolute revideatur opus et Suae Majestati pro ratificatione cum observationibus statuum submittatur, nominati fuere per status conscriptores. Et quidem ex statu magnatum pro praeside comes Joannes Patachich, ex clero Balthasar Kercselich canonicus Zagrabiensis, ex parte bancalitatis per Majestatem dominus Rossi Sabathini, ut art. 8., |

ex nobilibus Josephus Raffay, vicecomes Varasdinensis, et Georgius Petkovich substitutus vicecomes Zagrabiensis, erga diurnum cuilibet 4 fl. dietim, item vecturas de loco in locum. Duae acres intervenere quaestiones: lma de actuario, qui resolutus non fuit, verum ut praefatorum ammanuenses scriberent, habituri salarium: 2da circa assummendum ex Hungaria dominum Ladislaum Ballog, consilii regii locumtenentialis secretarium, quem pro directore et norma quasi comes banus epistola sua commendabat, quod is superiore anno in conscriptione simili comitatus Nitriensis fuisset. Postquam ultro citroquo de eodem vel assumendo vel deprecando fuisset clamatum, tam directe quam et indirecte, causa nempe salarii aliorumque tandem res substrata decisioni et voluntati banali circa praefatum dominum Ballog. Conclusumque, ne incoaret conscriptio, antequam responsoriae banales non habeantur, et cum dominus comes locumtenens conscriptores evocaverit, tunc ut exeant, ipsique domino comiti locumtenenti data plenipotentia quoad omnia, quae circa conscriptionem occurrerent.

(Assessor Magdich mortuus. Secutae promotiones.)

Sub eadem congregatione, die nempe 16. Maji, obiit ex ptysi Josephus Magdich, Suae Majestatis consiliarius et tabulae judiciariae assessor, ex hac familia in masculo ultimus. Sepultus apud moniales Zagrabiae. Ex propositis pro assessoratu domino Antonio Bedekovich, notario tabulae, domino Joanne Szaich, vicecomite comitatus Crisiensis, domino Georgio Petkovich, vicecomite comitatus Zagrabiensis, domino Georgio Ligutich, notario comitatuum Crisiensis et Zagrabiensis, Stephano Markovchich, emerito duorum banorum secretario, primus, dominus nempe Antonius Bedekovich, ex tabulae hujus notario per Suam Majestatem in assessorem resolutus est. Ejus loco notarius tabulae dominus Nicolaus Skerlecz ex fiscali domini comitis Antonii Grassalkovich, camerae regiae praesidis, factus, qui et per eandem tabulam fuit propositus licet postremo loco, cum eidem in candidatione fuissent antepositi jurati causarum advocati Ladislaus Lukavszki et Benedictus Krajachich.

(Geometrae in generalatu.)

Sic absoluta congregatione, cui etiam praepositus Castri Ferrei et Strigoniensis canonicus comes Josephus Batthyan, frater domini comitis locumtenentis, interfuit, idem comes locumtenens Petriniam cum fratre ac aliis, alii alio discesserunt. Episcopus in Sclavoniam iterum. Interea per confiniarios geometras generalatus Varasdinensis quoad limites cum regno mappae geographicae laborari incoatae | et sine cujuspiam regnicolaris praesentia pro lubitu confiniorum cum officialium interventu laborabantur. His a potiori ubique contradicebatur, per quorum ibant territoria. Capitulares autem homines ex Toplicza sese opposuerunt suumque terrenum tutati sunt, neque ullatenus praefatos geographos admiserunt ad capitulare terrenum. Sed tamen in vicino et limitaneo generalatus terreno eos quae vellent agere impediebant. Protestabantur illi, hi non admittebant. Ita autem praefati geographi operabantur. 1. Indubitatum confinii terrenum posuere. 2. Controversum. 3. A confiniariis praetensum, quod tamen non possiderent, sed a regnicolaribus possideretur, atque hoc ad obviam cujuscumque demonstrationem. Hinc nullius in comitatu Crisiensi ad limites bona habentis terrenum, quod non subintrassent et per columnas impositas magis dubium reddidissent, praecipue ex terreno praetenso, excepto solo domino capitulari Toplicza, ubi terreni praetensi ratio fieri non potuit, quia nullatenus fuere admissi. 4. Ubi terrae vel quid aliud commixtum esset, id specialiter in mappa continebatur, quoniam generalis Petazzi ea fuerat intentio, ut ducta linea et pagis alicubi cambiatis, alicubi cessis ab utraque partium (juribus singulorum in salvo relictis, si quando confinia vel removerentur vel cessarent), pax et quies intra generalatum et regnum fiat, cum haec plerumque ex tuitione limitum turbaretur, uti et sub eodem bis acciderat, semel ad pagum Oszek, semel ad montem Claudium cum vulneratione etiam hominum.

(Jubilaeas primitias praepositus celebrat.)

Hoc eodem anno festo ipso Ascensionis domini major ecclesiae Zagrabiensis praepositus, baro Sigismundus Bernardus Sinersperg jubilaeas, ut vocamus, primitias seu sacerdotii sui hac caeremonia absolvit. Incidente solennitate in diem 23. Maji, mane concionem habuit Nicolaus Thauszy canonicus, ab omnibus risu habitam, nam, in laudem praepositi dicere volens, nil dixit. Hora media nona cives areae capitularis et Novae villae vestiti decentius ad praepositi curiam venere, et eundem medio sui judicis salutarunt, praediales quoque capitulares ex decanatu. Tum duo ex capitulo canonicorum submissi,qui eidem nomine omnium gratulati; eum ad ecclesiam invitarunt pro missa decantanda, et cum | eodem, praecedentibus civibus, ad ecclesiam progressi sunt, canonicis in sacristia exteriori seni occurrentibus cum mucetis, applaudentibus, et ad interiorem sacristiam comitantibus. Ubi is pontificalibus indutus, assistentibus eidem sponte sua, et qui ab eodem invitati fuere, canonicis, modo plane eo, qui observari solet, episcopo solenniter celebranti. Sacrum uti episcopale cura duplici, ut vocamus, choro decantatum, eum tormentorum explosione sub sacri initium, ad Veni sancte spiritus, ad Gloria, ad Credo, ad Sanctus, ad Elevationem, et in fine Te Deum laudamus cura eadem explosione. Finita missa, in sacristia pro more primitiantum dedit cuilibet canonicorum benedictionem, accipiens ea occasione manus osculum, sed et ipse reddens. Post haec ad domum suam comitabatur a canonicis promiscue, iterum praecedentibus civibus. Prandio excepti multi, canonici praesentes omnes, aliique, qui confluxerant, viri et nobiles foeminae, parochi item ex archidiaconatibus ejus, qui omnes fere aderant. Quaedam carmina hac occasione pater Josephus Bedekovich ex ordine Paulmorum distribuit, quae laudem nullam tulerunt, alia canonicus Gregorius Gaszparich, quae meliora nec contemnenda erant, illaque brevia. De caeremoniali harum primitiarum antea in capitulo agebatur, eodem canonico Gaszparich fabro ejusdem. Quod tamen non substitit, sed ita, uti enarratum est, res fuit absoluta. Quin quoad canonicorum adstantiam contradictio expressa interposita, tum propter consequentiam cum et episcopales suffraganeos. Ad quam protestationem magis roborandam nemo canonicorum ad adstantiam vel quamcunque officiaturam more alias in episcopalibus sacris solito adscriptus est, sed pure admissum, ut, si qui volunt et invitati fuerint, possint eidem praeposito adstare. Adstiteruntque, ad latus dominus lector Stephanus Putz et cathedralis Reess, ad evangelium Gaszparich et Gaal, ad epistolam Szkerba et Gradinszky, in choro Schitaroczi cum Mikinovich, ad infulam Bisztricey, ad pastorale Goymerecz. Ex magnatibus solennitati huic interfuerunt comes Ludovicus Patachich cum filio suo Joanne, comes Christophorus Orsich cum sua conjuge et vidua comitissa Petro-Keglevichiana. Credebatur aliquid facturus ecclesiae, sed nihil plane.

(Generalis Scherzer mortuus.)

Sub initium Junii Vienna redux obiit in quodam pago Stiriae generalis Carolostadiensis Scherzer magno suorum dolore. Vir fuit multum affabilis, sed astutus admodum. Amicus ad oculum omnium, sed gravis plurimorum inimicus. |

In aula bene visus, magnaeque fidei et nominis. Pro libero murario habebatur passim, et talem se jactabat, vere vel per jocum, nescio.

(Generalis comes Petazzi transfertur Carolostadium. Succedit in Varasdinensi comes Gvicciardi.)

Statim ac ad aulam delata est mors generalis hujus, comes Benevenutus Petazzi ex generalatu Varasdinensi ad Carolostadiensem motu reginae proprio translatus est. Huic autem successor elatus comes Gvicciardi Mutinensis. Atque ob adeo praedicatum reginae anno insequente adventum uterque sine mora ad suum generalatum sese conferre jubebatur, et effective contulit Petazzi illico, Gvicciardi post suum Mutina reditum. Uti prudens Petazzii fuit translatio, sic praeceps et infelix Gvicciardii promotio, ut eventus docuit.

(Gvicciardii in Petazzium odia.)

Quoniam ex odio Petazzii ejusdem successor Gvicciardi reprobabat universa antecessoris sui, non quia mala, sed quia Petazzii. Erant autem iidem in generalatu Carolostadiensi olim insimul, Petazzi colonellus, Gvicciardi vicecolonellus, qui, promoto Petazzio, in colonelli officio eidem quoque successerat. Hinc partim intra eos ex aemulatione odia, partim et potissimum ex Petazzii conjuge, comitissa ab Heisensteyn, foemina morosa, brusca, arrogante et marito integre dissimili, ac demum quod Gvicciardi qua colonellus a Ludovico comite Erdoedio, priore locumtenente, filiam ejus primogenitam, Henricetttam, formae elegantis puellam, in uxorem postulaverit, et quia negata fuisset instinctu, ut ipse credit, Petazzii, qui cum Erdoedio intime amicus fuerat, ideo invisus Gvicciardio Petazzius. Quare ut Capronczam appulit, inhumanus in uxorem Petazzii ad omnium detestationem fuit, cum enim ipsa remansisset Capronczae, eam primum ex generalis domo pellere voluit, sed, resistente foemina, ab ejus accessu omnes vetuit, quamlibet eidem commitivam prohibuit, quotidie, ut abeat, ursit, quin vecturas abeunti etiam pro precio negavit, aliasque inhumanitates exercuit. Detestabatur omnes, quos Petazzi vel passus est. Et quia generalis Petazzi fuit facilis aditu, svavis, comis, humanus, populum ipse audiens ut lingvae gnarus, Gvicciardi totus oppositus. Nec officiali liber ad eum aditus, gregario nullus, populo autem plane vetitus. Nec ad mensam quemvis adhibuit. Hinc universorum fuit de Petazzio suspirium, |

Gvicciardii detestatio. Regimen servabat adhuc Caproncense Petazzius, quod et administrabat medio titularis colonelli, ab illo promoti Brentano. Quia vero, uti superius jam insinuatum, lis intra Mikassinovich et Liubojevich a Petazzio revidebatur, nec absoluta fuisset, Petazzi ad hujus continuationem, regina probante, colonellum equestris cohortis comitem Mitrovszky Carolostadio submisit, qui vices ageret Petazzii. Rem hanc aegre tulit Gvicciardius tanquam suae incapacitatis quasi argumentum, hinc tanto magis damnare acta Petazzii cepit, et, quos fovebat ille, ipse persequebatur. Erat Liubojevichio addictior Petazzi, cum propter Marcham ejus opera recuperatam, cum quod schismaticus populus ab illo quasi dependeret, ac potissimum quod illiteratus quamvis astutus admodum. E contra Mikassinovichio minus favens ex ejus in religionem romano-catholicam odio ac astutiis litteratura firmatis, praecipue repetitam saepius a fide apostasiam. Hinc uti sub Petazzio suam metuebat ruinam Mikassinovich, sic simultates intra Petazzi et Gvicciardi observans his uti cepit seseque ad protectionem Gvicciardii contulit, qui et eamdem suscepit, Liubojevichium detestans nec vel admittens. Hinc continuis ad generalem Kheill scriptitationibus effecit Gvicciardius, ut Mitrovszky a processus continuatione s steretur primo, tum provincia haec Gvicciardio committeretur. Quod animadvertens Liubojevich ac ex Gvicciardii alieno abs se animo desperans, de excitando universali tumultu cogitavit, et eum sub initium sequentis anni in effectum deduxit, ut anno sequenti dicturus, tanto fortius, quod novus generalis priorem monduram reprobasset et pro nova novas impositiortes ordinasset, terras aliaque tenuta mensurari praecepisset, ut onus iisdem imponatur. Quibus omnibus astutus Liubojevich usus. Ac ut sacerdotes et monachos schismaticos, sine quibus impossibilis apud schismaticos tumultus, excitet, avulsam a Petazzio Marcham (licet sua opera) objiciebat nec pati eos debere, ut non redeat, praecipue quod ad nationis opprobrium per confiniarios pro unitis custodiretur, quod esse videtur quasi unitorum eos fecisse servos ac mancipia. Posuerat autem anno superiore, quin adhuc 1752., dum Marcham ad munus generalatus acceperat, et anno integro quasi sub arresto tenuit ibidem vigilias compagniae unius. Hinc certum et sincere ac hac via profluxit anni sequentis rebellio, de qua ibidem fusius. |

Haec in generalatu Varasdinensi agebantur. In Carolostadiensi autem jubilus omnium ob aquisitum Petazzium, utpote qui ab omnibus amabatur audiebaturque justus, doctus, integer.

(Dissensiones intra Kleffeld et comitem Batthyan.)

In banalibus autem confiniis, ubi constanter a terminata congregatione locumtenens fuerat cum praeposito fratre suo, quandoque ad Draskovichium divertente, magnae quoque intercessere simultates, praecipue intra eundem dominum generalem et colonellum Kleffeld, exosum, uti ex superioribus pateret, episcopo, vicebano, locumtenenti et regno toti. Amabatur autem a confiniariis ob procuratos duos crucigeros, quoties in vigiliis essent, nec non ab officialibus ob aucta illis salaria. Non defuere tamen adulatores, qui more suo ad ventum moverentur et foverent inimicitias. Erat ad Petriniam militare campagmentum. Colonellus disponebat omnia. Hanc rem, uti apertus erat, et ipse exprobrabat saepe, incapacitates generalem arguens, et alii elevabant. Vicebani filium, quem supremum vigiliarum praefectum fecerat, persequebatur et vexabat, illo ad generalem una cum patre recurrente. Fuerat generali pro adjutantio quidam capitaneus Flumine Gerleczi sive Gerlechich, homo inconstans et adulator. Iste defert locumtenenti de Kleffeldio quaepiam, negata videlicet quapiam pecunia, quam gregariis dare debuisset, et is statim bano perscribit. Qui dum haec significat Kleffeldio, is coram officialibus omnibus, infamem eum esse, quisquis scripsit, compellavit, et acceptis testimoniis eadem generali Viennam bano submittenda offert, talismodi perscribentem coram eodem generale infamem appelans poscensque omnes examinare gregarios. Quod cum locumtenens non admisisset, is nihilominus in actuali exercitio et praesentibus omnibus ac ipso generali, an pecunia illa distributa illis sit, interrogat. Illis clamantibus, quod ita, rursus subjungit, estne infamis, quisquis talia continxit, scripsit, rursus clamantibus omnibus: est, est. Colonellus protestatus est, et testimonium petiit, abs se, pro satisfactione ad consilium bellicum submittendum.

(Kleffeld transfertur Carolostadium et succedit Settwicz.)

Hac re ita perturbatus et confusus fuit generalis et locumtenens, ut delirantis instar videretur, totusque melancolicus et confusus, hinc Ludbreginum sese recipiens, inde quid parenti suo comiti | palatino, comiti idem bano, scripserit, mihi quidem ignotum, imaginari tamen facile possumus. Res terminata sic est, ut instante bano ad Novembris initium colonellus Venceslaus Kleffeld commutaretur cum colonello Settwicz, et hic in vicem prioris Petriniam veniret ac Glinanum acciperet regimen, econtra Kleffeldius transiret Carolostadium, occuparetque regimen successoris, Gerleczi a locumtenente amoveretur. Atque haec fuit ac ex ista circumstantia (uti ex ore Kleffeldii habeo) ejus translatio et ex banalibus confiniis amotio, qui etiam sub finem Decembris Carolostadium abiit. Settwiczio Viennam ad banum vocato sub Decembris initium, ac post reditum Vienna Petriniam profecto. Scripserant quoque bano episcopus, vicebanus aliique in favorem locumtenentis et contra Kleffeldium. Maxime autem praepositus, frater locumtenentis, crediderim, peroraverit, qui ad Octobris initium ad patrem, tum patruelem profectus est. Sub Novembris quoque initium regimen suum Caproncense resignavit Petazzi, quod Guicciardio cessit, Petazzi autem Licanum accepit. - Jam ad conscriptores et conscriptionem redeundum.

Conscriptionis acta.

Dominus Ladislaus Ballog, secretarius consilii regii locumtenentialis, sub initium Julii Varasdinum appulit. Et quia dominus comes locumtenens aliis conscriptoribus nil significasset ad diem 24. Julii, ideo ibi eum praestolari alios fuit necessum. Die 26. Julii alii quoque conscriptorum Varasdinum moverunt iter, et, excepto domino vicecomite Petkovich, die 27. comparuere. Is autem primo die 2. Augusti adfuit. Congregati sessiones Varasdini de eodem conscriptionali opere habuere per quatriduum. In quibus perlectis examinatisque idealibus punctis nec non instructione regnotenus data, praecedentiae quoque superata quaestione, quam dominus Ballog moverat, qui utrumque vicecomitem praecedere voluit, his econtra Ballogium tanquam adjunctum et actuarium considerandum praetendentibus, praetensio accomodata sic est, ut praecedentiae nulla habeatur ratio, sed duntaxat laboris, et prouti quis venerit, aut quocunque loco sederit, res tota habeatur pro casuali, neque ulla in his accipiatur consequentia, verum res consideretur, uti intra laboratores solet. Tum 2. disputatum de rubricis et schediasmate, | regni conscriptoribus absolute exigentibus, ut rubricae universarum idearum ponantur, domino econtra Ballog obvertente sequentia, et quidem in generali impossibile id esse, ut universa in ideis contenta ad rubricas ponantur, quia ultra 60 rubricae fuissent nec charta haberi posset, ad quam ponerentur, sed sufficiet in observationibus attingere omnia. In particulari vero proponebat et objiciebat sequentia, et quidem scripto. lmo. Vehementer se mirari, quod sub nomine hospitum uxorati omnes considerentur, cum tamen alia sit ratio coloni, libertini, praedialis, decimalistae, arendatoris, censualistae, inquilini, subinquilini. Et cum occasione dicationis debeat haberi talium reflexio, si per conscriptionem non distingvantur, nunquam aequam contribuentium proportionem eruendam. 2do. Viduas praemissorum quoque conscribendas fore. 3tio. Sessionum habendam nullatenus esse considerationem, quia 1. constitutivum sessionis opus diaetale esset, et quia hactenus nunquam haec quaestio decisa fuisset, ne palatinalibus donationibus praejudicetur, a rustici ne revelatione tanta et tam delicata pendebit quaestio? Et si domini terrestres ipsi ignorent, quid integra sit sessio? quid media? etc., quo fundamento colonus dicere poterit, integram aut mediam incolit sessionem? Milleque talia prudenter objiciebat et proponebat pericula, quae ex hoc puncto, nobilibus et dominiis obvenire possent, praecipue urbariorum regulatio. 2. Quod universa Hungaria sessionum considerationem nec haberet nec admitteret in suo opere conscriptionali. Proinde cum is pro demonstranda methodo hungarica missus sit, talismodi rubricam exmittendam urgebat, ac sese prius comiti palatino scribere debere dicebat, quam ut in hanc rubricam consentiat, ut sua excellentia Hungariae providere sciat, si Croatia absolute praetendit, ut tanta res, ut est sessionis constitutivum, a rudis coloni confessione pendeat. 3. Hoc quoque oggerebat: Vel conscriptio probabitur regno vel non. Si ita, omisso sessionum baptismo nil peccabunt conscriptores; si non, occasio erit regno vel ex hoc defectu evertendae conscriptionis, et sine conscriptorum nota, cum tabellam rubricarum regnum non elaborasset, et conscriptores per Ballog submissum sese excusabunt. Plurimaque talia. |

4to. Easdem fere habuit quoad jugera reflexiones. Sed urgebat, ut sicuti in Hungaria ad metretas fiat conscriptio, maxime autem ideo, quia si ad jugera fieret, onus fundo inhaereret contra legem, cum jugera sint stabilia, nec rusticus sit eorundem dominus sed usufructuarius, solvaturque a facultatibus contributio. Dein addebat, qualia jugera regnum in suis ideis intelligit. 5to. Classificationem terrarum esse impossibilem, proinde quis ponet, terram A lmae, 2dae vel 3tiae classis esse, et quod fundamentum erit judicii? Si rustici interrogabuntur, nemo dicet, terram suam lmae classis esse. Atque ideo hanc omittendam, cum ex interrogatoriis rusticorum sponte profluet. 6to. Bene vero classificationem opificum, quae in ideis regnicolaribus exmissa erat. 7mo. Terras, prata, vineas, silvas, pallisectia, quae rustici usuarent, sive ex censu sive tertio manipulo inserendas esse, cum sint de facultatibus rustici, quamvis dominales et pro nutu domini amovibiles. Circa haec puncta aliaque cum triduo disputatum fuisset, tandem ita conclusum est die 4. Augusti Varasdini. 1. Ne opus conscriptionale tardetur, tabella rubricarum, per dominum Ballog elaborata et deputationali conscriptioni porrecta sub ea conditione acceptatur, ut in casum ejusdem non confirmandae per dominum comitem locumtenentem, ad difficultates occurribiles plenipotentiatum, eandem reformare liceat juxta dispositionem suae dominationis illustrissimae. 2. Universae quoque aliae difficultates, si quae occurrerint, ut eidem domino comiti locumtenenti proponantur et in scripta redigantur, postea regno publicandae. 3. Opus conscriptionale ut Ludbregini incoetur potissimum, quod ibi officiales Ungari essent jam magis practici et capaciores pro incoando opere, quibus eatenus et scriptum extitit. 4. Cista pro opere conscriptionali ematur. 5. Dominus comes Patachich diarium et protocollum ducet, litteras tam datas quam accipiendas referens et diei singulae acta. 6. Victus fiet communis. Cocus dominus Kercselich emptor et dispensator futurus et cassae victualis curam habiturus, ad quam aequaliter omnes contribuent, pro necessariis et scriba dominus Petkovich impensas notabit. - In praemissis ea statim fuit intra conscriptores dissensio, quod dominus Raffay voluerit, ut difficultates praemissae domini Ballog prouti et ejusdem observationes domino vicebano Rauch, protonotario et domino Busan submitterentur. Quod comes |

Patachich praeses aliique conscriptionis deputati absolute detractarunt, sed soli ac unico domino comiti locumtenenti, atque neque illi, nisi tabella rubricalis, quae sequens fuit. |

Tabella rubricalis operis conscriptionalis.

A1

Possessio N. ad dominum N. vel dominum N. pertinens aut oppidum N. pertinens.

Coloni

Nomina, cognomina v. g.

B1

Personarum numero

BA1

Hospites uxorati

BB1

Fratres, filii uxorati vel alii in domo

BC1

Filii non uxorati superantes annum 15.

C1

Opifices. Mercatores. Quaestores. Classis

CA1

1mae

CB1

2dae

CC1

3tiae

D1

Terrae arabiles ad sessiones pertinentes ad metretas Posonienses

DA1

Populosae

DB1

Desertarum

DC1

Extirpatitiae

E1

Prata ad falcatores

EA1

Populosa

EB1

Desertarum

EC1

Exstirpatitia

FA1

Vinea ad fossores

FB1

Silvae glandiferae ad jugera circiter

FC1

Pallisectia ad currus

FD1

Boves jugales

FE1

Vaccae mulgibiles

FF1

Vaccae steriles

FG1

Juvenci, juvencae vel hinuli aut hinullae 3. annorum

FH1

Equi caballae

FI1

Oves et caprae

FJ1

Muli et asini

FK1

Ahena crematoria

FL1

Molae rusticanae

FM1

Setigeri et majales anni unius et supra

G1

Dominales vel praediales sive ex censu aut aliter sed ad tempus et beneplacitum domini possessae

GA1

Terrae

GB1

Pratae

GC1

Vineae

GD1

Pallisectia

AA2

Simon figet ubi sunt faber cothurnarius etc.

AB3

Viduae colonorum

AC4

Summa colonorum

AD5

In eadem possessione pertinens ad dominum N. aut ad priorem:

Praediales

Libertini

Decimalistae

Inquilini cum domibus

Subinquilini sine domibus

Talium viduae

Arendatores

Censualistae

Molitores

Servitores ignobiles communitatis vel privatorum

Extranei

Vinicolae

BA2

1.

BB2

5.

BC2

3.

CA2

-

CB2

-

CC2

3.

DA2

8.

DB2

4.

DC2

6.

EA2

6.

EB2

3.

EC2

6.

FA2

10.

FB2

6.

FC2

3.

FD2

6.

FE2

8.

FF2

2.

FG2

4.

FH2

6.

FI2

12.

FJ2

-

FK2

1.

FL2

1.

FM2

12.

GA2

2.

GB2

2.

GC2

-

GD2

- |

Quoad praemissam porro tabellam observandum, post quamvis contribuentium speciem, sub quocunque tandem venerint nomine, tales ordine scriptos fuisse, v. g. 1. colonos, post hos talium viduas. 2. Libertinos, dein talium viduas. 3. Praediales, atque ita de reliquis. 2do. Juxta possessiones sive pagos et non juxta curias nobilium, hinc si in eadem possessione plurlum dominorum fuissent incolae, scribebatur: Coloni etc. domini N. N. In eadem possessione coloni domini N. N. atque ita prouti reperiebantur. 3tio. Hospitis nomen cognomen ponebatur. 4to. Apud talem hospitem uxorati per numerum, prouti et non uxorati. Ratio hujus divisionis uxoratorum et non uxoratorum ea fuit, quod uxorati adjutorium vitae haberent et magis dicari solerent ob uxores ipsorum. 5to. Opifices, quaestores, mercatores, quoad classificationem sic considerabantur. Qui talium ex quaestu, mercatura vel opificio duntaxat vixit et uxorem et sodales tenuit, ad classem 1mam referebatur, cum specificatione in observationibus quaesturae, opificii etc. Item locus quoque considerabatur, in quo talia exerceret. Qui in minori loco, et hac duntaxat re non viveret, servos tamen teneret vel sodales, erat 2dae classis. Qui sine sodalibus et servis fuisset. et nec uxoratus, vel si ita in pagis duntaxat ruralibus, 3tiae classis considerabatur. - Lanioni, quot boves annue vel hebdomadatim mactaret et venderet, erat dicendum, quod in observationibus scribebatur; arendatori, quid et a qua re arendas solveret; censualistae aeque, una cum tenutis, quae habuit. Molitores, quantum ex mola annue perciperent, revelabant, et ubi venderent, tandem in quali fluvio mola esset. Officialium ignobilium, si quas tenerent, facultates conscribebantur cum expressione officii, v. g. spanus, hortulanus. provisor, praefectus etc. Extranei habebantur montanistae, qui hujus dominii subditi non sunt, sed propter jus montanum, decimam, censum etc. pertinent. Sic hi post colonos et alios in fine ad tale dominium vel bona exprimebantur cum facultatibus, quas tenebant ad tale dominium. 6to. Nomine terrarum populosarum intelliguntur sessionales, interrogando conscribendum, si omnes tales siligine inseminare deberet, quot metretis Posoniensibus eas inseminaret; atque ita de aliis: | desertarum, quas ex desertis sessionibus usuaret, exstirpatitiarum, quae noviter et successive fuissent exstirpatae. Sic de pratis. Vineae sessionales vel montano juri obnoxiae promiscue scribebantur, dum in observationibus istud exprimeretur. Circa alia quoque, quae occurrissent, in iisdem erat notandum. De quibus videlicet.

(De observationibus.)

In his universa, beneficia et maleficia, pro loci cujusvis circumstantia exprimere necessum erat, quae per interrogatoria proponebantur.

(Porro inter beneficia censebatur.)

1. Personarum conditio, videlicet an colonus? praedialis? libertinus? vinicola? inquilinus? censualista? etc. Esset. 2. Qualitas, an nempe opifex, mercator, quaestor, lanio, aut ipse hospes vel ex domo ejus quispiam vel plures aut nullus, idque secundum suprarecensitas classes. An item viduus, uxoratus etc. 3. Terrae et prata sessionalia, an alicui? et quali oneri subjecta? an ab olim vel a quo tempore? 4. A desertis quid penditur vel solvitur? non minus et exstirpatitiis. 5. An a sessionalibus aut praemissis solvatur decima, nona, vel ab his sint liberi? aut certum quantum annuum cum dominiis pactatum vel inductum? Item an in natura vel pecunia et hac fixa vel secundum annualem conventionem? Verbo, si quid a talibus datur, sit capo, numus aut quid aliud, habita aequali consideratione foenilium sive pratorum, an ab his quid solvatur vel non. 6. Terrae qua frumenti specie inseminari possint, et a potiori inseminentur? v. g. tritico, siligine, hordeo, pannico, millio, farre, spelta, fabis etc. 7. An item bis vel semel, puta in authumno v. g. hordeo et in aestate pannico, eadem terra soleat inseminari? 8. An terrae non inseminatae falcari valeant vel sint pro pascuis, aut plane pro neutro? 9. Quales illae terrae sint, an videlicet arenosae? saxosae? argillosae? in planitie? monte? valle? aquarum exundationibus et stagnationi obnoxiae aut excavaturis per decurrentes aquas vel non? 10. Fimo an indigeant? et quot annis firmiatio durare solet. 11. Quot animalibus subarantur? duobus, tribus, quatvor, sex aut octo? ac quoties pro seminatura, semel, bis, aut ter? 12. Quid anno mediocri reddere soleant, v. g. ab una metreta Posoniensi ineminata quid obtinere soleat fertiliori anno et mediocri, qui mediocris inserebatur. 13. An in supplementum suarum terrarum, pratorum, conscribendus alienas excolere soleat et in quanto? an dominales vel rustici alterius? 14. Prata quo loco sint posita? an quis et qualis census ab illis? aquarum inundationi obnoxia? 15. An bis vel semel falcentur? et quot currus et praejuncturarum qualium a singulo falcatore obtineantur? |

16. Pascuatio in illis estne libera? et cui ? ac quamdiu? 17. Vineae sub quali onere? aut nullo? an onus pendatur a fossore vel vinea? et quale? decimae, juris montani, census pecuniarii, vel simul omnium aut aliquorum et quorum? et an etiam ultra tale onus? quid aliud detur? 18. Quantum fructificare solet vinea? Ubi iterum ad annum mediocrem relatio erat. Procreatum vinum quanti et ubi vendi ac distrahi soleat? 19. Lignatio unde et qualis, ac qualiter? Item palli. Sepes sive virgulta aut ne fors pro domibus harris etc. exstruendis aut cincturis? Et num a tali solvatur aliquid vel sit libera? In quanta item distantia a loco posessionis? Quot currus dietim conduci possunt et quot animalibus? 20. Animalia qualia sunt, et cujus valoris circiter? 21. Mola in quali fluvio? cum quot lapidibus? et qualibus? Quantum item annue molitori ex ea obveniat? et num quae alia penes eam habeat? 22. Arendatores quantum annue solvunt? Item caupones et censualistae? 23. Quod et in quanta distantia emporium sive lucus distractionis rerum quarumlibet? 24. Educillum quale? in loco? et an liberum? et a quo tempore? 25. Communitas an suum educillum arendare soleat et quanti? 26. Habetne quae in communi beneficia, uti pannificinae, molarum? silvas, pallisectia, dumeta? fornaces sive latericeas, molares, calcineas etc.? prata, terras, vineas, montes? Et si ita, quod et quale inde beneficium percipit? 27. Num ligna vendantur? qualia et quo? aut asseres, signa, instrumenta lignea, naves, costas etc.? 28. Unde et qualis ac quomodo habetur glandinatio, pascuatio? et num quid et cui a talibus solvatur? 29. Locum pro pascuis distinctum vulgo gmaine habetne possessio communitas? et quot metretarum Posoniensium capacem? 30. Num animalia aliqua in communi ut oves, capras etc.? 31. Domus suas ac aedificia unde et ex quibus construit? 32. Vasacostas, aratra aliaque lignea instrumenta unde procurat et a quibus? et quali loco, si emat? |

33. Num sit terra aliqua pro figulis? aut si figuli sunt, unde terram, cineres, ligna accipiunt? Et si solvunt, cui et, quantum? 34. Quae sit et qualis et an cum vel sine onere piscatio, et qualium, an nempe majorum piscium ? 35. Num aucupium vel venatio quaepiam vel per aliquem particularem? 36. Quis sese juvandi subditis modus, praecipue pauperioribus ? Et quae ac qualis industria? Num videlicet vecturas exerceant? re quapiam traficent v. g. pane, cremato, tabacca etc. ac unde talia habeant, ubi distrahant? 37. Num operas suas impendant in laboratoribus et quanti a laboratore aquirant? vel falcando aliis, nendo, metendo, triturando vivant ac se juvare possint? 38. Quibus praecipue rebus debitis passivis satisfaciant? 39. Servi salarium quod et quale accipiunt? 40. Num quae beneficia a fundationibus vel pietate Christianorum obtineant ac in quanto? consequenter unde vestitus eorum? 41. Arbores fructiferas uti pomorum, cerasorum etc. etc. in quanto habeant? et si ad unum locum collocarentur, quascunque talis possessio habet, spatium illud quot metretarum Posoniensium capax foret? et fructus talium arborum quo convertant, an nempe vendant vel iis utantur? 42. Lineta et canabetta num servent et in quali quantitate? 43. Aeque hortos, pomaria, pascetta num servent, habeant, et ad quam capacitatem metretarum Posoniensium? 44. Linum, canabes num vendant, prouti et hortensilia? quo et in quanto? Hinc cauletta quoque exprimenda. - Denique sicuti situs locorum natura foret inaequalis, sic et commoda, quare in locis singulis fidelissime indagandum, quae illa sunt media, quibus vivant et sustentantur. Quare et distantia a principalibus locis, ut civitatibus, praesidiis, singularum possessionum exprimenda. Item an locus sit transennae, et viae publicae, contiguus vel remotus? An confiniis et quibus adjacens, aliaque pro prudentia et circumspectione conscriptorum.

(Maleficia censentur.)

1. Ex defectibus priorum. 2. Si terrae sin arenosae, argillosae, saxosae et culturae difficilis, fimari quotannis indigae. 3. Excavaturis defluentium aquarum obnoxiae aut vero deciduitati terrae. 4. Ex maleficiis est, si ab aquis et earum inundationibus vallare terras oporteat. Hinc aggeres exprimendi in quanto sint et qualiter fiant, ac num saepe dissolvantur et cum quali terrarum damno. |

5. Onus ab iisdem quale, prouti et foenilibus, vineis. 6. De pratis idem est. De vineis qualis fossurae. 7. Emporii major distantia et consequenter lucri alicujus spes minor. 8. Lignatio focalis si ematur, maleficium magnum est, et quanti currus veniat, exprimendum. 9. Aeque pascuatio et glandinatio ac alia necessaria, uti vestes, instrumenta lignea. In quibus semper interrogandum, unde talia emant et ex quibus mediis. 10 Locus num nebulis, ut fuligine pereat frumentum, tempestatibus uti grandini, ventorum injuriis et corruscationibus sit obnoxius frequentius, ac unde in talem casum sibi prospiciunt. 11. Num a quopiam graventur, et unde et a quanto tempore talia ipsis praegravia. 12. Vinum num corruptioni sit obnoxium, et an possit pluribus annis conservari. 13. Pascua si debilia, aut plane noxia et venenosa sunt, uti solent esse in locis quibusdam. 14. Maleficia singulorum locorum, aut etiam cujuslibet, si quod foret considerabile, est annotandum, ac saepius proponendum, ut talia detegant, ne lamentari postea valeant.

(Conscriptoribus observanda.)

1. Ut sine respectu agant ubique, neque se partiales exhibeant, sed fideles, memores illius: reddite quae sunt caesaris caesari, et quod Deo daturi sint rationem, si cui eorum facto vel ex respectu fuerit injuria. 2. Ex bonis suis exesse debeant, prouti et ex bonis principalium suorum, si forent plenipotentiarii officiales, item sangvine juncti, affines aut quoquo modo interessati. 3. Cognoscendae veritati omnimode studeant. Mendaces redarguant, puniant. Quae eorum mendacia combinatione indictationis et responsionum ad interrogatoria impossibile, quin non prodeant. 4. Animalia connumeratum mittent. Ad silvas item et loca vicina, num quae absconderint. 5. Ex officialibus dominalibus aliisque licet subarhandis cognoscere studeant, quae loci beneficia et num sincera fuerit indictatio. Et si quis esset scrupulus, 2do et 3tio examinentur. Si major, solidius indagatur vel plane terrenum mensuretur. |

6. Absoluta conscriptione, ad oculatam conscriptarum terrarum, pratorum, vinearum, silvarum exibunt, convocatis officialibus ac rusticis etiam vicinis et audito quid sentiant, quot metretarum ab A ad B locus capax esset videbunt, notabunt opinionem suam ac aliorum, ac ita a C ad D etc. Quot falcatorum prata, modo eodem, ac etiam, vineae quot fossorum. 7. Pro capienda experientia, quantum terrae spatium metreta una Posoniensi inseminetur, probari coram omnibus potest, ut convincantur injuriam non fieri. Probavimus in planitie ac terra bona, orgiae 32 in longitudine, 19 in latitudine, adeoque orgiae quadratae 741 metreta una fuerunt inseminatae. 8. Post peractam oculatam summa indicatorum pagi cujuslibet ducenda prouti et oculatarum. In quanto hac superaverint indictationem, illud addendum veniet cum expressione, praemissae possessioni metretae Posoniensis in terris possessionatis, 300 vel N. N., in desertis N., in exstirpatitiis N. ultra indictatas addendum. In pratis falcatores N., in vineis fossores N. N. silvis jugera N., pallisectionum currus N. Ex connumeratione boves etc. N. N., alvearia etc. Si vero ex viri cujuspiam revelatione, id quoque erit significandum et exprimendum, aut alia ratione. 9. Ubi vineae ad pagos non sunt, sed suis distinctae montibus, penes dominia fiat oculuta et montes, atque ideo exprimendum erit, v. g. quia vineae in diversis jacerent montibus ac promiscue, tam ab intraneis quam extraneis possiderentur, ideo ex oculata montium omnibus insimul in hocce dominio vel bonis etc. adduntur fossores N. N. 10. Oculare vineas moraliter quasi est impossibile, praecipue foliosis arboribus vitibus. Ideo ubi sunt magistri montium, illi serio et sub juramento examinandi. 2do. Ex numero vel juris montani vel decimae si resciri potest ab officialibus vel subditis metienda proportio vineae. 3tio. Si qua arte obtineri possunt regestra dominalia. 4to. Combinatione indictatorum fossorum, oneris et procreationis. Et in fine ex quocunque capite oculata est addita, exprimendum. Si vero nullatenus haberi posset notitia, hoc ipsum exprimendum. 11. Difficultates si quae occurrerint notandae et unanimi opinione et votis illis prospiciendum. 12. Si ubi calcaturae fuerint, inserendum.

Sub his ergo ideis partim per dominum Ballog allatis, et quidem a potiori, partim conclusis, Ludbregini incoatum die 6. Augusti opus. Inde continuatum Bukovecz Nagy Attak, Gielekovecz (sunt loca stationum nostrarum, ex quibus vicina assumebantur et conscribebantur), Kuzminecz, Raszinja, Szlanje, Toplicza capituli in quantum est comitatus Crisiensis. Atque hic districtum Podravanum absolvimus. |

Tum ejusdem comitatus districtum alium, stationes figendo in Novimaroff, Szudovecz, Reka, Guscherovecz, Kalnik, Tkalecz, Lourechina, Gradecz, Dombra, Monte Claudio, Rakovecz, Biszagh, quo loco comitatum Crisiensem die 26. Octobris anni 1754. conscribendo absolvimus. Occasione autem conscriptionis hujus comitatus occurrere sequentia.

(Raffaii praepotentiae.)

1. In Raszinja contentio intra dominum Kercselich et dominum Raffay. Hic quia plenipotentiarius fuisset Erdoedianus occultus, pagos Erdoedianos alleviatos volebat. Hinc quia pago Martinich Erdoediano metretas 40 adjiciendas idem canonicus retulisset et invenisset, adhuc in Kuzminecz viis omnibus disponebat oculantem ut praescinderet. Et licet is se non posse respondisset, correctum tamen ad 20 metretas est, Raffajo decoquere nequeunte. Quare cum ad Raszinjam ventum fuisset, et idem canonicus pagum Grossichianum Czvetkovecz ibidem oculasset ac ultra indictata nil addi posse retulisset, idem dominus Raffay odii in familiam Erdoedianam et interessentiae erga Grossichium arguit, suam ac suorum enarrans potentiam, at indiscreto plane modo tractans canonicum. Is novam poscit ocultam instar reambulationis metalium, quia cum vicinorum interventu missus vicecomes Petkovich adinvenit pago Czvetkovecz addi nil posse amplius, et terras per dominum Raffay revelatas pro eorundem terris nullatenus ipsorum esse, sed allodiales dominii Raszinja. 2. Kuzmincenses vineas occultavisse, non minus testimonio ejusdem domini Raffay, quod idem dixisset subditorum Raszinensium esse plagam unam terrarum arabilium, quae erant tamen revera Kuzmincensium ad metretas Posonienses circa 300, prouti ex confrontatione vicinorum et Kuzmincensium confessione repertum est, et ipsius villici Erdoediani, quod ita instructus fuisset a plenipotentiario. Quare uti rem hanc gravissime dominus Raffay appraehendit, ac pro summa sui confusione accepit, ita in me quaequae evomuit, statimque domino vicebano Joanni Rauch, protonotario Adamo Naisich, et Joanni Busan, suo avunculo, scripsit. Et si hoc opus steterit, caput apposuit, et conscriptores, praecipue dominum Kercselich et Petkovich immo et praesidem, comitem Patachich, diurnum nunquam habituros promisit, quod tantam confusionem eidem causaverint. Ira fecit eum multa fari et arcaniora prodere, quod ipse quartus sit, penes quos regnum staret, sitque missus pro gubernatore et regula omnium, et scire me debere ac ipsi comiti Patachich, si volo, dicere, in manu ipsius et praemissorum suorum magnates omniaque stare | et nos ita agere debere, ut illi volunt. Ipsos prostravisse clerum, magnatem baronem Patachich, quod iisdem saepius respondisset, exturbasse ab officiis, locumtenentem talem procurasse, quem regerent. Cancellarium Hungariae superasse, pluraque talia. Neque illi pro Erdoedio esse sed pro domino Busan, qui postremam fumationem fecisset, atque nos sic operari debere, ut is salvetur. Dein Montem Claudium semper ingeminabat, quid ex eo futurum est, quod viri divites inde facti, plurimaque talia, uti habendum non esse respectum nisi servientium. Hinc quorum subditi erant gravandi insinuabat, nempe comitis Draskovich, quia praemissis 4, uti nollet. 2. Auersperg, episcopales, capitulares, atque hunc in finem me fuisse in conscriptorem electum, quod viderent, mihi nec episcopum nec capitulum amicari. Nunc vero esse sibi modum, ut et illos accendat magis et nobiles a me reddat alienos. Aliaque ex ira plurima et incautissime. Quibus adeo me commoverat, ut nec edere potuerim, tantos considerans labyrinthos et ex parte alia Deum metuens. Quare abire volebam illico, at alii me rogabant, continebant, quod rem publicam fieri oporteret. Hinc mansi ego, at dominus Raffay praetextu laborum comitatus, reipsa vero ad instillandum in me et conscriptores odium, docendumque, qua arte eludere debeant vel possint, effectus uti haec omnia confirmavit. Szlanjâ die 27. Augusti abiit, adveniente domini comitis locumtenentis paulo post epistola, pro domino Raffay, judlium comitatus Varasdinensis, dominum Georgium Konczer pro conscriptore constitui. 2do. Topliczae dominum Ballog febribus fuisse correptum ex indefessis laboribus. Fatendum enim, nos operis fuisse sine hoc magistro incapaces. Quare Varasdinum ad curandam valetudinem concessit, ubi diuturno morbo et ad extrema gravatus sub Octobris initium aulae indultu Posonium rediit, ibidem tota fere hyeme infirmus. Diurnum illi solutum est, praeterea nihil, quia cum domino Raffay non convenisset. Vir sane insignis et qui, cum timore admissus, cum amore rediit. Priora testantur, providum fuisse ac majorem patriae habuisse zelum, atque quatvor illas columnas, utpote qui cavenda demonstravit praejudicia et pericula aperuit, quamvis redargutus, quod opus Busanii (cujus ideae illae fuere) vellicare et disputare praesumpserit. 3tio. Possessionum Opatovecz et Glogoncza contumacia prodiit, quorum primi nullatenus, posteriores post mandata colonelli regiminis Crisiensis baronis Ignatii a Lalersperg mandata, primo in Tkalecz conscripti sunt. Causa contumaciae fuit, quod ad generalatum accedere vellent, tam quam terras plures et beneficia signanter lignationis et glandinationis inde habentes. |

4to. Cum ad Montem Claudium ventum fuisset per Chasmam, dominus Raffay conscriptoribus Chasmae obviavit, et dum ad Montem Claudium ventum fuisset, neque provisum de quarteriis, comes Patachich pro iisdem, ubi provisa sunt, interrogare cepit. Ob praesentiam domini Raffay tacentibus omnibus, cum id ursisset comes, oggerendo dudum jam significatum fuisse officialibus conscriptorum adventum, nec conveniens esse, ut in aperto tamdiu morentur, tandem dominus Raffay efferbuit, factusque sui impotens in rixas prorupit, exaggerando, quomodo is absque omni suae personae respectu praesumpsisset, illius in Raven spanum concutere per oculatas in bonis domini Raffay, ipse exire cum domino judlium Konczer, cum illi soli illas credere potuisset. Repetiit quoque illa, quae in Raszinja domino Kercselich oggesserat. Tandem, scire debere comitem, actum hunc primum ac ultimum esse, quem ille nomine publici gerit vel geret. Ad quae magna admiratione omnium a Raffajo oggesta comes Patachich nil aliud reposuit, quam se missum esse ad conscribendum, non ad rixandum. Hinc declarari petiit, an velint admittere conscriptionem aut se eidem opponant, et an assignaturi sint vel non quarteria. Et tunc ad ipsam arcem admissi. Dies alter, nempe 27. Septembris, in clamore abiit, urgente populo, ut declaretur, quid et quales sint, coloni vel decimalistae. Quod cum officiales noluissent, ne tardetur conscriptio, sub nomine hominum Montis Claudii conscripti sunt. Erant autem magna lamenta populi. Et idem ad fallendum instructus, sed quia non bene, ideo summae contradictiones obvenere. Praeterea animalia depraehensa, celata terrena aliaque plurima consilio et mandato officialium. Hinc incommoditates summae hic loci causatae sunt, et ex his, uti postea et anno sequenti videbitur, rixae magnae. N. B. Lege et combina cum iis, quae fol. 313., 314. et 315. scribuntur.

(Jubente aula, conscriptores mittunt Viennam opus.)

5to. Cum in Rakovecz fuissemus, accepimus mandata duo. Primum de submittendis Viennam ex opere conscriptionali aliquot possessionibus, ut videatur, num bene procedat conscriptio. Ad quod (quia et opinio exigebatur, qui pagi describendi forent) data quoad possessiones opinione respondimus, actuario opus esse, cum sine retardatione operis describi non possit. Comes itaque locumtenens tanquam plenipotentiatus quaerendum quempiam pro actuario imponit et assumendi dat provinciam. Rescriptum, quod a quo talis solvetur? Quis cartham aliaque dabit? Nec esse conscriptoribus, quem adhibeant. Respondit comes, se stare pro salario. Interim commendat quempiam, a domino Ballog Varasdini relictum. Morabatur autem Ludbregini comes. |

Quare comes Patachich, acceptis libris conscriptionis, ad eum ex Rakovecz profectus est, ut narret quae ex Raffay audita fuere, nec locumtenenti tutum esse sine praemissorum quatvor assensu tanquam regnum constituentium quidpiam disponere, aliaque omnia. Quibus auditis et visis, locumtenens volebat terniones penes se relinquendos, ut per suos describantur. At duo in contrarium objecta a Patachich 1. quod sine directione cujuspiam conscriptorum opus nunquam purizabitur, 2. quod mandatum fuisset regium, terniones absoluto comitatu sigillandos venire neque ulli exhibendos nisi absoluto opere. Quare fieri non posse, ut comiti locumtenenti relinquantur. Igitur ut voluntati regiae satisfiat, possessiones Ludbreg, Raszinja, Kys Attak, Popov Dol ad Kalnik, et Supanecz describendas ab ipsis conscriptoribus veniri, dein Viennam mittendas. Ideo autem praemissae electae, quod ex iis, tanquam in diversis locis sitis, universa facile appareant. Quod et praestitum. - Ex privatis amicorum epistolis observantes conscriptores, domino Raffay odia in eosdem comparare non cessante, ne onus purizationis ipsis imponatur, pro actuario urgere locumtenentem non destiterunt, praecipue descriptis et submissis suprafatis possessionibus. Qui etiam ad Topliczam praefatum domini Ballog amanuensem submiserat, sed quia sine salario, cartha, occasione sivo commoditate sequendi conscriptores, ideo Ludbreginum remissus est. Scripserat enim comes locumtenens, ut nos cum eodem conveniamus, quod is pro ejus stet salario, cum tantum onus nobis imponi non posset, nec sit impositum.

(Furerii Vienna submissi pro viis videndis.)

Aliud banale mandatum fuerat, ut dominus vicecomes Petkovich, quia lingvae gnarus germanicae, Vienna submissos regios furerios pro videndis viis, per quas Sua Majestas foret transitura, item quarteriis in quibus moratura, deduceret, si tamen in opere conscriptionali necessarius non esset. Igitur per dominum vicebanum evocatur Petkovich et tum, dum jam furerii Zagrabiae fuissent. Qua re clam per amicos insinuata, Petkovich deprecatus est functionem. 1. Quod sua banalis excellentia vel dominus Raffay, qui domi esset, vel Petkovich proponent. 2. Quod sub conditione, si in opere conscriptionali etc., foret autem necessarius tum propter descriptionem praemissarum quinque possessionum, quae Viennam submitti jubentur, cum conscriptionis continuationem, quia dominus Konczer abiverat ex Monte Claudio causa mortis uxoris suae, quam sisti oportuisset, ubi tamen sine regia facultate sisti nequiret. 3. Quod plures essent, qui eosdem dominos furerios comitarentur. Accedebant et privatae rationes. 1. Quod fatigium Petkovichio solutum non fuisset pro more, nec erat quaevis mercedis habendae mentio. 2. Quod pro ipsis fureriis non scriberetur, unde provisio facienda? sed ut ita provideantur, ut decet furerios regios quoad omnia. 3. Quod defectus sibi tanquam ductori adscribendos evitare voluerit. |

Quare domino Petkovich venire nequeunte, dominus Busan eosdem duxit, ac nescio qua politica uti volens, iisdem incongrue prospectum voluit et providit fundamento eo, ut hac ratione persvaderent, ne Majestas Sua sacratissima veniat. Hinc et Crisium eos adducendo reliquit solos, quod iidem gravius tulerunt et questi sunt tam Viennae quam Ludbregini apud locumtenentem, qui eosdem medio secretarii sui Mathiae Plovanich ad regalem viam miserat. Sed nescio cujus factum consilio, ut per saxa et vias devias ducerentur. Abivere per Hungariam Varasdino. Questique de inhumanitate sunt ac indispositionibus Croatiae, quin retulerint indubie, vota illa Croatarum esse, ne Croatiam regia Majestas videat. Aegrius Viennae accepit comes banus facta ejusmodi et quaerens, cur ita accidisset, ut confletur vicecomiti Petkovich invidia, domini Raffay consilio culpa in eum lata, quod is nempe non iverit, et ita bani ordinationibus, vicebani et domini comitis locumtenentis neglexerit epistolam. Accepit Varasdini comitis bani et locumtenentis objurgatorias epistolas vicecomes, sed is pro rei veritate bano respondit. 1. Ordines transgressum banales non fuisse, quia opere conscriptionali impediebatur. 2. Neminem in toto regno aptius mitti potuisse ac dominum Busan tanquam regni exactorem et cassam prae manibus habentem. Si igitur is sic prospexit praefatis fureriis, unde dominus Petkovich prospicere potuisset? Submisit copias suarum epistolarum. 3. Si privatae quoque facultates metiantur, Busanium prae Petkovichio capaciorem esse ad ipsis serviendum. 4. Si et is ivisset, sic operari debuisset uti Busan, nam ab eo accipienda fuisset instructio. 5. Talem esse in regno abusum, ut licet per banum locumtenentem quispiam ordinetur, si tamen ab aliquibus ex regno hoc non fiat vel probetur, mercede laboris carere, uti in se ipso fuisset expertus, dum 1751. ad generalem Kheill jussu suae excellentiae et comitis eotum locumtenentis trimestri integro famulatus fuisset. Laboris tamen sui mercedem nullam accepit, quod dispositus per quosdam non fuisset, licet a comite locumtenente submissus et ordinatus. Exorata tandem intermittendae conscriptionis facultas in Decembri est, absolutoque districtu uno, nempe Cisdravano seu Varasdinensi, die 15. Decembris dissoluta est. Acta conscriptionis cum cista ad archivum regni deponenda offerebantur domino Busan, sed, eo recipere nolente, apud praesidem, comitem nempe Joannem Patachich, remanserunt. |

Superius descriptae a folio 204. regni congregationi 27. Maji Zagrabiae incoatae addendum.

1.

(Klobusiczki comites.)

Barones hactenus Klobusiczki, videlicet Franciscum archiepiscopum Colocensem antea Zagrabiensem, item fratres hujus Antonium supremum comitem comitatus Zempliniensis hujusque filium Antonium, Stephanum archiepiscopi fratrem alterum, atque Stephani hujus duos filios in comites esse publicatos et in Sclavonia inarticulatos articulo 2.

2.

(Cur episcopi Hungariae actuales intimi consiliarii.)

Paulo Nenadovich archiepiscopo Graeci ritus non unitorum adeoque schismatico, qui prius erat episcopus Placzkensis, characterem actualis intimi consiliarii fuisse collatum publicatumque. Et quia cancellarius Hungariae comes de Nadasd promoti indignitatem variis ex causis, etiam Nenadovichii criminalibus processibus et ejusdem ad mortem condemnatione, qua eliberatus fuit per susceptos post fugam ordines, schismatis item per characterem talem confirmationem (quia ante Nenadovich nemo Carlovicensium archiepiscoporum hoc fuit insignitus charactere), ideo episcopis Hungariae omnibus scriptum fuit, ut characterem actualis intimi consiliarii peterent acciperentque. Hac occasione Zagrabiensis Franciscus Thauszy, Syrmiensis Gyvovich, aliique omnes, dempto unico soloque Bosnensi episcopo Josepho Chiolnich, charactere actualis intimi consiliarii sunt insigniti.

3. Armales Georgii Chernolatecz, capitanei cohortis equestris, publicatae sunt.

4.

(Qualiter approbandi libri.)

Renovata fuit constitutio Carolina de libris pure asceticis, catecheticis et theologicis, ab ecclesiasticis censoribus revidendis, aliis autem omnibus, politicis, historicis per jurisdictionem loci approbandis inarticulata articulo 16.

5. Supplicatum Suae Majestati, ut dimensio geometrica per generalatum Varasdinensem in vicinis dominorum terrestrium locis, ne regno praejudicet, cum eorundem dominorum terrestrium interventu perageretur. Josephi Liubetich ex Domagovich nobilitas recognoscitur.

(Nota bene.) Hujus anni mense Octobri per patrem Franciscum Remigium, Capucinum provinciae Austriae, Lepoglavam ad exilium et arestum adductus est dominus baro de Wiesenhütter, vir capax et idoneus. Iste Hollandus esse perhibetur. Viennam appulit copiosiore cum aere. Pompam fecit majorem, splendorem, luxum. Primo ad gratiam domini baronis Bartensteyn eam introivit, ut per ipsum aulae et reginae innotuerit, dominia quaedam in Austria emerit. Reginae ad coronationem Bohemiae regni Pragam 174 . . proficiscenti tercentis fl. milibus succurrit, quin praedicti Bartensteyn filiam uxorem nactus est, habuitque promissam sibi bancalitatis post mortem Kinszki in officio praesidis accomodationem aut commercialis consilii erigendi praesidium. Ad invidiam ministerii Viennensis luxum fovit Viennae. Tergestum pro capitaneo missus fuerat. Mortuo Kinszki, bancalitatis praeside, cum officium hoc vigore promissorum et assecurationis reginae exigeret, invidia ministerii, quod exter esset et ignotus, pro dissipatore est descriptus et a socero accusatus. Hinc Rudolphus Codeck (sic) praesidio bancalitatis fuit decoratus. Quo facto ipse | cum ministerio Viennensi maledicere non cessaret et cumprimis Codekio ob casum ad Genuam, murmurando etiam contra reginam, post sententiam sub praetextu dissipatoris, dataque bona sua ad curam et administrationem soceri, eidemque baroni Weisenhütten sequestro imposito, consilio domini comitis Caroli de Batthyan Lepoglavam ad exilium missus est. Viennae morte ejus studiose vulgata et funerabilus celebratis ac ad speciem sepultura apud Minoritas, licitatione dein rerum suarum peracta, Lepoglavae idem jam in annum decimum degit. Servat per Europam totam correspondentias. Comitis titulos sibi vel usurpavit, qua exul vel obtinuerit, nescio. Qua exul comitem de Ciociochow ex Polonia se dixit, quin ex familia Konszki descendentem se praetendit, uti sua ad me data epistola evinceret, (quam hic adnectere volui sub AA.)

U tom pismu, koje ovdje izostavljamo, potpis je: comes de Siéciochow

Annus domini 1755. |

Fatalis hic plane annus Sclavoniae accidit ab universalibus et communibus prope tumultibus, ut nil nisi hi describendi veniant, adeoque dissensiones animorum, contentiones, odia atque horum effectus.

(Regni congregatio. Difficultates propositae a conscriptoribus.)

Primis illico Januarii mensis diebus, nempe 2. Januarii, regni, ut vocamus, congregatio Zagrabiae est habita. Lecta promulgataque mandata plura regia, ac inter caetera illud, quo conscriptionis methodus a principe probabatur. Et quia conscriptores ipsi difficultates plures scripto proposuissent, uti: an ignobiles cum nobilibus uxorati et jure uxoreo bona possidentes conscribi debeant? an item in possessionibus nobilium unius sessionis degentes et olim nobilibus succedentes, quamvis ipsi nobiles non essent sed notorie rustici, qualium elenchum a se comperti produxerunt etc. Quoad modum item, uti quoad occultatores animalium, qua ratione providendum? Pluraque talia. Demum ut descriptioni provideatur operis. Ac tandem verbo, postquam relationem scripto fecissent, quandoquidem praevie dominus Raffay sinistre omnes informasset et falsitates praecipue contra comitem Patachich de gesta per eum tyrannide jubentem rusticos in forficum cuspidibus acutis flectere, et mille talia divulgasset, profectus ab avunculo Busan, protonotario Naisich ac reliquis.

(Tumultus I. in examine conscriptionis.)

Sub praesidio comitis Christophori Orsich deputatio constituta, quae conscriptionis opus examinet. Conventum in Orsichiana domo. Ac licet secundum instructionis datae puncta examinare commissionem oportuisset et conscriptores audire, praecipue postquam approbatum a regia Majestate viderunt opus, ad haec nihilominus nunquam condescensum, sed in clamoribus et disputationibus vocum terminorumque res posita tota erat, uti emporii etc. Et si quidpiam respondebatur, maledictiones a protonotario et imprecationes objiciebantur et reponebantur. Tandem Raffajo cum officialibus Erdoedianis opus examini datum, qui unum hoc observarunt, Montem Claudium praegravatum esse, deduxeruntque non pro veritate sed lubitu suorumque spargamentorum confirmatione, quod volebant. Conscriptores non auditi, hinc opus de se obscurum nec intellectum. Quare modus ille protonotarii et Raffaii ac Busanii observatus, uti probari a prudentioribus non potuit, sic magnas causavit animorum abalienationes. Viderunt enim illi ipsi, quorum non intererat, quam sibi arrogarent potentiam, hominesque nosse coeperunt, et magnates praecipue, dum 1. non auditis conscriptoribus pro lubitu suo comitem Patachich, canonicum Kercselich, vicecomitem Petkovich mercede, prius sive anno superiore attributa et definita, privarunt. |

2. Onus describendi operis iisdem imposuerunt. Domino autem Josepho Raffay diurna ejus exsoluta fuere, cum carthae per eum insumptae et cistae factae persolutione. Qua ex re, uti omnibus apparuit interessentia, ita tam magnates quam et nobiles alii urgere non cessabant damnatos conscriptores, ne rem hanc negligerent. Isti itaque compilato opere et fusa rei totius deductione una cum erroribus, dum pro indicta ad sequentem diem congregatione, monente et clam nuntiante ipso comite locumtenente, opus repraesentare volunt pro hora nona, uti locumtenens monuerat. Mane circa horam 7. quibusdam duntaxat ad domum regnicolarem venientibus pure ad non audiendam hanc conscriptorum replicam, congregatio sine actorum perlectione dissoluta est ob auditos in generalatu Varasdinensi tumultus, ipsaque banalis tabula dissoluta. Et dum replicam comes conscriptionis praeses Patachich ad locumtenentem tulisset, prouti is monuerat, dissolutam esse congregationem intelligit. Replicam tamen accepit, ac semet bano et aulae missurum spopondit. Quia vero ipse ex aliorum et praecipue protonotarii ac Busanii regebatur consiliis, ideo conscriptorum replicam suppressit, nec exmisit nisi regnicolarem illam. De hac congregatione vide infra pg. 335.

(Supprimit locumtenens replicam conscriptorum, clam solvit congregationem, et alia.)

Urgebantur clam conscriptores a magnatibus potioribusque nobilibus, ut suppressam a locumtenente replicam Suae Majestati exmitterent. Sed comes praeses Patachich flecti eo non potuit. Quare privative ad comitem cancellarium submissa extitit. Dein per Kleffeldium, qui mense Januario Viennam iverat, Suae Majestati fuit exhibita, Kleffeldio sive per se sive per alios modos omnes Suae Majestati detegente, quibus locumtenens regeret. Sane hinc maximum summumque in Augustissima natum est contra locumtenentis gubernationem praejudicium, dum opus conscriptionis a se approbatum, et a quo solutio tot militum in alleviamen aerarii regii exspectabatur, officialibus plane Erdoedianis examinandum praebuit. Conscriptores non audivit, tres convicit, Raffajo remunerato. Replicam eorum a se commissam in publico non legit, furtive ut reus congregationem dissolvit, assignatam sibi replicam Suae Majestati non exmisit, at supressit. Nec contra eum tantum, sed et contra Raffium

Rauch

vicebanum (qui tamen hac in re partem non habuit) Raffajum, et Busanium. Kleffeldii expositionem et praesentationem suis viis factam (qua dicebat, se vera circa reformationem confiniorum et modum solutionis eorum praesentasse, ac ne prodeat veritas, ideo sic agi cum conscriptoribus) sustinebant | clam comes generalis Draskovich, baro Stephanus Patachich et bancalitatis plenipotentiarius dominus Joannes Jursich, scriptis eatenus litteris ad bancalitatis praesidem, ut viderent pro bonis bancalibus maritimis, quae hac ratione ultro praegraviis subjecta manebunt, describens, rem totam 4 hominum potentia actam. Submisit autem replicam ipsam Jursich bancalitati, quam ille a locumtenente medio secretarii ejus, Mathiae Plovanich, acceperat descripsitque. Et ab eodem domino Jursich habuit Kleffeldius. Fateor, rogatum me ab utroque fuisse pro eadem, sed neque contra reliquorum conscriptorum praescitum eam rogantibus dedissem, neque, quamvis ejusdem compilator, illam habui, quia prae manibus comitis Joannis Patachich remanserat, ut et nunc ea caream. - Interim quemadmodum apud Suam Majestatem locumtenenti et suprascriptis nota remansit, ita, proponente procul dubio Sua Majestate comiti Carolo Batthyanio bano res has et defectus atque eamdem replicam fors exhibente, apud Batthyanianam familiam nota mei, Balthasaris Kercselich, (Deum testor hominesque, si reus sum) remansit. Consiliario namque Koller, an ex episcopi Zagrabiensis spiritu aut aliunde, Batthyanio referente, me tale opus medio cancellarii misisse ad principem,

Pisac ima sa strane remansit quia ali taj dodatak nam je ostao narazumljiv.

remansit, quia eidem credidit seseque, ut infra, vindicavit. Episcopus autem cum locumtenente ipso rumorem hunc etiam per regnum divulgare non neglexit, me nempe uniuniversa ad aulam perscribere. Parcat Deus et tot culpas indulgeat, quia hoc nec regina nec ullus valebi agnoscere. Et si is fuissem, protectionem ab aula sperassem, sicuti et alii eam obtinuerunt, immo tanquam benemeriti ab aula promoti elevatique sunt. - Ob tumultum dixi generalatus Varasdinensis dissoluta est et banalis tabula et congregatio. Qua ex causa comes locumtenens Petriniam concessit, ne, ut metus erat, confinia banalia semet cum generalatu conjungerent, invigilaturus.

(Tumltus II. Generalatus Varasdinensis cum suis circumstantiis.)

Caeterum de generalatus illius tumultu haec sunt. Die 7. Januarii anni hujus exigentibus jussu generalis Gvicciardi officialibus pro mondura pecunias, homines palam sese opposuerunt et quidem in Crisiensi regimine. Res haec colonello Crisiensi libero baroni Ignatio a Lalersperg a fratre meo Josepho Kercselich, ibi, ut vocant, majori locumtenente capitanei, ductis secum pluribus hominibus relata extitit. At colonellus referentem redarguit minatis compedibus, et redire confestim jussit, atque ad 20. diem Januarii incassare pecuniae praecepit, populique oppositionem figmenta officialium voluit. Frater igitur | meus, accepto ab amicis vale et mortis suae praeco, rediit Ternoviticzam, convocatoque populo, jussa generalis et colonelli eisdem exposuit, provocans semet ad eos, qui secum ad colonellum iverant. Quibus nil respondentibus, consilia continua apud capitaneum Petrum Liubojevich agitabantur, ac tandem ut pro die illa 20. Januarii totius generalatus homines ad locum Szeverin, ubi schismaticorum episcopus cum conventu esset, eorundemque conservantur privilegia, ductis secum officialibus convenirent, apud Liubojevich conclusum et per pagos generalatus promulgatum extitit. Propinquiores ad constitutum adfuere diem, remotiores comparebant tardius. Die nihilominus 20. Januarii ignis per generalatum totum arsit, in capiendis videlicet officialibus, quorum plurimi, vel observantes vel privatim de periculo edocti, aufugerant, praecipue autem ii, qui remotiores a Szeverin fuerunt. Ducti attamen plures officialium eo sunt die 22. et 23. Januarii, et quoscunque Liubojevich factionis caput trucidandos voluit, trucidati fuere.

(Officiales occisi per tumultuantes.)

Hos inter misere fustibus et scloporum manubriis trucidatos fuere capitaneus Buzjakovich, majores laitinantii Josephus Kercselich (antea Ternoviticzae patri Franciscano Quirino Horvath generaliter confessus et sanctissimo viatico refectus, testamento condito etiam), laitinantius item Cedjak, wohmester (sic) laitinant Komogovich cum quodam vigiliarum praefecto, utpote primi adducti, quorum ibi cadavera amplius quindecim diebus jacuerunt intra tumultuantes. Capitaneus Habianecz vitam annulo redemit et Schaider duobus milibus, quos ei debebat Liubojevich. Ab eodem accidit haec strages 23. Januarii in Szeverin, schismatico episcopo praesente, ac anathema in suae sectae homines faciente, si ipsi occidant officiales, romano autem catholicos, tanquam sibi non subjectos, se impedire non posse, quod vellent facerent, ipse attamen, absoluta visaque strage, biduo post Kostaniczam est profectus.

(Dilapsi ultro citroque officiales.)

Primi hi, qui ducti erant, trucidati sunt, alii, intellecta strage, fugerunt omnes. Colonellus Crisiensis Lalersperg cum vicecolonello Mikassinovich Valacho per devia montis Kalnik Petovium, relicto praesidio, aufugerunt. Alii alio. Generalis Caproncensis Gvicciardi Capronczae in praesidio remansit, dimissis praesidiariis et ad jussa Liubojevichii | carceratis omnibus, qui detinebantur, praecipue autem capitaneo, alias romano-catholico, Martinovich, qui ultra annum in carceribus detinebatur, quem, ad se venientem, suum fecit secretarium. Colonellus quoque sancti Georgii Brentano, cum officialibus ad se venientibus, ac una compagnia, a Sua Majestate postea remunerata, in praesidio remanserunt illudque servarunt, credebatur enim occupaturos praesidia omnia. Gvicciardi jussis mandatisque, quae ex Szeverin accipiebat, sese accomodabat et talia exequebatur. Officiales, ultro citroque dispersi et dilapsi, quaerebantur ab insanis, res ipsorum direptae, quorundam uti capitanei Merzliak et Katinchich combustae, injuriae verbo illis modis omnibus irrogatae. Venerant quidam Zagrabiam aliasque regni partes, sed quia quaererentur, ne quid mali accidat regno, in conferentia conclusum fuerat, ut Samoborinum sese omnes reciperent, quoadusque cesset persecutio aut a Sua Majestate provideatur. Neque solum in officiales fuit odium, sed in parochos catholicos etiam, quos fugere oportuit et tutiora petere. Sane parochus sanctae Magdalenae Vuchetich fuga manus eorum vix evasit, parochus item in Pittomacha Szeverinszki etc. Monduram regiam in frustra posuerant, signa in petasis deposuerunt rebelles, verbo pro suo vixerunt lubitu. - In Szeverin praeside Liubojevich (qui ne caput habeatur tumultus, ad diem 20. Januarii sese vi deportari a plebe fecerat et sub minis mortis pro praeside eligi) acta continuo consilia et conventus. Singulorum pagorum knezii assidere jussi. Vocatus etiam e regno Stephanus Domjanich et universorum consiliorum particeps atque revisor censorque scriptorum. Imposita gravis contributio singulis pro necessitate praesenti et ablegatis Viennam ituris. Quinque lecti oratores (quorum caput rudis licet Liubojevich) et Viennam submissi pro exoranda apud principem gratia et proponendis eorum gravaminibus, quae maxima erant in officialium excessibus.

(Beckius exmissus ad tumultuantes.)

Appulerat Viennam colonellus baro Beck (erat regiminis Gradiscani colonellus) ipseque a caesare ad rebelles hos causa potissimum praesidiorum et officialium eximittitur pro quapiam in antecessum informatione. Mikassinovich, rei totius conscius, ob processum, quem cum Liubojevich sub Petazzio et Mitrovszkio habuit, et qui voluntate aulae ad Gvicciardium fuit devolutus, ac in nulla spe boni pro se exitus ob populum Liubojevichio inclinatum et penes illum attestantem, occasionem optimam | praepotentis sibi Liubojevich perdendi conspicatus, Beckium informat et causam totam Liubojevichium esse detegit, tum 2., ut apostata Romano-catholicus, ex parte populi motum illum esse ob Marchae unitis restitutionem et generalis Petazzi apostolatum, persvadet, seseque Beckio conjugit familiarius, nam alter per alterum promoveri cupiebat, sicuti et accidit. Descendit Szeverinum uterque. Audiendos spondet a clementissimis principibus Beckius, modo I. trucidatos sepeliant officiales, quod praestiterunt etiam, eosdem ad parochiam in Troisztvo deducendo et justa militari modo peragendo. Post mensem hoc licet factum, tamen fudisse eos et praecipue Josephum Kercselich copiosum sangvinem, plures de visu testes retulerunt. II. Officiales dispersos reciperent ac iisdem parerent. III. In praesidiis servarent vigilias et suis Majestatibus fidelitatem- jurarent. Quibus factis, oratores suos Viennam mitterent. Praestitere haec singula et dispersos officiales quaesiverunt ipsi et conduxerunt, pro suo interim beneplacito iisdem parentes. Vigilias reassumpserunt in praesidiis, et jurata coram Beck Majestatibus fidelitate, oratores post eum Viennam ablegarunt. Beckius ob ista ad dignitatem generalis vigiliarum magistri elevatus est. - Liubojevich orator praecipuus observabatur Viennae ad omnem motum gressumque. Egit satis, ut princeps Saxoniae ab Hildburghausen, confinii illius restaurator, in commissarium nominaretur, sed quia medio Beckii Mikassinovich hoc maxime inculcaverat, ne princeps tanquam Liubojevichii patronus pro commissario exmitteretur, si aula tranquillitatem in generalatu habere cupit, cum bis hactenus Liubojevich caput tumultus fuisset, ideo haec impetrare non potuit.

(Commissio ordinata.)

Verum comes a Neuperg, mareschallus omnium senior, atque olim regnantis imperatoris educator, atque ab amisso Belgrado Vienna exul, bello Borussico sub incude existente, hoc praetextu atque hac occasione ex imperio evocatur Viennam et pro praeside commissionis generalatus hujus denominatur, adjunctis eidem generali Beck et alio quodam, item agente Caballio ob | lingvae croaticae peritiam, consequenter futurum interpretem, auditoribus duobus et quarteriorum magistro domino Ignatio Funck. Oppidum Kanisa sedes commissionis hujus datum. Commissio duobus provisa erat bataglionibus regulati militis, atque die 24. Aprilis 1755. Kanisae initium accepit. Tumultuantium oratores cum commissariis redivere. - A praeside Neuperg mittitur ad generalatum Liubojevich, qui, evocato ad Szeverin populo, eidem relationem fecit svasitque, ut ad testandam principi obedientiam et fidelitatem, cum vocabuntur, Kanisam pergerent. Illo autem absente, Mikassinovich auditus, acceptisque consiliis suis, expeditus sic est, ut Liubojevichium lateret. Revertitur ad constitutam diem et ducens plures ad comissionem Liubojevich. Moxque ut advenisset, compraehensus, vinculis donatus, et ad custodiam est positus. Eodemque quasi tempore e domo sua ablatae pecuniae, quae 12 milia aureorum esse dicebantur, universaeque scripturae et instrumenta, quae habuit. Haecve Mikassinovichii consilio acta fuere. Intellecto hoc vulgatoque Liubojevichii casu, populus totus concidit et spem in Mihassinovich totam locavit, qui continuo in generalatu remansit, et viso capitis sui periculo a jussis Mikassinovichii stetit, et, quod voluit, egit fecitque. Itaque lmo. Contra Liubojevich tanquam extra spem positum fatentur omnes. In ejus domo acta esse mense Novembri prioris anni consilia, produnt, verbo reum omnes faciunt. 2do. In celebri illa interessentiae et praedominii supra Rascianos causa, quae inter Liubojevich et Mikassinovich agebatur, victor fit, ab ore suo habens populum, Mikassinovich, qui et causam tumultus in generalem Carolostadiensem Petazzi derivare ob zelum religionis nimium studebat. 3tio. Quod mirêre, tumultuantem antea plebem sic ad mandata sua habuit, ut ipsi intra se reos proderent, accusarent, caperent, Kanisam ducerent, immo parens filium, et filius patri talismodi obsequium praestaret. Qua re meruit multum Mikassinovich, quod res sine ullis aulae sumptibus, sine contractione majoris militiae accomodata sit. Sed et populus bonus dictus habitusque est, utpote qui necessario vel per Liubojevich seductus vel per officiales aggravatus exstitit, ut ad tumultum iret. Sedit Kanisae trimestri integro commissio, unice in examinibus morata, et sive pro eruenda veritate sive pro poena minus reis dictabat, plurimos verberibus baculorum afficiendos, plurimisque dati fuere. Ad monstrandum populo affectum officialibus Kanisam, nisi qui vocarentur, venire fuit vetitum ipsique verbis a praeside durius habiti. Tandem absoluto examine, septemdecim morti adjudicati sunt et Kanisae expediti, Liubojevich proscriptus, universis confiscatis, ac in perpetuos damnatus est carceres cum secretario suo et laitinantio Valacho Boichetta. Quibus absolutis, generalis | mareschallus a Neuperg Capronczam petiit in domo Mikassinovichii hospitatus. Ibi juramento fidelitatis obstrinxit omnes, officiales palam et publice, tanquam indiscretius agentes cum populo, repraehendit et reos quasi totius tumultus dixit. Populo amnistiam promulgavit. Officiales novos dixit et vacantias implevit. Regulas quasdam posuit circa eorum gravamina, uti quoad lignationes, pascuationes, piscationes, silvarum usum, glandinationem, knezios sustulit etc. Atque ita constitutis rebus pacatoque populo, Viennam rediit, ubi officio vicepraesidis consilii aulae bellici statim a suo reditu est insignitus.

(Actum de Marchae receptione.)

Quia porro spem totam suam Liubojevich in Carlovaciensi schismatico archiepiscopo ponebat, ideo, quamvis opera sua unitis Marcha restituta fuerit ad habendum pro parte sua in causa cum Mikassinovich habita zelosum generalem Petazzi, in his attamen circumstantiis constitutus Liubojevich populi seditionem ex fide desumebat et huc referebat, officialesque trucidatos ideo esse, quod illi partem majorem in Marchensi merito habuissent. Mikassinovich, qui aegerrime ferebat, se ad resignandam unitis Marcham fuisse destinatum et jussu generalis Petazzi resignatorem, hujus quoque erat sententiae totumque examinari postulavit populum, prouti etiam occasione examinis Kanisiensis fuerat et de hoc interrogatus. Sed plebs ideo semet tumultuasse negabat. Quare aliam suscepit viam Mikassinovich ursitque, medio etiam praefati archiepiscopi, quam: Graecorum fidem unitam aut non unitorum sequi vellent. Et quia unitos in privilegiis non compraehendi per emissarios suos populo instillabat, ideo opera sacerdotum schismaticorum se non unitos velle esse Kanisae dicebant et vix 15 reperti fuere, qui unionem semet sequi confessi sunt. Ergo ad impediendum, praetextuatum licet, motivum frequentium tumultuum, Marcham restituendam schismaticis judicabat commissio. Quia autem scivissent, reginam, quae Marcham suo jussu unito recenter attribuisset episcopo, eo vix flectendam, ut factam unito episcopo donationem casset et schismaticis eandem attribuat, praecipue quod ab Hungariae cancellario comite Leopoldo de Nadasd res fidei unitorum et promotae exstiterint et protegerentur, visum commissioni fuerat, episcopum unitorum graeci ritus, reverendissimum quippe Gabrielem Palkovich Kanisam evocare, eumque ad resignandum sponte locum disponere, ut, visa ejusdem spontanea cessione, regina ad resignandam Marcham schismaticis sine scrupulo moveri valeat.

(Episcopi Palkovich pro Marcha repraesentatio.)

Comparenti Kanisam Palkovichio Neuperghius proponit primo, ut ad magis merendam reginae gratiam in perarduis his circumstantiis cessionem ultro sponte faceret. Quod quia is se facere non posse reposuisset, res tertio postea die in tota commissione cum eo acta est. Propositumque eidem, cessionem hanc et meritoriam futuram apud principem et necessariam esse; meritoriam, quia |

sic se princeps expediet a crisi et scrupulis conscientiae: necessariam, quia prospicietur in futurum avertendis tumultibus. Dein non nisi 15 esse, qui semet unitos confessi sunt, hinc cum servitium hoc exigat principis, eundem ad spontaneam cessionem moveri oportere. At Palkovich semet scripto repositurum edixit, neque in re tanti momenti nisi consideratis perpensisque antea bene rebus agere se repentine posse fatus est. Datum illi ergo est triduum, quo scripto mentem suam commissioni aperiret. Igitur is (quemadmodum legi postea, dum Kanisa redivisset mihique datam communicasset responsionem) in haec respondit summaria capita, lmo. Credi non posse neque deduci legitime, populum ob Marchae justam et legalem unitis restitutionem praesentem movisse tumultum, cum nec in eam irruisset, nec damni quidpiam attulisset, immo patrem Simeonem Bullich inde abire volentem schismaticus plane populus detinuit et vigilias posuit, ne ab insolentibus mali quidpiam loco accederet. Proinde si quispiam eo tumultus praesentis causam trahat, id sine fundamento, nam ex factis et actis intentiones metiri solerent. Quia porro facta schismatici populi in tutata Marcha, patre unito detento, proviso per eosdem, optimam pro unitis et unione voluntatem testarentur, quis ex mala cogitatione haec promanasse asseret? 2do. Si servitium attendatur principis, exigere hoc ipsum, ut in repetitis adeo schismaticorum tumultibus sint intra eos tales, qui motus eorum observent, videant. Quid enim, si unam omnes intentionem haberent, uti sub Leopoldo imperatore acciderat? Et si nil obest reipublicae et principis servitio, quod intra catholicos haeretici maneant in Hungaria, quin et ipsi schismatici, item intra haereticos in Anglia Imperio, catholici, quid servitio obesse poterit principis, si uniti intra non unitos sive schismaticos commorentur? Et utinam praetensio haec ejiciendorum unitorum servitio magis non obesset principis. Proinde 3tio necessariam haud censeri Marchae resignationem. Sed neque meritoriam, potissimum apud apostolicam reginam, quae resignantem damnare deberet, quod firmas illas 15 numero oves deseruerit, cum tamen Christus pastorem bonum 99 relinquere dicat, ut unam aquirat perditam. Igitur cum perditarum in generalatu major et potior dicatur numerus, ut perditae illae oves ad ovile Christi reducantur, sicuti laborare deberet, ita eo minus spontanee resignare vel has perditas posset. Insuper reginam non sibi sed apostolicae sedi Marcham resignavisse, cum is qua vicarius apostolicus unitorum rebus consuleret, adeoque resignationem petitam a sede apostolica fieri oportere. Ad quam sedem commissionem etiam relegaret, cum meritoriam apud reginam esse non eredat, si Viennensis aula cum Romano pontifice in religionis hoc merito dissentiret. - Hanc Palkovich replicam cum Neuperghio dedisset et is relegisset, tantisper cogitabundus mareschallus gratam sibi esse reponit, rogatque, ne Beckio aut ulli alteri etiam in copia eandem porrigat, sed ad propria abeat et, cum a se vocatus fuerit, tunc redeat. Promisit ei suam omnem operam et benevolentiam. Sed edicente episcopo Palkovich, se vale accepturum a reliquis commissariis dicturumque, replicam suae dedisse excellentiae, consensit. Sed dum Hungariae cancellario semet eatenus scripturum dixisset, rationem postulavit. Dicente Palkovichio. quod ab eo dependeret foro, cogitabat tantisper et ut scribere cancellario possit, edixit. |

Quid post, haec egerit Neuperghius, ignotum. Ex iis nihilominus, quae subsecuta sunt et a me fidedigne intellecta, conjecturari fas est, episcopi Palkovich replicam et Mikassinovichio fuisse communicatam, - quia is pro patribus piarum scholarum vocatis causa instruendorum schismaticorum ad commissionem institit, suos iis Caproncenses fundos spondendo, prouti et omnem interea provisionem, quod tamen non est executus, uti et notorium esset et patres Piaristae apud me sunt lamentati, - et aulae indubie ipsi, cum nulla ratione schismaticis data sit, verum fors plane cum scitu Romani pontificis patribus Piaristis, ut hac ratione suo obviaretur modo et schismaticis, qui rebelliones ob eum locum fieri dicebant, et reflexionibus Palkovichii demum et reginae fors scrupulis.

(Piaristae introducti in Marcham.)

Itaque Augusto mense Capronczam duo venere Piaristae. Mareschallus Neuperg non evocavit amplius Palkovichium, verum per litteras eidem significavit, Majestatem suam velle, ut Marcha Piaristis resignetur, quare veniret ipse illamque tanquam sub generalatus et consilii bellici jurisdictione patribus consignaret. Ipsi vero futurum cambium. Ille, acceptis his litteris, ad episcopum primo Zagrabiensem, a quibus olim donata unitis fuerat, ob voces, quod sub generalatus et consilii bellici jurisdictione esset, - sed iste nil se de his scire velle reposuit, - ergo ad cancellarium Viennam recurrit, a quo subintellexit, eam esse Majestatis mentem, sed non esse necessum, ut resignet ipse, verum in ea, qua prius, maneat opinione. Itaque ad repetitas a Neuperg epistolas tandem rescribit Palkovich, se in ea opinione et spe esse, apostolicam principem nihil sibi tanquam innoxio, nihil religioni praejudicaturam aut praejudicare velle, neque sibi constare quidpiam de resignationis voluntate sive sedis apostolicae sive reginae. Haeserunt et relicti Capronczae sunt Piaristae. Tandem bono Stephani Domjanich, Preszeka vocato, titulo cambii Palkovichio resignato existente medio Josephi Ponekovich tricesimatoris Zagrabiensis. Piaristae etiam in Marcham subintrarunt, ac, ut mihi pater Octavianus Piarista retulit, lege ea, quod in erigendo novo praesidio collegium sint habituri, cujus collegii Marcha fundatio est futura, et generalatus ipse tam in Marcha residentiam, quam et in novo praesidio collegium eisdem exstruat. Istud quoque ab eodem patre Octaviano accepi, patres Piaristas provinciae Hungaricae subingredi et locum habere voluisse, promotore patre Baithey, sed in intimo plane consilio fuisse conclusum, ut Austriacae provinciae detur patribus, quod generalatus Austriacorum foret, majoremque fidem locare possit princeps Austriacus in patribus Austriacis quam Hungaris. Utut de hoc sit, Piaristae tenent occuparuntque locum, futuri dehinc aulae speculatores. Primi qui intrarunt, ob lingvam, fuere Bohaemi. |

Ratio poenae mitioris atque hujus commutationis sequenti eluxit anno, quo bellum incepit Borussicum. Sciebat cum Moscoviae et Galliae foedere enascendum mareschallus a Neuperg, ideo nocessitatem militis futuram reginae. Quare leviter castigavit rebelles, et ob protectionem Moscoviae, quae non unitos tuetur, item Galliae et pontificis, qui catholici sunt, ad servandum aequilibrium et erga utramque aulam neutralitate, ratio supradescripta inventa est. Palkovich enim ad congregationem de propaganda fide tanquam apostolicus vicarius scripserat indubie ejus jussu nuncius Viennae apostolicus partes unitorum defenderit, ut illa tandem salvandi negotii methodus inventa sit et poneretur.

(Gvicciardio succedit Beck ad commandam Varasdinensem.)

Generalis Gvicciardi toto tumultus tempore Capronczae degens usque ad adventum Beckii, a Caproncensibus civibus protectus, praestitis ab iisdem vigiliis, terminata commissione dimissionem petiit et eo velocius obtinuit, quia et ignorasset lingvam et solitudinis amans esset et totius tumultus causa praecipua. Generalis comes Josephus Draskovich spem alebat obtinendi generalatus, tum ob sua antenatorumque merita, tum ob operas recentius locatas in rusticorum alio tumultu. Hinc adhaesit multum Neuperghio, omniaque quaesivit, ut notis potiretur. At generalis Beck provisione interimali Gvicciardio dictus datusque, successor. Dicebant ideo interimaliter nominatum, quod omnium generalium foret junior nuperque promotus. Sed ego aliam hujus rei metuo rationem. Video enim eundem generalem Beck Eszekinensi generali Merzio pro brigaderio datum; video novum erigi propinquius Sclavoniae praesidium vel potius locum in Bellovar dictum; reminiscor superius relatorum a patre Octaviano Piarista, suspicorve intentionem aulae eam esse, ut generalatus iste Varasdinensis totus pro Eszekinensi habeatur et evadat fortior, ab adverso banalia, ut vocamus, confinia cum generalatu Carolostadiensi coalescant. Suspicionis meae et illa est ratio, quod generalatum Varasdinensem a generali Beckio ad normam Eszekinensis restaurari videam, et Carolostadiensem ad normam confiniorum banalium, plane etiam in vestitu. An veridica sit suspicio, docebunt ventura tempora. Et si fuerit verificata, uti militaris status per hanc unionem evadet fortior, sic politicus debilior, et utinam non exstingvendus. Sed omissis divinationibus

(Novae dispositiones Beckii et erectio loci Bellovar.)

Generalis Caproncensis Beck illico atque redivisset Vienna et generalatus suscepisset curam, ad normam Eszekinensis generalatus disponere incepit omnia, ac in ipsa mondura aequales facere. Officiales in suis districtibus sive compagniis habitare jussit, iisdemque domus exstruere fecit, magnis populi incommodis, dum ob tantos labores nec propriis excolendis sufficientes fuissent et animalibus privarentur. Praeterea intra Szeverin et Racham in loco Bellovar dicto et vocato pro stabalibus habitationes et praesidium instituit, immanibus miserorum hominum fatigiis, quo in loco Piaristas quoque esse oporteret. Exstructaeque sunt plures domus in fine anni hujus et sequentibus, ut Crisio plane transferri stabales paulo post potuerint. Locum hunc non Bellovar, sed Novum Varasdinum vocandum edixit, sub poena plane, si aliter a quopiam vocaretur. Res haec, creditum a plerisquə, facta ideo, ut in medio | quasi confinii staret stabus motusque Valachorum observaret et praecipue infamem locum illum Szeverin, in quo consilia schismaticorum solent celebrari. Immanibus reginae haec facta sumptibus. Sed ut haec bene vertant cupio, metuo attamen successive id eventurum, quod Rachae, Petriniae et tot aliis evenit praesidiis, Capronczam nempe, commodum alias praesidium, sanctum Georgium, Crisium deserenda desolandaque, Novum Varasdinum sive Bellovar nil habiturum firmitatis, cum aliunde e ligno omnia fiant, consequenter inimicis aperiri viam aliquando ruinandae hujus patriae. In novis his praesidiis nil est firmitatis, vetera corruent et in ruinas ibunt, atque praeter inutiles expensas patria periculo exponitur. Faxint superi, res haec ut eveniant aliter. Interim, uti supra, illa harum rerum mihi videtur ratio, ut generalatus Eszekinensis et Varasdinensis coaleant. -- Ultra ista Beckius cassae rationem habuit. Educilla antea omnibus libera sustulit et instituit cauponas, quarum utile in cassam subintraret. Piscationes, glandinationem, ligna et reliqua quaevis beneficia cassae asseruit. Denique nobiles, aliosque omnes, vineas, terras, foenilia in generalatus jure habentes, taxari fecit, antea enim nil solvebant, talesque taxas cassae applicuit. Nos mirabamur taxas illas a nobilibus sine difficultate deponi, cum nihilominus perpetua fuerit de jure quaestio, et quibusdam anno adhuc 1628. tenuta illa adjudicata, uti et per commissionem 1635. Et qui jure incumbente hactenus vineas aliaque ibi possidebant, nunc per census et taxarum exsolutionem jus generalatus agnoverunt. - Praefatus generalis Beck, ad bona episcopalia Gradecz ad episcopum accedens, cum eodem cambium quoddam confecit, cujus attamen notitiam non habemus. Faxit Deus, ne praejudiciosum aliquando exeat.

(Quae causae et motiva tumultus?)

De causa jam et motivo praefati tumultus indagare placet. Levia et minus fundata negligimus, uti et illa, quae in sui defensam tametsi in commissione revelata quidam dixerunt. Nos ex knezio Ternoviticensi, qui Liubojevichii congressibus interfuit, item ex domino Funck capitanei, qui et constanter adhaesit consiliis generalis Gvicciardi et Kanisiensi commissioni interfuit, relationibus; veram tumultus causam hanc fuisse eruimus. - Post translatum Carolostadium generalem Petazzi cum Gvicciardius, eidem inimicus, successisset, antecessoris sui acta factaque damnans, novam aliamque monduram imposuit, populusque eandem in antecessum persolvere debuit et persolvit. Quia vero sacratissima Majestas Sua anno superiore 1754. Edixisset, semet Croatiam anno hoc atque Aprili mense visitaturam, et Varasdinensi generalatui fuisset impositum, ut ad Varasdinum excipere Suas Majestates debeat, postquam Gvicciardius intellexisset, Zagrabiensem episcopum splendida quaequae parare, generalem item Josephum Draskovich banderium ornare suum, ut 10 milia fl. in antecessum Viennam mitteret, generalem quoque Carlostadiensem Petazzi ad splendorem comparare et disponere omnia, cogitare coepit, ut in Suae Majestatis obsequium superare possit reliquos. Cum autem generalatus non haberet notitiam, colonellos Capronczam venire jubet. Quibus detegit cogitationes suas, et num necessariis eatenus sumptibus possit provideri. Colonellus Lalersperg. qui praetendebat, cujusvis nosse facultates et totius generalatus scire vires, hunc generalatum uti aliis ditiorem | sic etiam prae reliquis plus facere posse, omnesque subscripsere sententiae. Orta tunc quaestio, immanis impositio novorum horum sumptuum sub quo evulganda praetextu. Censuere quidam, pro rei veritate dicendum populo, talem requiri ad excipiendam unice reginam, esseque tantum eventualem, nec ituram in consequentiam. Generali istud non placuit tanquam ab aula non approbandum, hiuc sicuti honor ab honorante promanaret, sic obsequium a vasallo, neque de his scire debere principem. Si autem titulus publicetur, conjicere pronum est, facile ad Augustae perventurum aures, quae offendetur potius, quod et sine illius praescitu talia populo imposita sint. Itaque colonellus Lalersperg proposuit, pecunias illas, quas nuper pro mondura dederunt, in hos sumptus mutari posse, atque titulo mondurae novae, quam in adventu reginae habere singulos oporteret (cum aliunde quaedam ad splendorem generalis addenda ad monduram voluisset), novam contributionem imponi, atque sub eodem titulo et praetextu majus etiam quid imponi posse, ut potius supersit quam desit in tali necessitate pecunia. Ac quia in substantia ad excipiendam reginam res haec esset, ut major haberi possit pecunia, neminem eximi debere judicabat, adeoque ut officiales ipsi a tenutis suis atque terris aeque pendant, stabilitum est. Quia porro Mihaljevich, Mikassinovich, Liubojevich aliique schismaticorum in generalatu possessionati bene fuissent computu deducti, prodiit, per 300 fl. e ditioribus allaturos, e minus habentibus per 80, adeoque majores prodivissent summae. Res ad hunc pedem et systema conclusa est, vocatisque kneziorum praecipuis publicata Decembri mense anni 1754. et officialibus impositum, ut ad 20. Januarii pecunias has extorqueant et incassent. Displicuit vehementer kneziis et officialibus schismaticis, quod nemo plane eorundem ad consilium adhibitus fuerit, et quod ad novitates has traherentur, cum officiales hactenus ab iis, quae habeant, in monduram non contribuerint. Unde Liubojevich capitaneus, cum has res intellexisset, ad generalem Capronczam accessit interrogando, num et officiales monduram habituri sint, aut se ipsos uti hactenus vestient. Bardius accepit a Gvicciardio responsum, utpote se Petazzium non esse, qui cum Liubojevich conferat. Si a se exspectat monduram, aliam exspectare non posse quam illam, quae apud profusz esset. Intellectis his, abiit Liubojevich et quid loquantur de promulgatione generalis knezii, indagare per pagos coepit. Quod ipsum erat indicio, ut ad se veniant. Convenere itaque, ut suprafatus knezius mihi retulit, et ab eo postularunt consilia. Et quia primo illo congressu 12 tantum venissent, reposuit: se capitaneum esse et generalis jussa exsequi debere, illos knezios, quos nationis privilegia tueri oporteret. Consequenter viderent ipsi, an semet rusticos sive contribuentes efficere possint. Neque se respondere posse alliud, quam ut Szeverinum eant Se cum tota sentire natione et nationalem esse, in exiguis, sicut nec tota esset natio, sic nec se intra exiguos esse nisi capitaneum. Intellexerunt knezii, plures comparere debere, et occasione alia undique confluxerunt. Habito consilio visum est: non nisi a mere romano-catholicis, cum exclusi fuissent Rasciani, sub praetextu mondurae quaeri palliatam contributionem, id quod deducebant tum ex soluta ante mondura nec tamen recepta, cum et responso | illo generalis Gvicciardi Liubojevichio dato. Statutum ergo, exacturis officialibus boves, vaccas, filios offerri, et si, urgerent, tanquam excessuosos compraehendi et Szeverinum ad audienda Rascianorum privilegia adduci; postquam Szeverinum convenerit natio, pro Liubojevich exmitti, illumque compraehendi, vi adduci et sub metu mortis, ut qua nationalis regat, imponi; clam tamen a kneziis procurandi aeris moneri singulos tanquam rei necessariae pro ablegatis et Viennensibus necessitatibus. Quid in subsequis duobus actum fuerit congressibus, knezius dicebat se non adstitisse, aut, si adstitit, referre noluit. Iste idem Ternoviticensis knezius Neuperghio Kanisae primus haec superiora prodidit et ab illo sex aureis est donatus. Haec erat ratio et motivum tumultus. Praetextus ad exculpandum factum officialium severitas, Marchae unitis restitutio, privilegiorum neglectus. Ex parte autem Liubojevichii sui a Gvicciardio neglectus et in partes Mikassinovichii generalis propensio.

(Tumultus III. rusticorum. Descriptio patratorum a tumultuantibus. In tres partes divisi. Tumultus Podravanus.)

Jam ad tumultum III. enarrandum accedimus. Initium hujus in Raven a subditis dominorum Josephi Raffay, Ignatii Kaszner et Wolffgangi Jellachich die 24. Februarii est positum, campanatore Ravensi compulsante atque ad facinus plebem signo campanae vocante. Ductores temerarios sese fecerunt praefatorum dominorum villici, vulgo spani, praecipuumque titulum accepit quidam Kussich. Hi praetextu stuparum a domina sive uxore domini Raffay ab uxoribus tumultuantium nendarum insurrexerunt, easdem stupas primo comburendo,

tum per nobilium curias excurrendo et easdem spoliando vinumque perpotando, curias praefatorum dominorum ipsas cum accessoriis aedificiis incenderunt atque in favillas redegerunt, vix semet salvante domino Kaszner. Infamiter incoato opere, ultro progressi sunt per nobilitares curias, easdem spoliando, incendendo, videlicet ad curiam domini Hadrovich, Jallesz vocatam, inde ad episcopalem ad Gradecz residentiam progressi sunt. Atque haec prima erat rusticani tumultus hujus pars. Altera Verbovcensium erat, qui eodem ferme tempore, quo et priores, grassabantur. Duce knezio Patachichiano grassari, praedari a Verbovecz incoarunt, combustisque dominae viduae Alexandro-Patachichianae aedificiis, progressi comburendo spoliandoque sunt per nobilium vicinas in Dianes aedes, inde comitis Ludovici Patachich castellum Rakovecz in favillas redegerunt. Progressi per Novomeszto et Negovecz, tandem ad arcem Biszag penetrarunt, quodam Kadovich imperium assumente. Tertia factio eodem fere, quo et secunda, erumpens tempore ad Lovrechinam nata, quae ipsam Lovrechinam, Poganchecz, Preszekam tam Domjanichii quam Simunchichii et Patachich comitis, tum bonum Jesuitarum Tkalecz, Bresane Klobusiczkianum, Bogachevo domini Magdalenich, aequalibus damnis onerarunt. Factionis hujus caput Kellek, villicus domini comitis Patachich ex Preszeka, fuerat. Quarta eodem fere tempore erupit | in pago Nagy Attak prope Legradinum, aeque infamis et prioribus similis, eo tantum infamior, quod nobilem Soebek in domo sua occisum cum domo combusserint. - Prima illa Kussichiana exsurgente factione, comes Joannes Patachich in bonis suis Rakovecz fuit. Prudenter rem illico exstinguendam dissipandamque ratus, ipse in persona per domus singulorum suorum subditorum ivit, ut praeeuntem se contra rebelles et damnificantes sequerentur. At sequentes nec precibus nec mandato habere potuit, utpote qui jam conspirasse censendi sunt, uti in effectu per 2. demonstrarunt factionem.

(Metus Zagrabiensium.)

Zagrabiam ab aufugientibus ex Gradecz episcopi hominibus primae factionis nefanda delata sunt, ab adveniente comite Joanne Patachich ultro confirmata. Mirum et incredibile, quae Zagrabiae rerum facies et confusio. Metus ubique, res suas singuli intra muros civitatis regiae abscondere satagebant, ipsi plane capitulares. In capitulo praecluditur aditus cuique et nobilibus praecipue. Cum autem in canonicorum educillis defectus esset, admittendos conclusum per avaros ob educilla rusticos, nobiles a nemine canonicorum suscipiendos. In civitate educta ad forum quaedam tormenta, quae risum intelligentibus faciebant. Scholae per dies aliquot neglectae, immo Jesuitae ipsi ob metum dimissi fuerant, et rector collegii Zagrabiensis, pater Joannes Galliuff cum litteralibus documentis et aere collegii in Stiriam abiverat. Pluraque talia risum moventia facta sunt. Nobilitas, prout cuique vicinior extitit aliqua civitatum, in easdem se recipiebat rusque negligebat, quivis de suorum colonorum lamentans protervia et injuria.

(Zagrabiae conferentiae et dispositiones. Vide infra fol. 336.)

Aberat comes locumtenens et Petriniae, uti supra monuimus, confiniis invigilaturus degebat. Fata praemissa confestim ad eundem perscribuntur. Eo autem nil respondente et tumultuantibus in dies majora majoraque damna inferentibus seseque augentibus, sub episcopi Zagrabiensis praesidio Zagrabiae conferentiae habitae sunt, vicebano Joanne Rauch, vicecomite Josepho Raffay, exactore regni Joanne Busan aliisque, qui Zagrabiae erant, concurrentibus. Scriptum Majestati Suae regiae et incaute satis atque ante auditos tumuituantes, tumultus causa in conscriptionem rejecta et insinuata. Quod fuit filius ante patrem et crysi apud Suam Majestatem non caruit, quasi princeps, regni conscriptionem acceptante et ideas compilante, hujus causam dedisset. Hinc si vera tumultus causa conscriptio esset, cum antea primis nempe Januarii diebus, uti supra descriptum est, cum conscriptoribus egissent, conjecturabantur Viennae necessario, plebem per quospiam commotam exstitisse. Scriptum locumtenenti. Tum generalis ordinata insurrectio, banderia videlicet aliique nobiles sub vicebani Joannis Rauch ductu, ne regnum totum in favillas abeat. Permissum quoque (quamvis negatum postea), ut in rebelles animadvertatur, et parcatur nemini.

(De Stephano Domjanich.)

His constitutis, donec ordines ad loca sua scripti sunt, praestolatusque adventus insurgentium, Stephanus lmo Domjanich Zagrabiam appellit, de suae curiae incineratione lamentans, in veritate autem observans Zagrabiensium dispositiones. Ipse equidem, uti cum Liubojevich communicabat et ad Szeverin personaliter accesserat, sic et cum tumultuantibus rusticis, uti commissioni exhibitae testabantur litterae, in quarum una scripsit, occidendum comitem Joannem Patachich, Kaszner et Raffay, pluraque talia. Cum porro observasset, caute secum ab omnibus, quos visitavit, agi, neque ullum vel conjecturando secum loqui, quid sive de tumultuantibus Valachis sive rusticis futurum sit, Zagrabiamque ad compescendos hos ultimos | factis dispositionibus festinare, tametsi in foro Zagrabiensi verba quaedam ad tumultum concitandum facientia etulisset, ut de eo capiendo ageretur, clam discessit.

(Petkovich et Matlekovich in Gay tumultuantes capiunt.)

2. Certus Zagrabiae invaluerat rumor, rebelles 2. factionis trans Lonyam cogitare, et Bosakovinam cum adjacentibus nobilium in districtu illo bonis exspoliare intendere. Metuens suis bonis vicecomes Georgius Petkovich cum exiguis praeivit Bosakovinam, ibidem cum paulo post adveniente domino Nicolao Matlekovich, in banalibus confiniis capitaneo et banderii Erdoediani directore, congestis quibusdam Draskovichianis rusticis, ad sanctum Brictium ac ultra fluvium pagumque Lonya profectus est, immo ad pagum Patachichianum Gay vocatum pervenit, tumultuantes ebrios reperit, fugat et dissipat, 20 eorum interceptis.

(Vicebanus pergit adversus tumultuantes. Creati ab eo officiales.)

Vicecomitem ob tantum Zagrabiae de Bosakovina metum vicebanus Joannes Rauch cum Josepho Raffay, Georgio Jellachich aliisque nobilibus sequitur et Bosakovinae ob non compertum Petkovich furit. Nocte eadem Cristophorum Kercselich ad eundem quaerendum atque ad se ad bona Matlekovichii Sztanchich vocata reducendum relegat. Sequenti die cum 20 in terceptis ad Sztanchich comparuit Petkovich, repraehensus graviter, quod sine ordinibus eo ire praesumpsisset, replicante eo, se ab alio ordines habere nequivisse, ob periculum autem, quod imminebat, consulto ivisse. Tum promulgati in Sztanchich fuere officiales et distributa officia (quae res Viennae graviter accepta est, atque pro praesumptione aut crassa ignorantia habita). Creatus videlicet in vicecolonellum pedestrium dominus Josephus Raffay, vicecomes Varasdinensis, equitum dominus Georgius Jellachich, tabulae districtualis assessor. In supremos vigiliarum praefectos creati sunt dominus inter equites Georgius Petkovich, intra pedites vero Nicolaus Matlekovich. Auditor regiminis dictus Petrus Spissich, adjutantius vicebani et colonelli dominus Nicolaus Skerlecz, tabulae districtualis notarias. Promulgati dein capitanei horumque locumtenentes, et caetera uti in regiminibus officia et munia. - Tum, quia prudens erat suspicio rumoresque ferebant continui, tumultuantes hos a confiniariis aeque tumultuantibus adjuvandos, missus est Crisium ad vicecolonellum Pettardy Ludovicus Hranilovich, ut oportuna videret, sciscitaretur, et, si fieri potest, adjutorium impediret. Prudens, dixi, erat suspicio tum ob viciniam tumultuantium cum confiniariis et cognationes affinitatesque intra utrosque, tum ob tempus rebellionis, ut scilicet plures numero fortiores evaderent, maxime autem ob litteras et accessus rusticorum horum cum vicecolonello Valacho Mihaljevich.

(Pergit ad Biszag.)

Informatione post haec habita, tumultuantes in Biszag domini Antonii Jankovich arce contineri, equites eo per Novomeszto praemissi sunt, subsequentibus peditibus ipsoque vicebano.

(Confusio in Biszag.)

Antequam autem militia haec eo appulisset, vicini ad Biszag sessionis unius nobiles, pridie arcem subingressi, potos facile rusticos non solum dispulerunt coercueruntque, sed, capto factionis hujus capite Kadovich | in cellario et potu imperium tenente, arce potiti sunt, eamque tutabantur. Ignotum erat accedenti ad arcem Petkovich, a quibus detineretur, existimabatque tumultuantes esse. Illi quoque, qui intus erant, credebant, aut confiniarios aut tumultuantium cohortes accedere. Itaque utrinque vociferatum et in explosiones vix non ventum. Cum tandem alter quaereret ex alio, quis esset, et inclusi in arce, qui sunt, prodidissent, Petkovich arcem subingressus est. Quam tamen paulo post advenienti vicebano cessit, sese cum equitibus trans Lonyam transferens, et in diversorii aede hospitium figens. Coenatum est postea, positaeque vigiliae. Absoluta coena, casu, ut rumor tulit, vacca vagans vigiliae appropinquabat. Vigil, quis esset, inclamant. Animali respondere nequeunte, jaculatur ipse ac post eum alii, ut ex arce plane non solum clamores ederentur, sed tympani sonitus audiretur et frequentes ex arce jaculationes. Confusio ubique ingens, credebatur ab omnibus, a tumultuantibus arcem premi cum confiniariorum adjutorio. Multorum generositates hac occasione observatae, dum quidam sese absconderent, quidam fugerent, vociferarentur plerique. Tandem illi, qui extra arcem erant, videntes nil esse, causam signorum illorum ex arce continuo editorum sciscitari inceperunt, et dum iterum hi, cur explosum fuerit, ab his foraneis quaererent, post confusionem magnam fabulam se ludere ipsi viderunt. Consederunt igitur in Biszag pacifice et sine periculo metuque alio quam imaginario, qui augebatur, quod Crisium submissus Hranilovich non rediret, suspicarenturque aut interfectum aut a Valachis detentum Crisii. Haec dum cum 2. geruntur factione, prima illa Kussichii vel sponte dissipata ob continua insomnia et ebrietates est, vel, uti credibilius, sese conjunxit cum tertia et supra memorata loca incendebat. Illam nobiles unius sessionis sub Kalnik ac ibi in vicinia degentes exstinxerunt. Dum enim castello Reka appropinquarent poti rei, contra eosdem per nobiles explosum est et cadentibus aliquot alii fugati dissipatique sunt nec visi postea, aucto in iisdem procul dubio timore, quod vicebanum cum aliis adesse intellexissent.

(Varasdini degunt Zagoriani. Generalis Draskovich comprimit factionem in Nagy Attak et Podravanam. In Biskupecz ad Varasdinum concitantur.)

Varasdinum Zagoriana atque ex Varasdinensi campo sese receperat nobilitas. Quo etiam protonotarius Adamus Naisich Konschinâ concessit. Comes Josephus Draskovich generalis his in circumstantiis civitati ipsi praefuit, singulique ab ejus pendebant dispositionibus. Ruinata civitatis moenia reparari fecit et quarta illa supramemorata factione in pago Nagy Attak intellecta, collecta qua potuit suorum ex Bukovecz et comitis palatini Ludovici de Batthyan ex Ludbreg manu ad sistendum properavit ignem, statimque exstinxit, enimvero cingens rebelles prima factionis capita sibi extradari petiit, secus ad unum internecione delendos evulgavit. Horum 4 eidem assignati sunt, factaque eorundem cum extradantibus et accusantibus confrontatione, auditoque benevolo examine, praecipui illi ibi ad reliquorum terrorem morti dati sunt, 20 prope minus reorum ad Varasdinenses ducti sunt carceres. Secum exeuntes a prudis quibuslibet severissime | inhibiti, sed diurnum diei cuivis a 4 grossis a pagis ibidem vicinis exsolvi debuit. Dum haec per Draskovichium in Dravanis agerentur partibus, praedii episcopalis Biskupecz vocati ad Varasdinum, alias ad comitem Antonium Klobusiczki spectans, sed a comite Josepho Szapari ex arenda possessum, rustici tumultuant, spoliataque curia et occiso misere villico sive spano, provisore Varasdinum vix semet recipiente, generalis Draskovich Varasdinum rediit, captoque interfectore villici tanquam concitatore, atque ad carceres comitatus dato et subinde expedito ac in 4 frustra dissecto, ibidem remansit. Quia vero intellexisset, vicebanum ad Biszag advenisse, ut partibus Varasdinensibus prospiceretur, succursum sibi mitti insinuavit, submissusque a vicebano est episcopali banderio praefectus quidam Kovachich, cujus suosque homines per partes Dravanas motibus invigilaturos disjecit, divisitque supramemoratum diurnum, rusticis persolvere debentibus.

(Rauch vicebani praetensio.)

Porro vicebanus Kovachichium relegando ad generalem Draskovich, tales generali scripsit litteras, quibus praetendere videbatur, a se tanquam a regno missi generalis dependentiam, sibique a generali et relationes fieri oportere et ordines a se accipere. Rem hanc implacabili offensa et animo accepit generalis, ac, ut est suorum edicendorum facilis, queri non destitit. Offensi quoque remansere magnates, eo quorundam nobilium arrogantiam et praepotentiam surrexisse lamentantes, ut magnates generalesque a se dependere praetenderent, et baro Stephanus Patachich talismodi arrogantiam qui maxime iniquius tulisse videbatur, Sermage item et potissimum mater sua Juliana, nata Moschon.

(Conferentiae continuae, Zagrabiae a Busan, praeside episcopo, habitae. Vide fol. 336.)

Zagrabiae quotidianae apud episcopum conferentiae, sed hac et sine actuariis et sub una domini Joannis Busan, Ladislai Lukauszki et Antonii Bedekovich quasi directione, aliis ad eas nec vocatis existentibus, ut imperium rursus Zagrabiae penes unum Busan esse videretur et acciperetur non sine indignatione et stomacho ab iis, qui negligebantur. Acta diei singulae referebat vicebanus recipiebatque responsorias et quidem a potiori a Busanio, praecipue ubi de gravioribus scriberetur, sicuti relatione domini vicecomitis Georgii Petkovich, affirmantis, se litteras illas vidisse et originales legisse, quibus dominus Busan vicebano scribit, ut urat, praedetur, enecet, nec ulli parcat; et ista ex conferentiae mente. Prouti hoc idem etiam per totam Zagrabiam sic vulgatum fuerat, ut Zagrabiâ spe praedarum plures ad Biszag vicebanum secuti sint. Et quia, uti diximus, conferentiae sine actuariis saepe erant, saepe etsi scripsit quispiam, exigua et manca notabat, ideo plurima in his conferentiis conclusa et vicebano conferentialiter insinuata, negata pernegataque postea sunt, nec ullus scire volebat. His notatis, ad vicebanum digrediamur. - In Biszag supra retulimus illum stitisse, et reducem Crisio Hranilovichium exspectasse. Et quamvis nemo eidem sese opposuisset aut, excepto vicecomite Petkovich et capitaneo Matlekovich, qui in Gay, uti supra, tumultuantes dispulerant, ullus tumultuantes vel vidisset, quia isti, auditis his et visis vicebano | et insurgentibus, ad montes aliaque secura loca sese absconderant et receperant, relictis foeminis et quidem senioribus unice domi, in crudelitates et poenas ac praedas potissimum conversi insurgentes sunt.

(Depraedatio miserorum sub ductu vicebani patrata. Item homicidia. Creat vicebanus carnifices.)

Rapiebant primo boves, vaccas, vitulos, equos, sues, caballas, omnemque animalium speciem, et, quae pro esu necessaria non erant, intra se dividebant, ut, exceptis Nicolao Skerlecz et Christophoro Kercselich, fuerit nemo, qui ex his rapinis partem non accepisset, immo domini Skerlecz portionem affinitatis jure vicecomes Raffay tollebat. Vulgata harum praedarum avaritia, plures nobilium servos colonosque suos vocarunt, qui in praedando juvarent dominos, et quamplurimi ad facinus hoc accurrerunt. 2. Suppellectilem ipsam, quam asportare poterant, tollebant, ut pannos, vestes, indusia etc., quin et ipsam illam, quam tumultuantes e crematis nobilium aedibus sustulerant, repertam in desertis tumultuantium domibus praedabantur et auferebant. 3. Primis motibus quos repererant sine discretione aetatis, sexus, culpae, et sine omni judicio occidebant, ut matres stolidae in aquas plane praecipitarent ibidem submergendos potius pueros suos. Dein captos mittebant Zagrabiam ad carceres, et demum vicecomite Petkovich pro judice dato, qui rei magis videbantur, judicio brevissimo ac sine omni rei defensa severissimis afficiendo morti dabant crudelissimae, atque in tot patibulorum defectu ad ramos arborum suspendebant aut dissectos frustratosque appendebant. Porro justitiae ministro carentes, promulgari fecerunt, eos, qui carnificis munio defungi vellent, gratia vitae donari. Ergo certatum a rusticis pro infami est officio et postremo 4 illorum ad tale munus delecti, qui miseros miserius et crudelius morti dabant. Porro cautus vicecomes Georgius Petkovich fuerat, qui cujusvis rei et judicati sententiam a vicebano ut capite subscriptam voluit, neque vel unicum expediri permisit, antequam vicebanus non subscripsisset, magna, ut eventus docuit, sui felicitate et pro suae prudentiae commendatione.

(Depraedatio Erdoedianorum officialium in bonis familiae.)

Bona vero Erdoediana, Negovecz vocata, per officiales duntaxat Erdoedianos spoliata sunt, spoliis intra se divisis. Quo ex facto plures successive enatae sunt quaestiones et probari laboratum, spoliorum initium ab his profluxisse, atque a vicebano in domini Raffay gratiam concessum. De quibus inferius.

(Divisio in Lonya praedociniorum.)

Praemisso descriptoque hactenus modo actum est cum bonis Jankovichianis Biszag, item Novomeszto et dominio Patachichiano Rakovecz, et cum depraedando pervenisset vicebanus ad pagum Lonya ibidemque consideret et spolia divideret.

(Venit Zagrabiam locumtenens.)

Od druge ruke: Hoc serius aliquanto accidit.

Comes locumtenens Petrinia Zagrabiam advenit, inde quidem Viennam ad patrum banum scripserat ab eodemque praestolabatur, et quid facere eum oporteat et an confiniarium militem educere in succursum queat. Antea vero Petriniae se detinuit vel maxime ob acceptam repraehensionem (uti suus secretarius mihi aperuerat), quod cum conscriptoribus ea, uti supra descriptum, modalitate agi permiserit. Quare fixum habuit, unice secundum bani ordines dehinc operari. Eapropter in hoc non sine admiratione et murmure tardabat negotio, ne iterum damnaretur vel in aulam peccasse subsumatur. Zagrabiam igitur | adveniens, mittit ad vicebanum ordines, ut cum suis Zagrabiam redeat revertaturque, quod ipse capitaneum Gerleczi cum compagnia una ad partes illas Ravenses submittat, prouti etiam in effectu submisit, ad Varasdinenses autem partes supremum vigiliarum praefectum, dominum Gerlechich.

(Zagrabiae iterum lis pro depulsis depraedatis.)

Interim pellebantur continuo depraedata per Zagrabiam animalia. Eratque in quibusdam rei hujus damnatio, in aliis, qui avariores erant, invidia, quod et ipsi participes facti non fuerint. Praetendebaturque, in divisione illa locumtenentis, episcopi, Busani fieri debuisse rationem. Hinc qui passuales a Raffajo non habuissent, aut vicebani esse animalia, probare non poterant, talia ab his accipiebantur nec spoliatis restituebantur, sed apud fabrum Torecz impulsa ad locumtenentis et, ut dicebatur, cassae regni rationem vendita sunt et vendebantur ultimo plane pretio.

(Vicebanus depraedatur, quos vult, parcit, quibus afficitur. Jesuitarum bona spoliat. Domino Raffay solo atque unico depraedanda Raven et Dubovecz constituto.)

Vicebanus, acceptis licet a locumtenente, ut redeat, ordinibus, tantum abest quod rediverit, quin, ex Lonycza movens, bonis Verbovecz parcens viduae Alexandro-Patachichianae, non autem subditis comitis Joannis Patachich, bonis item Lovrechina viduae Petro-Keglevichianae, per medium mox dictorum bonorum transiens ad bona Jesuitarum, Tkalecz vocata, atque in ipsam pervenit curiam suamque fixit residentiam. Vinum, quod Jesuitarum erat, et a tumultuantibus relictum, seduxit exposuitque praedae. Boves Jesuitarum pro se accepit, verbo non tantum eorum colonos, sed ipsos Jesuitas rebus eorum privavit. Ad bona autem Raven dominorum Raffay, Jellachich et Kaszner, ex quibus omne effluxit malum, accedere alium quemvis vetuit excepto domino Raffay, cui insuper pro securitate quosdam assignavit, ut rusticos suos ex Raven et Dubovecz is privative pro se depraedaretur, quod etiam praestitit. Progressum hunc suum ad Tkalecz defendebat vicebanus et cum eodem conjuncti rumore quodam, quod tumultuantes semet valasse et conjunxisse in silvis ibidem vicinis et Preszekae dicerentur, quos pro patriae securitate dissipare oportebat. - Non solum autem rumore publico bona Jesuitarum Tkalecz exspoliari Zagrabiae auditum, sed episcopalis banderii capitaneus Spoliarich gregem porcorum integrum directe Jesuitarum postquam submisset Zagrabiam et levissimo divendidisset pretio, vicebanus quoque boves dum per Zagrabiam depelli fecisset aliique alia, res in certitudinem venit.

(Joannes Galliuff, rector collegii, sollicitus pro bonis Jesuitarum.)

Quare collegii Zagrabiensis rector, pater Joannes Galliuff, cum uno patre collegii consultore ad me, qua societatis amicum, (honor iste deferri a provinciali solet, quo me etiam pater Theophilus Tonhauser sub suo provincialatu, atque anno 1752. sub rectoratu patris Stephani Pepen, Carniolo, honoratum voluit, pertinente | vi officii obligatione res societatis dirigere et consilio adesse, praecipue quae vel in foro quopiam tractari necessum est vel in damnum societatis vergerent, neque sine amici consilio rem rectori tutum est agere coram provinciali, neque si cum hujus agat consilio, tametsi causam perderet, damnari potest, cum amici hi soleant a provincialibus confirmari) accedit, dolet, lamentatur et, quid agendum, consulat. Exponit, damna illa inferri collegio non potuisse nisi ex vindicta domini Raffay in causa illa, quam superiori anno cum eodem habuisset pro juvene quodam Kittonich, suamque fundat conjecturam 1. in solius Jesuitarum curiae exspoliatione, animalium alodialium acceptione, cum nihilominus Jesuitae non tumultuassent. 2. In transitu ex Lonya ad Tkalecz, servatis integre bonis intermediis. Lovrechina et Verbovecz. 3. In servatis plane domini Raffay rusticis, qui primi motores tumultus fuere. 4. In privatis erga personam rectoris tam vicebani Rauch quam et Raffaji odiis et demonstratis antea nocendi Jesuitis voluntatibus. Tum gravissimam contra eosdem ad Majestatem Suam sacratissimam jam factam et a consultoribus probatam exhibet instantiam, medio provincialis et aulicorum patrum promovendam. Obstupui, fateor, ad gravissimarum rerum instantiam. Svasi expedire collegio, si antea coram locumtenente tanquam prima instantia lamententur. Damna conscribi procurent. Sic enim evasuros fortiores. Posse autem scribi provinciali in abstracto et cum provocatione ad venturam proxime uberiorem epistolam. Subscripsit opinioni meae rector et caeteri collegii consultores. Igitur eodem die accedit locumtenentem rector. Lamentatur. Sed locumtenens reponebat, rem sibi videri incredibilem, quia vicebanum ex Lonycza revocasset et vix detineri fine alio, ac quia Gerleczi capitaneus illac cum confiniariis exmissus ob aquas et lutum necdum eo appulisset. Rector, nescio qua arte, eo locumtenentem adduxit, ut de sua vicebani revocatione ex Lonycza facta 15. Martii recognitionem plane eidem daret, quae postea ad praepotentiam vicebani probandam, uti in expositione erat, egregie servivit. Hac obtenta, clam per laniones tam porcos, quos levissimo pretio vendebat in Latinorum vico Spoliarich, quam et boves, qui in alodio vicebani erant, taxari aestimarique fecit. Expedivit etiam ad Tkalecz procuratorem, ut damna vel minima, tam curiae quam et rusticis illata, conscribantur et, pretio artificibus deposito, taxentur. Locumtenens etiam et vicebanum revocavit iterum et Gerleczium festinare jussit. - Rediit cum praemissa locumtenentis recognitione et taxatis illis bobus et porcis ad me praefactus rector, et an scribendum Viennam, postulavit. Svasi, et procuratorem exspectandum et in celebranda post reditum vicebani conferentia (cum vicebanus eam habere posse videatur excusationem, quod, sicuti a locumtenente ad domandos tumultuantes exmissus non fuisset, verum ex conferentia, ita ex eadem praestolandos sibi fuisse reditus sui ordines) restitutionem rerum ablatarum postulandam, secus ad principis thronum viam sibi reservari. Haec disputabantur a rectore consilia, quod metueret vicebanum absolvendum ab interessatis judicibus et provincialem non contentandum, si ad forum tale, se inscio, ivisset. Reposui, me quidem Jesuitarum ignorare statuta; quod vero primum concerneret, judicium ibi vix futurum et, si esset per omne insperatum, appellare posse | ad principem in extraordinario tali judicio. Res intra Jesuitas concertata postea conclusumque, ut rector collegii nomine in conferentia etiam lamentetur. Altero statim die porrigendae collegii nomine ad conferentiam instantiae conceptum mihi attulit rector. Quo perlecto exhorrui totumque reprobavi dicens, me metuere pessima quaequae, si res talismodi publico exhibeantur, vicebanum evictorem habere publicum, et ratione vix probanda, quae conjecturando scriberentur. Quare rogante rectore competentem publico feci, quam exhibendam putabam instantiam eamque brevem. Cujus summa erat: favorum antea a publico statu receptorum recognitio, atque sub protectionis spe pro causatis in Tkalecz damnis collegium eo confidentius instare, quia perduellionis Jesuitarum crimen vindicandum non erat, consequenter sic ex necessitate provisionis et victus talia accidissent, viam bonificationis publico facilem esse, sive ex cassa publica sive ex aequanimi ad tumultuantes bonificandorum talium impositione. Nec operae pretium censeri, ut collegium augustissimae Majestatis thronum interpellare eatenus debeat, aut sive cum regno sive privatis eatenus litigare. Caeterum si impensarum ratio a nobilibus sive totius regni sive illis, quorum tumultuaverant rustici, spectanda est, se a caetero clero collegium non eximere. Haec summa erat instantiae per me scriptae, nulla vicebani, nulla cujuspiam alterius mentio, videbaturque contentus rector. - Abiit tamen, eodemque die apud viduam baronessam Josephi olim Sermage cum aliis procuratorum, nempe Benedicto Krajachich, Ladislao Lukanszki et tabulae assessore Joanne Jursich atque aliis pransus est. Uti ubivis sic et ad eam tabulam de iis, quae acciderant, sermo erat. Rectore gravius conquerente stimulantibusque omnibus, ut ad aulam praesentaret negotium, ac sinceritate plena uteretur, a prandiis et hausto vino eo devenit confidentiae, ut porrigendam publico statui instantiam tam suam quam et a me factam cum iisdem communicaret. Meam nimium esse generalem dicebant, nec ex ea quidpiam erui, cum tamen, quis? quid? cur? apud quem? etc. quaerat, in omni actione exprimi oporteat. Rectoris longe esse meliorem paucis mutandis, suamque quivis operam de stylizanda ad aulam et conferentiam expositione singuli collegio obtulerunt. Sermagiana, nata alias Juliana Moscon, foemina astutissima, subjungit, me quidem a se amari, at observasse, toto me affectu erga domum Skerlecz esse, precarique, ne ingratitudinem ab iis experiar hiuc, quia uxor domini Raffay Skerlecziana esset, quantumvis in conscriptione Raffay me gravissime offendisset, offensam ex uno Skerlecziorum affectu dissimulare, atque ex eadem causa suspectum sibi esse in omnibus negotiis illis, quaecumque Skerleczios attingerent, uti et praesens expositio ob eorumdem sororem, Raffajanam. Se ab experientia loqui, equidem epistolam domini

Raffay ad se scriptam, ne Viennam exmitteret, me rogasse. Ac plura talia. |

His aliisque motus, rector ad partes accessit et neglecta illa, data illi a me, instantia, aliam concinnari (nescirem a quo) procuravit et in conferentia exhibuit, qua, uti intellexi, minatus est, suamque instantiam reginae commendari a statibus postulavit. Quod non sine stomacho et indignatione plurimorum acceptum est, defendentibus eundem suprascriptis tribus, ut vicebanus edixisset, se non nisi unum collegii rectorem agnoscere.

Drugom rukom: Raffay dixerit, mirari se, cum unum tantum esset collegium, se tantum tres rectores videre.

(Vicebani facta et acta per suos collaudata, scriptis etiam ad aulam, et alia, ut legere est.)

Post reditum ergo vicebani celebrata fuit sub praesidio ipsius locumtenentis in episcopali arce conferentia. In qua collaudari satis vicebani expeditio non potuit, quamvis murmurassent privatim ob praedas factas singuli et potissimum post rectoris Jesuitarum instantiam auditam. Vicebanus pater patriae et eliberator conservatorque ejusdem non solum agnitus, sed plane tam bano in sui commendationem scriptum est quam et ipsi Augustissimae per cancellariam, nulla Draskovichii facta mentione. Ut autem securitati patriae consuleretur, per Zagoriam aliasque regni partes distributi fuere confiniarii cum officialibus. Locumtenenti, tanquam in medio confiniorum et regni oportuno loco, sedes residentiae bona Jesuitarum alia, Paukovecz vocata, assignata electaque fuere majori Jesuitarum indignatione. Tum vicecomites Messich et Petkovich examinandis iis, qui adducti fuere tanquam rei Zagrabiam, sunt commissionati. Dissoluta conferentia, locumtenens ad Paukovecz discessit ibique diutius commoratus est.

(Rector lamentatur Viennae.)

Collegii rector, magis indignatus procuratore quoque interea ex Tkalecz revertente et elenchum damnorum adferente, cum eodem iterum ad me comparuit. Sed ego ulteriora deprecatus sum consilia, quia priora rejecissent, et in conceptu instantiae ad alios recurrissent, hinc, quia illi a me recessissent, me ultro scire nil velle. Ergo discessere et, uti fide digne accepi, priorum inhaerebant consiliis; quid egerint, aliud me latet, quam quod gravem fecissent instantiam, collegiumque ad centena damnificatum milia, ut ejusdem ruinam quaere, atque in eandem conspirasse quidam videantur. Haecve proficisci omnia ex paucorum praepotentia. Ut ipse mihi postea aperuerit rector, a Romana curia negotium fuisset Augustissimae commendatum, ac sub onere plane conscientiae, quod etiam in mandato regio suo modo insinuari visum. Dein primi fuere Jesuitae, qui commissionem scivere, scriptumque rectori a patre provinciali fuerat, ut commissarium Bohemum dominum Millersdorff bene informaret de omnibus, quia is fine informationis maxime mitteretur, esset autem societatis amicus, utpote a Jesuitis promotus ad officium et ad futuram commissionem per eosdem propositus et exoratus, et effecturus, ne societas damnum habeat, futuramque colonis restitutionem ablatorum. Regina damnificato succurrit collegio, provincia item.

(Draskovich comes aeque lamentatur. Item vidua Petro-Keglevichiana.)

Neque solus erat Jesuitarum rector lamentans et describens cum circumstantiis omnia. Sed et generalis comes Draskovich, promotionem in aula quaerens, satis suis viis conqueri non potuit tam de vicebani laudibus, pro eodem conferentialiter scriptis, quam et praesumptione ejusdem, quod praetenderit, se qua generalem dependere a se debere, suas operas in crisim vocare, cum nihilominus ipse, pro Suae Majestatis sacratissimae ulteriori servitio et contributionis solvendae a misera plebe reflexione, victoriam in praedis non posuerit, sed in sedando tumultu; vicebanum nec vidisse tumultuantes, immo ex vaccae casu in Biszag tumultum causasse, nihilominus liberatoris patriae nomen aquisivisse Busanii, Raffaji ac sui ipsius suffragio, talia scribente Raffaji affine et filiae vicebani cupito sponso Nicolao Skerlecz; plurimaque similia sub accuratissima crisi fiscalis sui Benedicti Krajachich conceptu et domini Joannis Jursich (a quo haec mihi erant communicata) approbatione. Comitissa quoque vidua Petro-Keglevichiana, nata comitissa Draskovich, medio cujusdam in aula commorantis cognatae suae, ni fallor Praidauss, lamentari de sui ruina non destitit. |

(Baronessa vidua Sermage.)

Baronessa similiter vidua Sermage injurias sibi a vicebano illatas atque violentias repraesentare non cessabat, protecta ab episcopo et consiliario Adamo Patachich, amico suo et cum Sermage conjunctissimo, et utrique, uti mihi constat, multum ex certa circumstantia obligato. De Raffaji quoque injuriis lamentatum ivit, epistolam quandam sibi scriptam occasione certae petitae a se judiciariae sententiae submittendo, et medio Kleffeldii, qui, ut supra monuimus, Viennae erat, agendo. Ipse vicebano infensus prompte egit omnia.

(Ab aula reprobata fuit vicebani expeditio et locumtenens suspensus ab officio.)

Cancellaria ipsa hungarica, uti et effectus docuit et a fide dignis audivi, totum vicebani in procedendo damnavit modum. Aula autem disgustata admodum exstitit, ut locumtenens non solum de omnibus repraehenderetur, sed plane (quod publico non ita constitit) ab officio suspenderetur, neque ad quidpiam ut se immitteret, quam quod per expressum sibi committeretur, in mandatis accepit. Ex quo evenit, ut nec conferentiam nec congregationem celebrare potuerit, qua venturam indixisset commissionem et pro illa quaepiam ordinasset; immo rusticorum examen, per vicecomites incoatum, suspendere debuit, repraehensus in eo etiam, quod tale permisisset, cum ex ipsis legibus scire debuerit, talia crimina Majestatis judicio et foro extraordinario reservata esse.

(Incarceratorum miseriae.)

Incarcerati illi Zagrabiae rustici heu quam crudeliter sunt habiti, re nulla provisi erant. In luto et tanta actitudine detinebantur, ut quamplurimi eorum decesserint. Quamvis porro vicecomes Messich satis Busanium qua regni exactorem ad providendum miseris adurserit, immo vicecomes Petkovich cum Busanio in tricas coram locumtenente pervenerit, neque ob foetorem et sordes ad examina vicecomites accedere vellent, res tamen accomodata non fuit, quoadusque locumtenens non repraehenderetur, utve talium miserorum officialium quispiam curam habeat demandatum non exstitisset; nam tales reos servandos esse ob circumstantias, quas scire oporteret, monebatur locumtenens. Hinc contra Busanium tanquam tot funerum reum accepta indignatio et cassae comitatibus assignandae enatum projectum est. Miseriam incarceratorum horum medio Suae Majestatis confessarii pater missionarius et praefatorum miserorum spiritualis et ex officio suo ad eorum preces pater nempe Mathias Jussich aut potius hujus nomine collegii rector, pater Joannes Galliuff, exposuit, ipsisque jussu regio provideri postea debuit. Scopus examinis vicecomitibus impositi is esse videbatur, ut prodeat, tumultus causam conscriptionem conscriptoresque fuisse. Neutiquam attamen prodire istud potuit, neque vel unus hoc confessus est, nisi stupas illas, a domina Raffajana datas. De qua attamen causa postea.

(Mihaljevich domino Magdalenich succurrit pro defendendo Guscherovecz.)

Reorum quidam, uti primae factionis caput Kussich, secundae item, prouti et tertiae Kellek, ad vicinum sese receperant Varasdinensem generalatum, gratiam protectionemqne apud officiales quaerentes, ac potissimum | apud Mihaljevich vicecolonellum. Iste et pro sui commendatione atque tumultuantium confiniariorum alleviamine instantias eorum Viennam mittebat, ex quibus dominorum terrestrium saevitia et excessus causa totius esse tumultus subsumebantur. Dein ad edocendum, confiniarios partem nullam in hoc rusticano habere tumultu, idem Mihaljevich ad defendenda ab injuriis bona domini tabulae praesidis Balthasaris Magdalenich, Guscherovecz vocata, confiniarios Valachos misit, quod eorundem factum pro evincenti evidentique proba Viennae est habitum, confiniarios partem nullam cum rusticis habuisae. Proinde eo magis credebatur, ad tegendam dominorum terrestrium saevitiem scriptum Viennam, rebellionis causas confictas, cum nec conscriptio esset nec confiniariorum vicinia, immo haec astute praetendi, ut generalatus gravioribus vallatus circumstantiis in regnicolarem potestatem devolveretur, quod uti metuebant officiales, sic qui maxime impediebant. Adeoque saevitiei et excessuum nobiles et in aula et apud plebem diffamare accusareque e re ipsorum et generalatus erat. Caeterum quam fidi custodes bonorum Guscherovecz confiniarii fuerint, luculentum est. Depraedatores videlicet fuisse in effectu, quamvis satisfactionem aliquam obtinuisset ex iisdem domina Magdalechiana post diurnorum pro illa arcis expoliatione persolutionem. Incautum fuit politicum regni publicum, quod de hac depraedatione sub praetextu custodiae lamentatum Viennae non fuerit.

(Commissio Zagrabiam ordinata. Praeses dominus comes Altham.)

Tandem ergo uti Kanisam supradescripta caesarea regia commissio ordinata fuit, sic eodem tempore et Zagrabiam. Pro praeside commissionis nominatus comes Michael Joannes ab Altham, aurei velleris eques et Bohemicae cancellariae vicepraeses. Assessores ejusdem dominus de Millersdorff, natione Bohemus et ejusdem cancellariae consiliarius, amicus ille Jesuitarum. Ex tabula regia dominus Gabriel Pecsy, protonotarius palatinalis, ex regno dominus Adamus Naisich, regni protonotarius. Pro actuario Ladislaus Bisztriczey, lingvae gnaris Croaticae, alias in cancellaria Hungarica Viennae cancellista. Neuperghius Kanisiensem commissionem prius instituere debuit propter examina, ac ut eveniat, num condicto hae duae rebelliones acciderint. Itaque et mense Aprili die 23. eandem instituit. Althamius Zagrabiam ad 15. diem appulit. - Porro, quia regni protonotarius Adamus Naisich Zagrabia toto hoc tempore abfuisset et Varasdinum sese, uti supra, recepisset, sicuti nullis conferentiis Zagrabiensibus adfuit, sic nec lamentandi contra se occasionem praebuit; cum tamen pro commissario nominatum intellexissent, ob hominis cognitam plerisque indolem et cum domino vicebano atque Raffay conjunctionem, vel maxime autem, quod is evertendae conscriptionis et tumultus illius primi contra conscriptores maximus fuisset assertor, ab informationibus et ore ejus ignaros patriae caeteros commissarios omnimode staturos metuebatur. Igitur cum mutari amplius resolutio circa eum regia non posse existimaretur, ad adjungendum ei quempiam cogitari a suprascriptis coeptum est. |

(Commissionis praeses anticipatur informationibus.)

Comes igitur Josephus generalis Draskovich ad Althamii adventum accuratissime invigilabat et Chaktorniam ad advenientem praeivit, ibi eum humaniter excipiendo, ad aedes suas Varasdinum invitando, eidemque postea Varasdinum advenienti in domo sua famulando. Qua Chaktorniae occasione de omnibus eum informavit et indoluit, effectum bonum commissionis spectari non posse ob unius Naisich ad commissionem assumptionem. Bonum fore, si quispiam alter adjungeretur. Et si ex magnatibus adjungendus aliquis, tunc baro Stephanus Patachich. Si ex nobilitate, tunc Joannes Jursich. Interim suam excellentiam posse audire et caeteros. Varasdinum cum appulisset Althamius, et a vidua Petro-Keglevichiana et barone Stephano Patachich aequalia audivit suspiria.

(Initio commissionis acta.)

Zagrabiam appellens commissio atque in arce episcopi hospitium accipiens, offensa primum est, quod nullis caeremoniis sit excepta, neque unicus vel obviam iverit, quin quod ipse abfuisset locumtenens, quem biduo aut triduo praestolari oportuit. Defectum caeremoniarum excusabant, quia publico de commissione non constitit, neque vel conferentialiter publicata fuisset. Ab adventu commissionis altero statim die rector collegii Bohemum illum consiliarium primo accedit et neccessarium esse, ut dominus Jursich commissioni adjungatur, perorat, quam rem ut idem consiliarius cum motivis a se dictis praesidi Althamio enarret voluit, et post haec ipse veneratur praesidem, negotium commendat collegii, et cum a praeside interrogaretur de quibusdam, quae Chaktorniae et Varasdini audiverat, rector non solum affirmavit singula, sed diffusius explicuit, conjunctionem praecipue 4 illorum hominum, qui omnem sibi arripuêre praepotentiam, ut regnum sese arbitrentur constituere, necessariumque censeri, ut commissioni adjungatur aliquis, et rogatus, quem existimaret, reposuit: aut Jursich, aut Bedekovich Antonius, aut Messich Nicolaus. Accedentes quoque ad se capitulares cum de Naisichii fide interrogasset, nemo sinceritatem ejus laudavit, et Georgius Reesz generalis vicarius pro sua dicacitate acerbiora de eo retulit. Episcopus ipse, sive ut praesidi assentiretur sive ex sua inconstantia, nil bene de eo sensit, seseque in conscriptionis merito Naisichium induxisse fatus est, atque ita reliqui, qui accedebant.

(Joannes Jursich commissarius. Raffay accusatus.)

Actuarius Bisztriczey in illo dierum trium otio visitavit Krajachich, Jursich et primo loco viduam baronessam Sermage. Haec copias fundebat lacrymarum ob injurias, quas accepisset a vicebano Rauff, protonotario Naisich, qui eandem decepisset in Csikuliniana substantia, ut sub praetextu evertendi fisci regii litteralia sua monumenta vidisset examinassetque singula, haecve sub mille amicitiae juramentis et suorum antipendiorum osculis, modo vero exhausta notitia sese actorem effecisset, eique acerrimus foret inimicus. Contra Raffay item, qui scripto plane suo sibi minatus est, dum par sententiae ab eo postulasset, quod ei servire velit. Dein horum trium unionem et praepotentiam, tot aliis firmavit exemplis, dolens unice, quod ob podagram chiragramque, quibus ipsa premeretur, nec copiam habitura sit, ut cum praeside commissionis regiae constitui valeat ad detegenda sua vulnera, et secum quae geruntur a praemissis tribus tyrannides. Videre se spem nullam effectus boni | sperare posse, dum unus Naisich commissioni adesset, qui jurare perjurareque, ex propria diceret experientia, moris haberet et fraude Deo fieri sacrificium existimaret. Oneratus talibus ad Jursichium petiit actuarius. Quo is animadverso in aliam se recepit domum et clam ad Jesuitas abiit, ut actuarius uxorem illius audire posset. Haec igitur iterum implevit oneravitque actuarii aures pluribus et rebus minimis, uti mihi sola maritusque suus haec enarrassent. Quibus omnibus Althamio relatis existentibus, comes ipse viduam Sermage accessit visitavitque, et dubitari non potest, quin plurima audiverit. Quare velociori cursore reginae haec omnia significavit et commissioni adjungendum, (etsi erga suas expensas et salarium a se pro reginae servitio et tantorum lamentantium solatio eidem persolvendum), dominum Joannem Jursich postulavit impetravitque. Porro Jursich de sui postulatione ab actuario edoctus, in rus abiit, ut abesset, dum vocaretur, prouti et absens est evocatus, ad sese sistendum pro concommissario. Sicuti vero reliqui in arce hospitati sunt, sic et Jursich. Quae ad commissionem accessio mira quibusdam visa, quibusdam erat contemptui. Effecit autem, ut resciret omnia commissio, quia, qui rei esse nolebant seseque exculpatos procurabant, medio Jursichii et actuarii prodebant plurima, singraphas, litteras, inquisitiones dabant. Uti porro ominabantur haec ad evertendum Raffay facta esse, sic eum accusabant omnes de commissionibus, plenipotentia Erdoediana, iniquioribus judiciis, omniaque prodebant sua, et vel maxime Thomas Schytaroczi, praefectus pupillorum Ludovici olim Erdoedy, ut se eximeret, Raffajum accusabat, quod despoticum in omnes Erdoedianos subditos exerceret imperium, suasque accusationes missilibus epistolis, judiciis dominalibus variis, Raffajanis expeditionibus, rusticorum lamentis firmabat, clam et occulte omnia, sive ex ignorantia, sive sui exculpatione, sive demum in dominum Raffay vindicta. Modos quoque omnes, quos Raffay occasione conscriptionis bonorum Erdoedianorum adhibuit, docuit, quae item consilia habuerunt ad avertendam conscriptionem exposuit, sufflamando etiam sibi adjunctum et affectum episcopum, dum eidem scripta quaedam Raffajana aperuit. Praeterea qua ratione in spoliis praedisque actum sit, praecipue in Negovecz, detexit, et quos examinari oportet aperuit, ut omnino unus iste Thomas Schytaroczi Raffaji proditor exstiterit et suae ruinae causa. Omnia autem Schytarocziana producta et ab eodem diligentissime exquisita, quae majoris fuere momenti, in originali per Kohium reginae submittebantur, reliqua in paribus, ut negatio illa, quam de proditione inscius Raffay successive arripuerat, suae malevolentiae et turpitudinis iudex haberetur, majorem reginae indignationem eidem conflaverit. Sed ad commissionem revertamur.

(Commissionis autoritas et dispositiones.)

Haec pro decore sui battaglione uno provissa erat, qui battaglio sub tentoriis in campo lato, vulgo Široko polje, manebat. Cohors una singulis diebus sese commutans vigilias dabat commissariis in episcopali arce. Custodiebat quoque captivos rusticos alia, demum locumtenenti, in superioris civitatis Draskovichiana domo habitanti, suae praestabantur vigiliae. Locumtenens, uti aliunde ab officio suspensus, jussis stabat commissionis, et quid facere debeat, ordines a praeside accipiebat. Pro visum statim a principio (ob instantiam superius insinuatam) miseris captivis est, iisdemque ordinatum diurnum, quod, fidelitatem putans Busanius, dum difficultaret, in disgratiam incidit et dare debuit, servandos hos enim esse, dicebat commissio. Qua occasione de Busanii potentia et causa revelabantur plurima praesidi commissionis. Ipsa autem commissio propriis impensis vixit, neque ulla accepit donaria, omniaque persolvebantur episcopo. Althamius singulari benevolentia tractavit | singulos, oscula dare solitus. Qua ejus humanitate quamplurimi decepti sunt, ut, quae ferme vellet, eidem dicerent. Fuit etiam non postremum stratagema, quod palam aversionem a vicebano, protonotario, Busanio et Raffajo demonstraret. Qua re visa, undiqne properabatur ad eosdem accusandos, et si quispiam vel verbum proferri audivit a quopiam, ad Althamium deferebatur. - Extradare etiam commissioni oportuit examina illa, quae vicecomites instituerant, nec tamen absolverant, contra reos. Item judicia illa, quae occasione praedarum facta fuêre a vicecomite Petkovich, uti manca et nulla, sic ob subscriptionem a vicebano factam, magna Petkovichii felicitate, soli vicebano data pro crimine. Acta quoque conferentiarum exhibere secretarium earundem Nicolaum Skerlecz oportuit, sed nec vicecomes nec secretarius talia exhibuerunt, nisi qua jussi a locumtenente, subjecto commissioni. Ex his vidit commissio, sus deque pertractari in regno hoc negotia et quidem vitae plane humanae, in tot trucidatis misere hominibus illis. - Incoata sunt reorum illorum examina, et singula hebdomada acta commissionis Viennam ad cancellariam submittenda erant. Quae vero privata erant, per baronem Kooh et confessarium reginae Kampmiller a praeside perscribebantur tabellario singulo. Sub his reorum examinibus occurrerunt memorabiliora sequentia.

lmo.

(Neuperg Kanisae Liubojevichium capit et epistolas Stephani Domjanich submittit. Domjanich Paulinorum veste donatur. Paulinus habitu Domjanich fratris sui proditione interceptus.)

Comes mareschallus Neuperghius postquam Kanisae Liubojevichium compraehendisset, reos quosdam audivisset et litteras ejus evolvisset, Stephani Domjanich, nobilis viri sed jam ob praeteritas culpas proscripti ac suis in bonis latitantis, in veritate confusi, communicationes cum Liubojevichio detegit et Althamio Zagrabiam submittit. A rusticis quoque hujatibus gravabatur suaeque, quas tumultuantibus rusticis scripserat, epistolae a quodam reo ludimagistro Crisiensi fuere exhibitae, prouti etiam parochi in Raven, administratoris item in Preszeka, cujusdam Baniek. Metuebat sibi Domjanich, atque illico cum patribus Paulinis conventus Crisiensis, nescio qualiter, transigit, qui primo eum in conventu illo detinebant, tum veste ordinis donatum et in monachum rasum ad Kamenszko promovent ibidemque detinent, sparso in vulgus rumore, Venetias profugisse, dein in Istriae provincia Paulinum effectum. Rei hujus fuere tantum conscii Paulini, frater suus Ignatius fratruelisque Christophorus. Citatur ad praefixum terminum Stephanus metuuntque ex contumacia convincendum. Scribit ille ad Naisichium ac Jursichium, quorum uterque praesidi commissionis ad se scriptas exhibet. Frater ejus Ignatius bona illius Preszeka, fors quia patribus Paulinis pro intertentione vitae promissa et a Stephano obligata salvare cupiens, ultro citroque per Zagrabiam circumiens et opiniones expiscare procurans, ad ipsum comitem Altham accessit, et, nescio quae locutus, securitatem se accepisse dicebat nec praeteritas culpas per commissionem accipiendas, nec gladio periturum. Accesserat | quoque ad me primo fratruelis Christophorus, tum seorsive et frater Ignatius, uterque postulans consilium, num Stephano comparere expediat. A quibus responso hoc eliberatus sum: me sacerdotem esse, nec in simili negotio fari posse. Si enim de meo accedat consilio et convincatur, scrupulum haberem irregularitatis perpetuum; si non compareat, quia ex contumacia convincendum putarem, suae infelicitatis angerer scrupulis, utpote haud securus, an non absolvendus fuisset. Hinc cum res sua criminalis sit, sive civiliter sive poenaliter, ex lege canonica loqui prohibeor. Quo dato utrique responso et ex Reinfenstuel ipsis demonstrato, me reliquerunt. Neque scio, eujus consilio postea Stephanus atque cum eo Ignatius frater appulere Zagrabiam, hospitium quaerentes primo apud sibi agnatum canonicum Pogledich, qui istud negans, in conventu patrum Franciscanorum hospitati sunt. Ignatius Althamio, monachum hunc se adduxisse Zagrabiam, retulit. Paulini, metuentes in ordinis habitu ne detrudatur ad carceres, soliciti ultro citroque concursabant, ut novitius iste habitu privaretur. Quem is tamen deposuit et rasus duntaxat ad episcopi cum fratre Ignatio ivit arcem, in limine ingressus statim a capitaneo Tolnai, qui militibus arcis eo die praefuit, compraehensus ac ad arestum ductus est. Atque in superiore ad piscinam arcis episcopalis turri inclusus, successive examinatus et convictus.

2do.

(Conscriptio damnorum.)

Ejusdem commissionis tempore ad facta rusticis damna commissum fuerat uberius rescienda, ut et terrestres eorundem domini talia conscriberent et ad conscribenda judlium Kesser accederet, qui eadem etiam conscripsit et commissioni utraque conscriptio fuit repraesentata. Ut autem haec audacius fierent, permissum per rusticos damnificatis nobilibus, ut sua quoque damna commissioni exhiberent, per eandem Suae Majestati exhibenda.

3tio.

(Generalis facultas data rusticis dominos suos accusandi coram commissione. Lukauszki missus ad conscribenda gravamina.)

Tametsi ex productis Thomae Schytaroczi, quae contra Raffay erant, satis paterent, quia attamen neque eum prodere volebat comes ab Altham neque ex privatis his convincendum censebat, et praeterea contra Rauch et reliquos plurima proditura sperabat in circumstantia potissimum ea, qua ex illis, quae Mihaljevich vicecolonellus (ad quem accedebant rustici) Kanisiensi commissioni et haec Suae Majestati sacratissimae de causa, sive dominorum terrestrium saevitia, tumultus rusticani relata erant, ut hanc confirmare niteretur Althamius, generalem rusticis contra dominos suos lamentandi facultatem aulae praeposuit impetravitque. Credebat persvasusque erat Althamius. expediendum quempiam per pagos singulos, qui rusticorum lamenta ex officio conscriberet, quia sincere vix quispiam tali secus munere fungeretur. Itaque dantur locumtenenti ordines, ut is pro hoc munere aptos designaret candidaretque. Proposuit is Georgium Petkovich, Antonium Bedekovich et Ladislaum Lukauszki. Primus optabatur a Schytaroczio, sed quia is in partibus fuisset Podravanis, nec tam cito haberi posse crederetur, episcopo pro favente sibi conscriptore solicito, cum Lukauszki suus fiscalis esset, facile ut is eligeretur obtinuit, Schytaroczio etiam assentiente ob non ita pridem exortas intra eum et Raffajum graviores inimicitias et ex levi causa natas quarundam, uti dicebatur, dissensionum apud Busanianam intra uxores praefatorum exortas. Erant Raffay, comitis Georgii Erdoedy plenipotentiarius, et Lukauszki, ejusdem fiscalis comitis, ante rixas foeminarum conjuncti, sed post illas dissidentes, ut Raffay Lukauszkium a fiscalatu suspenderet et Spissichium substitueret ac e domibus Erdoedianis (in quibus pro interim habitabat, quia suas erigeret e fundamentis) medio provisoris Szerpak eundem abire juberet. Lukauszki igitur ex Brezovicza per locumtenentem evocatur, ubi ob mortem Paraminszkianae ut testamentarius executor conscriptioni vacabat, habitaque instructione secreta, ut videlicet ad speciem per quosdam transiret pagos et repente ad Montem Claudium descenderet, vocatoque populo gravamina ejusdem conscriberet. Inde enim proditura plurima asseverabat |

Schytaroczius. Data forspontalis Lukauszkio occasio isque, uti ferebat instructio, in pago Montis Claudii Vidernjak gravamina plebis, quae officiales et Raffajum vel maxime feriebant, conscripsit commissionique exhibuit.

(Parochos oportuit cathedraliter citare rusticos ad accusandos suos dominos terrestres. Lamentantur Sztenichniakienses contra vicebanum.)

Neque ultro progressus est aut missus, sed a vicario generali Georgio Reesz data sunt mandata parochis, ut cathedraliter promulgetur facultas regia de accusandis suis terrestribus dominis, et terminus pro accusatione praefixus, et in commissione ipsa audirentur lamenta et notarentur. Hoc vero ex cleri processit consilio, qui, si conscriptor per pagos non accesserit, facilius movendos credebat suos rusticos ad mitiores accusationes, sicuti et et factum est. Nam episcopus Vugrae, ubi hac occasione a potiori degebat, suis monduram et pileos spopondit, si ab accusatione praesciderint. Capitulum quoque sic suos disposuit, ut lamentatum exmissi illi essent, quos capitulum vellet, Siscio nempe et Toplicza. Confluebant subditi ad constitutos terminos undique, maxima capitularis educilli utilitate, horumque conscribebantur gravamina. Attendebatur praecipue ad vicebani Rauch colonos, aut etiam alios, qui hunc accusabant, uti Sermagianae viduae coloni, Draskovichiani item ex Sztenichniak, lamentabantur graviter ob acceptum quoddam terrenum et ad Sziszlavich ab eodem teneri, damna item in eodem illis terreno causata. Tum ad Erdoedianos Raffajum accusantis, eos quoque, quorum tumultuaverant rustici, ut Kaszner etc. Aliorum quoque auditi sunt, sed non ea, qua priorum diligentia, immo cleri segniter et remisse.

(Commissio Zagrabiensis rusticos confrontat cum dominis. Officiales Erdoediani confusi.)

Auditis conscriptisque rusticorum lamentis, per locumtenentem serie sua et pro termino citabantur nobiles, neque scientes accusationis capita. At cum colonis suisque subditis confrontabantur et velociter vel absolvebantur vel damnabantur. Grave hoc nobilitati accidit, quod nec legitime citata vel audita fuerit. Sed haec ipsa lamentatio pro crimine est habita, quasi in judicio extraordinario, uti istud erat, principi leges praescribere vellet. Si res bene perpendatur, victores evasere rustici. Petebantur urbaria et a quibusdam producebantur, sed ut nulla rejecta. Hinc de novis cogitari coeptum est. Ipsaque commissio projectum quoddam fecit evulgavitque, non sine rusticorum lamentis. Officiales Erdoediani ad tutandas binas regulationes rusticanas repraesentarunt, subditum quemvis Montis Claudii ad 50 jugera possidere terrarum, qua re in alium inciderunt scopulum, impugnatae videlicet conscriptionis et lamentationis illius, quam fecerant contra conscriptores. Novam fecit pro Monte Claudio regulationem commissio, sed protervi rustici neque hanc acceptare voluerunt et coram ipsa commissione, quin punirentur, suam testati sunt proterviam.

4to.

(Raffay stante commissione suam jactat cum effectu potentiam.)

Innotuerat quoque Althamio, dixisse Raffajum, commissionem non semper futuram Zagrabiae, se autem cum reliquis permansurum. Rem hanc tulit aegerrime et inquisitionem desuper collectam misit principi cum opinione non sperandae pacis, si hi in officiis permaneant; cum enim se praesente talia jactare praesumant, quid se absente futurum? Et magno sui infortunio Matlekovichios stante commissione persequi inceperat. Qua in re capitaneus Nicolaus Matlekovich questus est, et comes Althamius reginae subito significavit, viri hujus insolentiam se jam praesente incoari, et quidem cum fraude. Nam coram se plenipotentiarium Erdoedianum se non esse negavit pernegavitque, | immo ad speciem Orlekium plenipotentiarium esse dixit et plenipotentias ejusdem exhibuit, cum nihilominus comes ipse Georgius Erdoedy in recentibus ad Matlekovichium suis litteris Josephum Raffay suum plenipotentiarium scribat, suisque sic adhaereri debere ordinationibus, tanquam si propriae ipsiusmet comitis essent. Has easdem Erdoedii litteras reginae in originali mittendo, et quoadusque de regimine isthic alio provisum non fuerit, impossibilem esse et videri tranquillitatis ineundae rationem, perscribendo.

(Systema regulandi regni imponitur elaborandum Althamio. Solicitus de systemate Althamius.)

Ergo per baronem Kooh respondetur Althamio, idipsum Majestati Suae videri, sibique imponi, ut systema ex circumstantiis, quas videt auditque, regulandi pro futuro regni elaboret, et cum is ad thermas Carolinas venia Majestatis pergeret, systema tale per neminem ministrorum sed reginae directe submitteret. Grave hoc Althamio exstitit, utpote qui stante commissione vicebani solum Rauch et vicecomitis Raffay ab officio depositionem intellexerat, hocve solum per voces nisi de regimine alio provisum fuerit voluisse. At sensum suum Majestati clarius explicare durum illi videbatur et Bohemus consiliarius disvadebat, cum vindictae esse videretur, si praefati duo deponi praetendantur, nec futura esset comitis commendatio. Hinc de universali regni hujus regiminis norma comiti cogitandum esset. Accersit Jursichium, dein et Bisztriczajum, hisque pandit Kohii litteras ac reginae jussa, jubetque de his cogitare. Jursich, sive sui ad hoc incapacitatem videns, sive fine alio continuas commissionis occupationes habens, se his excusabat, alter patriam se non nosse dicebat. In veritate autem commissarii omnes occupatissimi fuere tam reorum examinibus quam et rusticorum examinibus aliisque tantis. Althamium res premebat et adeo cogitationibus defixum tenuit, ut plane alterationem se habere diceret. Jursichius in fine quaedam eidem conscripsit, sed quae nominetenus defectus aliquorum continebant. His raptim scriptis et Althamio praesentatis, a se non probabantur, ille iterum occupationes causatus remque longioris esse temporis, considerationis et morae, me eidem ad hoc perficiendum munus aptissimum a se censeri respondit. Quo etiam statim die Althamius me ad prandium invitat, blandissime habet, osculatur. Tum vesperi submissis ad me Bisztriczajo et Jursichio, ad systema hoc regiminis formae hortatur. Pandunt mihi anxietates comitis, Kohii epistolam, quam Althamio scripserat, omnemque in modum hortantur, orant pro optato opere. Ego deprecatus laborem sum, tanquam opus considerationis majoris, et praecipue, quod ad reginae manus venire debeat, utpote in intimo consilio perscrutandum. Insistunt saepius, tribus diebus sponte semet ad prandia venturos nunciarunt, ut me disponerent. Tandem Althamius ipse die uno ad se accersit, oblataque secum chicolatta, rogat per omnia insinuatque, sibi relatum haberi, praepositum majorem in Gorre aegrotare atque vix evasurum. Se per amicos suos facturum, ut pro tali labore remunerer, immo Suae Majestati scripturum, quod cum is ob labores perficere nequiverit, a me accepisse adjutorium. Fateor, consideratione beneficii hujus motus sum, ut de methodo, qua cuperet, eundem interrogarem. Is se mihi totum credere reposuit persvasumque sibi esse, me bene facturum. Tradidit mihi Jursichii scripta illa, dein quae aliorum sibi extradata erant, mere lamentatoria, per Jursichium | aut Bisztriczajum submissurum vesperi, quia prae manibus partim Bohemi consiliarii partim Jursichii essent. Fidem ei spondere debui, et spopondi, me illos talesque nunquam revelaturum. Submisit ille scripta illa per Jazvicz, Bisztriczaji amanuensem, obsignata sigillo, scribente Bisztriczajo: parcerem, quia ob labores neuter venire posset.

(Systematis elaboratio. Duae regiminis formae propositae. 1ma. Gubernii.)

Igitur examinatis submissis scripturis, quae pure defectus quorundam exprimebant, et potissimum vicebani, protonotarii, Busanii, Raffaji, de systemate cogitavi, ac in tres paragraphos opus dispertiendum credidi. lmo. Geographicam et universalem regni notitiam. Jurisdictiones varias, nempe militarem, politicam, bancalitatis, commissionis invalidorum, privatorum item, uti cleri et dominorum terrestrium, atque has in uno exiguo regno commorantes et sitas, immo terris commixtas, confusionem summam causare, quia quaelibet distinctis uteretur legibus, privilegiis, a distinctis dependeret dicasteriis, quae ipsa protegendo suos, juxta informationes quae dantur, confusionem causarent. Erantque descriptae cum locorum notitia et situ hae jurisdictiones, quae et illud haberent, ut, quod una vult, nolit alia, et res quibusdam firmata exemplis. 2do. Particularibus personarum omissis, ea, quae officii sunt, ex communicatis ab Altham scripturis accepi, quae videlicet ipsius erant officii, ut supremi comitis, protonotariatus, exactoratus et vicecomitis, ubi ob exempla praemissos quandoque nominare oportuit, uti v. g. ne protonotarius in favorem sui testamenta authenticare valeat, sicuti contra Naisich fusius in tot exemplis, ut Csikuliniano, Gothaliano, Erdoediano et tot aliis, in scripturis illis deductum habebatur, et plura talia; ne vicecomes plenipotentias agere, uti accusabatur Raffay, et de hoc et pluribus gestis officiis. 3tio. Demum, tanquam ex prioribus confluente, forma et idea regulationis continebatur. Videlicet aut constituendum erigendumque gubernium, cujus banus, aliunde persona semper militaris et conspicua, praeses sit, ad conservandum hunc regni baronatum, membra autem sive assessores ex quovis generalatu, nempe Carolostadiensi, Varasdinensi, Eszekinensi et banalibus confiniis, unus, per Suam Majestatem nominandus, ex schismaticis unus ob eorundem privilegia, ex clero unus, ex statu politico magnas unus, nobiles duo, ex civitatibus unus, bancalitatis nomine unus, et commissionis invalidorum unus; adeoque in toto 12. Subalterni horum sufficienti numero, uti secretarii, cancelistae, advocati etc. Ad gubernium hoc, uti mandata expedientur omnia regia, sic ut effectui mancipentur gubernii, erit procurare, et qualiter exsecuta referre: ita si quaepiam exsequi non possent, examinare, et referre principi. Videre, quae e re sunt patriae et principis. Relationes informationesque capere ac submittere. Abusus ab usibus legitimis distinguere. Uniformitatem in iis, quae regiminis sunt, | ubique procurare. Cassae habere curam, et dati acceptique rationes habere videreque, publicae sanitatis, oeconomiae per commercia, viarum securitati item rationes habere, unionem procurare, verbo omnia, illa quae publicum respiciunt, dirigere, ut hoc primae sit forum instantiae in similibus, et ab hoc resolutiones principis recipiantur. In generalatibus ea, quae pure et duntaxat militaria sunt, officiales agant, et auditores majorem non habeant authoritatem, quam et in regulatis regiminibus, ut quaestiones de fiscalitatibus, successionibus, impositionibus, titulo etiam mondurae, ad hoc gubernii forum pertineant, ab exemplo etiam Transylvaniae. Istud porro vel Zagrabiae in meditullio, vel Crisii residere posset. Comitatus manerent ad speciem, quia ad districtuales judlium ac vicejudlmm nil aliud pertinere, quam exsecutio committendorum, et omni quindena relatio de singulis districtibus. et quid in iis corrigendum. Supremus comes, vicecomites duo, notarius, et assessores tres forum causarum comitatus essent, sic ut causae illae, quas ex lege judlium recognoscunt, assessores privative judicare valeant, ab his suo ordine ad tabulam banalem fieret appellatio, quae tabula una cum districtuali in suo esse remanerent. Porro annis singulis, (nisi quid extraordinarii occurreret, jussumque speciale esset principis) bis regni celebrari deberet congregatio, in qua jussa promulgarentur principis, et qualiter iisdem satisfactum, diceretur, audirenturque omnium consilia, si quid in commune bonum esset. Ageretur etiam de dica et impositionibus, vel mittendis oratoribus ad principem, diaetam, aut similia. Item instructio talibus ibi elaboraretur et daretur. Verbo quidquid publicum, ut publici est, occurreret. Statuum vota audirentur, et generales ipsi ad talia vocandi censerentur.

(Difficultates contra gubernii formam.)

Duae graviores difficultates contra gubernium occurrunt. Prima, cuinam dicasterio subordinari hoc gubernium deberet. Si enim cancellariae Hungaricae subjectum non fuerit, dicent ipsi Hungari facile, partes has a sacra corona avelli. Si autem eidem subjiciatur, consilio bellico res minus grata evadet. 2da. Quae et unde gubernialibus salaria? Utraque difficultas cum unice a Majestatis Suae oraculo pendeat, ideo clementissimae resolutioni substernitur regiae.

(Secunda forma regiminis. Mors praepositi Sinersperg.)

Aut vero, si prior regulandi hujus regni conjectura non placeret, Hungariae instar comitatus erigendi censerentur, ac instar inferioris Sclavoniae regulandi, qui a bano dependeant, eique omnia referant, et is per cancellariam Majestati, atque hoc quemadmodum et in Hungaria ac ipsis Hungariae legibus. Intelligendo videlicet de statu in regno hoc politico vocato. Alias jurisdictiones arbitrio Suae Majestatis relinquendo. Moritur interea praepositus major Sinersperg, et lector capituli Putz pro consequendo beneficio Viennam festinat. Ego quoque eo ascendere cupiebam, sed quia praemissum opus necdum absolveram, ab Althamio permissus non sum, verum is ad cancellarium Hungariae Nadasdi, banum Batthyan, et Suam Majestatem ipsam intuitu hujus scripsit, ac uti dicebat, me commendavit. Credibilius censeo, oraverit tantum, ut collatio suspenderetur, sicuti et suspensa exstitit, et

Putz Viennâ remissus. Crediderit facile Althamius, si tunc statim Putz resolutus fuisset, me ab opere, adeo per eum postulato et adurso, destiturum, et se notam apud Majestatem incursurum. Quare me Viennam petere non admisit, quam absoluto terminatoque opere. Istud cum absolvissem, incredibili gaudio et humanitate ab illo susceptum relectumque est, atque probatum. Quin me praesente vocatus consiliarius ille Bohemus, ut e Latino Germanicum faciat, Suae Majestati ab Althamio submittendum. Post dies iterum evocor aliquos, petitque Altham, ut, quos pro officiis cogitarem proponendos, scripto porrigerem. Reposui: antequam probatum non fuerit opus principi, sciaturque, quam proponere velit et resolvere princeps viam regiminis, de promovendis subjectis cogitari non posse. Distincta enim longe foret ratio subjectorum in uno ac in alio systemate. Is nihilominus ursit, ut quodcunque resolveretur, cum credat, se indubie et de subjectis interrogandum, paratus esse possit, meaeque semet hoc in | merito conscientiae credere, cum videat interessata in regno omnia, et nec sciat, cui credere possit. Unum hoc addidit, ne tres hos, Rauch videlicet, Raffay et Busan, pro ullo scriberem officio, quia eos certissimo deleret, proinde nec mihi necessum esse cartham gratis onerare. Itaque ut me ab homine expediam, volente plures ubique proponi, hoc etiam dedi pro memoria.

(Propositi pro officiis.)

In casum gubernii. Ad idem gubernium ex magnatibus vel Joannes Nepomucenus Erdoedy, aut Stephanus Patachich, vel demum Joannes. Ex clero: si non videretur episcoporum quispiam, nempe ex Zagrabiensi, Bosnensi, Syrmiensi et Segniensi, tanquam in regno Sclavoniae existentibus, tunc aut Josephus Galliuff, aut ego, vel Balthasar Petkovich. Ex nobilitate: Adamus Naisich, Franciscus Kussevich, ut rerum notitia magis praediti; Georgius Pogledich item, aut Joannes Jursich, vel Lucas Novoszel Posegae vicecomes et commissionis Veröcensis membrum, vel demum Josephus Jagussich, sive Georgius Petkovich. Addita cuivis ratione et gestorum hactenus consideratione. Pro vicebanatu, si pure honoris munus esset et tabulae cujuspiam membrum, vel Adamum Naisich, vel Balthasarem Magdalenich qua aliunde tabulae praesidem, quocum munere aptissime conjungi censeretur vicebani honor, ut, sicuti in Hungaria personalis praeses secundae esset, regiae nempe tabulae, sic vicebanus in Sclavonia tabulae judiciariae, quae banalem sequitur. Et quia antiquitus vicebani banos in judiciis supplebant, ut ideo duorum fuerint supremi comites comitatuum, ratione hac in officio et dignitate sua munus vicebani permaneret. Si vero vicebanus in militaribus suppleret banum, tunc vel Georgius Pogledich jam colonellus, vel Gabriel Skerlecz, vel Wolffgangus Jellachich. Pro protonotario vel Joannes Jursich, aut Antonius Bedekovich, vel Petrus Skerlecz, cancellarii Hungariae secretarius. Pro secretario consilii gubernialis Nicolaus Skerlecz, aut Benedictus Krajachich, vel Ladislaus Lukauszki, sive Stephanus Markovchich. Pro perceptore regni generali tanquam melius possessionati Georgius Petkovich, germanicae lingvae gnarus, aut Antonius Bedekovich, vel Ladislaus Lukauszki. Pro advocatis fiscalibus regiis Benedictus Krajachich, Büky, vel Petrus Spissich. Porro Christophorus Niczki, cum in regno hoc possessionatus haberetur, in casum 2di systematis, regiminis videlicet Hungariae instar, aptissimus videretur pro vicebano et horum comitatuum supremo comite. Haec a me Althamio data, gratissime et tot inter accepi oscula, et quid pro labore petam, postulavit. Post abitum meum Jursichio opus dedit (excepto isto pro memoria), ut, si quid forte addendum systemati illi crederet, adderet. At ille summa incuria atramentario illud supposuit, et protonotarii Adami Naisich ad commissionem juratis scribis, Svagel nempe et Juraich, in cubiculo suo relictis pro describendis commissionis actis, cum ad sessionem abivisset ipse, in opus impingentibus casu et evolventibus, scripturamque meam agnoscentibus, cum opus integrum describere non possent, ex 2. illa paragrapho, quae horum suum de testamentis concernebant, describunt, evulgant, et de re sibi ignota (cum totum non descripserint) rumores varios et quidem pasquilli spargunt. Epostulavi de injuria cum Althamio eidemque edixi, me proditionem hanc non speravisse, ad amovendam a vulgo sinistram opinionem et regni totius odia, me rem totam, ut est, publico dare velle, etiam si per typum, habere me Bisztriczaji litteras, sua ipse negare non posset petita, proinde me omnimode exculpare velle. Repraehendit graviter |

Jursichium, neque eam de illo, quam prius, habuit opinionem, quod rerum incurius adeo esset et se tanto exposuisset periculo, apud principem maxime, quae opus illud §phi potissimum tertiae suum esse crederet suaeque capacitatis testimonium. Itaque me hortatur ad patientiam, et in se omnem evictionem pro futuro accipit, immo bis protonotarium Pecsy hoc in merito relegat ad domum meam, ut fortis manerem. Postulavi scribas illos, aliunde commissionis juratos, adeoque fidefragii reos, poni in carceres vel arestum, sed quia et nobiles essent et major rei exivisset fragor, protonotario tantum eatenus commissarium locutum fuisse, mihi Pecsius retulit. Et haec est sincera rei totius relatio. Caeterum systemata illa, ex tot postea rumoribus, mutandi Croatiae regiminis apparet, reginae ad manus venisse examinataque fuisse, et demum speciem illam alteram assumptam, quamvis effectu carentem. Plura de his occurrent postea.

5to.

(Investigatio de praedis et talium commissione. Expeditio vicebani damnata.)

Commissionis quoque hujus sub decursu in praedas illas investigatum satis est, cujus videlicet commissione factae sunt. Vicebanus a populo et secum exeuntibus sustinere videbatur factas illatasque. At contra eum pugnabat primo, quia easdem ipsemet accepisset et divisisset, 2do quod populus adeo durus fuisse non appareat, quia in bonis illorum, ubi is noluit, factae praedae non fuissent. Si ergo cohibere imperio suo potuit, ne Lovrechinae et in Raven apud Raffay fiant, eodem suo imperio et alibi abstinuissent, 3. quod capitaneus Matlekovich, qui supremi vigiliarum prafecti munus obibat, cum eodem confrontatus vicebano sustinuit, se habitis a vicebano ordinibus in Biszag praedandi facultatem promulgasse, idque consilio Raffaji et Georgii Jellachich factum exstitisse. Idipsum Georgius Petkovich, Dragovanich et quidam Spissich Carolostadiensibus partibus non solum attestati sunt, sed plures desuper produxerunt scarthecas et domini Raffay scripturas, Schytaroczi autem quoad Negovecz unum solumque Raffay culpabat cum testibus eatenus exhibitis. Vicebanus litteris se Busanii exculpare potuisset, quas quia non produxit, de quibus plures dicebant Althamio, praepotentiae illius et foederis vel inde arguebatur. Itaque omnes illi, qui in illa vicebani fuere expeditione, examinati quoque sunt. Expeditio illa damnata omnimode, et vel maxime ex his capitibus. 1. Quod stabales creare officiales praesumpserit, taliterque vel regiam sibi arrogaverit authoritatem, vel eidem illuserit. Et quod regnum conferentialiter non fecit, id vicebanus cum Raffay praesumpsit. 2. Quod tam crudeliter in facultates miserorum, immo ipsam humanam vitam, et quidem sine defensae mediis saevierit, tumultu rusticorum nec viso. 3. Quod ad carnificis plane munus homines delegerit sub spe gratiae et vitae, quam promittere non potuit. 4. Quod avaritiam propriam saturare procuraverit. dum non studuit nec damnificatis per rusticos nec miserorum conservationi, immo a rusticis damnificatos, uti patres Jesuitas, comitem Patachich etc., neque vel praesumptive reos, minus autem citatos auditosque, ultro spoliavit et majores injurias intulit. 5. Quod ab exsecutione judicium incoaverit et post mobilium omnium (quae propria rusticorum essent) acceptionem spoliationemque, adeoque post poenam eosdem barbaro plane modo Zagrabiam examinandos judicandosque submiserit. Ista fuere contra vicebani expeditionem summa capita.

6to.

(Accusationes variae. Althamii frater Zagrabiae.)

Cum plurimi vel adulatorie vel ex passione vel spe salutis consequendae accusarent alios, ut facile est creditu, singulorum fere mores inclinationesque perspicere ex tantis relationibus valuisset Althamius. De locumtenente audivit plurima et ab officialibus vel maxime. Et quia comitissa ejusdem noctibus integris in militum campamento vel fuisset saltassetque, vel ad illud accederet, Althamius rem hanc tulit aegrius, levitatisque utrumque maritum nempe cum conjuge damnabat, atque, malevolis suggerentibus, (Deo permittamus judicia) optima bonaque domina male audiebat, et baronis capitanei Kulmar mancipium et lupa dicebatur, rumore facile ad Majestatis aures deveniente. Aderat siquidem cum Althamio conjux sua et liberi, quae uti conversationes locumtenentissae damnabat, sic fors plane et alibi de talibus questa est. Generalis quoque comes ab Altham, frater comitis praesidis, Zagrabiae fratrem invisit, de divisione maternorum honorum et substantiae cum eodem pertractans. Hinc |

7mo. (Capitulum Zagrabiense Althamio summas credit quinque a cento. Favet Althamius capitulo.)

Capitulum, quod nulli antea magnatum nobilium fecit, quantumvis ab horum antenatis fundationes majores acceperit, hoc anno 1755. et Althamio ipsi 60 fl. milia dedit mutuo erga quinque a cento interusurii, taliterque primus Althamius fuit, qui sub hoc interesse summas accepit capituli. Item totius insulae Murakösz decimarum arenda pro fl. Rh. annuis mille facta eidem comiti est. Utrique rei ego in capite cum paucis aliis adversabar, primo quod a capituli usu et legali interusurio eo minus recedendum esset, quia et nobilium alii jure istud praetenderent ob tot favores ab antenatis eorum ecclesiae praestitis, tam per fundationes altariarum, bonorum donationes, legata, favores in tuendis ecclesiae juribus et privilegiis, tot item ecclesiae incendiis, prouti etiam propriis, quos actu praestarent. Quaerent item deponentque summas debitas, et quo eas capitulum elocabit. Arenda etiam in praejudicium mensae canonicalis tam abjecto pretio arendari nequiret. Verum Georgius Reess custos. Joannes Paxi aliique sustinuere, capitulum esse liberum ea, qua vellet, ratione summas elocare, neque aliquem factum uni favorem sibi praetendere posse. Replicabam, summas parochorum, collegiorum esse aliarumque piarum fundationum, quomodo ergo liberum est capitulum damnificare parochos, qui sacra etiam ad quantitatem diminuendae summae diminuent. Juventutem quoque in collegiis diminui oportebit. Si enim 60 fl. milia sex a cento elocentur, annui interesse erunt fl. 3600, si autem quinque a cento, obvenient solum 3000, adeoque sicuti fl. 600 diminuetur summa, sic ad minus tres juvenes diminui oportebit. Auditis his, plures canonicorum meae adhaeserunt opinioni, protestatique sunt de capitularibus summis item privativis canonicorum Althamio elocandis. In angustiis ergo Ressius et Paxius constituti, episcopo, partium Althamianarum oratori apud capitulum primo, per canonicum episcopi fratrem Nicolaum Tauszy resistentiam meam caeterorumque canonicorum seductionem deferunt, quam episcopus confestim Althamio detegit, mihique eo magis facit inimicum, quod frater illius generalis 30 adminus milia praestolaretur, Althamiusque me sibi non adversaturum medio Bisztriczaji mihi nunciasset, quod praepositura major vacaret. Reposui nuncio, me ideo non adversari, quod sensus meos pro jurato officio aperuerim. Videbantur autem singula verba mea relata Althamio, cum idem Bisztriczey mihi dixisset, defunctam comitis matrem, uti apud imperatorem Carolum VI. gratia primariam, sic pro capitulo et dioecesi Zagrabiensi anno 1733. archidiaconatum Bexin, decimas capitulo dantem, conservavisse, erigendumque episcopatum Sabariensem impedivisse, plurimaque alia sub Carolo VI. ecclesiae praestitisse. Comitem item plus, quam 600 illi fl. sunt, dioecesi, ecclesiae, parochis, vel sub hac commissione facere posse. Qua ex re perspexi, quidquid locutus eram in consistorio, episcopo et comiti revelata fuisse. Hinc comes, cum Viennam irem Augusto mense, promissas commendatorias ut paret litteras, tempus invenire non potuit. Immo episcopo primam illam partem seu | paragraphum, superius notatam, exhibuit, ut is postea pasquillum mihi imputare voluerit. Erat, uti infra videbitur, quorundam canonicorum machinatio, ut me a spe obtinendae praepositurae dejiciant, itaque, tum ad hunc obtinendum finem, cum et promissorum Bisztriczey actuarii sic semet regulaturum, ut lamenta rusticorum capituli, canonicorum et episcopi non solum nulla evadant, immo pro futuro sic regulentur (quemadmodum et factum fuerat), ut ex his clero alterum tantum obveniat. Hinc in veritate esto apud saecularium subditos excessus magnus sit habitus, non stare antiquis vel contractibus vel usibus vel decisionibus; apud nostros, cleri videlicet, subditos res haec non tenuit, quin contra tractatus, accordas regiis firmatas consensibus, saeculorum praeterea praescriptionem, ad reddendas in natura decimas clero omnes obligari adinventi sunt. Apud saeculares excessus habitus quinque dierum hebdomadalis robota, apud nos istud nedum dissimulatum sed approbatum in nostrorum praediorum rusticis. Immo qui antea singulo animali singulum redimebant laboratorem vigore etiam regiarum decisionum, ut id cum duobus dehinc fiat, impositum, et, uno hebdomadatim die laborantes antea, ad majores ductci laboratores. Sed saecularibus diminuta omnia, quin in cleri subditis jam exoleti a saeculo census, uti pullorum, ovorum etc., per commissionem reducti sunt, saecularium autem cassati ut praegravia. Plurima his similia facta, a quibus praescindo. Mirabar, saeculares ista non advertisse, aut si animadverterunt, semet hinc non defendisse. Immo audivi, pro veritate nihilominus non sustineo, quod praefectus episcopi Josephus Delimanich cum canonico Joanne Paxi regulationem illam, de qua postea, conceperint. Quod vel inde suspectum, quia ad singula puncta clero favet augetque

cleri reditus in duplo. - Episcopus igitur, Ressius, Paxius, Putz, Althamio 55 milia pecuniarum enumerari faciunt ex interesse quinque a cento, erga albam cartham, pro residua levanda plenipotentiarium fassus Nicolaum Thauszy. Postquam dedissent pecunias, retulerunt rem hanc aliquibus, rationes has subjungentes. 1. Ob favores comitis per commissionem experiendos. II. Ob voluntatem episcopi tanquam collegiorum protectoris. III. Ob parochos Insulanos et illorum protectionem. IV. Ob alterius debitoris defectum, ac denique ob damna certa, quae ex jacente proveniunt pecunia. Semet Althamio dedisse praemissam summam, quae tamen nec capitularis esset nec canonicorum, sed parochorum, xenodochii deficientium et collegiorum, et illas, quae erant capituli, commutasse, ut capitulo nullum obventurum sit damnum. Haec, me tacente, laudata est Paxii industria, quod tam bene summis capitularium et canonicorum prospexerit et aliorum miserorum summis commissionis praesidis gratiam mercari sciverit. Ressius subjunxit: aliunde diu summas illas ibi non patiemur, sed, sicuti a Klobusiczkio Colocensi archiepiscopo illas post abitum exegimus, sic et ab Altham, postquam abiverit. Dicentes, parochos contradicere et nos pontifici accusare velle, et hac via uni et alteri satisfiet, aut vero, elapso uno anno, executionem faciemus neque eam remittemus, quoadusque comes vel pecunias non restituat vel in celebranda denuo obligatoria interesse sex a cento non promittat. Prudenter et bene acclamatum a pluribus. Malenich, qui Dubicza venerat uti novae factionis director futurus (quae infra describetur), svasit rem totam tenendam silentio, ne, si patriotae resciant Althamio, has summas datas erga interesse quinque a cento, idem ipsi praetendant; Paxio replicante supra memoratam suam astutiam: gratiam uni datam, alium praetendere non posse; Malenichio subdente: Quid si exsolvant? Resius: Unde diabolorum accipient pecunias. Tum prior: Imperatorem cuivis, qui vult, dare quinque a cento, semet audivisse. Dein patres Paulinos habere pecunias, vicinas item provincias, neque debere nos esse solicitos, unde accipient, sed quid, si restituant? Juniores, uti Goymerecz, clamare, inceperunt, res has jam fuisse examinatas, proinde non est, cur ista suscitentur. Ursit Malenich, ut ad faciendam caeteris saecularibus umbram et habendam capituli excusationem in obligatoria comitis exprimeretur: erga interesse quinque a cento et hoc quoadusque petat alter, qui sex a cento accipiat. Paxius, ut se expediat, edicit, credere se, plenipotentiarium comitis, dominum canonicum Thauszy, nil in contrarium habere quoad addendam et hanc conditionem. Ille rem non capiens consensit, taliterque data fuere milia illa Althamio, quamvis comes, postquam intellexisset plenipotentiarii sponsionem, non contentaretur, ut iterum assecurari a capitulo voluerit, quinque annis summam ab eo non repetendam. Qua in re Malenich eum maxime tutatus est. A plenipotentiario nihilominus ipso, canonico nempe Thauszy, mutuum hoc vel maxime vulgatum est, quia totam sibi hujus gloriam deberi praetendebat seque in summis Althamii favoribus jactitabat. Mense Decembri anni ejusdem residuum Althamio datum, quin superaddita milia sex, ut plane 66 milibus teneretur. Arenda ei similiter ad votum cessit.

(Condemnatorum in commissione poena.)

Haec sub commissione ejusque tempore acta sunt. Examinatis itaque reis omnibus, illis etiam, qui Varasdini erant ex factione quarta, pro examine Zagrabiam adductis, aliis quoque interceptis, et post quorundam, qui videbantur, torturam, tandem quidam absque poena dimissi sunt, quidam verberati, quidam ad labores condemnati praesidiorum. Non tamen omnes aequaliter, sed pro circumstantiarum gravitate, dispari annorum numero. Octo morti adjudicati sunt et expediti, 4 nempe in Podravanis partibus, cui execuitui pro metu Podravanorum ibi exequendae praefuit supremus vigiliarum praefectus Paulus Rauch, 4 alii in partibus ad Raven, quos inter Kussich, morti dati, capitaneo Gerleczi educente. 2dae factionis caput knezius ille Patachichianus ob senium, prouti etiam Stephanus Domjanich, applicatis prius fisco regio et per eundem appraehensis bonis ejusdem Preszeka vocatis, ad perpetuos carceres condemnati sunt, atque per Graecium Stiriae ad eosdem abducti. Condemnatorum haec nomina.

Prostor prazan, imena nema.

|

(Convicti stabales illi officiales, per Rauch creati. Petkovich et Matlekovich absoluti.)

Ultra vero praemissos sententionatos per eandem commissionem fuere convicti stabales illi quinque sub tumultu rusticano officiales, nempe vicebanus, Raffay, Georgius Jellachich, Georgius Petkovich et Nicolaus Matlekovich, in summa fl. Rh. tredecim milium, ratione ea, ut vicebanus milia quinque, vicecolonelli singulus tria et supremus vigiliarum praefectus quivis unum, pro praedis exsolvat, at quae tam apud hos quam et alios restarent, restituerentur in natura. Quantum fidedigne intellexi ex commissionis commembro, singuli assessorum suae fuere opinionis. Sensit quidam absolvendos omnes, alter condemnandos singulos, qui adfuere. Quidam vicebanum solum, iste vicebanum cum Raffay et Jellachich, ille praemissos omnes quinque. Sententia contra hos propter hanc opinionum diversitatem promulgata non exstitit, sed locumtenenti per mandatum venit regium, praemissos quinque modalitate praedicta aggravari. Petkovich nihilominus recurrit statim ad episcopum Noviensem et cancellariae consiliarium Patachich Adamum, prouti etiam ad cancellarium, deducens, se, dissolutis et dispersis in Gay tumultuantibus, nullis vicebani interfuisse consiliis, quin judiciis praepositum fuisse, et universa, quae ei data erant, hodiedum servare et restituere paratum. Pro vicebano et Raffay uti et Jellachich a locumtenente commendatitiae scriptae sunt, nulla facta mentione Petkovichii et Matlekovichii, quod iisdem pro maxima cessit commendatione et utilitate, dum horum exclusio factio reputata est, et praecipue ob superius insinuata de Matlekovich facta, ob quae exclusio ejus pro vindicta est interpretata. Quare patrocinante aulae cancellario, cum Petkovich et Matlekovich in Gay tumultuantes reperissent et repulissent, neque vel unicum ibi trucidassent, aut praedas fecissent quaspiam, de animo praedandi eorum nec suspicionem haberi posse subsumptum est, consequenter absolvi debere. Prouti per mandatum etiam regium mense Novembri submissum, hi duo effective absoluti fuere, imposito solum onere de restituendis iis, quae haberent. Quod absolutis his duobus magnam causavit invidiam, neque status ex congregatione sua pro his duobus vel egerunt gratias, sed pro vicebano et Raffajo ex congregatione scripserunt commendatorias, ratione illa, quod nec citati nec auditi fuissent legitime. Quae commendatio factiosa iterum est habita et ex commendatorum culina, quia Petkovichii et Matlekovichii absolutio grata non fuisse statui publico interpretabatur.

(Viennae de referendis actis commissionis quaestio.)

Commissionis acta per cancellariam expediebantur omnia. Episcopus Noviensis Adamus Patachich a cancellario pro referente fuerat nominatus. Displicuit istud consiliario Koller, qui referens esse ambiebat, suisque modis effecit, ut acta ista tanquam criminalia, monente regina, per ecclesiasticum consiliarium non tractarentur. Cancellarius itaque ad eludendum Koller alteri consiliario, Jacobo quippe Szvetich, ea tradidit et iste fuit referens. Koller, absoluta jam terminataque commissione, disposuit banum, ut commissionis acta sibi extradanda peteret obtineretque a regina. Graviter rem hanc pertulit cancellarius (uti observavi in hac recte circumstantia Viennae existens), dicebatque, rem hanc fieri ideo, ut Koller forum superrevisorium evadat, banus enim, aliis occupatus, nec tempus haberet pro horum revisione. Interim volente sic regina, bano et per hunc Kollerio data sunt. Iste credimus favere quibusdam volens acta haec cupiverit, sed irritando cancellarium omne, quod voluit, in vanum abiit, ut hinc vere existimem, referendas sequenti anno confusiones promanasse. Cancellarius enim resistebat Kollerio ac bano, quos actorum superrevisores non sustinebat, banus econtra et Koller tam sua defendere volebant, quam cancellarii factis resistere. Hoc vero annotandum censui ob eorum, quae subsequuntur, intellectum tantasque subsecutas confusiones.

Quinta demum Septembris anni hujus commissio est dissoluta Zagrabiensis. |

(Examen, unde rusticorum tumultus enatus.)

Quaeres 1mo: quae praemissi tumultus rusticani causa? Quandoquidem ex conscriptione eam promanasse non appareat, cum nec occasione conscriptionis aut ante eandem acciderit, neque illico post eandem, sed neque conscriptio absoluta fuerit, neque in omnibus examinibus talem tumultus hujus causam quispiam edixerit. Respondeo lmo: neturam illam praetensam stuparum, quas domina Raffajana distribuerat, tametsi pro causa tumultus habitam, veram tamen causam dici non posse, sed ad summum praetextum, qui a causa movente distingvi debet. Ratio mea est. 1. Quia jam et antea nebant. 2. Quia, si prudenter et sana ratione praedescriptae factiones considerentur, quis neturam pro causa movente adstruet? Domina illa rusticis Podravanis sive 4tae factionis, sed neque 2dae aut 3tiae factionis stupas dedit nendas, quin neque dare potuit. Ergo stupae illae ratio et motivum tumultus esse nequiverunt, et quidem, ut eodem tempore et ferme die rustici in tot et remotis partibus, ut praecipue Podravani sunt, tumultuent, eodem ubique modo procedant, videlicet incinerando, spoliando, occidendo. Ista a me perpensa evincunt, neturam illam causam tumultus non fuisse sed ad summum praetextuatam occasionem, consequenter aliam esse debuisse, ob quam ad tumultuandum eodem tempore et praemeditata et condicta ab omnibus modalitate eadem, comburendi nempe spoliandique, iverunt. - Respondeo 2do. Aeque mihi non videri, tumultum illum in saevitiem dominorum terrestrium trahi potuisse. lmo. Quia dominus comes Ludovicus Patachich prouti neque dominus Antonius Jankovich vel per ipsam commissionem in saevitie convicti sunt, immo nec convinci potuere, tanquam suorum colonorum ad aliorum lamenta in merito satisfactionis sive impensionis conservatores. 2do. Quia singularum factionum spatii sive dominales officiales capita et ductores fuere, hos autem tanquam immunes et liberos vi officialatus ab omnibus praestationibus domini eorundem nec angariant nec angariare solent, immo per hos vel maxime decipiuntur, uti occasione conscriptionis in Kellek, illo 3tiae factionis capite, expertus sum, cujus in Preszeka facultates potiores suo terrestri domino, quoad bona ejus Preszeka, erant. Hinc si angariantur coloni, cum per spanos quoad robotas et alia angariari soleant, ob rationem excessuum si rusticorum fuisset tumultus, spani occidi, horum spoliari comburique domus a tumultuantibus debuissent. Et cum hoc factum non sit, immo hi capita semet effecerint, consequens est, saevitiem causam tumultui praebere non potuisse, quia neque spani et officiales vi rapti sunt, sed illico praeiverunt. Ut cum comes Joannes Patachich ad primae factionis exstingvendum ignem suos convocans accedere voluisset, ab officialibus suis (quia nempe cum reliquis confoederatis et tumultus autoribus) renitentiam et primam resistentiam expertus est. Qui dein sequenti die factionis fuere capita. 3tio. Quia, respective ad alias regni partes et districtus, rustici illi, qui tumultuarunt, tam in contributione quam et robotis minimum praestabant, uti egomet occasione conscriptionis vidi et didici. 4to. Quia de saevitie et oppressione antea nunquam sed nec occasione conscriptionis (praeter solos homines Montis Claudii), quamvis, uti supra, de hoc interrogati, lamentati sunt. 5to. Quia locorum, qui tumultuarunt, | domini terrestres nec residentiam (excepto Kaszner) in bonis illis habuerunt, ut in eos saevire ipsosque opprimere valuerint. 6to. Quia rustici per totum regnum non tumultuarunt. 7mo. Quia ejusmodi causa ex praedis post tumultum factis, item examine illo generali rusticorum nobilitati attributa est. Subsequentia autem antecedentibus quomodo causam dare possent, non invenio. Hinc praedae illae vicebani, tanquam tumultum consequentes, qua ratione causa tumultus antecedentis fuisse valuissent, judicet aequa posteritas. Sed

(Sotvitur objectio.)

Dices: qualiter ergo causa ista nobilitati attributa et quidem cum tanta injuria? Respondeo 1. Ex praevia vicecolonelli Mihaljevich informatione, per commissionem Kanisiensem, comitem nempe Neuperg (qui ut olim aulae praefectus regnantis imperatoris, gratiisque apud caesarem et reginam pollens, conservante tales gratias sua filia, nupta Auersperghiana) confirmata, accedente etiam Veröcensis tumultus causa (de qua inferius), dominorum videlicet terrestrium excessu, uti Veröcensis scribebat commissio, igitur causa illa et huc tracta, commissionis Zagrabiensis praeside et Bohemo illo caeterisque coassessoribus eo minus falsificare denunciationes praemissorum volentibus, quod opinionem hanc in aula jam canonizatam viderent, et quod ipsi hic in patria, uti superius descripsi, de quorundam sibi illatis injuriis lamentarentur et quosdam crudelitatis accusarent, taliterque et seipsos et caeteros reos effecissent. Demum commissio Zagrabiensis in confirmanda hac opinione studium omne posuit, dum de his indagavit, neque, ut in tanto negotio communi nobilium respondeatur nomine, vel proposuit, minus vero nobilitas, ut audiretur, fuit solicita, quia tanti momenti rem nemo ut communem et publicam considerabat injuriam, sed quivis ut particularem. Hinc per ipsum nobilitatis silentium confirmari in sua opinione aula videbatur. Regni nomine commendabantur vicebanus, Raffay, Jellachich, non autem nobilitas, cui nihilominus toti tam per singulorum rusticorum examen quam et praeconceptam ab aula opinionem, tumultum videlicet rusticanum ex saevitia et oppressione nobilium et dominorum terrestrium processisse, injuria inferebatur et illata est. Sane Ladislaus Lukauszki ad deducendam quorundam e regno praepotentiam anno sequente hoc ipso argumento usus est. Praemissos videlicet nomine publico commendatos defensosque fuisse, nobilitatem autem totam, ut status est, neglectam prouti et caeteros nobilium, qui excessisse per commissionem adinventi sunt. Hocve ideo, quia quidam seipsos statum publicum autumarent. Mihi sane persuasum est, si magnates et nobilitas vel a me superius deductas reflexiones ad enervandam opinativam tumultus causam adduxissent et quidem publico nomine, considerationes alias in aula suae repraesentationes habuissent. Si enim auditi sunt rustici, non concipio, quin et status auditi non fuissent. Semperque fuisset gravior nomine statuum ob talem injuriam repraesentatio, quam privatorum rusticis faventium et nobilitati nocentium.

(Causa tumultus.)

His praemissis, opinione mea sequentem puto rusticani hujus tumultus causam fuisse, salva omni erga commissiones regias reverentia et respectu, quae velocitate sua in veram rationabilemque causam non inspexerunt neque eandem eruerunt. Igitur postquam Varasdinensis generalatus, ut superius descriptum, tumultuasset, ultro citroque dispersis per regnum officialibus ac apud nobiles commorantibus, cum hi occasione tali intelligerent, credi reducendum hunc ob tam frequentes tumultus generalatum, facile ad credendum ista inducti ob bani Caroli Batthyan in aula potentiam et gratiam, haec omnimode praecavebant, ut praefatus Stephanus |

Domjanich, fratris mei necem, in Szeverin ipsi allatam, mihi suis litteris significando, expiscari a me conatus sit, num metus foret reductionis generalatus, ac ut me felicius ad suas induceret correspondentias, semet ista metuere ac opinari scriberet. Cui quia ego nil respondissem, rem eandem sub alio praetextu quaerit. Ipseque sub medium Februarii advenit Zagrabiam, me intra reliquos etiam visitando, atque de reductione sermonem faciendo et quod haec a plerisque intelligeret. Subjunxi ego, de aulae intentionibus constare posse Zagrabiae nemini, quia nec Viennae multis constarent, consequenter neminem vel divinare posse, quae sit Augustorum intentio. Tum ille, oportunitatem nunc convertendorum Rascianorum esse, quia illi potius Romana amplectentur sacra, quam ut reducerentur; credere vero se, crimen enorme illorum ob respectum hunc religionis conversionisque ipsorum indulgeri ipsis ab apostolica posse principe, seque eo fine fuisse in Szeverin, et promisisse Liubojevichium, convertendos iri omnes, si princeps iisdem indulgeat. Intelligens ego, Domjanichium in Szeverin fuisse, ut me ab homine expediam, svasi eidem, ut rem hanc Jesuitis conferat, quia ipsi aulae forent confessarii, et ipsorum medio peroptime talismodi reginae proponerentur. Ipsi insuper qua theologi videre possent, num iste sit conversionis eorundem finis et motivum sufficiens. Abiit ergo ad Jesuitas Domjanichius, prouti mihi pater Wenrtle et alii Jesuitae retulerunt, seseque sub commissione hac via defendit, quod nempe studio fidei et conversionis Rascianorum ad Szeverin et Liubojevich iverit. - Ad haec post adventum Beckii et officialium reditum rumores varii spargi a generalatu auditi sunt. I. Principem Josephum probare generalatus tumultum ideoque differi quampiam pro occisis pulsisque officialibus poenam, prouti in effectu admiratione omnium a Januario ad adventum usque commissionis Kanisiensis nullns ex parte aulae motus apparuit sive ad providendum praesidiis, ne tumultuantes eadem occupent pulveresque pyrios cum caetera re tormentaria tollant, sive consulendum generali aliisque officialibus, sed res tota dissimulata est. II. Promisisse Beckium ipsis omnia, et privilegiorum ad litteram, ac prouti ipsi vellent, executionem, modo officiales recipiant, quos et post Beckii adventum receperunt. Plurimaque talia. - Certum est, Liubojevichium cum reliquis ultra mensem sese in Szeverin in perlustratione privilegiorum Rascianae gentis detinuisse et pro Viennensi ablegatione praeparasse, ac sub ipso rusticano tumultu Viennam cum aliis abivisse. Certum item est, Rascianos vi privilegiorum suorum praetendere, ad ipsos et generalatum pertinere ex parte una, quod Raszinja fluvio includitur, alia terram, quam Glogoncza fluvius separat, et tum per defluxum Lonyae ac dein Chasmae fluviorum, quam rem occasione commissionum anni 1749. urgebant, item superiori anno 1754. per geometricam illam (quam vidi ipse) delineationem. Certum demum est, rusticos, qui tumultuarunt, intra praetensos a Valachis limites esse et cum ipsis terras habere promiscuas, item foenilia, silvarum tametsi controversum usum, immo quosdam pagos cum iisdem servire etiam; praeterea cognationibus et affinitatibus, uti vicinos, conjunctos et ligatos esse. Innegabile tandem est, a vineis, terris | caeterisque tenutis, quae vicini hi intra generalatum possiderent, cum a talibus nunquam antea quidquam in medium generalatus solvissent, anno 1754. adigi incepisse sub praetextu facilitandae per confiniarios exsolutionis mondurae, jactatumque fuisse, regnicolares hos vicinos subditos et causae silvarum et terris illis ac vineis privandos simpliciter, aut vero et ab his contributione in cassam militarem solvenda vel servitiis uti caeteri confiniarii onerandos. Hinc quemadmodum causa tumultus Varasdinensium impositio illa per Gvicciardi imposita fuerat, sic et tumultuantium rusticorum facilis fuerit cogitatio, ut semet cum reliquis conjungant confiniariis, et a terris illis caeterisque tenutis in medio possessis pendenda in futurum contributione ea via, qua sperabant et confiniarii, eliberentur. Percrebuerat enim reliquos inter supra descriptos rumores, a confiniariis monduram non exsolvendam. His a prudenti lectore bene observatis consideratisque, existimo, causam rusticani tumultus ex vicinia hac cum tumultuantibus confiniariis fuisse. Atque hanc processisse ex parte quidem tumultuantium rusticorum ob mox praemissa tenuta, quae in medio generalatus possident ac a quibus aeque ad contribuendum adigebantur, dicuntque, sine illis se subsistere non posse. Hinc stulte arbitrantes, illa methodo se pro tenutis illis tueri debere, qua et confiniarii, ne imposterum et dominis terrestribus obnoxii sint et confinio, adeoque duplici graventur onere, rumoribus tot auditis neque viso ullo ad vindicandam injuriam aulae motu, accedente cognationis affinitatisque vinculo, quo aliis tumultuantibus nectebantur; non solum audita usque ad Lonyam Rascianorum praetensione, sed plane per geometrarum delineationem anno superiori ac sub ipsum tempus regnicolaris conscriptionis visa, bacchanalistico tempore et in hujus anni vini copia, sub spe protectionis confinii tumultuarunt. Ex parte vero Rascianorum et confiniariorum, et praecipue officialium quorundam, fuisse metum illum, ne reducantur. Hinc ne nota ipsos maneat severitatis, hanc per hunc tumultum regnicolis etiam studiosius procurasse, ut rei utrique in statu suo servarentur, et impediretur regnum cum bano ad postulandam reductionem. Rasciani praeterea accusari infamarique soli non possent ut tumultuantes, sed et romano catholicos nota maneret eadem. Opinionis hujus meae sequentes sunt rationes. lma. Et quoad officiales, quia tumultus iste rusticanus post eorundem accidit ad confinia reditum et intellectam reductionis spem. 2da. Quia Liubojevich domi eum est praestolatus, et sub ipsa rusticani tumultus grassatione Viennam cum aliis est profectus, ut videlicet non ita reus appareret. 3tia. Ob officialium et spanorum seductionem, qui tumultuantium rusticorum capita sunt effecti, spe certum obtinendi apud confiniarios kneziatus vei officialatus, taliterque semet in dominos asserendi. 4ta. Ob communicationem tumultuantium rusticorum cum Mihaljevich aliisque schismaticis officialibus, frequentioremque rusticorum ad officiales accessum scriptasque ultro citroque epistolas, quas Mihaljevich locumtenenti non communicavit aut misit, sed Vininae factas praetextuate ad se rusticorum instantias, quod confiniarii esse, velint sintque de generalatus appertinentiis, per consilium aulae bellicum promovit atque dein per commissionem Kanisiensem nobiles excessuum accusando. 5ta. Ob non rejectos captosque illico tumultuantes, qui se ad generalatum receperant, sed datum eis asylum tempore sat notabili. 6ta. Ob Hranilovichium, quem vicebanus Crisium submiserat, diutius detentum, quia a Mihaljevich Pettardius exspectaret ordines, quid respondendum. |

7ma. Ob submissos quidem ad bona dominae Magdalenichianae, Guscherovecz vocata, per dominum Mihaljevich defendenda confiniarios, sic attamen defensa, ut exspoliarentur per eosdem sine impensa satisfactione, quin his depraedatoribus, quia castellum combustum non fuisset, diurnum a gr. 8 exsolvere praefata matrona debuit. Haec porro defensionis confiniariorum submissio praetextus fuit ad exculpandos confiniarios et Mihaljevichium, quasi illi semet tumultuantibus rusticis opposuissent. In veritate autem stratagema fuit, ut arbitrarentur etiam rustici, sibi confiniarios adesse auxilio, et regnum si accusaret confiniarios, quod cum rusticis conjuncti sint, praecipue postquam vicebanus Hranilovichium eatenus submisisset, ut accusationem eludere possint: ad speciem in Guscherovecz quosdam collocavit Mihaljevich, qui palam facerent, confiniarios damnasse tumultum, dum tumultuariis resisterent, hacve via ut poenitentes principis gratia mererentur. Verum si defendere voluerunt Magdalenichium, cur vicina ibidem ejus bona Bogachevo, spectantibus his defensoribus, immo cum tumultuantibus rusticis vina Magdalenichii ibi potare adjuvantibus, combusta sunt? Cur, nisi ob praemissum stratagema? Aut vero quod bona Bogachevo extra praetensos a confiniariis limites situarentur, Guscherovecz tanquam Crisio vicinum confiniarii eo fundamento praetenderent, quod a genitoribus Magdalenichianae, dominis nempe Schettar, qui in confinio primic gaudebant officiis, quamvis jure pignoris tenta antea possidebantur. Cur defensores hi castelli Guscherovecz pro se illud depraedati sunt? Sane suspicari facile est, dum et confiniarii et rustici exspoliare videntur, intra eosdem et de modo fuisse conclusum, quin utinam non incineratio illa forsitan ab iisdem suggesta. Incineratis equidem curiis cogitare poterant, dominos terrestres non adeo inhaesuros, ut eadem ipsis bona restituantur, et ad summum pecuniis aliquibus contentandos, aut vero ob excesstis et saevitiam, quae obtendebatur, per fiscum regium in poenam privandos: talibus bonis, atque his generalatui adjungendis hac via facilius. Svadet hoc neglectus ille defensionis bonorum Bogachevo et Bresane, quae, spectantibus confiniariis, in cineres abiverunt. Quid enim si rustici, in casum oppositionis et repulsionis ab incendio, data aperuissent consilia? Svadet etiam illud, quia incinerati nobiles, quam vis bonis illis in poenam privati non fuerint, rustici tamen a restitutione et bonificatione illatorum damnorum absoluti sunt. Interim de his lectura posteritas, quod placet, judicet. - Ex parte vero tumultuantium rusticorum praedescriptam tumultus fuisse causam, sequentibus adducor. lmo. Quod uno fere eodemque tumultuassent tempore et eodem modo. 2do. Quia in adjacentibus confinio locis, uti Raven, Verbovecz et partibus Podravanis. 3tio. Quod ultra Lonyam sive trans fluvios et praetensos a confiniariis limites progressi non sint, sed penes eosdem iverint. Facile erumpere poterant in Posavanas partes, et si malitia rusticorum tumultus exortus fuisset, eo et Siscium ac denique Transsavanas partes irrumpendum habebant, tanquam ad partes populosiores et armorum peritas. Dum ergo eo non iverunt, at duntaxat per partes a confiniariis praetensas, signum est, aliorum malitia et non rusticorum tumultum hunc fuisse suscitatum. 4to. Ex hominum Montis Claudii sub ipsa Zagrabiensi commissione demonstrata contumacia et regulationem omnem deprecatione, subsecuto successive horum tumultu, sub spe nempe suae ad confinium accessionis. Jam quisquis prudenter rem hanc metiri velit, tumultuasse nempe ex omnibus partibus et eodem tempore rusticos confiniis vicinos, terras aliaque tenuta promiscue cum confinio habentes, et quidem ex omnibus 4 partibus, nescio qua ratione dicet, a praevie tumultuantibus | confiniariis commotos non fuisse. Ego sane sic existimo, futurus lector totaque posteritas, quod lubet, existimet. - Profecto cum ego ipse die 2. Septembris anni hujus Viennam appulissem, et tam apud consiliarium Patachich quam et aulae cancellarium dominum comitem Leopoldum de Nadasd suprascriptas reflexiones fecissem, obstupuit uterque, adeo publici neglectam in regno esse rationem, ut nemo aulae talia detegeret, sed privata publico quaererent nomine. Reposui, id evenisse inde, quia nec ante commissionem neque sub eadem ulla regni congregatio fuisset, finita autem commissione agere, acta esset commissionis evertere. Observavi, quod res non displicuisset cancellario ob illam Kollerio actorum commissionis fieri jussam a regina resignationem, cum attamen in regno confusa fuerint omnia, egove in persecutiones incidissem, praescidi ab omnibus. In habita nihilominus privata Suae Majestatis audientia de hac tumultus causa fui vel maxime interrogatus, et ego, quemadmodum et a cancellario et Patachichio monitus fueram, eam, quam supradescripsi, attuli et cum praemissis reflexionibus. Regina reposuit mihi, se tamen a tribus commissionibus, Kanisiensi nempe, Zagrabiensi et Veröcensi intelligere, saevitiem et excessus dominorum terrestrium causam tumultus esse. Ad quae reposui, me ita fuisse locutum, uti jussus sum, videlicet opinionis meae sensus promere, consequenter et sic locutum fuisse, a commissionibus autem praescindere. Tum facta interrogatione, num verum sit, quod parochus sub Bela Kefely populo sic ad accusandos nobiles obligationem promulgaverit, ut, qui non iverint, aeternum damnandi a Deo sint, reposui, id me nunquam audivisse, quemadmodum primo tunc ex ore reginae audiveram. Interrogavit, si tamen parochus hoc dixisset, quid credam, quo spiritu. Subjunxi: poena digno, et cum is in confinio antea capellanus fuerit, immo et in castris cum confiniariis, expediret forsitan, si hac de re interrogaretur, cur ita edixisset. Nil respondente ultro regina, de vicecomite Petkovich suscitari incepit, num verum sit, in Gay eum nullas praedas, nulla homicidia fecisse. Reposui, hoc esse verissimum, quia et a fratre meo, quem vicebanus ad revocandum Petkovichium submiserat, adeoque teste de visu, nullas eum praedas fecisse intellexi, neque in regno ab ullo mortalium. Neque de istis ultro suscitata est quidpiam. - Dices lmo: et in Biskupecz ad Varasdinum tumultuarunt rustici, qui tamen vicini confiniariis non sunt. Respondeo: isti ab exemplo aliorum et pure ex praeconcepta erga spanum vindicta, quem et occiderunt, aliis eos non secundantibus vicinis, surrexerunt et statim exstincti sunt, neque ivere per incendia vel praedas, sed ad officialium homicidia. Quod quia vicini illi confiniis rustici non fecerunt, quin spanos dominorum suorum pro capitibus habuerunt, ab exemplo Biskupcensium, bene ponderato et combinato, superiora nostra confirmari videntur. - Dices 2do: commissio causas illas non invenit. Fateor, quia ob velocitatem, qua progressa est, neque examinavit in veram causam sed animadvertens, praejudicium jam aulae esse, ex instantiis illis per Mihaljevich submissis medio consilii bellici, causam nempe tumultus dominorum esse praegravia, de his tantum inquisivit solicitaque fuit, ut in sua opinione aula firmaretur. - Dices 3tio: neque regnum praemissa unquam ita subsumpsit deduxitque. Respondeo 1. Quando hoc facere potuisset, congregatione nec ante commissionem celebrata neque sub commissionis decursu? 2. Protonotarius, cujus ista observare fuisset, tanquam commissionis membrum cum aliis sensit suffecitque eidem, aulam ita velle et persvasam sic esse. |

3. In tantis singulorum dissensionibus et animorum discordiis rationem boni publici, ut publicum est, nemo quaerebat, at quidam privatas cupiebant vindicare injurias, quidam promotiones aspexerut, alii et a potiori sese defendebant. Hinc boni publici adeo obliti erant singuli, ut aula et in his, quae publico scribebantur nomine, privatas interessentias metita sit, et res privatorum sub publico agi nomine lamentata.

(Num metus solidus, rebellaturos omnes rusticos?)

Quaeres 2do: num metus prudens fuerit, rusticos omnes tumultuaturos? Respondeo: quisquis priora perpenderit, negare istud nequit. Tumultuant palam sub Raven, in Podravje, et successive in Monte Claudio rustici, tumultuant in Biskupecz, locis plane remotis et distinctis, Zagoriae inobedientes et protervi effecti erant, et de metu quis dubitabit? Istud autem annotandum videbatur ideo, quia ob scriptum talismodi ad aulam metum et in crysim regnum venerat et examinis illius generalis, omnium singulorumque rusticorum ex hac regni facta repraesentatione per commissionem causa deducebatur. Hinc quaesitum hoc cautam et circumspectam reddere potest posteritatem.

(Dominus Manensdorff (sic)

Na str. 260. Millersdorff.

Viennam praeit et informat de variis, instantias praebens. Baronatus designatur Rauchio.)

Absoluta commissione, Bohemus ille consiliarius Viennam praeivit, Althamius in bonis suis Chaktornya ad finem prope Septembris remansit. Qui adveniens reginam et, aulam caeteraque dicasteria de regni Sclavoniae inordinationibus adimplevit . Vicebani Rauch necessariam esse ab officio depositionem censuit, prouti et Josephi Raffay. Novum regiminis systema inducendum dixit, illudque ipsum, quod supra descriptum est, uti ex rumoribus observare licuit. Privatorum instantias exhibuit, uti Sermagianae viduae, Draskovichii subditorum aliorumque, quae successive plurimorum dederunt occasionem mandatorum, uti infra videbitur. Regulatio ista Montis Claudii subditorum, quam commissio elaboraverat approbata et ad regnum missa. Denique Althamius deponendum e vicebanatu Rauchium arbitrabatur, uti publica rei hujus illico fama fuerat. Kollerius vero in banum, Rauchii promotorem, redundaturam notam bano persvadet, hinc is, ut in baronem elevetur, supplicat. Sed cancellarius Hungariae, baronatum sive statum magnatum illum talemque non esse sustinet, ut demeriti et in poenam ad talem evehantur. Cum ergo Rauch demeruisse probetur, ob sua demerita baronatu donari non posset in despectum totius status magnatum. Banus itaque medio locumtenentis semet dispositurum vicebanum suscipit ad spontaneam officii resignationem, quod etiam satis hoc anno sed sine effectu tentatum, ac quidem sub spe, si resignaverit, obtinendi postea baronatus.

(Josephus Raffay Vienna abit confusus. Restauratio comitatus Varasdinensis.)

Josephus autem Raffay cum affine suo domino Nikolao Skerlecz Viennam petiit, sed nec ad banum audientiam habuit, immo, ut Vienna semet reciperet, admonebatur, concessitque Posonium ad judicem curiae regiae, ubi indubie doctus, jubere principem, ut ex officio vicecomitis deponatur, ad evitandam confusionem quamvis, illud resignavit. Submissoque Decembri mense comite Antonio Erdoedy, ei suffectus est Nicolaus Bedekovich, in substitutum assumptus Ladislaus Czindery, notarius relictus et pro fiscali datus Petrus Spissich, sed de his atque aliis diffusius infra, ubi de effectibus commissionis. Nunc pro servando ordine et connexione rerum ad enarrandos residuos tumultus digredimur. |

(Tumultus IV. subditorum inferioris Sclavoniae.)

Quartus tumultus inferioris fuit Sclavoniae rusticorum, de quo, in quantum ab habentibus notitiam ad me relatum est, in tantum memoriam hujus posteritati relinquo. Postquam, conclusa 1748. pace promulgataque, dominia Hungarica antea in Hungaria habita duci Mutinensi vigore articulorum pacis restitui oportuisset, dominiorum illorum emptores de rehabendis pecuniis fuere soliciti. Condemnato vero existente generali barone Trenck, bonisque suis Sclavonicis fisco adjectis, iisdem creditoribus pro amissis Mutinensis ducis bonis non solum Trenckiana bona altissimo precio data sunt, sed ob aulae necessitates, quia diaeta (quae anno 1751. celebrata est), iudicenda, fine augendi contributionalis quanti meditabatur, cancellarius vero Hungariae, ne supersit quaepiam lamentorum Hungaris occasio, in diaeta 1741. promissa ut in effectum deducantur urgebat credebatque necessarium. Hinc 1749. ad limites divisorios comitatus jurisdictionis a militari processum est. Qua occasione, quia plurimorum bona ad militarem devolvi oportuit jurisdictionem, uti in specie baronis Marci Pejachevich, ex cameralibus Sclavoniae bonis cambium similibus fieri oportuit, uti et baroni Pejachevich dominium Veröcza, olim reginale, in cambium Mitroviczae ac aliorum obtigit. Comes praeses camerae Antonius Grassalkovich, commissionis talismodi praeses, occasione hac animadvertens, bona illa Sclavonica, quae alias a camera possidebantur, et occasione rerum distrahendarum carere et Turcis advicinari, ut bona illa cameralia aut omnia divendantur aut creditoribus aulae pretio elevatissimo assignentur, concepit effecitque. - Enimvero non solum Trenckiana illa, sed et caetera cameralia in inferiori Sclavonia bona aut creditoribus assignata sunt, aut cambiata, aut divendita elevatissimo omnia singulaque pretio. Possesores novi, ne in suis damnificentur pecuniis, accurate aspexerunt. Itaque per exstirpaturas silvarum et desertorum, implantaturas item vinearum, prunorum, et agrorum culturam, copiosissimis, ut pronum est judicare, indigebant laboratoribus, atque ad hos praestandos suos compellebant subditos, blandisque primo verbis, tum severioribus, usu denique licet vix trium completorum annorum. Praeterea quidquid ad dominos terrestres emolumenti ex educillis, macellis, foro, aliisque diversis obventionibus, praefati terrestres domini ad se attraxerunt. Promontoria integra ex rusticorum vineis sibi exciderunt, plurimaque talia rei familiaris et oeconomicae. Sciendum vero, antea subditos illos terrestrale tantummodo annuum in fl. 12, item laboratores annue totidem dominiis praestitisse, ac insuper contributionale quantum regium exsolvisse. Piscationem, lignationem, glandinationem, caeteraque similibus beneficia gratis a dominiis habuisse. Amplissimas item terras erga decimam tantummodo solvendam tenuisse. - Igitur cum nova haec onera populo gravia viderentur, dominia e contra summas, quas investitas haberent, meditarentur, praecipue quod sub evictione fisci regii summae tales essent, et pretio, a camera taxato, bona accepissent, sub praetextu illo etiam, quod bona inferioris Sclavoniae, tanquam antea confusa et mixta, item ob defectum comitatuum, regulari non potuerint, per sedes suas dominales, item vim, incoatas a se amodo et deinceps in usum et consvetudinem trahere laborabant. Antonius Spissich, post restitutum postliminio Veröcensem comitatum, primus hujus comitatus vicecomes ejusdemque ferme dominus et in eodem potens, ista partim a Croatia partim Hungaria in Sclavoniam induxisse et docuisse, praetendebatur, ut ob suam praepotentiam superiori anno a vicecomitis officio una cum caeteris sibi adhaerentibus occasione restaurationis amotus sit, | suffecto in ejus locum domino Adamo Frivaisz. Iste lamenta subditorum videns et leges considerans, cupiens iisdem prospicere, animadvertit, nil semet operaturum, cum dominia comitatum constituant et in favorem sui decisura sint, quin ipsum ab officio amotura, nisi altiori gaudeat protectione. Eszekinensis generalis Merzi implorat auxilium, qui et istud, nesciretur quo fine, pollicitus est, et instantias subditorum lamentantium aulae praesentabat communicabatque, omnia aperiens, dominorumque subditos generalatui restitui deposcere exponebat. Vicecomes quoque in comitatu agere agenda non omittit. Sed uti rebatur, accidit, dominia nempe sese invicem fovere. Quare is cum generali conjunctior, uterque enim metuebat, ne exemplo Varasdinensium et militares, aliunde aggravati hacve occasione a decimis aliisque pluribus exempti, ut gratia hac a tumultu revocarentur, et comitatenses rebellent, taliterque totus populus etiam Hungaricus tumultuet. Plebs vero, viso eo, quod a comitatu nullum veniat remedium, in bonis Antonii Spissich manifeste sese opponit et tumultuat absque tamen incineratione et spoliis, quos et in aliorum secuti sunt dominiis. Sed illico intercepti per pandurones et generalem fuere plurimi, atque ad generalis sive praesidii positi carceres, non sine dominiorum stomacho contra vicecomitem Frivaisz. Interea supervenit Vienna mandatum regium, ne usque ad futuram commissionem ad quaepiam praestanda stringatur a dominiis populus. Res ergo hoc in statu emansit. In comitatu Posegano vicecomes Lucas Novoszel de sui comitatus tumultu ad aulam nil retulit, sed duntaxat de quibusdam, qui eum moliebantur, in limine statim interceptis, ob quod ejus vigilantia laudata est, quod videlicet meditatum malum per captivitatem quorundam restrinxerit. - Profecto ex relationibus generalis Merzi et vicecomitis Frivaisz contra dominia haec inferiors Sclavoniae aula Viennaque tota praejudicium illud vel maxime desumpsisse videtur, terrestres dominos contra proprios excedere subditos hosque praegravare, et particularia ista ad universos extendere etiam superioris Sclavoniae, vulgo Croatiae nuncupatae, fundamento qui maxime eo, quod Antonius Spissich Croata ista Sclavoniae onera vel primus induxerit, vel sub eo inducta sint. Hinc, sicuti Zagrabiae contra vicebanum ac Raffay lamenta maxima, sic Veröczae contra Antonium Spissich, qui etiam in notabili summa, rusticis et comitatui persolvenda, convictus exstitit, quia contra ejus universa facta actave inquisitum, accusantibus hominem ferme singulis.

(Commisio Veroviticensis.)

Commissio ergo etiam 3tia Veröczam ordinata exmissaque est, quae eodem tempore, quo Zagrabiensis, incepit. Praeses hujus commissionis erat dominus comes Josephus Keglevich e locumtenentiali consilio, ad latus ejus generalis Serbelloni, dominus Mailath tabulae regiae assessor, dominus Lucas Novoszel comitatus Posegani vicecomes, pro actuario dominus Franciscus Herlein consilii locumtenentialis secretarius. |

Finienda credebatur ab omnibus primo loco haec Veröcensis commissio, utpote quae lamenta duntaxat subditorum audienda habuit. Verum, nescio, quo ex motivo, subortis intra generalem Serbelloni et praesidem commissionis comitem Keglevich quibusdam dissensionibus, diutissime protracta est. Commissio ista, auditis subditis, extractualiter dominis terrestribus, ad quae respondere deberent, cum citatione et termino communicavit, eorumque medio etiam procuratorum allegationes accepit et audivit, ut advocatus Petrus Spissich, aliique eo ad allegandum profecti fuerint. Quid praeterea actum, et an aliquis ibidem morte castigatus, cum nesciam, omitto, ob meas enim persecutiones de resciendis particularibus et singulis solicitus esse non potui. Caeterum effectus commissionis hujus observati sequentes sunt.

(Supremus comes jubilatur, et administrator novus. Aliique effectus commissionis.)

1. Supremi comitatus illius comitis, domini comitis Ludovici Patachich, non quidem officii resignatio, cessio nihilominus, modalitate ista, ut comes vita durante et honorem titulumque comitatus haberet et salarium, administrator autem comitatus constitueretur alter, qui etiam nominatus est, dominus episcopus Quinque Ecclesiensis Georgius Klimo. 2. Quod in excessibus convicti subditis suis persolvere convictionem debuerint. 3. Quod regulatio pro futuro constituta sit, videlicet ultra nonae decimarumque solutionem a sessione singula terrestralis penderentur fl. Rh. 3, laboratores bovestres 12, aut pedestres 24. Subditi de reliquo laborare dominiis obligarentur, sed persoluta a grossis 4 laboris mercede. 4. Glandinatio quo futura dehinc pretio, statutum. 5. Conscriptio geometrica rusticanorum tenutorum ordinata. Metuebant ista primo domini terrestres, autumantes, in immane quantum contributionale regium surrecturum et suos reditus diminuendos. Sed peracta conscriptione atque tenutorum facta ad sessiones reductione, quantumvis minus rustici a sessionibus solverent quam antea, ob sessionum attamen longe majori numero ex conscriptione evenientem auctionem et pro se domini terrestres alodialia aquisiverunt et sufficientes obtinuere pro futuro laboratores, nec in terrestrali damnificati sunt, ut ipsi plane remaneant contenti, neque subditi conqueri possint, quia ad speciem alleviati. Haec quidem in moderna providentia. Sed si quantum regium ad sessiones has novas impositum fuerit? Quid eveniet, ventura docebunt tempora.

(Tumultus V. Carolostadiensium.)

Quintus tumultus, haud quidem adeo publicus, gravis nihilominus, et quasi privatorum, ex generalatu Carolostadiensi desumitur et promanavit. Divulgato generalatus Varasdinensis tumultu, generalis Carolostadiensis Petazzius Vienna sub initium Januarii se contulit. Metuebatur enim, generalem hunc singulorum omniumque confiniorum futurum tumultum. In effectu Likani inobedientes et refragarii sic effecti sunt, ut capitaneum Talheimp, in suo vesperi cubiculo ad mensulam sedentem, per fenestram scloporum aliquot ictibus occiderent, alios item. Generalis attamen Petazzi providentia ignis hic in limine exstinctus est, et occisores officialium morti dati. Auditus dein populus, et per generalem rebus eorum accomodatis, res tota sopita est, respectu vel maxime generalis, qui plebi et populo multum favens est. Quia vero officialibus fuisset severior, et mores veteres ac consvetudines sublatas voluisset, ex junioribus capitaneis quosdam ad stabum promoveri fecit, non sine seniorum offensa. Immo vicecolonellum Pezzinger et supremum vigiliarum praefectum Tompa, | sub praetextu senii et gerendorum debite officiorum minus aptorum, ut ajunt,jubilari procuravit, non sine eorundem offensa. Qui Viennam quia profecti fuissent, ut aula videat, an adeo senes sint, quod jubilari mererentur, plurimaque contra generalem semet dicturos metuerentur; accedente eo etiam, quod Mikassinovich vicecolonellus Varasdinensis tumultum generalatus illius ad Petazzii apostolatum traheret, quasi is plus se apostolum quam generalem tempore eo, quo illi generalatui Capronczae praefuit, exhibuisset: his proinde ex rationibus cum generalis Petazzi Viennam ipse ascendere nequivisset, ne se absente quid mali in generalatu Carolostadiensi eveniat, Kleffeldius, qui ex banalibus confiniis ad generalatum illum translatus fuerat, Petazzio ad oculum sese addictissimum simulans spe promotionis suae ad generalis dignitatem et commandae Caproncensis obtinendae, postquam, ut Viennam peteret, facultatem obtinuisset, Viennam a generali mittitur, ipseque Petazzius Zagrabiam cum eo appellit, et in domo mea hospitatus Kleffeldium in omnibus instruit, et quasi suo quoque nomine et in causis generalatus Viennam mittit. Sed quia jam Beckius ad tumultuantes Varasdinenses et Szeverinum ordinatus submissusque fuisset, Kleffeldius tarde appulit. Mansit tamen anno integro et supra Viennae, in praedescriptis tumultibus occasionem nactus, sese de vicebano et locumtenente, per quos amotus ex banalibus confiniis erat, immo et de toto regno ulciscendi, nam collateraliter et de multis interrogabatur, tanquam antea in regno existens, et plurima insusurrabat, potissimum vero, impeditam regni conscriptionem ideo, ne banalia confinia per regnum exsolvi posse appareat, quod Kleffeldius ex accurata conscriptione fieri posse sustinuit, dum pro auctione salariorum militaribus officialibus Viennae egit. In causa quoque generalatus Carolostadiensis egit omnia, et ad nutum generalis, diluitque universas accusationes, a Pezzinger et Tompa tam suo quam et aliorum officialium nomine factas, adeo ut hos re infecta redire Vienna oportuerit. Sub spe autem consequendae promotionis et obtinendi generalatus Varasdinensis haec omnia fecit Kleffeldius. Postquam vero vidisset, sibi praelatum ab aula colonellum Beck et huic spes suas obtigisse, animadvertens, mareschallum Neuperg consilii bellici vicepraesidem resolutum esse, atque hunc et gratia apud Suas Majestates pollere et Petazzio affectum non esse, credens, sub novo hoc quoad titulum vicepraeside, quoad rem consilii bellici gubernatore, reformanda fore omnia, ut Neuperghii aucuparetur gratias, cepit eidem et caesari ac reginae ipsi defectus generalatus Carolostadiensis proponere, et, quae corrigenda essent, scripto exhibuit, Petazzium excusando, quod exiguo hoc, quo in generalatu esset, tempore neque his mederi valuerit, sed neque potis esset ob mandatum caesaris, ut antecessoris sui generalis Scherzzer inhaereat vestigiis, ab illo instituta servet, neque vel in minimo immutare audeat. Hinc quia Petazzius ob respectum mandati talismodi in generalatu illo corrigenda nec proponere auderet, se ob principis servitium et publici boni rationem Scherzzerianas fraudes et deceptiones detegere, necessariumque, ut his medeatur, esse. - |

In quantum porro mihi intelligere ex ipso Kleffeld Viennae licuit, tametsi fuissent specialia plurima, haec tamen generaliora erant et majora fraudum praetensarum Scherzzerii olim capita, lmo. Quod ex generalatu Carolostadiensi militum ille numerus in milibus 16 prodire nunquam possit neque exiturus unquam sit, consequenter in hoc aula decepta. 2do. Quod homines illi omnino miseri et mondurae procurandae incapaces, juste quidem a regina iuventur in 40 milibus fl. pro distribuendo iisdem pane et conservandis in generalatu hominibus, hoc tamen ad quorundam interessentiam servit, qui pretio majori ex bonis suis milium dant, taliterque et aulam defraudant et populum. 3tio. Monduram, quam regina in pleno solveret, vix octo milibus dari, residuum Scherzzerio emansisse, immo cum nec 16 milia proditura ex generalatu sint, Scherzzerium generalibus cum magna aulae deceptione reliquisse campum, ut eisdem semper aliquid emaneat iidemque ditentur. 4to. In ipsa procuratione mondurae multum emanere. 5to. Vigilias praestari in vestitu plebeo et rustico. Plurimaque alia. Credebat Kleffeldius, rem se gratam praestare Petazzio. - At Petazzius, cum hanc Kleffeldii repraesentationem, sibi pro informatione exmissam, accepisset, eandem circumstantialiter considerare incepit. Vidensque, Kleffeldium spe suae promotionis damnatum, metuendo, ne fors a se loco movendum haec assumpta fuerint, Scherzzerianas protegit ordinationes, sustinetque, tot hominum milia generalatum habere militis, licet pacis tempore totus in pede non sit, causa potissimum non aggravandi aerarii regii, et singulorum dat fundatas rationes. Subjungit dein, sinceritatem sibi non videri Kleffeldii, qui zelum hunc suum generali detegere debuisset antea, totumque, ut erat, reginae sincere aperit. Mutationibusque continuis haud quaeri aliud, exponit, quam tumultuum occasionem, quos a sui memoria recitat omnes ac unice ex novitatibus. Se in summo periculo sub anni hujus principium stitisse generalatus hujus tumultum, nec novo opus esse. Confestim curat conscribi totius generalatus viros, prodivitque, in toto generalatu Carolostadiensi ad centum milia virorum esse. Dein Scherzzerium exsecutorem fuisse fidelem caesaris mandatorum. Hinc si status praesens generalatus Carolostadiensis damnari debet, dicasteria ipsosque a Kleffeldio Augustos artificiose accusari. Kleffeldius ista sibi non ominatus, in Petazzium directe surgit, eumque falsitatis arguit. Petazzius rem eandem Kleffeldio adscribit. Serbellonius, absoluta Veröcensi commissione, per Labacum in Carolostadienses partes exmittitur, lustrat generalatum. et Viennam redux pro his revidendis intra Kleffeldium et Petazzium commissarius dicitur. Posonii praefigitur partibus a Serbellonio terminus, Petazzius eo per se nec ascendit, attamen in favorem sui fertur sententia et Kleffeldius cadit. Novam iste iterum urget commissionem Viennae praetextu eo, quod denuntiationes suae de toto generalatu accipi non debeant, sed suo regimine, quia is Likam et Corbaviam non vidisset, sed litteratorie Petazzius enervavit ista, videlicet I. fateri Kleffeldium, se generalatus non habere notitiam, proinde nec denuntiare quivisse. II. In sua denuntiatione voluisse, 16 milia virorum e generalatu prodire non posse, quod nunc subtiliter trahitur ad regimen hoc aut illud, quia ex toto generalatu regimina constarent, et occasione belli generalatus totus 16 milia dare deberet, essetque ab arbitrio aulae, quis colonellus ducat populum. Divisio generalatus in regimina ex systemate aulae tempora belli non respiceret, sed pro facilitando populi bardi et silvestris occasione pacis civili gubernio. Et an obtinuerit, ignoro. Ad extremum sequenti anno Kleffeldius, rebus suis divenditis Carolostadii et uxore Graecium revocata, Graecium et ipse concessit, ibidemque diutius moratus est, atque ad mensem ferme Octobrem 1756., quando ad castra exivit regia, et successive in generalem vigiliarum praefectum est resolutus. Atque hac ratione Kleffeldius e Croatia sese eliberavit. Credebat vulgus rumorque sparserat, colonelli officio privatum esse, quod res suas Carolostadii vendidisset et Graecium evocasset uxorem, attamen, quia sui loco alter suffectus non fuisset, quoadusque generalis non obtinuisset dignitatem, et postea cum Carolostadiensibus Graecio ad castra profectus sit, privatus officio non fuit, sed ne cum generali Petazzio tricas habeat et turbare videatur dispositiones generalis, ut Graecii morari sedemque figere valeat, sibi indultum, Petazzio non refragante, fuisse apparet. Audito hoc Kleffeldii casu, plerosque audivi dicere: Quem mareschallus et banus Batthyani tot annis noscere non potuit, hunc Italus generalis Petazzi ante annum efluxum praecipitavit. Et qui dominabatur mareschallo, generali vigiliarum praefecto subjici debuit, nec hunc sufficiens regere, qui bano, Sclavoniae regno ac ipsi fere aulae leges dare praesumpserat. Pluraque, ut fieri assolet, talia. Observandum attamen, ad dejiciendum gratia aulae Kleffeldium contulisse Serbellonium | plurimum in illa sua Posoniensi commissione. Serbellonium autem amantem procumque fuisse domicellae Julianae, tavernici comitis Illyeshazy filiae, sororis alias comitissae locumtenenti Adamo Batthyan conjugis. Hujus maritus uti erat Kleffeldio inimicus et suae e banalibus confiniis translationis causa, sic Petazzius comitissae hujus in utroque generalatu, Varasdinensi videlicet et Carolostadiensi, gratias meritus. Haec per domicellam sororem suam, a Serbellonio quaesitam, et causam commendabat Petazzii et Kleffeldium damnabat. Olfecerat ista Kleffeldius et revisionem actorum Serbellonii Viennae postulabat. Sed respectu Batthyani eam Graecii moram accepit spe secuturae promotionis. Neque enim mareschallus Batthyan in ea, qua erat fratruelis suus locumtenens Viennae crisi ut Kleffeldius aperto ore sit, voluit. Attamen ad extremum nec Serbellonius Julianam obtinuit. Sed haec fuit imaginaria ex parte. Kleffeldii causa, vera autem illa, quam infra describemus occasione commissionis tractatus Veneti cum Austria. Fol. 332. et 333. descriptum.

(Tumultus VI. ecclesiasticorum sive capitularium contra canonicum Kercselich.)

Sextus tumultus, scandalosissimus, ecclesiasticorum. Die 19. Junii obiit praepositus major ecclesiae Zagrabiensis, Sigismundus Sinersperg, (Petrinae natus 1681. die 12. Maji, absolutis Viennae studiis in Vidovecz ad Varasdinum parochus, dein 1710. canonicus resolutus et ob capituli resistentiam sequenti primum anno assumptus ad capitulum cum tali ab episcopo promovente Eszterhazy Emerico declaratione, quod imposterum capitulum jure candidationis gavisurum sit, nec episcopus possit quam e candidatis promovere, successive Varasdinensis archidiaconus, per aliquot menses lector et demum ejusdem Eszterhazii protectione 1724. factus praepositus; homo eruditorum omnium et litterarum juratus hostis, simplicium amicus et fautor, hinc quae sub eo accepit praejudicia ecclesia, alibi notavimus) aetatis suae anno 74. Hoc mortuo, virus passionesque suas, quas episcopus Zagrabiensis Franciscus Thauszy contra me Balthasarem Kercselich habuit haberetque, instigantibus canonicis, ejusdem episcopi adulatoribus, et jactura mei suas promotiones quaerentibus et obtinentibus, ad summam cumulumque deduxit. Equidem, quantumvis, perlecto defuncti testamento, die 20. Junii in capitulo statutum conclusumque fuisset, ut mors praepositi tam aulae cancellario, comiti de Nadasd, quam etiam bano comiti Batthyan perscribatur, supplicando apud cancellarimn, ut quispiam e capituli gremio promoveretur sine cujuspiam expressione, et hoc ideo, quod metus fuisset gravis, praepositum Sabariensem sive Castri Ferrei transferendum (ob patris palatini, patrui item bani et fratris locumtenentis respectcum), comitem quippe Josephum Batthyan, augente suspicionem locumtenentis investigatione de praepositurae hujus introitibus et proventibus, non solum capitularibus sed episcopo ipso proventus diminuente et reverendissimo comiti Josepho Batthyan emersurum ingens damnum affirmantibus, ut locumtenens credibilius suis persvaserit, ne frater suus huc transferatur, prouti et post dies ferme octo nec supplicaturam pro hac praepositura tam episcopo quam et capitulo detexit. Quo intellecto, die 26. Junii mane episcopus ad se convocat quosdam e capitulo, videlicet fabrum rei totius Paxium, custodem Rees, Gaszparich, Goymerecz, Magdich, concluditque, ut bano et mareschallo Batthyan nomine capituli scriberetur, omnem quemcunque alium ad praeposituram promovendum, me solo et unico excepto, | supplicareque eidem capitulum, ut viis omnibus resistat, ne ego hoc beneficio gaudeam. Rationem dant, quod episcopo inobediens essem, et quod qua Radichianus exsecutor me infideliter gesserim. Privatis vero suis litteris episcopus commendavit lectorem Putz, qui ei pecunias in adventu illius ex Bosnia dederat mutuas, et, uti audivi, hac occasione restituit obligatoriam, immo, ut etiam a locumtenente commendaretur, obtinuit, eundemque Viennam exmisit, ad Kollerium vel maxime. Comes attamen Altham, commissionis Zagrabiensis praeses, quia optata illa systemata non accepisset, ut collatio differatur, per Kohium obtinuit. Hoc etiam disposuit episcopus canonicos, ut nullus pro vacante praepositura praeter Putz et me instaret. Ego autem et ad aulae cancellarium (cujus favores veneror, et Deus ei retribuere eos dignetur) et ad Batthyanium recurrebam. Iste de sibi facta accusatione et capituli precibus me certiorem reddit litterasque communicat. Vidi invidiam esse, recurrique ad locumtenentem, ut cum jam pluribus in regno foret annis, de inobedientia praetensa fidem faceret, an eandem vel audiverit, prouti etiam de Radichianae substantiae dissipatione. Locumtenens, tam veritate rei quam vel maxime suae conjugis, quae mei semet studiosam demonstrabat, verbis motus, patruo mareschallo plenas in mei laudem dedit litteras, et semet jam a dudum episcopi contra me passionem expertum scribit, inobedientiae nec rumorem esse, quam episcopus, si fuisset, vindicare ex sua contra me passione non neglexisset. A Radichiana autem substantia laudari me ab aliis semet intellexisse, singulosque de capitulo exsecutoratum illum deprecatos fuisse, quod substantia defuncti nulla fuerit, totumque publicum in opinione erat, nec creditores exsolvendos. Litteras has suas locumtenens mihi pro bonitate sua communicavit, et, ut easdem mitterem, voluit. Has postquam mareschallus accepisset, episcopo iterum easdem communicavit, uti etiam capitulo, mirari se srcibens, talia in clero fieri. Die 16. Julii lectae hae sunt litterae, magnaque erat in capitulo admiratio et scissio, 1. quod capituli nomine tales exaratae fuerint Batthyanio, de quibus tamen capitulo nunquam constitit, immo capitulariter dictum fuisset, ut scriberetur Batthyanio, si suum non vult fratruelem ad praeposituram promotum, ut faveret, aliquem ex capitulo hoc promoveri posse, nullius facta exceptione. Praepositus Chasmensis Nicolaus Petrichevich graviter hac de re locutus fuit, periclitari nempe fidei dignitatem capituli, perpetuarum scissionum suspicionumque aperiri campum, palamque edixit, turpem hanc esse passionem, nec privatos, minus capitulum decere, majoremque inuri capitulo notam, quam ex tali passione gloriam. Videre se, nil tuti esse, si cuivis, quod lubet, capituli nomine scribere fas est. Paxi, qui erat episcopo a latere totiusque rei faber cum Magdich et Ressio, postea primam illam opinionem, mutasse capitulum, mussitare incepit. Quando, quo tempore, petebant alii, ac prae reliquis Petrichevich, et, qui illi sunt, qui mutarunt, rogabant. Respondentibus singulis: ego nescio, ego nescio, interrogatus est Terihay canonicus (apud quem in deposito erat sigillum minus capituli), qua ratione obsignare litteras potuit et a quo submissas. Reponit, allatas fuisse a Gaszparich. Ille, sibi eas fuisse datas a Paxio, reponit, talitergue prodiere complices. Paxi, videns, rem non probari a capitulo, me autem desuper testimonium petere et protestari: Bene, inquit, si ergo litteras illas pro actu capitulari non habui nec haberi possunt, eccur ad comitem locumtenentem pro testimonio accessi, taliterque imfamatum reddidi capitulum; eccur, | acceptis mareschalli Batthyani litteris, apud episcopum, dein in capitulo lamentatus non sum, sed diffamatum studui capitulum? Hoc esse et inobedientiae manifestum signum et erga capitulum nullam mihi esse charitatem, qui locumtenenti, saeculari, rem aperui testimoniumque ejus expetii. Reposui ego contra: jus aequumve esse, ut ab actore petatur testimonium. Ex litteris mareschalli vidi, me ab episcopo accusari, prouti etiam a capitulo, qua ergo ratione ab his justitiam petere poteram vel sperare ? Ad locumtenentem jure recurri, qui, ut regno praepositus, de ipso testaretur rumore. Sed hic juris viam non esse, reponebat

Paxius. Schytaroczi: semet a defuncto accepisse praeposito, nil esse capitulo perniciosius quam juristas, qui et regnum destruxerunt et capitulo tantla damna, unde autore illo Bononiae vetitam jam alumnis esse juris scientiam, et si haec permittatur, capitulum fore ruinandum. Autoritatem seniorum canonicorum sub Lukauszkio lectore, qui juris scientiam habuit, corruisse, clamabat Magdich. Et post talismodi clamores Paxi hoc dilemna mihi proposuit: vel epistolam illam pro capitulari actu habui vel non; si primum, peccavi prodendo capituli arcanum; si non, peccavi, quod prius episcopo et capitulo non detexerim, sed ad locumtenentem iverim. Immo subjungebat Ressius, me in bullam Coenae incurrisse, quod ad saeculare forum, locumtenentem nempe, iverim. Gaszparich ejusdem fuit etiam opinionis. Dilui Paxii dilemma dilemmate alio, videlicet: vel epistola illa fuit capitularis vel non; si primum, eccur modo etiam pro capitulari non recognoscitur; si non, qua ratione et quo capite sub ratione capituli scribi potuit? Majus est, abuti fidei dignitate capitulari, quam testimonium privatiorum de se ac a privato petere. Si porro capitulum non incurrit in bullam Coenae mareschallo saeculari me accusando, praetermisso omni et quolibet foro ecclesiastico, neque ego excommunicationem illam metuerem, provocatus, in defensam meam a saeculari testimonium postulando. Paxius, me privatum esse, clamabat, episcopum autem cum canonicis personas plures et publicas, potius autem privatum pati debere quam tot reliquos. Ego, vera rectaque fieri publico nomine deberi, reposui, alias nec Judaeorum synagoga puniri potuisset ob privatam Christi mortem. Reess reposuit, quid cum his clamoribus? Gratis est, utraque partium peccavit, nunc cogitandum restat, quomodo haec possint accomodari. Petrichevich autem subirascendo reponit: Gratis est, res tota passio est, indigna Turca. Eheu quo devenit et qualiter tractatur capitulum. Ego super omnibus protestor, neque partem ullam in abominabili hac invidia habere volo. Caecus est, qui occasione hujus vacantiae dum talia fiunt, cur fiant, si non videat. Surgensque confestim abivit. Suoque abitu dissoluta est sessio capitularis.

Consilia tunc apud Paxi et Reess continua. Sperabant, resolvendum Putz in praepositum, taliterque finem habitura omnia. Ressius coram me vituperabat beneficium milliesque jurabat, si a regina sibi offerreretur, semet nunquam acceptaturum ob lites, quas habere deberet praepositus, pluraque talia. |

Ego praemissa suis modis tam comiti cancellario quam et mareschallo Batthyan detexi, litteras nempe illas quorundam tantummodo fuisse, scriptumve acceperam, si lectoratu contentari vellem. Reposui, neque natum nec nascendum, qui ad hoc disponat episcopum, ut is lectoratum mihi conferat, non enim creditu est facile, quo is in me est odio, et sine causa in unam Paxii gratiam praesentiebam. Interea cum Putz Vienna sine praepositura redivisset, et mareschallus Batthyan scripsisset episcopo, ut, si is lectoratum mihi conferre velit, praeposituram indubie Putzio conferendam, gravius hoc et episcopo accidit et canonicis, promotiones suspirantibus. Unde ad aucupandos illius favores, cum vidissent, plus quam diabolico eum esse in me odio, non solum de praepositura mihi non conferenda laborare ceperunt, sed vel maxime de lectoratu, ne hunc habeam. Ergo autore Paxio Althamio pecunia illa, uti supra descripsi, data mutuataque, in qua mutuanda cum ego meas habuissem reflexiones superius descriptas, Althamii in me odium concitarunt. Actuarius quoque Bisztriczey, cujus frater Georgius Bisztriczey canonicus Zagrabiensis, apud lectorem Putz hospitium ultra biennium habuit, tam a Paxio quam et fratre suo in episcopi opinionem et pro Putzio tractus est, ut is demum de regiminis illo systemate eisdem dixerit, et ab episcopo et Putzio ipso pecunias acceperit, quin et Altham vini Vinicensis vasis pluribus Viennam plane eidem per Putz submissis. Animati quoque spebus sunt canonici promissaeque promotiones sunt omnibus, qui in hac persecutione episcopo aderunt. Evocatus Dubicza Malenich, ut assistat et negotium totum dirigat, eique scripto promissus est lectoratus omnesque ab episcopo expensae, uti ipse mihi die 11. Januarii anni 1756. fassus est. Popovich canonico, qui Viennae rector erat, promissa sunt omnia, ut agat, ne ego praeposituram obtineam: mentiatur, quantum potest, quod ei plane staffetaliter, Gaszparich canonico scribente, est significatum, quod videlicet re nulla magis obligaturus sit episcopum et majorem canonicorum partem, quam tali obsequio; immo monebatur, ne scrupulosus sit in falsis etiam insinuandis, quod ob bonum commune et talia licerent, et illorum esset, quibus diceret, examinare, unde si tali via amotus fuero a praepositura, non is causa futurus, sed illi, qui asserenti fidem praestabunt. Justus Deus, post has Gaszparich litteras, ut confusas et indignas, confusus apparet et praecipue in noviluniis, ut nec domo exire valeat. Hanc autem epistolam, incaute a Popovich Viennae relictam in mensula, quidam presbyther descripsit mihique tradidit descriptam, quam tamen ad processum non exhibui, ne miser ille e dioecesi pellatur.

Rescriptum ergo ab episcopo mareschallo Batthyan est, quod nempe is in conscientia lectoratum mihi conferre nequeat, neque etiam pro praepositura me judicet, quia ego sub infami processu forem de crimine peculatus, de residuis, et negligentia frequentandi templi. Hocve ipsum mihi mareschallus iterum significat svadens, ut negotium processus hujus accomodem. Ego tum amicorum etiam svasu Viennam abeo, credebam enim, processum hunc fors ibi institutum, et praeterea, si res accomodanda est, facilius ibi accomodandam. Festo igitur sancti Bartholomei apostoli Zagrabia moveo, et die 2. Septembris Viennam appello. Ab aulae cancellario comite Leopoldo de Nadasd per jocum in ingressu, quid hic facio, interrogatus, cum credidisset, me jam in carceribus contabuisse, tum interrogavit et de his et de aliis, praecipue commissione Zagrabiensi, uti superius attactum. Quibus absolutis, ad mareschallum | accessi, qui, blande me excipiens, retulit singula verbo, quae antea litteris aperuerat. Et cum de actione sermo factus fuisset, egove respondissem, me potissimum hac de causa Viennam venisse, si actionem, de qua mihi ignotum, videre possem atque in eadem mihi providere, et si opus, respondere, vix haec dicerem, mareschallus subjungit: ergo actionem non habet. Me eam non vidisse, reposui, hactenus, et suae excellentiae litteris primo de illa cognovisse. Tum ille: heu et reginae plane aperui, doleo, quod ad has tricas me implicuerim; si haec omnia praevidere valuissem, de praepositura nullam unquam fecissem mentionem. Tum de litteris illis sibi capituli nomine scriptis me sciscitari incepit, num aliquando lecta sit epistola illa in capitulo, et qua ratione capituli sigillo signata. Lectam fuisse negavi, et, quae 16. Julii acciderant, retuli. Sigillum autem minus in sacristia non conservari, sed apud canonicorum aliquem, exposui, qui tali missiles epistolas, quietantias item summarum obsignat ad simplicem lectoris vel canonici cujuspiam ad se talium obsignandorum exmissionem. Obstupuit ad ista, et semet consiliarius Koller insinuavit, egove abire debui. Eodem vero die, quo ego Viennam, canonicus quoque Goymerecz in rectoratu collegii Croatici, Popovichium mutaturus, comparuit. Iste, uti apud Paxium hospitatus erat prope biennio, sic et complex Paxii praecipuus, immo quia palam inimicum se meum jactasset, rectoratum Viennensem promeruit, atque ita semet gessit, ut episcopi affectus obtinuerit, sitque archidiaconatu Urbocz propterea remuneratus Iste igitur, accepto meo Viennam adventu, Kollerium cum hostia, quam episcopus miserat, accedit, eique commendat negotium. Me pasquilli alicujus reum Viennae depraedicat, et propediem futuram actionem dicit. Crediderim, a consiliario Koller subinstructum fuisse, ut et hoc diceret, me sine facultate episcopi Viennam abiisse. Staffetaliter iste, me Viennae esse, perscribit episcopo, ut actio erigatur svadet et lamenta mittantur, quod sine sua facultate Viennam abiverim. Hoc post meum a Batthyanio abitum a Kollerio jam fuerat bene impressum mareschallo, quia is et in secundo ad se adventu istud mihi vel maxime objiciebat, quod sine facultate episcopi Viennam abiissem, cui reposui, nec moris esse petere, nec jura imponere, neque ab inimico et accusatore petenda esse consilia, et vel admisisset vel negasset facultatem episcopus: si admisisset, suspecta fuisset facultas, me nempe eo gratis ire et ad sumptus faciendos inutiles, si negasset, ergo defensae media praeclusa habuissem, et de hoc iterum accusare oportuisset. Ad principem ex clementia reginae patere cuivis accessum, meque plebeos plane in audientia reginae vidisse. Ad ista nil reposuit Batthyanius, neque de pasquillo mihi quidpiam fatus est.

Die autem 4.. procurantibus comite cancellario et domino barone a Kooh, audientiam apud reginam habui, et quidem, ut vocant, privatam. Cujus singularem plane expertus sum clementiam, quia in accessu illico me praevivit fando | quod praeposituram pro me asservet, jamque contulisset, nisi Batthyanius quaedam capituli nomine proposuisset et disponere vellet, ut gratus accidam, hinc et lectorem Putz semet expedivisse. Recordari se peroptime, quod Posonio occasione confiniarii tumultus ab eadem missus fuerim anno 1751., et, quod utilissime ibi fuerim, habere se testimonia comitis olim Erdoedy, Scherzzerii, Kheill et Kleffeldii; generalis quoque Petazzi, cum Viennae fuisset; sincere quod sibi zelum studiaque mea detexerit, pater item Kampmiller aliique. Altham similiter quod sibi sub initium Junii scripsisset, pro publicis status negotiis alium se non reperisse quam me magis aptum et idoneum. Et de eodem comite Altham sciscitata est, an Croatis placeat, et similia de eodem et sua conjuge, tum progressa est opinionem quaerere de causa tumultus rusticani, ut supra descriptum. Retulit mihi quoque, cancellarium Nadasd voluisse, ut Keglevich Zagrabiam mitteretur pro commissionis praeside, at se Althamium praeelegisse, quae omnia summae erant benevolentiae indicia. Post ista tandem, cum me ego primum clementiae regiae devovissem, reposuit iterum: nisi Batthyan mihi dixisset, quod sub infami processu sit, certus sit, quod jam promulgatus fuisset; cum autem scirem, episcopum ipsi esse inimicum, volo, ut processus iste terminetur, et si annis plane quinque decurrat, praeposituram non conferam, quoadusque terminatus non fuerit. Actis pro hac clementia gratiis, et me clementiae regiae ac protectioni devovens, in manus osculo abivi. Et cum ex aula recederem, obvio Goymereczio ad mareschallum proficiscenti, ut mihi audientiam impediret, quod an promiserit, ignoro, scio autem, displicuisse eidem, quod sine ejus praegustu audientiam habuerim. In valedictione enim oggessit mihi, quod sperasset, a me sibi revelandum, quando audientiam essem habiturus, hancve mei in se diffidentiam justam non videri. Caeterum postquam comiti cancellario et consiliario Patachich retulissem omnia, quae in audientia acta sunt, svasum mihi ab utroque, ut insiantiam porrigerem: quod cum de erecto processu contra me Majestati Suae relatum haberetur, cujus nihilominus ego nec actionem vidissem neque scirem, coram quo decurrat judice, ut talis quantocius absolvatur, juberet princeps, atque ut rationes a caeteris etiam in capitulo, uti Putz et Reess, tanquum exsecutoribus magnae defuncti olim cantoris Reess substantiae, exigantur. Hanc ad horum consilia dedi instantiam, statimque duo expedita mandata regia, utrumque ad Batthyan banum, quorum primo mandatur eidem, quod, cum ipse denunciator processus fuerit, videat, ut absolvatur quantocius, ita tamen, ut ego plene tam in exceptivis quam et merito audiar et appellationis beneficium habeam; altero: ut canonici Putz et Reess atque alii de gestis exsecutoralibus dent rationes. Submissaque haec ad banum mandata sunt summa illius displicentia.

Consiliarius Koller, qui me, identidem ad se accedentem, ut audiat tempus invenire non potuit, audita mox dicta mea in consilio instantia, ad prandium invitavit, quo, et Patachichio jubente, progressus sum lege ea, ut cautissimus sim, beneque observem singula. Humanissime ab eo suscipior | ac inter suarum occupationum enarrationes, ut indulgeam, quod ter accedentem audire non potuerit. Tum absoluto prandio, ad arcanius cubiculum me adduxit, ubi praemisit primo, quo erga me animo esset fueritque. Immo suam, vivente adhuc praeposito, fuisse intentionem et fixam cogitationem, ut praepositurae obtinerem beneficium, hinc etiam, ne competentem haberem Putz lectorem, recentius sua opera Belgradiensis episcopatus titulum eidem fuisse datum cum ea expressa conditione ab illo acceptata, ut ulteriora ab aula non deposcat, neque dicat, semet, qua episcopum his, quae actu haberet, subsistere non posse. Quod unice ex mei reflexione fecisset, observabat enim, illum bani, me cancellarii protectionem habere, consequenter et se utrique satisfacere studuisse, 2do. Banum ipsum hujus fuisse studii hacve de causa sincere mihi communicasse omnia, quae ad eum perscribebantur, et se non sine dolore observasse, quod audientiam eo inscio acceperim, neque ad eum post illam rediverim. Magis autem semet appraehensurum instantiam hanc meam, quod eo quasi autore res haec videatur exponi acta, atque, ut is videat, de ejusdem fine resolutum foret, ergo ne inquiebat: vel banus evocare debebit Viennam episcopum, capitulum et dominationem vestram, vel ipse deorsum descendere. Ex quo tandem discursu longiori deduxit, ad placandum banum necessarium esse, ut ego praemissae instantiae sincere pandam autorem, sive eum, qui mihi svasit eandem; dicebat enim, videri hoc necessarium ad comprobandam meam erga banum sinceritatem. Plurimaque rem in hanc fatus est. Cum vero animadvertissem, nil ex his procurari quam dissensiones intra cancellarium vel banum, aut vero ut mihi ipsemet inimicum facerem cancellarium, sustinui, solam et unicam fuisse necessitatem datae iastantiae, et sine cujuspiam dato consilio mihi aliud non occurrisse quam supplicare, ut talismodi ad aures Suae Majestatis delatus processus jussu quoque regio et legaliter absolveretur et procederet, et si ipsum dominum consiliarium Koller consuluissem, uti etiam in votis habui, si cum eo loqui poteram antea, me vix consilii aliud habere potuisse. Suus post haec sermo versus est: eccur saltem per unum pro memoria ad eum non recurri? Me iterum et in hoc excusantem cum audivisset, descendit ad alia narravitque, obrui se actorum commissionis Zagrabiensis revisione. Tum de Rauch, Raffay et Busan sciscitari incepit et dolere, quod viri tales causa totius tumultus esse videantur. Reposui, me quidem commissionis acta non vidisse, causam attamen eos tumultui dare nequivisse credere ex supra deductis rationibus. Subjunxit, an de his cum cancellario locutus fuerim; dixi: omnino. Tum reposuit: ego servire illis desidero, sed me magis movet servitium regium et honor bani; dicasteria omnia in ea sunt opinione, quod causa tumultus domini terrestres sint; potius cum pluribus quam cum aliquibus sentiam. Tandem, accepto vale, ab eodem discessi et ad Patachich eidem omnia retuli, cancellario autem nil de his dixi, ne sim jurgiorum occasio. Consiliarius Patachich, quid sibi postrema voluerint a Kollerio dicta, tum confidentius mihi aperuit, et, quae enata esset pro actis illis commissionis dissensio intra banum et cancellarium, recensuit.

Me Viennae existente, Zagrabiae continua consilia, metus enim gravissimus erat, nescio quorum. Ergo primo, episcopus ipse bis ad canonicorum descendit consistorium, cogitque sub indignatione perpetua canonicorum singulos ad semet subscribendum, quod epistola illa ad Batthyan banum scripta capitularis fuerit, et nomine totius scripta capituli. Cantor Adamus Ztepanich, uti mihi junctus sangvine, deprecatus subscriptionem est abiitque. Praepositus quoque Chasmensis Petrichevich, se contra conscientiam et Deum eo minus agere posse, edixit, quod, 16. Julii epistolam illam capitularem non fuisse, agnitum sit. Ejusdem sententiae fuit canonicus omnium senior et archidiaconus Goricensis Pogledich. Paxi, Reess et Malenich perarabant scrupulos salvari omnium, dum nil aliud opus est, quam recognoscere, capituli nomine scriptam fuisse, prouti in veritate fuerat. An autem talis actus capitularis sit vel non, hoc in jure videndum postea. Canonicus quoque Balthasar Petkovich, qui Bononia ex rectoratu diebus illis rediverat, ad subscribendum vocatus, subscribere renuit, quod nec prioribus praesens fuisset neque sciret, quid actum qualiterque sit, proinde nec subscribere posset. Furiebat ad haec episcopus, hortabantur ad subscribendum caeteri, satisque cum Malenich et Paxio verborum habuit, nec denique ad subscribendum disponi potuit nec subscripsit, non sine indignatione episcopi atque hujus in promotionibus neglectu et nunc in eum pari ac in me passione ac odio. Caeteri autem omnes subscripserunt, quantumvis nec, quid subscribant, sciverint. Paxi enim conceptum attulit, nec, ut relegatur, voluit episcopus, quod extremo Petkovichii summum erat argumentum, videlicet semet nunquam subscripturum, nisi sciat, quid subscribat. Reponebatur eidem, satis esse, quod referri audiat. At ille: si idem, est quod refertur, eccur ergo non legitur, quod subscribi praetenditur? Ad hanc Petkovichii dictionem mussitare et qui subscripserant ceperunt. At Paxius, satis esse, quod potior canonicorum pars subscripserit , reposuit, et episcopus abiit, sessioque est dissoluta. - Quantum a cantore Adamo Ztepanich intellexi, eodem, quod subscripserunt, scripto continebatur; et lectam fuisse in capitulo epistolam illam, ad banum datam, et esse canonice capitularem, immo singulum ex subscribentibus fuisse praesentem. Hinc dum idem cantor canonicum Joannem Koosz interrogasset, qua ratione subscripsit, cum occasione mortis praepositi nec Zagrabiae fuerit, neque,integro mense Julio, reposuit, episcopum et Paxium omnes decepisse.

Actionem etiam compilare oportuit, ne in mendacio banus remaneat. Malenich directionem suscipere secus noluit, antequam scripto non assecuraretur de lectoratu obtinendo et expensis omnibus, si eum convinci contingeret. Dedit hoc ei episcopus. Tum de procedendi actum methodo. Volebat episcopus, ut capitulum actores essent. Sed disponere nulla ratione eos ad hoc potuit, immo episcopus per scripturam suam evincere capitulum debuit, quod ex hac tota actione capitulo nihil damni sit emersurum. Episcopo actoratum accipere durum videbatur ob forum, quia judex esse non potuisset. Ergo, cujus consilio, nescio, canonicus Malenich fiscus constituitur, et fiscali nomine ad evitandam talionis poenam et expensas actionem format, data praevie ad episcopum instantia, in qua supplicat sibi judices designari, semetque in ea | subscribit instantia delegatum episcopi fiscalem. Episcopus in decreto, sive a Paxi sive a Malenich concepto, eum expressit fiscum dioecesanum, designatque pro praeside judicii Georgium Reess. Assessores ponit cathedralem Georgium Gaal, Kemlek Nicolaum Magdich, Varasdinensem Michaelem Szkerba, et canonicos Joannem Paxi, Andream Gradinszki, Antonium Popovich, item Jesuitam Antonium Werntle, et e Paulinis Gerardum Tomasich, e capitulo Chasmensi Georgium Jambrekovich; pro forma et mutos futuros postremos hos 4, priores vero totius factionis capita, exceptis Gaal et Szkerba. Atque ut legaliter procedant, inscribit. Die nona Septembris subscribitur actio, et per duos Chasmenses ad aedes meas clavigero assignatur.

Tum per cursorem haec omnia Goymereczio Viennam significata sunt, capitulum nempe recognovisse, epistolam ad banum scriptam capitularem esse singulosque subscripsisse. Item actionem (quamvis primo die 9. Septembris) erectam esse, atque ideo mihi nec credi posse, ac me ideo sine episcopi insinuatione Viennam profectum fuisse. Quarum rerum magnus per Viennam buccinator, eum protegente et adjuvante consiliario Koller, Geymerecz exstitit. Qui etiam ad me Viennam accessit mihique sua manu scriptam porrigit scarthecam, quod per Malenich qua fiscum ad erigendam pro 27. Septembris actionem evocer, sine ullis paribus aut legali methodo. Quem etiam ubi interrogassem, haberetne actionis paria, reposuit: non, sed istam, mihi nempe porrectam, semet schedam Zagrabia accepisse. Reposui: quomodo, si vestrae dominationis haec scriptura est, neque ab ullo mortalium subscripta, minus a judice vel notario? Confusus factus, nihil scivit, quod respondeat, at discessit illico. Utinam scartheca illa, Viennae a se scripta et mihi sine dato et subscriptione admanuata, mentitus non fuisset, semet adhuc Zagrabiae mihi existenti talem assignasse, fine enim alio, ut a se scriptam mihi det, concipere non possem. Eheu tanta etiam fuit Viennae inadvertentia, quod vel ex ipso dato, episcopi mendacia et passiones observare valentes, ea non observaverint.

Scripserat ille mense adhuc Julio, me inactionatum esse, et tamen nona primum Septembris atque post auditam meam Viennae moram actio scripta est. Testimonia illa quamprimo a capitulo Batthyanio submissa non sunt, sed ab episcopo, quem fratruelis sui locumtenentis testimonio erga me passionatum esse scivit, dubium habere potuit et habere debuisset petereque, ut capitulum talismodi submittat litteras, sicuti etiam primas submiserat. Sed haec dum facta non sunt, imperscrutabilia Dei judicia venerari oportet.

Ego 14. Septembris Vienna redditum orsus sum; Zagrabiae autem, ad enorme minimorum scandalum, magis vero illorum, qui rem intelligebant videbantque, ex una passione episcopi, qui lucerna et pastor esse deberet, talia proficisci, in canonicorum mensis nullus sermo alter quam in mei prostitutionem, nec re gaudebant alia quam lectione poenarum, quibus me afficiendum dicebant. Nemo erat, qui de probandis criminibus | fuisset solicitus, sed duntaxat de poenis, quibus excruciandus veniam. Malenich actionem ipsam in mensa tenebat et cuivis legendam dabat, numve sit in orbe terrarum homo, qui vel melius eam facere posset vel partes meas defendere, sciscitabatur, et praecipue ab advocatis, qui ista mihi ipsa retulere. Episcopus, ne advocatum habere possim, totus erat solicitus, hinc cuivis advocatorum, ad se venienti, et magnam bani offensam dicebat, si quispiam patrocinium causae hujus susciperet, et se illi perpetuo inimicaturum omnesque promotiones impediturum. Ladislaus nihilominus Lukauszki, quo magis tanquam fiscalis episcopi, turpe episcopi odium et passionem cognoscebat damnabatque intrinsecus, quamvis ejusdem episcopi fiscalis, et, ab illo requisitus ad impediendos advocatos caeteros, fratrem meum Christophorum clam ad se accersiri facit, eidemque praemissa detegit svadetque, ut in mei absentia et vix conscio talium, ne per contumaciam convincar, quod episcopus, Paxi et Malenich unice praestolarentur, de procuratore foret solicitus, et quia nemo assumpturus crederetur sine locumtenentis mandato, svadet, ut ad locumtenentem per instantiam recurreret, quatenus mandaret procuratoribus, ut, quoadusque de aliquo ex Hungaria procuratore provideatur, isti croatici suscipere possint et debeant. Atque hoc ad eludendum illud episcopi dictum, banum Batthyaniosque offendendos, qui quispiam advocatorum Croatiae causam illam susciperet. Jurabat, si episcopi fiscalis non esset, quod causam hanc ipse statim susciperet. Praeterea semet jam cum secretario locumtenentis locutum fuisse, et medio comitissae, mihi affectae, locumtenentem ad extradandum tale mandatum dispositum esse. Et comitissam indigne ferre totum istud institutum, indignius illud episcopi desiderium, ut nec defendere cuivis me liceat. Haerebat frater meus dubiusque haesit, an credere debeat Lukauszkio, quem, ut episcopi fiscalem, suspectum habuit; ut talia proferentem, credebat amicum. Metuebatque, ne negando mandatum locumtenens rem exasperet. Accedere attamen potiores advocatorum non neglexit, a quibus confirmatus est in episcopi desiderio. Ergo et ad Plovanich, secretarium locumtenentis, accedit, quasi, quid facere debeat, petiturus consilium. Svadet iste, petendum mandatum, spondetque illico expediendum. Benedictus Krajachich a Lukauszkio, affine suo, ad defendendam causam animatus jam fuerat, modo exstet locumtenentis mandatum.

Dum praemissa agerentur, die 24. Septembris a sancto Joanne in Selina, ubi apud parochum Nicolaum Dumbovich, sub me olim Viennae alumnum, pernoctatus sum, et habito de Marcha, nescio quomodo occurrente, sermone fors, cujus tamen non recordor, dixerim, spem non esse, ut unitis restituatur, cum schismatici Rasciani Viennae protegantur; postea idem parochus ad se divertenti canonico Josepho Galliuff nescio quae dixerit, iste autem canonicus, episcopo adulari volens et de ejus participare gratiis, quemadmodum etiam ideo archidiaconus Kemlek factus fuisset, retulit, reginam male erga religionem Christianam affectam esse, adeoque favere schismaticis, ut, si ipsi cathedralem quoque basilicam cuperent, hanc eisdem extradaret. Rem hanc episcopus Viennam submiserit scripseritque, quia postea sub mandato episcopali, de quo infra et sequenti anno, idem parochus non ad puritatem sed conscientiae suae turpitudinem de hoc, quin confrontari mecum permissus sit, testatus est false, temerarie et perjure, quia neque de hoc cum eodem locutus sum neque ille de processu quidpiam mihi | retulit. Habeat ingratus praestitorum a me sibi beneficiorum Deum vindicem, quia omnipotens dixit: mihi vindictam ego retribuam. Sed hoc omisso et ad propositum redeundo, a Selina ergo Zagrabiam eundo, obvium habeo comitem Joannem Patachich, quia Zagrabia eo die moverat, ab hoc ultra semialteram collocutus sum horam, atque ab eodem tam de actionalibus primo edoctus sum criminibus quam et supradescriptis circumstantiis, passioneque illa plus quam judaica, ut majorem temporis partem in eo, quid fieri expediat, consumpserimus. Videbatur illi, ut rediremus Zagrabiam, sed, perpensa, quam ipse expertus fuerat testisque oculatus, invidia episcopi et canonicorum, metus erat, ne pro meo qua abbatis despectu, populi totius scandalo et sui prostitutione, Judaeorum instar violentas injicerent manus, pro qua re satisfactionis obtinendae spes nulla esset. Ego ternam de canonico jure requiri citationem dicebam, et ad 2. usque terminum etsi salvi conductus mandato violentiis talibus occurri posse censebam, et hujus, fateor, opinionis fueram. At bonus prudensque comes (cui Deus centuplum retribuat et, ut ei praestita beneficia gratificari possim, clementissime indulgeat) ab hac me removit opinione. 1mo. Me sperare non debere, ut tam passionati agant legaliter. 2do. Semet observasse, nil magis eos gaudere, quam ut ex contumacia ferant judicium. Quo lato, res meas dissipabunt nunquam rehabendas, novum ponent canonicum difficilius ejiciendum, et me in via novi constituto semper difficilius acturum multiplicaturumque processus, atque antea moriturum quam terminaturum. Igitur cum ad quaerendum protonotarium tempus termini proximum locum non svasisset, comes se mecum Zagrabiam ire offert, assumere plenipotentiam non recusat (quia ob episcopi offensam nemo Zagrabiae eam suscepturus fuisset) et disponere pro hoc termino omnia. Pergimus ergo Zagrabiam uterque. Ego in praedio meo supra Szeczvete, quod tunc tenui, Bresztje vocato, emaneo et pernocto. Comes Zagrabiam progressus est, accersitoque fratre meo Christophoro, eundem de cura procuratoris admonet, prouti et caeteris, quae ei nuntiaveram, tum cantorem avunculum meum adit rogatque, assumendam plenipotentiam, quam is metu episcopi deprecabatur, postremo tamen, postquam intellexisset, comitem etiam sibi futurum socium, eam suscipit. Ad lectorem dein capituli Chasmensis Georgium Kovachevich progressus est rogatque, sibi dari e capitulo duos pro excipienda quadam fassione. Missi sunt Georgius Berkovich custos et Franciscus Mihanovich succentor, qui, quo ducerentur, ignorabant. Hos sequenti die ad Szeszvete adduxit comes ipse, coram quibus ego in plenipotentiarios meos | cantorem Adamum Ztepanich et comitem Joannem Patachich fassus sum, illique cum comite rediverunt Zagrabiam, ego vero Varasdinum profectus sum et redivi.

Interea frater meus de procuratore fuit solicitus, et postquam nemo accipere voluisset, facta instantia ad locumtenentem pro mandato recurrit, qui illud statim expedivit et Krajachich vigore illius suscepit causam. Comparueruntque ad terminum, comes qua plenipotentiarius fassus procuratorem Benedictum Krajachich ac alios. Qui Krajachich quia semet comparere cum mandato expressisset, ut tale exhibeat, voluerunt. Dein et instantiam, quam in fine quoque ehibuit. Et quia strictissime criminalem adornasset sacerdos actor petitionem, ad personaliter comparendum et adstandum urgebat, sed Krajachich nil reposuit aliud, quam sic comparere debere reum, prout citatur, ad adstandum personaliter nec in actione nec in citatoriis fuisse me citatum, proinde me nec obligari. Malenich, id subintelligi debere, diffusius et verbosius scribebat, provocando ad judicem, quod et is hoc intellexerit, nec obesse, quod non expresserit, quia hoc casu et per errorem accidisset. Krajachich replicuit: inhaeret legi. Definitumque est, rejici terminum ad 12. Novembris, et me ad personaliter adstandum obligari.

Paxi, errorem hunc Malenichii observans, prouti etiam comitis locumtenentis mandatum, item comitis Patachich plenipotentiam, dicere statim incepit, semet in hac re nil habere velle, remque, uti praeconceperant, firmam non esse, quia, si desperata causa mea esset, comites patrocinia hujus non susciperent. Credibilius et episcopo locutus fuerit, qui Lukauszkium, ut fiscalem suum, vocat et consulit. Iste, adstante Paxio, actionem pessime formatam esse, edicit, quia, cum fiscus procederet, vel in rumore vel fama vel probis, quas in paribus transmittere et adnectere debuisset, fundare actionem debebat; interrogavitque, quas et quales haberent probas. Tacuere ambo. Tum ille: viderent, ne hoc ipsum occasio suae promotionis sit. Paxi audita a Lukauszkio pluribus dixit et plane in capitulo proposuit. Malenich, in ea se fide fuisse, asseruit, quod crimina dicentes probas illi sint suppeditaturi, et semet semper recursum habiturum ad capitulum. Gradinszki ad caeterorum risum mirari incepit, quod fiscus probare deberet quidpiam, voluitque, ideo privilegiatum dici, quia probare nunquam deberet, sed alter diluere, et, si non dilueret, pro convicto haberi. Videbatur ejusdem opinionis esset Reess, Paxi contrarium sustinuit, svasitque, ne capitulum ulla ratione hac de re vel scire velit, constitutumque ut, nemo de re hac vel sermonem faciat, et ob lectionem actionis, quam Malenich legendam dabat, plane cum Paxio in contentiones venerunt. Suspicabatur Malenich, Paxium lectoratum ambire, et his viis episcopum, aliunde cujusvis minutae alium et instabilem, a se amovere adniti; hinc solicitudo Malenichii. Accedit episcopum, sed et iste, ut videat capitulum, respondebat. Capitulum nil se scire velle, reponebat. Malenich, et pro lectoratu et probis solicitus, nedum privatis sed in consistorio plane publico palam edixit, semet extricaturum, quia, si probae illi suppeditatae | non fuerint et promissorum damnetur, lineis aliquot terminaturus esset processum. Dicet enim: crimina de peculatu et residuis accusavit Paxi, de sodomia Delinich, de famoso libello Reess. Erga assecurationem et jussa, talia totamque proditurus esset historiam. Induci enim nulla ratione, quod velit. Paxi ista metuens, placandum esse Malenichium censebat, cogitandumque, qua ratione et de probis prospici valeat. Delinich abbatialem crucem auream defuncti Adami Chegetek eidem obtulit. Ac ut semet eliberet, Bononiam pro rectore mitti petiit, presbythero quodam seminarii clavigero a se instructo, qua ratione, si opus fuerit, Malenichio succurret, quod etiam qualiter praestitit, anno sequenti dicetur.

Episcopus autem verba illa Lukauszkii cordi accipiens, actione hac beneficium mihi potius conferendum, dummodo isto priver, curam et solicitudinem adhibuit. Quare vel positiva sua malitia, vel de aliorum etiam consilio, quod judicet omnipotens, postquam a fratre suo canonico Nicolao Thauszy falso et perjure intellexisset, me res omnes meas e domo movisse et noctu eduxisse, quin ad indagandam rei veritatem in domum misisset visum aspectumque, aut saltem portarum vigiles examinasset desuper, hoc uno perjuro fratris sui habito testimonio, monialium praeterea dicentium, quod in meridionali domo mea, quam frater meus Christophorus incolebat, lumen noctu vidissent, quodve ego personaliter juri me non stiterim, Viennam perscribere ad Goymerecz, Koller et Batthyan banum non exhorruit, me ab orthodoxa fide apostatasse atque in Prussiam profugisse, sparso eatenus etiam per totum regnum rumore, ut canonicus Galliuff sorori meae Annae et affini Hadrovich haec ipsa jurando affirmaret, tanquam ab episcopo audita, dicens: me ut theologum bonum multa contra fidem ex vindicta scripturum, et post Lutherum haud talem fuisse fidei inimicum, ut ego futurus sum. Quod caeteri etiam in capitulo dicebant. Fateor, tot inter persecutiones atque injurias nulla mihi gravior accidit ista, ac si per eorum malitiam de anima plane mea vindictam accipere debuissem. Sed erant haec illorum vota, ut videlicet non solum beneficiis ecclesiasticis me spoliarent, honore etiam, sed aeterna plane salute per defectum a vera et orthodoxa fide, aut fors declarabant, quid illi similibus in circumstantiis fecissent. Occasionem porro perjurio illi canonici Thauszy praebuere res Kukuljevichianae, quae ab anno 1751., morte videlicet canonici Wolffgangi Kukuljevich, apud me fuere in deposito, et fato quodam illo ipso die, quo comparitio adornabatur, parochus in Mihovljan Joannes Kukuljevich pro rebus eisdem intra legatarios dividendis submiserat. Has quia educi canonicus Thauszy vidisset, fratri episcopo sub juramento retulit, meas me subduxisse, nocte illa domi fuisse, omnia abduxisse, quod et moniales ex luminis visu confirmavere. Mentiti omnes.

Scripsit 2do. Calumnias illas superius descriptas, quas ego contra reginae zelum dixissem coram parocho illo in Selina, relatas episcopo a canonico Galliuff, quas nihilominus nec somniavi. 3to. Canonicos Putz et Reess laude et commendatione (rationes) sui exsecutoratus cantoris olim Georgii Reess dedisse, uti et caeteros, quod aperte falsum est, quia nec hodie dedissent. Tandem advocatum illum meum Benedictum Krajachich seducere procuravit, qui, postquam mei suscepisset patrocinium, apud episcopum fuit continuus, quin episcopus nato interea eidem filio semet patrinum obtulit prolemque ejus e baptismo levavit. Habuit Krajachich Verocensis oppidi quandam causam Viennae promovendam. Viennam proficientem episcopus litteris suis comitatus est ad Koller et banum, securumque reddiderat de triumpho contra baronem Marcum Pejachevich. Promiserat quoque episcopo Krajachich, se ad 12. Novembris Vienna non rediturum, prouti nec rediit, quo ex promisso spes erat episcopo, me omni destituendum advocato. Haec Zagrabiae Octobri mense acta sunt.

Ego post fassos in Szeszvete plenipotentiarios Varasdinum concessi et in domibus comitis Patachich hospitatus sum. Atque illico ad supplicandum Suae Majestati pro oportunis remediis me accinxi, utve memoriale evadat fortius, ad diluenda omnia et singula actionata merita, cum reflexionibus etiam, quas exceptivas vocant, manus apposui, fratremque meum Christophorum Zagrabia evocavi pro describendo, vastumque absolvi ad diem 12. Octobris opus. Dumque finissem, accidit, Benedictum Krajachich cum Veröcensi quodam curru postali devehi, quem frater meus observans, ipsum esse, refert. Ego cum eodem constitui cupiens et de circumstantiis informari, nesciens, illum cum episcopo consentiri et spirituali cognatione semet conjunxisse atque amicos, ut olim Herodes cum Pilato, effectos, ad me vocandum exmisi illico. Qui etiam comparuit, narrans, Viennam sibi iter esse. Ego labores illi meos communicans, aperui, me hos Viennam missurum. Ille semet deferre velle obtulit, quia noctu diuque progressurus esset et nocte 14. diem Octobris semet Viennae futurum dicebat, nec opus esse, ut me expensis postalibus onerem. Reposui, missiles me necdum scripsisse epistolas, quas praestolari se non posse dicebat. At ille, me ista dare posse, quae ille domino Skerlecz Petro, comitis cancellarii secretario, admanuaret ab illo interim videnda, corrigenda et sub manu, si judicaverit, communicanda, quoadusque per postam meae deferantur epistolae. Skerleczium meum esse amicum sciens, dedi eidem omnia, exceptis epistolis, quas eo scripsi die et per postam ordinariam exmisi, enormiter in Krajachichii fide deceptus.

Destinaveram, Petovium ad patres Dominicanos concedere, ibidemque dominus parochus in Mihovljan Joannes Kukuljevich pro me hospitium procuraverat. At quia comitissa vidua Alexandro-Keglevichiana, nata Theodora Petazzi, pro me resciverat, provisorem suum cum equis ad me mittit rogatque, ut ad bona sua Reka atque ad se venire vellem. Itaque 13. Octobris ad praefata bona Reka et praedictam concessi comitissam, ibidemque ad diem 11. Novembris moratus sum ejusdemque favores expertus. Cui Deus retribuat.

Krajachich autem Viennam appellens, non, sicuti promiserat, domino Petro Skerlecz scripta illa mea tradidit, sed, episcopo favere volens, ad Koller profectus est, atque ab eodem de me interrogatus, me Varasdini esse reposuit, scriptaque illa eidem legenda exhibuit. Animadvertens is, et sibi et bano periculum esse, quia fors apostasiam illam a fide meam augustissimae relatam scivit, proditurumque vidit mendacium, si deductiones illae meae prouti et instantia ad reginam pervenerint, Krajachichium rogavit, ne cancellario aut ejus secretario meae illae repraesentationes darentur. Hinc et eas apud se retinuit, agens omnia, ut praepositi fieret resolutio. Quem in finem et ad Kooh, | banum, comitem item Altham accessit. Personalem quoque regni Hungariae dominum Fekette animavit, ut in suo ad reginam accessu lectorem Putz pro praepositura commendaret sibique necti sangvine diceret, hac ut ratione vacantia illa reginae in memoriam revocaretur et obtineri posset resolutio. Ad vota cessere omnia. Itaque regina die 16. Octobris in praepositum Zagrabiensem nominat Stephanum Putz, lectorem hactenus. Appulere Viennam eodem die meae missiles epistolae, ex quibus cognoscebatur, me per Krajachich repraesentationes submisisse, quas ille non dederat. Ergo quaesitus Krajachich jussusque repraesentationes dare, quas a Kollerio die 18. Octobris primum rehabuit et tradidit, ad quem erant ordinatae. Interrogatus, cur easdem illico non dedisset, reposuit: sibi visas fuisse graviores, et corrigendas credidisse. Repraehensus attamen a comite cancellario, quod ad eum haec non pertinuerint, videre debebat, qui scripsit. Relatum accepi et credo perfacile, si eam repraesentationem accepisset cancellarius, quod resolutio praepositi secuta non fuisset. Illae attamen repraesentationes nova iterum procurarunt mandata, ut legaliter agant, et tam in exceptivis quam et ipso merito plene audiar, transmissioque non negetur adsuper revisorium.

Eodem die, quo Putz Viennae in praepositum est resolutus, die nempe 16. Octobris, Zagrabiae Nicolaus Magdich, canonicus Zagrabiensis et archidiaconus Kemlek, homo capax sed vitae inordinatissimae [. . . . . vitiorumque tantorum, ut fama erat Toliko se samo moglo razabrati, jer je crnijom tintom prekrižano. . . . . . . . ], obiit. Episcopus ejus loco Andream Gradinszki archidiaconum dixit, canonicum autem Antonium Milos parochum Nedelicensem. Sed Gradinszki archidiaconatu potitus non est nec ad eundem installatus, erat enim in colligenda Siscii, cum resolveretur, decima, ubi febre correptus et Zagrabiam ductus die 22. Octobris inexspectata morte decessit. Fuit homo rudis et simplex, fortunam suam admirari et depraedicare satis nescius, quod ad canonicatum pervenerit, quia casista tantum Zagrabiensis, dein Graecii theologus duorum annorum pro augendo numero fuerat. Parochus in Martianecz, dein sub Kalnik, demum Crisii, ubi Balthasaris Magdalenich aucupatus favores et episcopo Braniug pro scientiarum compendio depictus et in concionibus Paulo vel Chrisostomo comparatus, ab eodem ad canonicatum promotus exstitit. Sed nec concionator vel ultimis comparandus, minus doctus, vel in aliquo genere qua canonicus apparuit, quin temerarius et rudis. Praepositi tamen Sinersperg gratias habuit, cum ipse talibus semper addictus exstiterit et vel nomen doctrinae exhorruerit, ut ab eo plane exsecutor substantiae suae et voluntati ultimae fuerit constitutus. Hujus ergo morte vacabant iterum beneficia. Supervenit quoque resolutio regia de nominato in praepositum lectore Putz. Dici nequit, quod qualeve gaudium fuit episcopo et ei adhaerentibus. Et excessivum plane fuisset, nisi funera praemissorum duorum canonicorum turbassent gaudia. Cum enim uterque illorum pro cojudicibus contra me dati fuissent et ex adhaerentibus episcopo, Reess custos, Dei hanc esse poenam dicebat, et grave exemplum, et quid, si et caeteri ita demoriantur uti praemissi, quia nec sibi praesentes. Ad stultitiam hi sui metus sunt habiti. Interim lectoratum et sperabat Paxi | et Malenich praetendebat, timensque, superaturum Paxium, dicebat palam, se, si lector non fuerit, omnia proditurum. Episcopus quoque haesit dubius, et in plures dies promotionum martyres traxit. Consiliarius autem Koller, qui Putzii promotionem suam esse volebat, banus item Batthyan non solum efficacissime quemdam e dioecesi Segniensi presbytherum et parochum in Brin, Gerlechich cognominatum, atque Flumine fratrem pro capitaneo habentem, alium autem in confiniis banalibus aeque capitaneum et locumtenentis Adamo Batthyan adjutantium, ut vocant, sed cum episcopo Segniensi dissentientem, commendant, verum promotionem hujus ad canonicatum Zagrabiensem ob exantlatos tot labores in promovendo Putz exigunt. Quod episcopo servitia remereri ignorante gravissimum accidit, eo vel maxime, quia canonico et custodi Reess promiserat, parochum Petrovinensem Mathiam Reess in locum praepositi successurum, obligandusque qua judicii praeses videbatur. Ergo opera eorum, vacantia nempe beneficia ambientium, concitat capitulum, ut Gerlechichio inimicaretur, neque, cum postularet, vel nominandum admitteret, et vel maxime ob conciones ac nullum hactenus praestitum in dioecesi servitium. Quo ei promisso existente, respondet rescribitque commendatoribus, se esse pronissimum ad exsequendas eorundem voluntates, et, quia capitulo postulatio competeret, neque in lites cum fratribus suis descendere vellet, dignarentur ipsi cum capitulo agere, ut Gerlechichium postulent atque caeteris candidatis adjungant, ipse quod illum illico resoluturus sit; hinc etiam in hujus suae voluntatis et promptitudinis signum unam pro eodem Gerlechich canonicatus vacantiam servare detinereque quod velit, quoadusque postulatio capituli fuerit. Boni illi Viennae viri et Gerlechichii commendatores, morem capituli et patriae ignorantes, mirari non sufficio, quod fraudes has non adverterint. Poterat enim episcopus nuntiare capitulo ac sese interponere, quin precibus illorum opus fuisset, sed quia haec omnia culina erant episcopi, qui jam a Koller et Batthyanio, quod voluit, habuit, ideo potius de obligando Ressio, tanquam in causa mea futuro necessario, cogitabat.

Quia autem inconstantiam sciebat Ressii metuebatque, si agnatum suum Mathiam Reess in locum Andreae Gradinszki denominasset canonicum, quod futurus non sit, qui Gerlechichio resistat, eapropter quia Ressio cognatum suum in praepositi locum successurum promisisset, hac circumventione erga custodem medio Paxii usus est, (qui Paxi pro more suo a custode emi canonicatum illum a se volebat, quod et obtinuit, nam defuncti Magdich in Nova villa alodium Ressius postea, tanquam Magdichianus exsecutor, cum vinea insuper una, donavit fine protegendi apud episcopum cognati sui Mathiae et callide amovendi Gerlechichii, eludendique, uti accidit, bani et Kollerii), quod, cum vacantiam praepositi adimplere non intendat, hac occasione atque in locum Gradinszki eum consolari nequeat. Ressio hoc displicuit ob episcopi volubilitatem, tolerandum tamen erat et praedescripta modalitate Paxius obligandus.

Promulgat ergo tandem in promovendis suas intentiones episcopus, et canonicum Malenich juxta praevie promissa atque ob resignatam obligatoriam episcopi et debiti sui apud Malenich passivi, (quod ab iis, qui eam viderunt legeruntque habeo, immo ex praefecto episcopi, cui restituta est) eum capituli lectorem nominat. Josephum Galliuff, tanquam contra me mentitum in supradescripto negotio, archidiaconum Kemlek dicit, fratrem suum Nicolaum Thauszy, perjurum etiam contra me, archidiaconum Vasca, canonicum vero parochum in Mihovljan Joannem Kukuljevich. Domus Magdichii praepositurae vicinas Gaszparichio, Malenichii Delinichio confert palamque facit, nullum meritum apud se esse quam hostem mei se palam profitentium. |

Promoti hi ad episcopi vota ab optione praedii canonicalis me amovendum volebant neque optionem praedii admittere, sed canonici alii id impediri non posse sustinuerunt, passionem animadvertentes. Itaque Magdichii praedium accepit Gaali, hujus ego, praedium videlicet Boromgay. Canonicus Malenich commendans erat Dubicensis. Pro officio hoc proponuntur bano Balthasar Petkovich, Antonius Zdenchay et cathedralis Georgius Gaal. Sed canonicus Thauszy ad comitem Altham recurrit, banum item, et antequam vel candidatos accepisset a capitulo, praefatum canonicum Thauszy pro commendante Dubicensi banus resolvit. Quod episcopo insinuans suprafatum Gerlechich iterum episcopo pro canonicatu commendat, scribens una capitulo, ut eundem proponeret neque eidem adversaretur. Episcopus vocat ad se capitulum agitque de modo rescribendi bano Batthyanio, concluditurve respondendum bano: quod cum is in dioecesi hac non serviverit neque ob dialectum aliam lingvae Croaticae concionari valeret, capitulum in moderna circumstantia proponere praefatum Gerlechich non posset, parochiam tamen eidem collaturum, ex qua dein ad canonicatum assumi poterit. Episcopus semet excusavit, ut antea, et, ut voluntatis capitulo adimplendae occasionem praebeat, semet ex collatura parochiae capitularis Petrovina vocatae ad canonicatum hac occasione promovere velle parochum, ut praefatus Gerlechich succedere valeat, ob respectum suae banalis excellentiae, taliterque et in dioecesi servire, et lingvam condiscere, ut obstaculum ad canonicatum non habeat. Itaque episcopus Mathiam Reess in canonicum resolvit. Videbatur contentari banus, et ad finem anni hujus Gerlechichium Zagrabiam mittit pro accipienda parochia. Sed ille ab amicis suis et praecipue a fratre, locumtenentis adjutantio, item a locumtenente ipso de episcopi inconstantia edoctus, ut, quod agat, videat, admonetur. Itaque dum ad episcopum accessisset, de obtinendis dimissoriis admonetur. Respondit ille, per beneficii curati consecutionem de canonico jure jam ingremiatum esse neque opus esse, dimissoriis aliis. Cui episcopus (uti ipsemet Gerlechich, dum me visitasset et consilium, quid facere debeat, rogasset, mihi aperuit) reposuit: Quid mihi cum jure canonico, hoc apud nos non viget, neque hic cum eo prodeat, quia canonici de jure audire nolunt. Obstupuit ad ista Gerlechich. Dein canonicos visitans, de iisdem dimissoriis sibi dici cum admiratione audivit. Mansit diutius Zagrabiae et assecurari voluit de canonicatu, sed episcopus nil aliud quam dimissorias in ore habuit. Canonici autem respondebant, nil ad eos pertinere canonicatus, aut: melius esse parochum quam canonicum. Hinc multa audiens et observans, elusum fuisse banum, animadvertit, consequenter et se eludendum facilius. Discessit ergo ad parochiam dioecesimque suam Segniensem cum declaratione, quod melius beneficium pro tenuiori sibi relinquere durum sit, atque ad dioecesim talem venire, in qua canonica jura exosa esse ex ore episcopi audivit. Interim, ut promotus ad canonicatum Reess beneficio illo gaudere possit et conjunctum tenere, anno integro successor ad parochiam datus non est, praetextu eo, quod fors Gerlechich cum dimissoriis sit venturus.

Dies 12. Novembris, termini videlicet mei, appropinquabat, ad quam iterum citatus fueram. Die 11. ex Reka abii, ubi existens praedescriptas promotiones intellexi, et, reflectens me ad verba reginae mihi dicta nec per alium nunciata, cognovi, nec verbum regium verbum sanctum esse neque plus praestari debere fidei regibus quam et hominibus caeteris. Cognovi item, quo malitia hominum pertingere possit et quam sit potens invidia. Ingemui, dum cognovi, nos Deum habere vindicem, dum talibus nos castigavit pastoribus. Misertus demum tot sacerdotum sum animabus, quae Christi quotidiano corpore et sangvine ad vindictam ac invidiam saginantur, oblitae legis et charitatis, coecae ad doctrinas, quas depraedicant aliis et didicerunt. Eheu si restitutio mortales obligat, qua ratione restituent occisores isti famam mihi, sacerdotio et sibi ipsis ablatam, qua damna per spoliatum me beneficio mihi, sangvine junctis, pauperibus, toti denique patriae, qui reditus beneficii illius ad ejus utilitatem convertendos volui per utilium posteritati librorum typum. Ego autem reminisci coepi et tantorum virorum, qui similia passi sunt, ut Hieronymi, Athanasii, quin Salvatoris ipsius, quem invidia pontificum et sacerdotum interemit, occurritque mihi 1731. annus, quo ut adolescens olim in vocatione fluctuabam status, ecclesiasticumve praelegi et amplexus sum ideo, quod in somnio repraesentatum habuissem, me in ecclesiastica veste martyrium subiisse, mihique durissimis et acutissimis vertebris aures perforatas exstitisse, unde quia sequellam crucis tutissimam salutis et laudandi in aeternum Dei viam didicissem, et Christum Zebedaei dixisse filiis: potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum?, in his meme firmavi et ecclesiasticus clericus remansi. Occurrit mihi etiam 1733. die 16. Julii ex gravissima et desperata infirmitate repentina et instantanea curatio, quam miraculosam et medici Viennenses fatebantur et reliqui omnes, qui viderant, ipsaeque svadebant circumstantiae. Homo enim quidam ac, ut dicebat, peregrinus specie visendi collegii appulerat vidensque cursitantes et solicitos omnes, quid esset, interrogavit. Repositum eidem, agonizantem unum, is ego eram, esse, subintransque, medicinas illas nil me juvare et rejiciendas fatus est, meque victurum medico curante, domino Karaffa videlicet, diutius. Tum allatis eidem instruments a chirurgo, venam quandam capitis aperuit et emplastrum quodpiam scripsit. Tum a praesente collegii rectore Nicolao Petrichevich, ut reverteretur, rogatus, reposuit, credere semet me restituendum. Abiit, neque postea visus vel inventus est, tametsi diligentissime de eo fuisset inquisitum, ut mercedem acciperet. Ab ejus porro abitu ego restitutus integre, ut surgerem plane et medicus admiraretur, miraculumve esse depraedicaret. Scis autem, domine Deus, quod non mentiar neque fingam, sed mirabilia enarrem tua, ut fors aliquando lectura posteritas te omnipotentem in mirabilibus tuis collaudet et benedicat tibi, confirmeturque in fide tua, mihi in agone, ut adstantibus apparebat, existenti repraesentatum in phantasia fuisse copiosissimam populi turbam, Deum laudantem et per merita Christi diversas orantem gratias; in elevatiori porro loco crucifixi exstitisse imaginem atque paulo infra beatae virginis Mariae, atque hanc pro me et quadam foemina oravisse, quod ad manifestandam Dei gloriam utriusque vita foret utilis. Ad quae, quia ego altius suspirassem, videbatur adstantibus me mori. At post haec adstantem mihi patrem e societate Jesu, Ludovicum Debiel, agnosco et aloquor illico, scisciturque, quod et quale festum ageretur. Mirabatur ille, ultimaque agonizantis esse deliria dixit. At ego de festivitate mihi edicenda eundem urgeo, videt vocem firmam sanique hominis, ergo orantes caeteros exesse jubet, si fors confiteri vellem. Abeuntibus aliis, num fors repetere confessionem vellem, interrogat.

At me de festo interrogante, et, quae mihi repraesentabantur in phatasmate, referente, reposuit, festum beatae virginis Mariae scapularis celebrari. Ipse vero Deo vota dedit et sancti Francisci Xaverii reliquiam attulit. Tum ego in extremam phrenesim abripior, ex qua liberatus non sum. 4ta matutina pater abiit, atque cum tota schola ad aram sancti Xaverii sacrificium Deo obtulit pro felici exitu. Quo ad aras operante, homo ille supradescriptus adfuit et me sanavit, ut altero statim die patrem Debiel in collegio visitaverim. Haec occurrebant mihi et in tantis persecutionibus prae oculis erant, prouti etiam divi Thomae Aquinatis doctrina, figulum ex eodem luto vas unum facere in honorem et aliud in contumeliam, quin ulla luto sit injuria, eapropter cum ego Dei sim creatura Deusve justissimus sit, qui injuriam mihi facere nequit, quive evangelicum illum coecum, cujus nec parentes peccaverant neque ipse, coecum ideo esse voluit, ut manifestentur in eo opera Dei, Joseph item Aegyptium esto innocentem durissimos perpeti carceres, pluresque alios, quibuscum peccator ego nulla ratione sum comparandus. Augustinum quoque imitatus, cum ex sacris paginis solatia quaererem, in eam psalmi identidem offendi sententiam: Intellectum tibi dabo et instruam te in via hac, qua gradieris, firmabo super te oculos meos, atque ad eam: Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. Hinc Deo memet resignans, ut adimpleretur in me voluntas sua rogans, et sacrificium Deo acceptum. His vixi confortatusque sum, esseque mendaces filios hominum adinveni.

Zagrabiam ergo die 12. Novembris circa horam undecimam diei adveni, neque enim antea ob lutum aliasque incommoditates pertingere valui. A prandiis comparui non sine judicum tristitia, qui, adventu meo consternati, nihil minus quam hunc adventum praestolabantur. Jamque Malenich confecerat ex contumacia sententiam, ut, quia ego comparuissem et ipsi mecum exesse deberent, ignoraverint omnes, quid factu opus. Hinc Rees sub praetextu quorundam Malenichio dicendorum eundem avocat doceturque ab eodem, ut in crastinum rejiceretur, quod Paxi non sine difficultate adscripsit. Quia porro ex assessoribus duo supra memorati decessissent, eorundem loco Antonius Zdenchay subintravit. Krajachich quoque, qui priori termino pro me comparuerat, Viennae emansit, alter nemo assumere voluit, jam enim quod praepositura collata fuisset, ac episcopus offendendum se et Batthyan depraedicaret, egove praeviderem ipse, in aeternum inimicaturum tali, qui causae meae patronus esset, episcopum, quandoquidem nec sufferet canonicos, qui vel indifferenter pro me loquebantur, et indignaretur Patachichio et comitissae Keglevichianae, quod erga me, non dicam christiani, sed humani fuerint. Ne infelicitate mea quempiam miserum faciam, hoc et subsequis terminis fratrem meum Christophorum adhibui, qui allegationes a me factas processui inserebat. Hocve termino quaestio tantum erat de foro, in favorem quidem lata ab actore et judice. Quia attamen observassent, quae subversentur difficultates, maledicebant palam episcopo et praepositurae et adeo segniter agebant, ut sepelire plane rem totam videre velle apparerent. Me vero rem urgente, ad 11. Januarii anni sequentis dilatus est terminus. Proinde quae in hoc merito fuere acta, sequentes dabunt anni, lectorve inde metiatur et petet, obstupescetque, judaicum revixisse odium. De ipsa actione et actionalibus meritis loqui hic deberem, sed dicturus in fine atque anno sequenti, ne repetere plura oporteat. Quale autem fuerit hoc toti regno scandalum, immo et vicinis provinciis, metiri lector poterit. Profecto ab hoc episcopi | et cleri exemplo tanta odia, animositates enatae sunt, ut sequenti videbitur anno, unaque vox minimorum etiam erat: quidquid sacerdotes de inferno et aliis narrant, meras esse fabulas, impossibile enim esse, ut stante veritate operari talia valerent. Sane incredibile est, quod qualeve fuit episcopi sibique adhaerentium canonicorum erga me odium, neque ullis potest describi verbis, sufficiat metiri ab effectibus. 1mo. Implacabili odio non tantum in me sed etiam meos consangvineos et affinem est fuitque episcopus, ut nullam injuriam ultam vellet, quin inferret innumeras. 2do. In servos quoque meos, ut vel ideo, quod apud me essent, canonicus Schytaroczi sui ipse manibus obvium sibi ephebum meum euntem ad templum, Schytaroczio autem e templo redeunte, verberare non exhorruerit, accurente plebe et populo eundemque liberante. Episcopus approbavit factum, capitulum attamen, metuens, ne ad aulam deveniat res, ut cum verberato ephebo conveniat Schytaroczius, jussit, quod dum ille nollet, dicens, episcopum probare factum suum, ephebo tres aurei per capituli decanum dati sunt. 3tio. Praebendarium capellanum meum clamantibus in coelum injuriis sunt persecuti. 4to. Presbytherum Thomam Fabianich, quod falsum contra me testimonium dare nollet, quin pro me semet testari debere diceret, per satrapas suos ad publicos detrusit carceres, et octiduo summa hieme nec admisso, ut clauderentur fenestrae, minus autem vel aliquo tegumento, torsit, neque confessionem ei admittens, quin dicens: pereas et cum anima, videasque, an veritas tibi magis patrocinari valeat vel ego. Haec ad publicam facta sunt notorietatem. Episcopus tamen postea sub juramento negavit, et dum presbyther ille Colocsam ivisset, episcopus (legi, praebente archiepiscopo, litteras suas) negabat factum et ex presbythero se diffamante poscebat satisfactionem. Plurimaque alia suis locis insinuanda. 5to. In eos, qui ad me accedebant, implacabili est hodiedum odio. Hinc vel amici in manifesta hac persecutione sibi cavebant ab accessu, vel, si accedere voluerunt, noctu et furtivo tempore. 6to. Qui affectus suos mereri voluit, mentiri eum contra me necesse erat. Hinc et quidam Franciscus Bedechich, a prioribus annis provisoratum mercans, eum assequi non valuit, sed hac occasione, nescio quae et qualia, scripto eidem tradidit, praetexens, a se audita a Koncsek occasione illa anni 1751., quando episcopus universa Klobusiczkii mobilia occupaverat, talique via Pokupszkensem provisoratum illico meruit, ex quo tamen plane per carceres et suarum rerum privationem post annum corruit. Vir autem integer et amicus meus dominus Petrus Skerlecz, qui mendacia illa Bedechichiana legit, haec mini aperuit. Etc., etc.

(Tumultus VII. patrum Franciscanorum.)

In summis episcopi gratiis ac episcopalis familiae directorium fuit domini Josephi Jellachich uxor, domina Rosina, nata Voinovich, et veteri jam nectebantur summaque amicitia, uti mihi perbene notum, nec est, quod explicem. Foeminae hujus favoribus dominus Busan, quem ab olim non ferebat episcopus, in summum devenit consiliarium. Maritus ejus canonici et custodis Reess sororem antea pro uxore habuit. Praeterea intra Franciscanos provinciae hujus, sancti Ladislai vocatae, fratrem dictum Alexium Jellachich, monachum judicii nullius prouti et scientiae, commodum attamen in pulpitis declamatorem, cantorem, organistam, et scripturae, ut vocant, splendidae, ob quam quin pater olim Styber provincialis secretarium sibi elegerat, hac via in definitorem provinciae pervenerat. Dein ob magnum judicii defectum Crapinensi monasterio datus fuit quidem gvardianus, sed a subjectis sibi monachis virgis caesus et depositus, in lites rion necessarias provinciam cum capitulo involverat, deduxitque ob pias quasdam summas, quae antea sub cura fuere capituli, ut insolentia |

Jellachichii exacerbatum capitulum Franciscanis summas omnes enumeraverit, quae dein pluribus annis haeserunt et eorum onerarunt syndicos ad curam et processuales expensas, quas antea habebat capitulum. Hac re pater Alexius Jellachich et capitulum et totam Franciscanorum provinciam sibi infensam reddidit, ut postea nullas apud eos promotiones nactus sit. Cum vero Alexius praesumens et ambitiosus esset, de episcopatu cogitare coepit, et matrem, quae tum vivebat, prouti et fratrem suum Josephum disposuerat, sumptus necessaries sibi non defuturos ad consequendum episcopatum, ergo hunc solicitat, sed miser indirecta via atque per homines, qui risum fabulamque ex eo faciebant. Neque frater Josephus tantus fuit, ut consilio ei adesset. Vivente archiepiscopo Gabriele Patachich, cupiebat hunc suum ambitum a se promotum, sed magnus archiepiscopus stoliditate monachi curas suas distrahebat. Ac quia titularem, ut vocant, episcopatum primo ambivisset, archiepiscopus ut sese expediat, satis distractus, provinciae consensum requiri aperuit, cum enim titularibus episcopis nulli forent reditus et pro dignitate vivere deberent, provinciae consensum et preces necessarias esse, neque se antea vel aulae propositurum. Institit apud provinciam Jellachich, sed hanc temeritate sua sic offendit, ut ad Caproncense organum eundem promoverent. Institit tamen pro episcopatu Segniensi et Zagrabiensi Jellachich, sic tamen, ut vix credam, instantias ejus ad principem devenisse. Praecipue autem in votis suis exstitit confirmatus, postquam intellexisset, patrem Bonifacium Zechotti a Marchione Prie Petinensi episcopatu consolatum. Videns autem, semet in votis suis proficere non posse, ad obtinendam hanc facultatem aut vero ad promotionem sui in ordine Romam cogitare coepit, et post plures solicitudinis annos 1754. obedientiales obtinuit litteras medio patris Jankovich, provinciae Bosnensis provincialis ac definitoris ordinis, Romamque eo anno profectus est, cardinalis Albani Alexandri qua Germaniae protectoris, semet patrocinio devovens volensque sui opera reginae commendari. Cum autem episcopatus nullus vacasset, cardinalis sese excusavit, patri nihilominus generali ordinis medio secretarii sui eundem commendavit. Apud quem effecit Jellachich, ut quidam Bosnensis provinciae pater, uni Jankovichio acceptus, exosus reliquis, contra hujus provinciae vota pro commissario, ut illi vocant, provinciae hujus sancti Ladislai, quin haec provincia vel audita eatenus fuisset, nominaretur, pater videlicet Philippus Penich, qui et illud a generali accepit, ut si pater Alexius Jellachich tanquam definitor senior repertus idoneus aptusque fuerit, atque ad vota provinciae ut adlaboret commissarius, hujus si non ad provincialatum saltem aliquam promotionem. His habitis, Jellachich redire a generali jussus est, et Penich illico, videlicet Novembri adhuc mense anni 1754. in provinciam se contulit, provincialemque Fabsich Cherubinum de submitteudo sibi sigillo et cedenda in provincia autoritate admonuit. Quod is recusavit, tanquam commissarium non agnoscens, quia nec tempus foret commissarii, nec Roma scriptum ullum accepisset, ergo vixere in jurgiis, dumque generali scripsisset uterque, generalis |

repraehendit Penichium, quod ingredi in provinciam sine suo scitu et ante tempus praesumpserit, et rogat provinciam, ut eundem pateretur ad tempus et pro commissario haberet, detegitque ista patris Alexii Jellachich, ab Albani commendati, relatione facta, qui sibi dixisset, ad vota provinciae unum Penich destinari posse commissarium. Ergo mense Martio anni hujus 1755. munus commissarii assumit Penich, Jellachich a provinciali repraehensus. Medio affinis suae Rosinae, custodis Reess et domini Busan favores quaerit episcopi, ut commissario commendaretur tanquam vir dignissimus pro quapiam provinciae dignitate. Quod etiam obtinuit, spondente aureos montes episcopo, si is elevatus fuerit. Erat autem istud ideo a commissario et Jellachich inventum, ut hac communi ecclesiasticorum et saecularium commendatione virtutumque suarum depraedicatione et desiderio suae promotionis commissarius Franciscanos erga Jellachichium invidiae apud generalem accusaret, et illum ad quampiam dignitatem ob totius religionis bonum intruderet. At succedere haec ad vota ambientium nequivere, equidem ab aliis omnibus praemissis, tribus quatvorve exceptis, dum commissarius de Jellachich sciscitaretur, vir imprudens, ambiens et nullius frugis referebatur.

Proinde in habita Chaktornyae provincial congregatione, quantumvis commissarius pro Alexio vel maximum poneret studium, generalis vota ediceret, commendationem item episcopi, obtinere tamen nil valuit. Patres enim nec audire voluerunt de Jellachichio, sed patrem Franciscum Rogecz mense Junio in provincialem elegerunt, aliosque. Dum de gvardianis creandis quaestio occurrisset, quos aliunde novus provincialis cum definitoribus eligendos habebant, ad complacendum commissario et episcopo avertendamque opinionem illam, quod provincia odio eundem prosequeretur, praefatum patrem Alexium Jellachich Zagrabiensis conventus dixere gvardianum. Pervenit is ad finem Junii ad gvardianatum, cumque indiscrete tractasset patres, ut ad ejus conceptum nec debite in choro starent, et propterea poenitentiis gravioribus eosdem affligeret, ad provincialem recurrerunt. Iste repraehendit quidem Jellachichium, patribus vero conventus respondit, tolerarent septem mensibus hominem, quia primo definitorio certissime deponeretur. Jellachich, tanquam objurgatus et septem duntaxat mensium dominatum suum fore subintelligens, monachos gravius habere, et affligere coepit. Erant theologiae lectores pater Franciscus Kutnjak cum patre Ottone Peper, philosophiae autem pater Cherubinus Pehm. Isti cum discipulos suos protegerent, et philosophiae lector nec gvardianum sine suo praescitu punire posse discipulum sustineret, eidem lectori gvardianus poenam abstinentiae et publicae in refectorio disciplinae assignat. Jam vero antea consultabant monachi, quid cum indiscreto agendum foret gvardiano. Virgis Crapinae caesum commemorabant seniores, alii snstinebant vi regulae provinciam sicuti dare ipsis non potuit gvardianum alium, quam qui pater esset, sic per epicheam, cum Jellachich, si plane non deliraret, phantasta sit, ex definitorii mente, quod aptum dignumque subjectum pro superiore dare debet, Jellachichium, tanquam indignum et ineptum, pro tali non habendum; et ex suis annalibus tot jam ordinis decisiones et exempla haberi. Itaque cum poenitentiae tales diebus veneris peragi soleant, pater Franciscus Kutnjak ad baronessam Szermagianam bonaque ejus, Sesztine vocata, pridie sive die Jovis sub praetextu recreationis abiit. Pater autem Peper, a tota amatus provincia, gvardianum adit et admonet, tanquam etiam discretus conventus, ut temperatius ageret et dictam lectori philosophiae poenam, utpote privilegiato, negligeret. At ille in furias actus, contra lectorem Peper invehitur, minatur et lectores semet tractaturum ut latrantes canes edicit, et praecipue Cherubinum, quem | a patre Fabsich portari sciret, sic tractaturum, ut recordetur perpetuo sui gvardianatus. Stolidum furentemque reliquit discretus. Altero die, quo poenitentia a lectore philosophiae absolvenda fuisset, adest gvardianus ad refectorium summaque imprudentia in lectorem invehitur edicitque, ut causam illum esse definiti jam septem mensium sui gvardianatus, sic illum et caeteros tractaturum, ut post 70 annos recordentur. Tum pater quidem proclamat: esse phantastam et stultum, illicove studentes junioresque consurgunt patres et gvardianum compraehendunt, acceptave illi a cubiculo clavi, baculum, pallium et breviarium adferunt, imponunt, atque e monasterio ignominiose, utque vulgo dicitur zvritniaki, ad portam ductum ejiciunt et expellunt. Tum ad cubiculum illius accedentes, saccharum, kaffe, chicolattam, rosoglio, variaque vina et cellaria diripiunt. Ad refectorium reversi, patrem vicarium quendam Danielem praesidem dicunt et declarant, ipsique se parituros spondent ac tum primum mensae prandioque accumbunt.

Exul ejectusque circa undecimam diei horam Jellachich non ad proximum, uti debuisset, conventum, sed, observantibus et laetantibus monachis, primum ad custodem et vicarium Reess properat, lamentatur, sua narrat fata et protectionem exorat. Ab hoc mittitur ad episcopum, ubi etiam pransus est triduoque versatus, accusans laxitatis monachos et praecipue lectores, quodve ad decimam atque undecimam noctis vagentur per civissarum domus. Quae dum is etiam poenis emendare voluit, ideo semet ejectum esse, et implorare patrocinium episcopi. Totius factionis caput patrem Kutnjak insimulat et diffamat. Episcopus rem hanc totam fecit publicam et praecipue de patris Kutnjak ac monachorum laxitate, eleemosynamque, quam ab olim ex arce habebant Franciscani, inhibet. Scribit Batthyanio bano, ut informatus erat a Jellachichio, provinciali item, qui tum Quinque Ecclesiis erat; ad omnia haec ridentibus monachis. Bano nihilominus, postquam scripsisse episcopum rescivisset, conventus scripsit etiam, summaque litterarum erat, (quas postea a patre Kutnjak communicatas legi) conventum necessitatum fuisse ad talismodi factum, et rogare suam excellentiam, ut, si fors quispiam sive pro protectione sive cum relatione recurreret, ut rem tanquam religiosam ad provincialem ejusque definitorium relegaret. Quod si vero princeps plane informari vellet, cum informationem nullus dare posset melius quam provincialis, qui rem examinaturus est et partes auditurus, talis patri provinciali imponeretur. Ad has a bano responsum, semet ad res religiosorum, utpote sibi nec ereditas, quidpiam immiscere velle, et si a principe fuerit interrogatus, a provinciali informationem praestolaturum.

Episcopus post retentum triduo patrem Jellachich lectores theologiae accersit, et reponere vult ad gvardianatum patrem Alexium. Negat, id suae esse autoritatis, Kutnjak, et ad | duriora deveniunt. Tandem ad discretorum resolutionem redire eum posse nuntiant, ut secundum leges vivat. Rediit ergo, sed leges hae eidem impositae, ut ad gvardianatus officium sese non immisceat, sed praesidi sit subjectus. 2do. Ut ad refectorium et communitatem non compareat, sed in suo cubiculo habiturus esset victum. 3tio. Ut foras non exeat.

Pater provincialis venire impotens Zagrabiam, illico sui loco emeritum jam bis provincialem patrem Cherubinum Fabsich Zagrabiam submittit pro inquisitione formanda et prospiciendis rebus interea, assignato eidem patre Fuchek pro socio. Iste ergo indagabat inquisivitque in omnia, patrem Jellachich refectorio restituit et venia exitus, regimen attamen nullum indulsit, at a vicario et constituto praeside illo omnia dependebant. Postquam provincialis venisset, processus institutus habitusque est, atque, ut fieri apud eos solet, nomine accusatoris provinciae, qui una et contra gvardianum egit et monachos tanquam praetensive disciplinae reos, singulique se tueri debent. Et quemadmodum ab ipsis Franciscanis audivi et horum primoribus, lectores absoluti sunt, immo coram toto conventu Jellachich flexis genibus deprecari eos debuit pro facta coram vicario et episcopo diffamatione, et praecipue patrem Kutnjak, qui occasione nec domi erat nec vel indicio gravabatur, quod vel scivisset de machinatione. Pater vicarius Daniel privatus est. Studentes theologiae duo a studiis amoti, paterque ille primus, qui clamabat phantastam esse Jellachich, ad conventum missus alium. Ad placandum episcopum, qui dicebat, se non ordinaturum studentes illos, et faciendam quandam publico umbram, cum studentibus. Quinque Ecclesiarum commutati suut; philosophi autem cum Kanisiensibus. Pater autem Jellachich inhabilis ad gubernium est pronunciatus, aggravante eum potissimum eo, quod ad vicarium, episcopum, banum recurrisset, neque ad proximum, uti vigore constitutionum debuisset, conventum, sed monachos plane diffamaverit per capitulum, falsaque illis crimina nocturnae divagationis appegerit. Hinc ad exsilium Veröczam, inde postea Szigethinum relegatus est, succedente ei in gvardianatu patre Gorgonio Kameniak, pro vicario datus pater Adamus Koncser, insuper definitore Marcello Jurkin ad habitandum Zagrabiam translato. Appellaverat hanc sententiam ad generalem pater Jellachich, sed ibi etiam est confirmata.

Honorem similem, quem pater Alexius Zagrabiae a fratribus habuit, expertus etiam est Jaszkensis gvardianus provinciae sanctae Crucis, hac solum differentia, quod is juxta eorum statuta Carolostadium semet receperit, et victor evaserit postea, restitutusque fuerit gvardianatui, quem tamen paulo post resignavit sponte, ut dubium sit, an resignatio ad speciem non fuerit. Quo de tumultu plura scribere nescio.

Similiter in Sclavonia, sive Bosnensi antea dicta provincia, nunc ab anno 1757. sancti Capistrani, ingens erat monachos inter Franciscanos tumultus, et quidem intra emeritum provincialem Ivanovich, item ejus successorem Josephum Jankovich, qua actualem ordinis definitorem, patrem item actualem provincialem Georgium.... Pisac ostavio mjesto neispisano. Hi uti intra se de praedominio certabant, sic suae quivis factionis monachos habuit. Ivanovich in Venetam plane concessit provinciam. Jankovich sequenti anno 1756. ad generale profectus capitulum, Romae obiit. Duxerat secum, patrem Philippum Penich, quem confusionis reliquit haeredem. Post absolutam a Penich commissarii in hac provincia potestatem | pater Jankovich vi eum lectorem theologiae Budae habere voluit. Provincialis non admisit, nec fieri posse sine concursu, ut illi vocant, dicebat. Jankovich et Penich invidiam accusabant monachorum et ex hac rejiciendum Penich. Provincialis negabat invidiam, ergo a generali committitur Salvatorianae et Marianae, ut vocant, provinciarum provincialibus, ut Budam accederent, et assumpto uno Bosnensi patre concursui Penichiano adessent. Advenerunt isti, sed Penich neque tum concurrere voluit, sed Romam est patrem Jankovich secutus, ibidemque ultra annum moratus, infra describendas in anno 1757. confusiones causavit. Itaque

(Tumultus VIII. hominum Montis Claudii.)

Ad octavum accedimus tumultum. Erat iste Montis Claudii, vulgo Moszlovo hominum. Hi uti ab annis anterioribus impopulabantur desertaque exstirpabant, sic ditandorum fuere occasio Erdoedianorum officialium, neque obiere servitia alia, ac quod omnium singulorumque dominio pendissent decimas et vigilias quasdam ad arcem et, si necessum fuisset, etiam ad banderium ivissent. Erat enim antiquitus Monoszlo arx, quam Thomas primo Erdoedy 1590. Turcis eripuerat, dein Sigismundus. Et quia undique confiniariis cingerentur, ad praestandas vigilias adigebantur, atque qua homines praesidii olim finitimi adeoque qua castrenses considerabantur. Circa annum 1746. Mathias Markovich, comitis Georgii Erdoedy bonorum Sclavonicorum praefectus, diruta illa veteri arce, novam quadriangularem e fundamentis erigere incepit pro suo tantum comite. Qua occasione plebs, ad comitem Georgium spectans, laboratoribus et impensis admodum gravari coepit. Ipsi enim et fundamenta fodere et implere antiquas fossas collesque planare debebant; insuper fornaces latericias facere, conducere, prouti etiam calcineas pro impensis murariorum contribuere, verbo funditus non solum arcem amplam, sed etiam accessoria aedificia omnia cum alodio, horto, granariis exstruere. Quare sic populus gravatus exstitit, ut lamentaretur, agrosque et campos suos negiigeret. Et quia portionum comitum Ladislai et Ludovici homines talibus aedificiis gravati non exstitissent, at duntaxat homines Georgii, ideo non solum intra ipsos Montis Claudii homines dissidia erant, sed vel maxime inter partium singularum officiales. Cum enim terrae aliaque tenuta intra familiam divisa non forent, sed jam collectas congregatasque decimas sic dividerent, ut comes Georgius medietatem acciperet, alia medietas intra Ludovicum et Ladislaum comites divideretur, porro medietas hominum comitis Georgii ob labores praeinsinuatos vix aliquid laboraret, officiales dominales ipsi eatenus murmurabant inferrique injuriam dicebant.

Mortuo Markovichio ejusque successore Molnar, postquam Josephus Raffay directionem bonorum Erdoedianorum, partis nempe Georgii, cum plenipotentia accepisset, ad contestandum suum erga comitem Georgium studium, merendum item apud eundem amplius, ad absolvenda terminandaque semel praemissa aedificia, quin augenda etiam, conatum adhibuit, plebemque ad extremas vires ursit. Tum, quas antea dominium non habebat alodiales, amplissimas terras ex terris subditorum, prouti pari ratione et foenilia, vineas item excidit per dominale judicium, cujus ipse egit judicem. Haecve amplissima tenuta per eosdem Montis Claudii homines ultra arcis aedificiorumque immanes | labores excolli vi et mediante potentia fecit jussitque. Atque ut res haec perpetua redderetur, sub praetextu dominalis judicii anno 1752. regulationem quampiam, populo admodum gravem, mense circiter Majo fecit, qua eos ultra laboratores et a stramine ac paleis ob saginandos dominales porcos decimas persolvere voluit. Beneficiis antea habitis omnibus privavit, mensuras auxit, laboratores ad lubitum dominii imposuit caeteraque omnino gravia. Ex hac ipsa nihilominus regulatione sua cum populum desperatum cerneret, et publicus metueretur tumultus, praecipue autem, quod anno 1754. Sua Majestas regia adventum in hoc regnum suum in hoc anno 1755. futurum significasset, et ad talem excipiendum adventum 500 homines ex Monte Claudio ordinati fuissent, videns etiam, conscriptionem inevitabilem esse, ad placandum populum inducendumque ad contractum benevolum quaepiam 1754. remisit, novamque et mitiorem regulationem conscripsit, sed neque ista placatus est populus aut eidem assensus, quin, visa geometrarum regiorum delineatione pro parte generalatus Varasdinensis anno 1754. facta, audiens item regios conscriptores propediem adventuros, in una mansit desperatione et protervia sub spe rerum harum meliorandarum.

Geometrae generalatus, qui conscriptionem praecesserunt, hac re multum obtinuerunt, quoniam populus sic eos duxit, ut pagos integros atque prope ad ipsam arcem terrenum generalatus esse, iisdem monstraverint, illique signa illic sua (quae egomet ipse vidi occasione conscriptionis) reliquerint undique ex omnibus partibus, ut amplissimum dominium, si ea, quae monstrarunt, generalatui resignanda forent, ad exiguum reduceretur. Nos quoque supra descripti conscriptores cum ad finem Septembris ad Montem Claudium appulissemus, nil aliud quam lamenta audivimus, injurias item infinitas, quas officiales ipsis causassent. Et plena erat arx populo, ut biduum otiose consumptum sit a nobis. Praetendebat siquidem populus, ut eorum gravamina et excessus, quae contra Raffay et officiales habebant, conscriberentur, credebant enim, nos eo fine submissos. Sed quia haec nostra non fuisset provincia, cum domino Raffay et officialibus actum, ut eosdem conscriptioni et non ad lamenta sisterent, sed illi nec hiscere valentes, dominusque Raffay sibi metuens, uti ex clamoribus apparebat, tandem semet subduxit per Jeszenovecz, nobisque reliquit populum. Quo demum per nos disposito, ut ad interrogata respondeat, hacve occasione gravamina proponat (a nobis praetermittenda, uti et praetermissa sunt, sed ea, quae conscriptionem attingerent, conscribenda), conscribi semet passi sunt. – Sed vix prima audita interrogatione, qualis nempe populus essent, num videlicet coloni, vel decimalistae, aut banderiales, vel praedialistae, sive libertini, clamor integro die non terminatus recruduit. Urgebat enim officiales populus, ut illi respondeant, quia hoc ipsum unice populus scire cuperet. Si enim coloni sunt, ad banderium et pro excipienda regina conscribendi non erant, si autem banderiales, decimalistae aut libertini sunt, robotas a Raffay inductas praestare non obligarentur. Vocati officiales cum nil declarare vellent, populo clamante enormiter et dicente, ut hoc adminus dicant, quod deteriores mancipiis Turcarum sint, praestaretque miseros illos Turcas esse quam subditos, milleque talia in adstantia officialium, omnino tacentium ac nihil respondentium, comes Joannes Patachieh, qua operis conscriptionalis praeses, in populum invehi coepit palamque edicere, quod, si sui forent subditi, penderent quam plurimi, tum de respectu erga commissionem eos admonere coepit. Qua re placato clamore, conscriptores reliquos convocat, et, quid in similibus | agendum circumstantiis, consultat. Adinventum per nos conclusumque est, ut, tacentibus officialibus, exprimerentur homines Montis Claudii taliterque conscripti sunt, in formate per nos populo, ut aquiescerent, quod, qualis ipsi sint populus, cum controversum intra eos et officiales esset, pendeat ab ipsis eorundem comitibus determinatio. Hac re quietati quidem et conscripti sunt.

Quia vero, adstantibus praesentibusque officialibus, gravissimas suas injurias et gravamina lamentando coram nobis conscriptoribus narrassent, arbitrabatur dominus Raffay et officialium reliqui, nos talismodi in conscriptionis terniones retulisse. Ideo primo omnem movit lapidem, ut conscriptio revideretur et terniones illi examinarentur, et quidem ab ipsis Erdoedianis officialibus, id quod etiam obtinuit, quemadmodum superius in descriptione I. tumultus attigimus. Porro videntes ex ternionibus conscriptionum, nos munus nostrum haud excessisse neque audita gravamina inseruisse, ne culpa in eos cadere possit, ex parte populi clamare inceperunt, nosque conscriptione nostra populum illum praegravasse, clamarunt, consilio fors etiam eo, ut depraedicarent plebi, a se eam protegi, hacve ratione contra se irritatos placarent, et ad imposita onera persolvenda et dominio praestanda inducerent, haberenturque in regno non oppressores sed plebis protectores, ac, si opus esset, publicum desuper obtinerent testimonium.

Sed inconsiderata et, ne dicam, imprudentia fuere haec domini Raffay et officialium (a Schytaroczio commissioni detecta cum scripto quodam manu domini Raffay, quo episcopalium subditorum, item Draskovichianorum onera cum Montis Claudii conferendo notaverat, fine eo, ut per hos etiam protegeretur et ab oppressione eliberetur, exhibito) consilia. Equidem primo, cum conscriptio ipsa adinvenerit, homines Montis Claudii bene possessionatos esse, amplissimis provisum terris et beneficiis aliis, testimonio commissionis conscriptionalis, felicius regulationes suas tueri valuisset, quam contra eandem conspirationis via semet tuitus est, praecipue cum sub regia Althamiana commissione ad hoc rediverit iter sustinueritque, ad minimum 50 terrarum jugera ad singulum Montis Claudii subditum pertinere. Qua sui sibique per commissionem objecta, defensa, quo ergo studio et animo adeo impugnasset conscriptionalis deputationis opus, in eum labyrinthum incidit, a quo se eliberare non valuit. Confessione enim officialium spontanea apparuit, conscriptores longe minus catastro conscriptionali inseruisse, quam detexissent ofticiales. 2do. Inconsideratum fait, in quanto contributionali, regno et principi debito, alleviamen plebis quaerere, et sub hujus praetextu pro parte dominii eosdem gravare. Hoc sane dominus Raffay cogitare non debuisset, sive respexisset ad principem, cui juratam debebat fidelitatem et magis obligatus erat quam comiti Georgio Erdoedy, in cujus gratiam dominum Raffay, qua nobilem et vicecomitem, defraudatum | principem quaerere indignum est habitum; sive regnum, quod ad sui notitiam anno 1749. exsolvendam militiam banalium confiniorum susceperat semetque obstrinxerat, si partes omnes dicarentur, prouti dicatae fuerunt, adeoque regnum illusisse velle principi, ut dicatur, occasionem evitare debuisset, sive seipsum, scire enim poterat, quod aula conscriptionem, a se ordinatam, manutentura foret tanquam rem, quae aerarium regium sublevanda credebatur, consequenter indagaturam quis obsistat. Eo quidem magis, quod ipse conscriptor exstiterit et se exsolvi voluerit, caeteros autem privatos salario, sive demum populum illum, quen his non movendum scire, poterat. Cum enim populus ille oppido Kutinja et comitatui Posegano advicinaretur, in quo comitatu neque per quantum contributionale exhauriri semet lamentarentur, nec contra illud murmurarent, facile perspicere debebat, a se nec Monti Claudio hoc persvadendum, prouti nec persvasit. Exempla enim magis plebem movent quam verba. - Et in effectu, esto plena panegyri mensibus Octobri, Novembri, Decembri, plebi illi officiales odia contra conscriptionem instillavissent suamque protectionem depraedicassent, non solum ad speratam obedientiam et Raffajanarum regulationum acceptationem eos non moverunt, quin ad majorem inobedientiam. Consultationes occultas et privatas a plebe sibi impositas impositiones, quin qualiter occasione conscriptionis ad occultandas facultates suas subinstructi per officiales fuerint, homines ipsi prodebant et pandebant. Profecto vecturas, triturationem aliaque hoc jam authumuo deprecati sunt.

Porro occasione tumultus confiniariorum in sua contumacia plebs Montis Claudii est confirmata, atque, uti ferebat rumor et ego fide digne audivi, occisis jam officialibus in Szeverin, eo suos miserat deputatos, ut viderent, num ad confinia trahi possint, ibidemque lamentati sunt de oppressione officialium. Accedere quoque dicebantur ad Mihaljevich et Mikassinovich, quod mihi attamen compertum non est. Occasione autem rusticani tumultus, cum profugissent officiales, arcem ipsi tutati sunt, nec quidpiam eam laeserunt. Pastores nihilominus gregum dominalium revocarunt ad aedes suas, atque in apertam inobedientiam semet posuerunt, quamvis nec laeserint quempiam nec ullum damnum intulerint.

De his omnibus occultum voluere officiales non tam causa populi quam suimet ipsius, ne videlicet ipsi accusarentur. At notitiam quamdam videtur habuisse aula, sive ex cujuspiam denunciatione, sive demum subditorum horum lamentis, sive tandem ex conscriptionis praetenso gravamine. Comes equidem Altham in sua instructione habuit, ut de his subditis inquireret et indagaret. Quod et praestitit, uti a tot et tantis fidedignis viris mihi relatum est, quod in primo eos ad se accessu de Monte Claudio sciscitabatur, admirantibus interrogatis. Tum in dominum Raffay et officiales Erdoedianos invehi coepit graviusque invectus est. Qua re Schytaroczi perterritus, prodidit omnia, gratiasque praesidis est aucupatus, uti descriptum superius. Immo et istud patuit, dominum Raffay regulationem illam comiti olim Ludovico Erdoedy erhibuisse, prouti etiam viduae Ladislao-Erdoedianae, natae Illyeshazy, sed ab utraque partium rejectam fuisse, et dominum Raffay a vidua Ladislao-Erdoediana ideo plenipotentia | bonorum suorum fuisse exutum; comitem autem Ludovicum nec audire voluisse, quam rem partium harum officiales et secretarius comitis olim Ludovici dominus Mathias Plovanich testabantur. Sane uti in populo Montis Claudii regulationis Raffajanae aequalis ab omnibus non observatio magnum fuit scandalum, sic ipsorum officialium testimonio unus Raffay causa dicebatur, et eo magis deducebatur, quia mortem comitis Ludovici Erdoedy cum praemeditata illa regulatione exspectaverit et ipso mortuo primura stabiliverit. Qua ex re arguebat Altham et locumtenentis actualis Adami

Batthyan facilitatem remissionemque et quorundara praepotentiam, maxime autem vicebani Joannis Rauch, cui qua supremo comiti oppressionem et quidem ob quantum regium contributionale impedire incumbebat, vel negligentiam vel cum Raffay conjunctionem. Et dum de hoc interrogasset, eccur nempe Rauch tametsi supremus comes talia permisisset, quae defunctus locumtenens non permittebat, eccur ad enervandam quanti contributionalis per conscriptionem causam consensit, prouti quisque Rauchio vicebano affectus erat, sic respondebat. Aliqui, uti dominus Jursich postea mihi retulit, dicebant: quia Rauch tyrannus suorum major esset; alii: quod rusticorum ipse Nero sit; quidam : quod supremi comites autoritatem nullum in comitatu haberent, hinc, esto ipse decideret quidpiam, status publicus postea reformaret; alii alia. Haec, ab Altham audita, Suae Majestati significata sunt, et jussu regio subsecuta est illa superius descripta domini Lukauszki ad Montem Claudium exmissio, examen rusticorum, confrontatio, aliaque supra memorata.

Porro quia Erdoediani officiales sufficienter edocuissent, beneficiis et amplissimis tenutis hominum Montis Claudii veteres eorundem praestationes non correspondere, ne etiam passionate egisse argui valet commissio, novam regulationis hominum Montis Claudii ideam commissionaliter confecerunt promulgaruntque. Hanc cum audivissent subditi, tum quod obligaret omnes et singulos, consequenter ad omnes portiones indiscriminatim extenderetur, et illos etiam, qui antea nullam habebant, feriret, tum quod placens ipsis non esset etiam haec commissionis regulatio, eam, praesente commissione, non solum sunt deprecati cum clamoribus et protervia, sed plane, neque talem audire minus acceptare volentes, protervi et contumaces Zagrabia discesserunt, vidente commissione.

Subsumpserant proterviam hanc officiales illico et castigandam insinuabant. At quia commissio ad finem vergebat, aut aliis ex considerationibus proterviam istam dissimulavit. Reduces domum subditi, qui per commissarios regulationem novam sibi legi audiverant, et onerosam toti futuram communitati retulerant, non solum comitis Georgii subditos in protervia confirmarunt, sed et reliquarum duarum portionum ad eos accesserunt, habueruntque conventicula iterata ad capellam sancti Georgii. Caputque omnium factus quidam Pintarich, knezius ex Vidernjak, cum domino Habianecz colono, Szecsiglavecz | dicto, qui in magna dein perseverarunt protervia, quam ad 1754. variis circumstantiis intercessis continuarunt, sine tamen strage et caedibus.

Commissio, Viennam reversa, reliqua inter commissionis acta ideam quoque illam regulationis horum hom.inum repraesentavit. Quae Viennae approbata de dato expeditionis quinta Novembris remissa huc est cum aliis pro exsecutione. Comes locumtenens judlium Kesser ablegavit ad homines, qui regulationem iisdem promulgaret et obedientiam erga dominium imponeret. Progressus illuc cum officialibus etiam et dominus Raffay. Judlium Kesser ad congregatos circa sacellum sancti Georgii profectus est. Sed illi de regulatione nil audire voluerunt, dicentes, esse officialium inventum, petieruntque, sibi eam, si regia est, cum sigillo regio et expeditione extradari. Quod cum ille facere nequivisset tanquam tali carens, audiens fors de privilegiis vociferari, sive joco sive aliter subjunxit, privilegia ipsis venisse omnino et esse illa, quae dicebat. At illi hoc ipsum subsumpsere

Kesserianum dictum seseque in eo firmabant, quod nempe ex ore judlium accepissent, privilegia ipsis misisse reginam, hinc talia constanter postea postularunt, et suam firmabant in hoc dicto proterviam subsequam, non sine crisi et attributa culpa judlium Kesser, quod talia edixisset.

Hac eadem occasione dominus Josephus Raffay, Vienna redux, et indignationis regiae certior factus, de eadem obstergenda et enodanda solicitus, (cum in progressu Viennam suo Orlekio scripsisset, se per commissionem esse denigratum ideoque Viennam pergeret, ut sese purgaret, ipse testimoniales quasdam a Schytaroczio eidem obtineret, Orlek porro in originali has Raffajanas Schytaroczio submisisset et testimoniales rogasset juxta conceptum, manu Raffay scriptum, a Schytaroczio servatum una cum litteris negatoque testimonio petito), per eundem Kesser non solum inquiri de quibusdam fecit, et praecipue, quod Lukauszki occasione examinis illius in Vidernjak, jussu commissionis facto, populum concitasset Montis Claudii. Prekrižio je pisac na str. 318.---319. 27 redaka s opazkom: N. B. Haec deleta ad sequentem annum pertinent ibidem dicenda, što takodjer pokazuje, da nije istovremeno pisao.

Interim Novembri mense statuum congregatio Zagrabiae sub locumtenentis praesidio est habita. In qua lecta mandata regia plura. Dominus Rauch et Raffay lamentati, se nec citatos nec auditos, convictos tamen esse, quod pro gravi eis crimine imputatum postea. Scriptum pro eorum favore est. Conscriptoribus sine difficultate et describendorum ternionum onere merces destinata et successive persoluta. Plurimum autem laboratum in regulationis mandato et circa illud, quod pro futura memoria hic adnectimus, tum ideo, quia ex eo plura cognoscentur a nobis supra dicta, tum quod servire aliquando valeat.

Mandatum et dispositio regia, qua ratione domini erga subditos se gerere debeant et vicissim.

Maria Theresia etc. tit. Spectabilis et magnifice comes, sincere nobis dilecte. Facta nobis de operatione commissionis, quae post exortum in districtu quoque banalis jurisdictionis tumultum eorsum exmissa fuit, genuina et circumstantiali relatione, quoniam praegravationes subditorum per dominia terrestralia potiorem alia inter praedenotato tumultui causam dedisse compertum haberetur, esto quidem per praelibatam commissionem nostram regiam, dum adhuc Zagrabiae consedit et operata fuit, indicati, expost vero uberius quoque investigati istiusmodi excessus et praegravia pro justo et aequo correcta, et tum dominis terrestribus norma, qualiter subditos suos tractare, quidve ab his exigere debeant, cum et subditorum praestanda et obligationes verbo praeseripta et declarata fuerunt. Ipsi etiam domini terrestres, se cunctis per attactam commissionem nostram eatenus dispositis promptissimum morem gerere velle, firmiter spoponderunt. Pro ratione nihilominus ac per id plena securitas et exacta cunctorum per eandem commissionem verbo modo praevio praescriptorum et ordinatorum observatione et effectuatione haberi nequit; immo nec etiamnum istiusmodi commissionali ordinationi ubivis locorum satisfactum haberi informamur. Pro nunc equidem, haud illo tamen ex motivo, quo refractarius partium illarum populus nefandi summeque culpabilis ausus praemium per excessuum, a dominis terrestribus patratorum, correctionem indeque obtinendum in perpessis adusque praegraviis alleviationem | recipiat, verum ut, quemadmodum parte ab una excitati modo praevio nefarii tumultus autores et complices justas reatus sui jamjam luerunt poenas, ita e contra, obsequiis et praestationibus subditorum aequa lance dimensuratis, debitus in his ordo pro tranquillitate publica et partium illarum populi conservatione introducatur et stabiliatur, subsequam interimalem circa urbaria praestanda regulationem, quoadusque aliam de stabili quoque regulativo provisionem fecerimus, quam exactissime observandam statuere praescribereque nobis summe omnino necessarium visum fuit.

Inter urbariales itaque obligationes robotarum praestatione praecipuum locum obtinente, esto quidem plurimi excessus eatenus quoque, innuentibus quaerellis ad memoratam commissionem nostram regiam delatis, commissi haberentur, his tamen per eandem commissionem correctis et praedenotata robotarum praestationis obligatione ad veterem, in se quidem respectu ipsorum dominiorum diformem usum reducta, eundem veterem et per excessuum sublationem correctum usum (quantumvis hic etiam in aliquibus dominiis ipsis subditis multum onerosus esse atque sensim irrepsisse nobis videatur) interimaliter attamen stabiliendum, una porro ordinandum duximus:

Ut judices nobilium comitatuum, in quos districtus banalis jurisdictionis potestas subdivisa existit, praeallegatum robotarum usum, quis nimirum, in quo dominio hactenus et a quo tempore fuerit, in quantum is quoad hoc aut illud dominium per commissionem hand erutus et in commissionalibus actis specifice designatus non habetur, investigent, suamque desuper fidelibus nostris regni statibus et ordinibus relationem faciant. Per hos demum nobis medio fidelitatis vestrae demisse repraesentandum.

Praeterea vero per comitem banalem locumtenentem quoad praecavendos omnes ulteriores, quoad robotarum exactiones, excessus omnis solicita vigilantia adhibeatur. Quo taliter stabilito, omnes e contra supernumerarios laboratores ab ordinariis sessionibus, unde nimirum alioquin jam robota aliaque onera dominalia praestare tenentur sub quocunque seu haurigarum seu venationis, neturae vel alio titulo introductos, velut excessum redolentes, simpliciter cassandos et abrogandos praecipimus. Prouti nec dies festos non dispensatos, quos utpote pari modo dominus et subditus colere obligatur, dies item illos, quibus ob pluviam vel aliam aeris intemperiem subditus robotam praestare aeque ac pro se campestres labores perficere impeditur, idem subditus supplere teneatur.

Quoad jugalem autem sive animalisticam robotam clementer statuimus, ut duobus animalibus, equis quippe vel bobus, pro unius, quatvor vero istiusmodi animalibus pro duorum, et sex demum praedictis animalibus praestanda robota pro trium dierum robota computentur.

Dum porro subditi ad excutiendum millium, veluti corruptioni, postquam demessum est, nimium obnoxium, nocturno etiam tempore applicantur, et istiusmodi labores praestare tenentur, pro tali casu eosdem subditos subsequa die non statim ab ortu solus ad praestandam robotam adigi volumus.

Translationem dein robotarum de una anni parte in aliam, ad praecavendam illarum nimiam ipsosque subditos multum enervantem accumulationem, exceptis 12 diebus de robotis, quas subditi in hyeme praestare tenentur, ad vernale et aestivale tempus, item, si quis dominorum terrestrium una septimana pluribus numero robotis opus habet, et has cum defalcatione | ex sequentis septimanae robotalibus diebus sibi praestari cupit, de reliquo districtim interdicimus.

Gravibus item excessibus in puncto educillationis vini dominalis, ad quam subditi obligantur, perpetratis, pro his in futurum tollendis benigne resolvimus: ut in merito quidem educilli legis dispositione in suo esse permanente, de reliquo decimus grossus, quem subditus ex vino dominali, quod eidem ad educillandum datur, percipit, eidem cedat. Praeterea, dum vinum dominale in cellario subditi absque illius causa corrumpitur, vel alias etiam perit, subditus ad bonificationem damnique, quod dominus ex hinc patitur, resarcitionem haud obligetur.

Ad haec decimam ex settigeris, agnis, haedis, et apium alvearibus per dominia terrestralia in natura, non autem illorum pretio, desumi volumus, eo insuper observato, ut quod uno anno vel supra vel infra, decimalem nuerum de praedenotatis decimationi obnoxiis naturalium speciebus apud hunc vel illum subditum exstare comperitur, conuotetur, desuperque per officiales dominales scripta recognitio subditis in talismodi supernatantiae aut defectus naturalium decimationi obnoxiorum casu gratis extradetur; et sic demum subsequo anno praemissorum decimatio rite et adaequate adjustetur. - Decima frugum autem non in granis, verum ante triturationes desumatur in stramine.

Obligationes sic dictorum libertinorum in quonam consistere debeant, per praelibatos regni status et ordines specifice elaboretur, elaboratumque ac requisitis documentis instructum opus benignae approbationi vel modificationi nostrae medio fidelitatis vestrae substernatur.

Mulctae pecuniarum a subditis, robotam praestare vel plane negligentibus vel tardius sese sistentibus, a Rh. 2 xg. 30 hactenus desumptae, parimodo ac graviores verberationes pro futuro sint prohibitae et interdictae, verum in locum praescriptarum poenalitatum duplum neglectae robotae desumatur.

Pro ratione ac diversitate domini terrestres, contra quos illorum subditi varias quaerellas coram saepe memorata commissione nostra regia indicarunt, se ad medelam eatenus ponendam solemniter obstrinxerunt. Solicite curandum erit, quo ejusmodi sponsioni a praedictis dominis terrestribus debite satisfiat. Ipsisque processualibus judicibus nobilium injungatur, ut praemissorum effectum omnimode procurent. Non absimiletur.

Officialibus dominalibus districtim et quam severissime interdicatur, ne intuitu beneficiorum, glandinationis quippe, lignationis et aliorum, quae subditi a terrestrali dominio obtinent, ab iisdem subditis quidpiam ulla ratione et sub gravissima secus incurrenda animadversione exigere praesumant.

N. B. Demum opus interimalis regulationis dominii Montis Claudii, tam quoad situm quam et alia reliquis regni nostri Croatiae dominiis et possessionibus multum distincti, per toties fatam commissionem nostram regiam peculiariter elaboratum et hisce acclusum ex integro benigne approbantes. Noverit proinde fidelitas vestra rem eo dirigere, quo idem opus interea et usque subsecuturam universalem eamque stabilem regulationem quam exactissime effectui mancipetur, eidemque nec in minimo contraveniatur.

Caeterum omnes equidem vecturas et praejuncturas, officialibus dominalibus hactenus gravituito praestari, solitas pro futuro hisce integraliter sufferentes. In merito demum contributionis, qualiter exigendae et adjustandae benignae, ordinationi nostrae caesareo regiae, sub 18. praeteriti mensis Augusti interventae, ulterius insistimus.

Stabilita taliter interimalis regulationis norma, quam fidelitas vestra cuilibet territoriali superioritati non minus quam et cujusvis loci communitati pro debita directione et exactissima observatione notam reddi et in formale scriptum redactam consignari faciet, stabili quoque urbarialis regulationis systemati elaborando manum admovere necessum erit. Quem in finem propositione eatenus coram saepefatis insimul congregatis statibus et ordinibus facta, deputatione porro e gremio praelibatorum regni statuum et ordinum sub praesidio saepefati comitis banalis locumtenentis ordinata, per hanc equidem deputationem istiusmodi stabilis urbarialis regulationis opus elaborari, elaboratum dein in pleno attactorum regni statuum et ordinum consessu referri, et cum horum demum demissa opinione nobis medio fidelitatis vestrae pro ulteriori eatenus elargienda benigna resolutione nostra humillime repraesentari volumus. Cujusmodi regulationis opus siquidem pro objecto habere debet, unde nam dominales proventus derivandi et qualiter horum praestatio procuranda sit. Hinc praesentibus annexa puncta idealia fidelitati vestrae benigne hisce eoque fine consignanda duximus: quatenus illa cum saepefatis fidelibus regni statibus et ordinibus fine depromenda super inde demissae opinionis suae, num videlicet secundum praeannexa puncta et qualiter praenotatum stabilis regulationis opus elaborandum veniat, vel an, vel quidnam respectu unius aut alterius in obversum occurrat, communicari noverint.

Quibus praeannexis punctis, alia inter etiam regulationem juris montani in se complectentibus, eatenus porro fidelitati vestrae adhuc benigne committendum esse duximus, ut abrogandis quibusvis, passu in eo adusque interventis abusibus et disordinibus, prouti et quatenus in reparatione contributionis recta et aequa proportio observetur. Ex parte autem dominiorum terrestralium tum superius denotatae, de facto interimaliter instituendae, quam et successive elaborandae atque introducendae stabili urbariali regulationi nulla ratione contraveniatur, sollicite intenta esse noverit. Ad cujus effectum constitutis in singulo comitatu judicibus nobilium injungendum erit, ut accuratas de tempore in tempus investigationes instituant, et adeo, quod per ipsos compertum fuerit, genuinas relationes comiti banali locumtenenti faciant, sicque demum omnes excessus aut defectus pro re nata debito corrigantur.

Et haec sunt, quae tam circa interimalem, quam et stabilem, successive elaborandam, urbarialem regulationem benigne resolvenda fidelitatique vestrae, fine procurandi celerioris effectus, hisce elementer significanda duximus, pronum fidelitatis vestrae in exsequendis benignis ordinationibus nostris obsequium atque distinctum ejusdem in promotione summi servitii nostri caesareo regii publicisque regni commodis procurandis zelum nobis abunde cognitum habemus, ut adeo de studiosa fidelitatis vestrae in his, conformiter benignae intentioni nostrae, pertractandis contentione minime dubitemus, sed et dominum comitem banalem locumtenentem, ut incumbenti sibi muneri et obligationi debite satisfaciat, summam curam velut hactenus ita imposterum quoque babiturum, plenarie confidimus. Id | unum adhuc monendum occurrit, quod, si praeter praededucta quid amplius adhuc, sive circa interimale sive vero stabile urbarialis regulationis opus, fidelitati vestrae, aut comiti banali locumtenenti, aut ipsis demum regni statibus et ordinibus, adhinc ordinandum occurreret, (quem in finem acta praelibatae commissionis nostrae caesareo regiae, in quantum hanc in rem deserviunt, hisce annectimus), illud medio fidelitatis vestrae demisse repraesentari volumus. Acceptura demum fidelitas vestra ulteriorem superinde quoque benignam resolutionem nostram, gratia in reliquo et clementia nostra caesareo regia eidem fidelitati vestrae benigne et jugiter propensae manemus. Datum in archiducali civitate nostra Viennae Austriae die 8. mensis Novembris anno domini 1755. Maria Theresia m. p. Comes Leopoldus de Nadasd m. p. Andreas Moritz m. p.

Puncta idealia pro elaborando universali regni Croatiae urbario.

1. Praeprimis elaborentur constitutiva sessionum, qualibus pertinentiis provisa esse debeant. Quot videlicet jugera terrarum arabilium, quot falcatorum prata, et in quibus locis promontoria sunt, quot fossorum vineae? Aliive ne fors fundi ad constituendam unam integram, mediam vel quartam sessionem referri debeant.

2. Audito tam domino terrestre quam et colono, investigentur in qualibet possessione fundi et beneficia cujuslibet coloni, quae a domino terrestre habet. Ex quibus tandem, facta etiam ad commoda vel incommoda quaevis reflexione, eruatur, an colonus sit integrae, mediae, vel quartalis, aut octavalis etiam sessionis.

3. His constitutis, elaboretur, quid colonus integrae, mediae, quartalis, vel octavalis sessionis domino suo terrestri annue in robotis praestandum, quid in aliis datis pendendum habebit; ita ut et dominus terrestris suum habere et colonus subsistere possit.

4. Qua occasione adducantur etiam motiva, quod intuitu talis in specie praestationis obligatio colonis imponenda censetur.

5. Si porro domini terrestres urbaria vel conventiones quaspiam producerent, haec discutiantur, deturque circa singula opinio rationabilis, an pro legalibus admitti atque attendi debeant, vel secus.

6. Non absimiliter inquillinorum etiam obligatio pro diversitate conditionis illorum, quae et qualis sit, elaboretur, prout et montanistarum.

7. Elaboretur praeterea, quid ab exstirpaturis domino terrestri, quantum nempe ab uno jugere terrae, duorum aut trium cubulorum Posoniensium capace, quantum item ab unius falcatoris prato pendendum sit.

8. Vineis, sessionis constitutivum ingressis, non imponatur districtum onus, ne quidem juris montani.

9. Circa usum silvarum inquiratur, in quo loco rustici illum habent, in quo non, delibereturque, an et qualiter illum habere possint.

10. Ad glandinationis beneficium pro majalibus colonorum in silvis dominalibus, dum etiam glandes procreantur, pascendis pariter reflectatur: quomodo videlicet et qualiter ipsis admittendum sit.

11. Norma educillandi ubivis locorum inter dominum et subditum ad sensum legis exponatur, quando nempe illius exercitium colonis admittatur.

12. Cum in hoc regno praeter colonos sint etiam libertini et sic dicti decimalistae, his ergo suo modo auditis, elaboretur, qualis obligatio ipsos manere debet.

13. Quoad jus montanum constituatur norma, quid et quantum juxta Posoniensem mensuram a vinea unius fossoris pendere oporteat.

14. Si porro propter diversitatem regionis glebae aliarumque circumstantiarum uniformis colonicalium et subditalium praestationum obligatio universim in regno constitui non potest, exprimantur specifice et circumstantialiter causae et rationes, cur in uno loco hoc modo, alibi vero alio, ejusmodi regulationem regulare oportuit.

15. His tandem observatis, in conficiendo desuper opere exponatur colonus quilibet cum suis, in individuo specificandis, fundis et sessionalibus pertinentiis, cujus sessionis, an integrae, mediae, quartalis, vel etiam octavalis sesionis sit, et quae ipsum obligatio tam robotas quam et datias in specie praestandi maneat; quid praeterea ab exstirpaturis, aeque individualiter annotandis, pendendum habent. Et ita tandem opus supremae caesareo regiae revisioni submittatur.

Haec dispositio jussumque regium omnium singulorumque fecit, et admodum quidem, consternatos animos. Quid enim in se contineant, facile perspiciebant. Illi talesque, qui rem altius penetrare sciverunt, plurima in hac ipsa dispositione observarunt regia, videlicet:

1mo. Rem totam nec ad status dirigi neque imponi statibus horum exsecutionem, ast privative sicuti ad comitem banum dirigitur, sic etiam privative horum exsecutio bano imponeretur. Qua ex re quasi illud insinuari videbatur: aut rem ex opinione cancellariae non emanasse, sed ex consiliarii Koller, uti in effectu sic erat, calamo ut mereretur apud principem; aut cancellariam hac ipsa ratione innuere, statibus plenam injungi libertatem ad talismodi jussa enodanda, cum res, quae omnes concerneret, per privatum absolvi non posset, siquidem et regia Majestas ea, quae publicum concernerent, diaetaliter pertractaret; aut, prouti fidedigne audivi, res sic per Koller concepta erat, ut bano et illi ex inducenda hac regulatione totum apud principem meritum maneat, quemadmodum ex regulatione confiniorum banalium omne sibi praetenderunt, et acceperunt. Quia nec in illo confiniorum merito ad status quidpiam scriptum fuisset, sed ad banum privative, hinc et imponitur supra in mandato: ut status medio bani submittant suas reflexiones. Quae res ipsa gravis intelligentibus esse debuit, quasi status publicus exclusus a recursu immediato ad principem insinuaretur, aut privato uni bano subjectus, ut publicae statuum dispositiones ab ejus emendatione et judicio pendeant. Haec, inquam, aliaque intelligentiores perspiciebant, sed palam edicere nemo voluit ex respectu locumtenentis.

2do. Cognoscebant etiam, totum regulationis praemissae opus sic esse compilatum, ut clero quidem maxime faveat, adeoque, sicuti blandiebatur sibi Viennae consiliarius Koller, a clero protegendum fore, ut via tali meritum omne banum maneat. Sed episcopus rem eo usque penetrare nescivit, prouti nec capitulares exmissi. Sane dispositionem praemissam clero esse faventem, satis apparet, quia nec ad eum directa foret, nec observanda a clero exprimeretur, quia de praedialibus ecclesiarum nulla mentio, aut elaborandis eorundem obligationibus, neque de censualistis ecclesiae aut civibus eorundem. Quoad generalitatem autem si consideres et sub dominorum terrestrium nomenclatura etiam clerum compraehendi praetendas, quid clero favorabilius, quam ut ad | veterem robotarum praestationem rustici adigantur, quam hercle majorem subditi cleri praestabant ante 1655. annum, quo per commissiones, regiis diplomatibus firmatas, ob diuturniores tumultus ad minores fuere reducti? Quid item, quam ut duobus jumentis unum laboratorem eliberent, cum hactenus animali singulo eliberassent, decimas in stramine et natura praestent, jus montanum ad Posoniensem cubulum exsolvant. Quia cubulus cleri minor hactenus fuit, nempe Zagrabiensis, fecitque pintas Posonienses tantum 12, modo autem accrevit in pintis 5. Pluraque alia, in quibus, ut favorabilibus, clerus se non excludebat, in aliis, si fors odiosa fuissent, sese eximendi occasionem habuit, quia ad se dirigebatur, immo de praedialibus, civibus, censualistis ecclesiae nulla mentio.

In re nihilominus tam ardua cum nemo esset, qui palam vulnus, quod gerebat in pectore, eloqui vellet, minus ea, quae perspiciebat, effari, postquam in dissimulationem venissent, tandem elapsis diebus aliquot dispositio illa regia publice dictata est, ut ad omnium perveniret notitiam et observare eam praeceptum. Tum constituta est deputatio sub praesidio locumtenentis, quae reflexiones quaspiam faceret. Et ad hanc lecti sunt deputationem comes Orsich, canonicus Malenich, Joannes Busan, Georgius Petkovich, Thomas Schytaroczi, et pro actuario Petrus Ballog, ut sequenti anno atque sub decursu banalis tabulae operarentur.

(Joannis Busan deutri puncta.)

Porro Joannes Busan, in publicis regni negotiis pertractandis semper, infelix, quod nec unicum eidem commissum unquam beneverterit reipublicae, ob ejusdem subtilitates sive quod rem non perceperit et sit assecutus, uti eam ex praemissa dispositione regia intelligere poterat, sive fine alio, quemadmodum hujus deputationis directorium esse observabatur, sic talia elaboravit deutri quinque puncta, quae tipis data fuere una cum quodam schemate connotandarum rusticanarum praestationum, ut ex punctis illis in eversionem unice totius commissionis regiae scopus fuisse positus conspiceretur. Erat enim reliqua inter: an cum scitu et consensu totius communitatis rustici, qui lamentati sunt in commissione, ad eam exmissi fuerint? An cum praescitu in iis, quibus domini terrestres accusarunt, omnium singulorumque vel fors aliquorum animatione aut alicujus etc., ex quibus sequenti anno, describendus magnus ignis exarsit? Haec autem ut judices indagarent nobilium, fuit impositum, ad requisitionem dominorum terrestrium, singulique proxime futura banali tabula juxta schema Busanianum deputationi opus repraeseutarent sub poena praeclusi et non habendarum praestationum, quae non repraesentarentur. Ad has porro judlium obligati non forent, omnes singulosque colonos audire, sed tantum spanos et per dominos terrestres praesentandos. Quo sic constituto, prouti etiam, promulganda per dominum Kesser hominibus Montis Claudii eorundem regulatione de aliis momentosioribus uti actis commissionalibus, investigatione praedarum taliumque restitutione, est praetermissum et dissimulatum, congregatioque | demum ob festa est dissoluta, privatis quibusdam mandatis promulgatis accomodatisque negotiis. Ingens apparuit animorum divisio: qui enim sub commissione regia accusati convictique erant, vindictam spirabant de accusantibus et suspectis; qui autem accusatores fuere, ad omnia fuere intenti, singulaque quasi verba Rauch vicebani, Raffay, Busan et Naisich connotabant et in calendaria reponebant. Quo ipso ex facto cognoscet posteritas, si esse potuit sana rectaque ratio consilii de publico. Locumtenens jam fere nemini se fidere observabatur, permissisque negotiorum habenis dissimulando tolerabat omnia. Pars una Viennae studiosa sui erat per banum et cancellarum, favoresque quaerebat, et evertendorum commissionis actorum spem nutriebat. Pars altera commissionis praesidem comitem Altham et actuarium Bisztriczey provocabat. Taliterque singuli privata, nemo publicum respiciebat. Scis, domine Deus, quoties miserebat me patriae, quam in sui ruinam currere videbam. Et de his hactenus, ac in anno sequenti plura. Aeris nempe tempestates plerumque breves sunt, sed hominum diuturnae et longiores.

Nunc ad caetera hunc ad annum notanda.

(Mors vicecomitis Messich.)

Die 19. Maji Szamoborini dominus Nicolaus Mathias Messich, vicecomes comitatus Zagrabiensis, obiit, ibidem in parochiali sepultus, familiae hujus ultimus, quae in masculo cum eodem sepulta est. Vir erat aetatis annorum 38, bene lectus, ac in exspectatione majorum officiorum. Una damnabatur parsimonia et avaritia.

(Ob praemissos tumultus multi exteri in Croatia.)

Ob descriptorum supra tumultuum rumorem tot tantique hoc anno circumiverunt regnum vagatores et ab aliis provinciis submissi speculatores, ut admirationem plane commoverint. Hi erant in mendici vestibus, isti religiosorum eleemosynas colligendum, quidam vero peregrinantium. Apud me, atque in domo mea, quidam eleemosynae titulo venerat, quin ad examen assumptus et joco per leitinantium Dragovich ad militiam aggregandus ob corporis habilitatem, tandem prodidit, se olim in Maruliano regimine fuisse militem, dein in Sabaudiam redux ob lingvam Sclavonicam, quod a rege submissus sit, ad indagandos hos Croatiae tumultus, pertransivitque totum generalatum Varasdinensem et loca singula; Kanisae fuit etiam, tum Zagrabiae, et per Carolostadium revertendum sibi esse dicebat. Anglus quoque unus sub praetextu visitationis provinciarum et instituendorum commerciorum erat Zagrabiae apud sororem meam Annam Hadrovich hospitatus, qui locumtenentem plane adivit visitavitque. Et plurimi alii.

(Commissionis Goritiensis enarratio.)

Hoc quoque anno celebris commissio intra Venetos et Austriam quoad limites intra utrosque, hoc demum anno absoluta terminataque in effectu est. Fuit haec ab annis prope 12 anterioribus ab una quaestione et parte ad aliam tracta, et negligentius, vel, potius dicam, ex parte Venetorum astutius protracta. Quam hic nos in tantum notamus, in quantum de illa a diversis personis religiosis et aliis audivimus, consequenter aliud notare non possumus, quam quae referri nobis audivimus. Ut autem cognosci valeat fundatius, rem altius accipere oportuit. Proinde teste Ughello: Italiae sacrae tom. 5. pg. 12. et 1079. apud Pichler Joseph. Alboino duce circa annum Christi 568. irrumpentibus in Italiam Longobardis, Paulinus, Aquilejae et consequenter totius Forojulii, Carniae et Carinthiae patriarcha, cum omni thesauro in vicinam Gradi insulam se recepit. Ubi ipse successoresque ejus, Probinus et Helias residebant. Circa 580. annum Helias a Pelagio papa breve accipit, ut sedes patriarchica et titulus Aquilejensis Gradum transferretur, hoc ipsum suffraganeis episcopis in synodo acceptantibus et comprobantibus.

Gisulphus Longobardus dux Forojuliensis, christiana religione circa 605. suscepta, regno Longobardico majestosius futurum ratus, si | patriarchica sedes Aquilejam redeat, mortuo Heliae successore Severo, a clero illo Joannem in patriarcham Aquilejensem eligi crearive eo facilius procuravit, quod flagrasset id temporis diuturnum schisma in ecclesia ob trium capitulorum defensionem, et Fori Julii clerus una cum Joanne electo defensioni huic insisterent, e contra Gradensis ecclesiae antistites ex horrore Longobardici dominatus subacta a Graecis maritima Venetiae et Istriae parte, prouti etiam ne possesso diu honore spoliari ecclesiam suam paterentur, in concordiam cum Romana ecclesia rediverunt, et Candianum seu Candidianum in patriarcham Gradensis ecclesiae elegerunt circa 610., Bonifacio IV. electionem probante et pallio donante. Ab hoc tempore secuta est ecclesiae hujus divisio, dum Venetae Gradensem, Longobardi Aquilejensem sequerentur. Et quia Aquilejensis Romanam sedem pro universali episcopo agnoscere noluisset, pallio Roma misso caruit ad annum usque 759., quo Gregorius II. papa sive sponte, ut nempe opera Sereni U katalogu Akvilejskih patrijarki dolazi Serenus od 711.-716. uti possit, quia cum Luitprando dissensiones erant Romanae sedi, sive rogatu regis Luitprandi Serenom tunc patriarchatum Aquilejae tenenti, pallium transmisisset cum monitionibus, ne Gradensis ecclesiae jura invaderet.

Non multo post paparum insigni providentia destructo eversoque Longobardorum regno et occidentis imperio in Francones et Germanos remotius translato, orientis autem aliunde remoto et vacillanti, postquam intra Nicephorum orientis et Carolum occidentis imperatores reliquas inter conditiones conclusum fuisset, ut Venetiae portus utriusque imperii liber sint habeanturque, Romana curia cum republica hac Veneta indissolubile arripuerunt vinculum et semet mutuo adjuvantes ad destructi Longobardici regni rehabitionem ac intra se divisionem perpetuo intenderunt, non sine votorum suorum majori ex parte implemento, ut consideranti patebit et in historiis versato clarum. Ravenna, Ferraria, Commachium pontificia sunt etiam hodie, Verona, Belunum, Udina, Istria Venetorum, Venetique totum Forojulium, Carniam, Carinthiam ad se pertinere asserunt et, ut his potiantur laborant. Foedus autem istud inter Romanam curiam et Venetos tam arctum est, ut quamvis ad illudendum potentiis aliis dissensiones persaepe habuerint, hae tamen fuere semper ad speciem, in re autem nunquam semet deseruerunt, ut hujus loci non est deducere. Et in veritate ad servandam Italici nominis et Italiae majestatem salubrius nil cogitari potuit. Sed haec hujus non sunt instituti. Quare

-235­-

Diviso intra Carolum et Nicephorum imperio, Carolus sive proprio sive aliorum consilio systematis veteris normam quoad nomina immutat, duces, comites, marchiones constituendo et creando. Atque, ut fieri solet, in tractatu illo foederis generali singularum provinciarum sicuti facta non fuisset mentio, quia neque opus erat, sic de Sclavonia et Pannonia, quae Longobardis tributi annui loco certam summam pendere solebat, ut propterea ex Italico Sciavo regiones has Sclavoniam accepisse nomen existimem, quia nempe ut sclavi sive mancipia tributarent, ideo hi, neutri imperio semet applicatos videntes, instar Venetorum libertatem se obtinuisse suspicati, et fors etiam a Venetis instigati, tributare et dependere sive a duce Forojulii sive Dalmatiae renuerunt, | armisque hanc libertatem duce Liudevito sustentarunt. Pivssi quidem 811., item a Ludovico I. Pio 822., ast constantes et protecti modo ab orientis imperio, modo accessione aliarum ad eos provinciarum, uti hodie dictarum Serviae, Dalmatiae, Croatiae, eo creverunt, ut semet, Venetorum existimo opera, Romanis pontificibus subdentes successive proprios etiam reges acceperint, semperque occidentalis imperatoris, utpote eos ad tributa compellere intentis, vel nomen horruerint, maluerintque demum subdi Hungaris quam occidentis imperio. Sed et postquam Hungari ad tributa eos compellere adnixi sunt, ab his etiam recesserunt. Profecto subdivisio illa imperii in duces, comites, marchiones, esto quidem sub specie majoris securitatis imperii et administrandae justitiae inducta fuisse videatur, in substantia tamen aliud non erat, quam idea evertendi imperii. Equidem hi duces vel affectum obtenturi erant populi, vel non; si primum, a subjectione semet eximendi alas habituri sunt, eo velociores, quod Romanus pontifex Hebraeorum condam pontificum autoritatem usurpasset, creandorum nempe instar Samuelis olim regum et distribuendorum in orbe catholico imperiorum; si alterum, per novorum obtrusiones jurgia imperatori cum populo ac in eum etiam indignatio, quod tales claret duces, qui populo exosi forent, uti hoc eventu rerum manifestum foret. Sed his praetermissis. Quemadmodum constaret ex historia, Carolum Magnum, domitis Panoniis 811. et his duci Forojulii adjectis, triumphavisse, sic eodem anno per eundem Carolum, uti scriberet Ughelli tomo 5. Italiae sacrae producens Caroli diploma, diremisse litem inter Ursum patriarcham Aquilejensem et Arnonem archiepiscopum Salisburgensem, de provincia Carantana sive Carinthiae, cujus videlicet jurisdictionis foret, et constituisse, audita et discussa eorum contentione, ut Dravus fluvius, qui per mediam illam provinciam currit, terminus ambarum dioecesium esset, et a ripa australi ad Aquilejensis ecclesiae rectorem, ab aquilonari ripa ad Juvavensis ecclesiae praesulem pars ipsius provinciae pertineret etc. Sane enatis successive tot vicissitudinibus et dominantium metamorphosibus, Veneta quoque potentia per has mutationes aucta existente, post quam reges illi Serviae et Dalmatiae, Croatiae item, desiissent; postquam Hungariae regum dominatus in his maris et Dalmatiae oris cessaret; postquam demum imperium ad Austriacos devolutum fuisset, Veneti, in tantis aliorum ruinis praetextu illo libertatis ludere scientes, dominatum suum ampliare sciverunt et ampliarunt. Et quod ipsis firmum stabileque non fuit, occidentis imperatoribus remotius existentibus id fecere firmissimum, dum vicinari sibi imperatores viderunt, et dum in metu esse amittendorum universorum debebant, in talium perpetuitate sunt confirmati. Nescio, quis aut quo anno et quali ex circumstantia Aquilejensium illorum patriarcharum Udinam se recepit, subditusque Venetorum effectus est. Re hac Venetae praetendentes et supradescripta veteri illa Paulini episcopi historia et successorum ejus, rem ad apparentiam obumbrantes, sicuti episcopum ab olim ad rempublicam spectasse, sic etiam ea, quae illius erant jurisdictionis. Et quamvis hac de re graves persaepe habuerint cum imperatoribus Austriae quaestiones, et praecipue sub Ferdinando II., uti in historia nostra ecclesiae Zagrabiensis suo loco retulimus has et alias, tamen ita fuere providi, ut, vix nominato uno Aquilejensi patriarcha, alium ei coadjutoris darent titulo, protegente | eos semper Roma, quin et in pactis cum Austria publicis favorabilis sibi eatenus quidpiam perpetuo obtinerent, quod eo facilius assecuti sunt, quia Austria haereditarium non habens imperium, nec illud tam facile semet obtinere posse providens, de augendis haereditariis sibi provinciis, consequenter subjuganda Hungaria,quae pars imperii occidentalis non esset, fuit semper magis solicita, ut ratione hac facilius et imperii habenas teneret, Adriatici maris imperium cessum Venetis. Immo quia Venetae, partes has occidentalis imperii non esse, docerent, Austria ad has sibi asserendas privativo haereditario jure fuit semper sollicita, et praecipue sub Maximiliano, Ferdinando etc. Sub quibus Venetae et insulis potiti sunt, et dominatum suum extenderunt per Istriam et Croatiae partes. Mortuo Carolo VI. cum ei Carolus VII., Bavariae elector, successor in imperatoria dignitate datus fuisset, et haeres Caroli VI. Maria Theresia tot bellis fuisset implicita, Venetae occasione hac plus quam in mari piscati sunt. Equidem metu armorum Carolo VII. alleatorum, quae ad Viennam usque excurrerant, vetus totum Bojoariae regnum restaurandum, et insinuabant Venetae et Austria metuebat, et vel maxime, si Venetae semet alleatis illis adjungerent, aut Carolus VII. ea, quae antiqui erant Longobardici regni, Venetis adjiceret. Qua re Austria ipsa, tam metu rei hujus quam et necessitatis pecuniae, Venetis, quoad limites difficultates insinuantibus, semet insinuare et promittere incepit, quod res eas accomodatura foret. Venetae etiam observantes res Caroli VII. inclinari et post secutam ejusdem mortem, datumque imperium Francisco I. Lotharingiae, marito Mariae Theresiae, oportunitatem videntes augendarum suarum rerum, re cum Romana curia praevie communicata et concertata, submissoque suo Viennam legato domino Cornero, qui, humanitate sua diversisque modis gratiam aulae Viennensis nactus, commissionem ad effectum antea sponsorum promissorumque adursit obtinuitque.

(Archiepiscopus novus Goritiae.)

Porro ne occulti et praevii tractatus illi publici fierent et provinciis praebeatur lamentandi occasio, commissio ista religionis praetextu palliata exstitit defectuum videlicet tantorum, quas in ecclesiasticis rebus paterentur, cum hae partes, quae dominium quidem Austriacum venerarentur, sub patriarcha nihilominus Aquilejensi forent, qui, taiiquam Udiuae, consequenter in statu Veneto existens partes has ovesque suas respectu ex politico visitare non posset; consequenter suit praetextu accomodandorum talium defectuum et quasi unice de his tractandum foret, praetextui praebente occasionem legato quodam domini olim Codelli Goritiensi, qui centum, uti intellexi, milia legaverat pro fundatione episcopi Goritiensis futuri, commissio Goritiae ordinata institutaque est. Ex parte aulae Austriacae commissionis praeses fuit primo dictus comes Corbinianus Saurer, ex parte autem Veneta dominus de Dona senatorii ordinis. Comparuere Goritiam Venetae non solum oppulente, sed cum omni libertatis specie, videlicet cantatricibus pulcherrimis, | saltatricibus item, tam ex statu Veneto quam et papali electis musicis quoque, aliisque ad latus idoneis, tanquam oportunis ad movendum resciendumque omnia instrumentis. Quod eis tam bene cessit, ut felicitatem hanc Goritiae invideret Vienna, plurimasque saltatricum et cantatricum illarum, applaudentibus Venetis, Viennam vocaret 1748. et 1749., theatrum plane novum erigendo, uti et saltatoriam in ipsa aula, operantibus omnia Italis. Sub talibus meditationibus actum omnino primo est de ecclesiasticis illis rebus et tantis defectibus, quibus ut mederetur, erectio episcopatus Goritiensis proposita. Sed huic restitêre non solum Venetae, (poscentes, episcopi sui Aquilejensis juxta Vetera tot imperatorum, quin ipsius Caroli Magni diplomata, inique hactenus impeditam jurisdictionem restitui, idque tam exemplis a Polensi episcopo, qui Flumen cum venia aulae visitaret et sub sua haberet jurisdictione, quam et caeteris firmabant exemplis et rationibus), verum etiam vicini Austriae episcopi, ut Tergestinus et Labacensis. Quorum Tergestinus, dioecesim suam et per Venetum extendi dominium, allegabat, Labacensis, sibi concredi posse Aquilejenses has partes, dicebat. Re hac per plures annos disputata, cum aulae Viennensis ea esset constans opinio, ut Goritiae episcopatus erigatur, solicitantibus et petentibus ad augendam amplificandamque civitatem suam Goritiensibus, demium per Romanum pontificem, Benedictum quippe XIV., ut assentiretur Viennensi aulae, Venetis Romae et coram papa in contrarium nil habentibus, vicarium Goritiae apostolicum, et sub hoc praetextu qui in partibus foret episcopus, ad quasvis quaestiones amovendas constituendum invenit, talique titulo comes ab Attemiis 1751. fuit Goritiae positus et subintravit episcopus. Venetae, quasi re hac disgustati et offensi, ad speciem cum pontifice apertas fovere videntur inimicitias, et Aquilejam sibi resignari et patriarchae Gradensi sive Veneto subjici postulant, praeterea limites omnes circa circum poni designarique. Quia vero comes Corbinianus Saurer longiori cum Venetis tractatu ideas illorum animadvertisset, modos item observasset, ideo obtenta venia Viennam petiit, et reginam, quid sibi velint cantatrices et saltatrices illae Venetae, edocuit, quod in iis subversetur periculum. Ideo illae Vienna relegatae, et quaedam plane, quae magis fuere suspectae, per diversa monasteria monialium positae cum instructionibus eatenus. Re hac indignati contra Saurer fuere Veneti, et domino Cornero, legato Viennae Veneto, summa fuit cura comitem Saurer denigrare, morositatis arguere tantorumque sumptuum reum facere, neque eo praeside rem unquam terminandam. Haec successere Cornero eo facilius, quod pro relegatis illis deabus et earum offensi fuissent patroni et ipsae injuriam sibi factam ejularent. Quare 1752. comes Corbinianus Saurer deponitur, et ei generalis Harsch substituitur. Qui, militari modo ab unis relationibus pendens, ad Venetorum vota non fuit difficilis, negotiaque absolvere festinabat et complacere Venetis, potissimum , ut arbitramur, ob belli praesentis Borussici, quod cudebatur, circumstantias; aulae enim nostrae minus tutum videbatur, si res hae ante belli ortum non componerentur. Itaque, generali Woon ad faciendas delineationes per partes illas submisso, et geographis undique illuc vocatis et submissis, dum hi in mapparum delineationibus et fabricis desudarent, Venetis eisdem adstantibus et auro suo immolantibus, Harschio autem et Woonio aliter Goritiae distractis, et tum intuitu fabricarum Fluminensium, quam et Tergestini portus reparandi occupatis, a geographis illis undique adferuntur mappae, quae primo Goritiae visae, dein Viennae examinatae et approbatae sunt, atque, ut secundum illas ducerentur lineae, demandatum. In geographicis illis carthis damnum magnum Vienna nec vidit nec sensit, bene autem post ductas lineas constitutosque limites et factam Venetis tantorum tenutorum resignationem, ut in Carnia populus totum ferme terrenum et beneficia singula a Venetis habere debeat.

Ex parte Tyrolis ducti per cacumina montium, ut omnium singulorumque obversari possint oculis, inter has potentias limites sunt, ubi Veneti dorsum rupium et lapidum amisisse referuntur; antea enim totum montem ad vallem usque possidebant, nunc dorsum aquilonare venit Austriacis, australe Venetis. In Forojulio et Carnia prata, agri, silvae et | pagi integri ad Goritiam prope data sunt Venetis. Ex parte demum Croatiae, sive Licae et Corbaviae, districtus totus, Sztari grad vocatus, datus resignatusque est Venetis, et ducti aeque per cacumina montium ibidem metales. Quae res tumultui illi Carolostadiensi in Lica supradescripto occasionem praebuit, quia miser ille populus occasione intertenendarum ovium privatus est. Pars enim illa meridionalis, quae Venetis insulis obtigit, pascua habuit et ferebat, ut nunc ista a Venetis emere oporteat. Processit hinc etiam illa Kleffeldiana contra generalem olim Scherzzer, quod aulam decepisset, lamentatio, et regimine uno fuisset praemiatus. Aula demum ipsa, licet tardius, edocta est ex lamentis et repraesentationibus subditorum, qui sua amiserunt, aliud esse et longe distinctum, limites ex carthis ponere, et aliud ex visu et terreni ipsius consideratione. Ultra autem ac praeter praemissa de Fluminensi illa cerae et sacchari item aquavitae aliarumque rerum fabrica et commerciis actum permissumque imperatori, immanibus sumptibus ingens Flumine ponere aedificium, has ad res deserviturum, lege ea, quod exmittendae inde naves in Asiam aut Africam per mare Adriaticum liberam habiturae sint sub imperatoris insigniis navigationem portubusque gavisurae. Qua de re et cum Algerinis plane fuit transactum, liberaque futura navigatio sub imperatoris insignibus et cum illis stabilitum, terve, ut fide digne intelleximus, navis caesaris Fluminensis in Aethiopiam plane his annis profecta est. Et non solum libera futura quod sit per Adriaticum navium caesaris exmissio, sed et illarum, quae canas pro saccharo, terram item carbonariam aliaque fabricis Fluminensibus necessaria conducerent. De Aquileja quoque et illis Lombardiae partibus, quae antea ab Aquilejensi patriarcha dependebant, cum magna fuisset quaestio, Venetis nulla ratione admittere volentibus, ut a Goritiensi dependeant et illum pro superiore agnoscant, sed nec aula nostra, ut patriarchae Veneto immediate subdantur, Benedictus XIV. Romanus pontifex tandem sic constituit, ut Goritiae sit archiepiscopatus ejusque sint suffraganei Labacensis et Tergestinus . Aquilejae autem vicarius resident apostolicus, et ille sub hoc titulo et illi praesit ecclesiae et aliis Lombardicis Venetae ditionis. Et quamvis haec res, ut successive prodiit, ex mutuo inter Venetos et Romanam curiam tractatu facta fuerit, ut videlicet res aliae, cum Austriacis actae. firmae remanerent, neque ob hanc difficultatem impedirentur, discordiam tamen inter Ventos et Romam apparentem publico peperit. Papam enim nil disponere posse, etiam in rebus ecclesiasticis, in ditionibus rei publicae Venetae, allegabant Veneti, consequenter neque episcopum Veronensem aliosque vicario illi apostolico Aquilejae futuro subjicere, quia hinc facile jurisdictio papae in reliquas reipublicae ecclesiae peti posset. Papa e contra hanc in disponendis gubernandisque ecclesiis arrogatam autoritatem nullam esse dicebat, petebatque hanc sibi probare jure. Eoque res ad apparentiam ibat, ut bellum intra Venetos et Romam futurum praedicaretur, quod nihilominus non evenit. Principes tamen ipsi Europae ad conciliandos hos apparentes inimicos suum offerebant studium. Resque ad mortem papae Benedicti, 1758. secutam, ita sine bello emansit.

Ultima quaestio, quae intra Austriam et Venetos fuit, erat de viis ipsis publicis, quas Austriae subjectus populus, si non integras, adminus medias esse Austriae, voluit. Verum facilitate generalis Harsch et respectu alleviandi aerarii regii ipsiusque populi, sub obligatione intertenendarum talium publicarum viarum, integraliter Venetis datae resignataeque sunt, uti cum Venetorum gaudio, sic subditorum Austriae, qui penes illas emanserunt, dolore. Caeterum, ut in similibus fieri assolet, rumores suspicionesque fuere variae sparsi eatenus large auri Veneti, de quo tanquam ignoto praescindimus. Certum autem, plenipotentiarium Venetum Dona, ad speciem atque placandos populi rumores ob subscriptionem praejudiciosam Venetorum commerciis, Fluminensis illius fabricae atque navigationis admissae, Paduam relegatum a senatu sic fuisse, ac in illo etiamnum versari exilio, quod frater illius Constantinopolim pro legato reipublicae submissus fuerit ipsique relegato bona et notabilis annua pensio, ab haeredibus etiam accipienda, ordinata a senatu sit. Illi autem, qui ex parte fuere Austriae (excepto uno Corbiniano Saurer), prouti etiam ii, qui ad rem hanc influxerunt efficacius, promoti elevatique omnes sunt. Generalis Harsch Pragensi donatus commando. Woon elevatus altius cum pensione. Bancalitatis praeses Codeck et ipse crevit stipendio et fratri suo promotionem ministerialem obtinuit. Scherzzer regimine donatus, singulique ad ultimum. Demum pars utraque emolumenta summasque ex his tractatibus utilitates pro se depraedicabat, et praecipue assentatores ac hujus rei fabri.

Aula Viennensis dicebat 1mo. Provisum rebus esse ecclesiasticis in Stiria et Carniolia, augustorumque pietatem extollebat. 2do. Fundatum ad aeternam gloriam Goritiensem archiepiscopatum. 3to. Perpetuum quasi natum esse foedus inter Austriam et Venetos ob sublatos controversiarum obices. 4to. Commerciorum terris Austriacis apertam occasionem, ex qua plus utilitatis subjectis provinciis successive obvenire poterit, ac ex totius Lombardiae terra profiueret. 5to. Adriatici maris qualem talem usum et ejusdem successive formandam praetensionem, praecipue ob Hetruriam et portum Livorno ad imperatorem spectantem. 6to. Ob foedus illud cum Algerinis. 7mo. Quod hac ratione et per limites positos omnis Venetorum praetensio mortificata sit, haeque remansae pro Austria partes haereditariae jam sine controversia effectae. Profecto haec ipsi Itali Viennae depraedicabant, ut ipse noscam plures, qui ob similem garulitatem pensione annua remunerati sunt. Ex tanta aulae Viennensis felicitate matrimonium illud inter archiducem Petrum Leopoldum et ducis Mutinensis filii filiam meditati proponentes et effectuantes cum attributa totius Lombardiae duci Mutinensi gubernatione. Quae res, uti futura respicit tempora, sic ut benevertat meo principi, voveo.

Venetae quoque in sui favorem dicebant 1mo. Destructum illum ruinatumque patriarchatum Aquilejensem, qui imperii occidentalis jus suo modo a Carolo primo conservabat; hinc 2do. Lombardiae et Lombardici olim regni ab imperio exemptionem et ad illud jus Venetorum clarius. 3tio. Tantorum tenutorum aquisitionem atque suae potestatis extensionem. 4to. In Croatia aquisitum etiam in terra firma pedem. 5to. Obtentas vias publicas, consequenter 6to. Pedagia aliosque reditus et successive inde facilius emanaturas utilitates pro extensione etiam reipublicae. 7mo. Commerciorum Fluminensium et fabricarum non diu permansuram rationem vel ex ipso artificum defectu, aliasque rationes. Plurimaque talia. Quae porro partium utilius sibi prospexerit, videbit posteritas.

Tandem praemissa, uti etiam supra monuimus, a pluribus acta fuere annis et fere ab anno 1744. Verum, quia hoc plene terminata fuere et absoluta positique limites et resignationes reciprocae, ideo ad annum nunc a nobis notantur. Circumstantias singulas, quae in hocce negotio intercurrerunt, sicuti rescire non potuimus, sic nec eas referimus. Ea duntaxat, quae ad nos pervenerunt nobisque relata fuere a Jesuitis praecipue et Capucinis, viris etiam aliis huc advenientibus et a me interrogans, praecipue autem quodam Gallo, qui Flumen ut commercialis appulerat et Zagrabiam usque excurrebat ad locumtenentem ipsum intuitu commercii instituendi. Qui etiam his praemissis altiora mihi explicuit et intuitu hujus commercii fines aliarum Europae potentiarum varios, a quibus, tanquam an veri sint dubius, praescindo, divinando enim potius locutum autumo quam ex scientia.

(Unde manarit, ut regina partes has videre voluerit. Ministerium studet, ne praemissa videantur.)

Hinc quoque promanavit reginae imperatorisque visendorum horum locorum anno superiori insinuata, hoc autem anno terminanda visitatio, atque inde per Croatiam augustorum reditus, ut nempe et has sumptuosas viderent Fluminenses fabricas et portuum extruendorum Buccari, Bukariczae et Tergesti loca; non minus et audirent lamentantem populum viderentque, num in effectu tot tantaque illata sint damna, uti populus repraesentare non cessabat et regina sibi cordi sumpsisse videbatur. Profecto sive in veritate sive ad populi dolorem leniendum (uti patres Capucini mihi retulerunt) rumor ibi publicus fuit, loca illa Sztari grad ad Licam et Corbaviam, Venetis tradita, reginam revindicaturam annis plane. Hinc etiam fuisse demandatum Petazzio, ut violentias a popopulo inferri Venetis toleraret, et in effectu cum caedibus patratae sunt. Porro uti constituta fuit voluntas reginae imperatorisque partes has invisere, sic ministerii Viennensis maximum studium visitationem hanc impedire. Proinde primo viarum objiciebatur incommoditas, et superiore anno 1754. cursores inspectoresque missi, qui ad ministrorum vota et sic ducti sunt per subalternos, ut impossibilitatem depingerent et viderent. Et hanc ipsi ad ministrorum vota Viennae repraesentarunt. Sane notorium hic omnibus est, postquam inspectores illi aulici ex Carolostadiensibus partibus Zagrabiam appulissent, per Busan, uti anno superiori notatum, Zagrabia per Bosakovinam Crisium ducti sunt, inde Ludbregiuum per devia et montes, Ludbregino jussu locumtenentis per ejus secretarium Mathiam Plovanich per Topliczae montem atque Bedniae decursum, ut in pago Mohgienecz, spectante ad Novi Maroff ac infra arcem Chanievo sito, exirent, inde ducti ad Oranje et per viam Granensem Varasdinum. Iter hoc insolitum depictum pro Varasdinensi, qui Zagrabia Varasdinum proficisceretur, quis secus concipiat, quam ex condicto et ministerio Viennensi disponente monstratum, ut videlicet regina aut hac visitatione deterreretur, prouti in effectu sic a submissis inspectoribus fuit Viennae repraesentatum et depictum. Cum porro, hoc non obstante, regina semet declarasset, (informata eatenus a Saurer et aliis) quod absolute videre haec omnia velit, illaque transire via, qua et alii transirent, spemque sibi esse, vias has superaturam, sicuti et caeteri superarent, remque hanc pro absoluta regia determinatione edixisset, ut, Novembri et Decembri mensibus anni 1754. evulgata talismodi absoluta regia voluntate, dispositiones pro excipienda | debite regina a singulis fierent; ministerium porro Viennense impedire secus iter hoc non posse videret, quam bellicis tractatibus, inferendi belli Borusso tempus ad esse svadere cepit et de alleatis cogitandum, praecipue quia Gallia jam in aperto cum Anglia discrimine foret et bello, pro occupato a Gallis Dunkerken loco ibidemque exstructo praesidio. Ex his ergo cogitationibus et observationibos necessariam esse Augustorum domi et Viennae moram. In effectu toto hoc 1755. anno Viennae de his cogitabatur, et foedus illud, celebre intra Galliam et Austriam sequenti sive 1756. subscriptum promulgatumque anno cudebatur, ob quas res augustissimos Viennae remanere oportuit. Descripti supra tumultus anno hoc 1755. in Croatia enati ad vota, uti svadent circumstantiae omnes, Viennensis ministerii. Equidem consideratione non caret neglectus ille praesidiorum et poenae reis debitae ob trucidatos officiales totiusque criminis dissimulatio, atque hinc plurium tumultuum, qui subsecuti sunt, occasio, a mense Januario ad finem Aprilis, terminum videlicet reginae adventus. Pluraque alia.

(Serbelloni generalis Carolostadium venit cum aliis.)

Quia porro populus ille mantimus ejulare non cessasset, et in effectu dispergeretur, ut plurimi in Hungariam et inferiorem Sclavoniam ex locis illis praecipue Licanis cum universa familia et pecoribus per Zagrabiam hinc abirent et concederent, immo plane in Moscoviam, et eo magis, quo jam de reginae eorsum adventu desperarent, Viennense ministerium, metuens de partium illarum tumultu, reginae repraesentare non cessans, in emersuris infallibiliter belli circumstantiis Venetorum amicitiam et adminus neutralitatem necessariam esse, proinde ratione nulla irritandos, commissionem demum ad partes illas maritimas pro sedandis et accomodandis quaerellis populi submittendam esse, quae in effectu etiam mense Junio anni hujus 1755. illac ordinata exstitit. Fuereque praecipui praeses bancalitatis Codeck, generalis Serbelloni, et consiliarius ex cancellaria Hungarica Franciscus Koller, ad vota ministerii et ab eodem instructi. Isti Labacum, Goritiam, Flumen, Buccari, demum Carolostadium pervolarunt potius quam lustrarunt, atque ad vota ministerii et Venetorum fecerunt omnia. Fluminense illud, adeo depraedicatum commercium, a tempore commissionis hujus ecclipsis suae accepit initia. Rasciani schismatici Tergestum illasque oras introducti statim cum suo schismatico episcopo, tanquam futuri commercii promotores et ob Moscoviae respectum tanquam in imminenti bello Austriae colligatum. Licano illi et Corbaviae populo non solum data emigrandi facultas, sed promissae passuales litterae, prouti in effectu etiam extradabantur postea, plane cum forspontalibus occasionibus Remansuris danda annis singulis gratis a regina 40 milia millii modiorum mensurae Carolostadiensis, danda reginae impensis mondura. Et promissae in militaribus promotiones et stipendia, quod hodie in effectu videmus, dum ad stabalia officia nationales inde assumpti promotique visuntur. Segnienses promotionis capaces dicti et successive promoti. Episcopo Segniensi auctum ex parochorum cassa in florenis mille subsidium. Plurimaque alia.

(Petazzi ministerio adhaeret.)

Generalis Carolostadiensis Petazzi cum ministerio atque his semet commissariis conjunxit, neque ex affectu Scherzzerii, antecessoris sui, quia scio inimicos fuisse, sed ex necessitate tum consequendae promotionis, cum etiam accusationum, quas in Kanisiensi commissione coram Neuperg Mikassinovich aliique contra eum deponerent. Quare vota ministerii Viennensis et rem totam (medio secretarii gabinetti Kooh, qui in negotio hoc et tractatu Veneto multum fuit implicitus) intelligens, omnia haec probare et sustinere cepit, nihilque salutarius aulae Viennensi accidere potuisse, quam tractatum illum sustinuit. Cujus sententia, utpote viri in illis partibus nati, educati, a teneris servientis et sine cujuspiam controversia, singulorum locorum et cujusvis fere familiae notitiam habentis, praeterea in bono doctrinae et probitatis conceptu, regina Koohio favente plurimum, confirmata est. Hinc occusationes illae | commissionis Kanisiensis contra Petazzium, Kleffeldianae praeterea supra descriptae, non solum nihil obfuere Petazzio, sed is et dignitate crevit, quia generalis feldmarschalleitinant est resolutus, et salario, nam annui salarii octo accepit milia. Triumphavit insuper contra Kleffeld, et existimationem ministerii Viennensis obtiniut, Koller quoque consiliarius magnam ministrorum protectionem, ut audacter et palam semet cancellario Nadasdi opponeret et cum illo certaret. Ipse baro dictus et consiliarius bancalitatis ac commissionis invalidorum.

Exspectabantur Serbelloni, Codeck et Koller Zagrabiam mense Julio, nescirem tamen, qua ex causa non venerunt, sed per Labacum et Graecium Viennam reversi sunt. Hactenus de tractatu illo Veneto, hoc anno completo.

(Terrae motus Ulisipponae.)

Terrae motus hoc anno apparuere horrendi et terribiles, ut urbs Portugalliae Ulisippona, vulgo Lisbona, die 1. Novembris tota prope corruerit, magno non solum incolarum et regni illius damno, sed caeterarum quoque, praecipue Angliae, quae commercii causa summas ibi maximas habuit investitas.

Decembri mense fuit Varasdini sub praesidio comitis Antonii generalis ab Erdoedy comitatus illius officialium restauratio, ob regia jussa amovendi ab officio vicecomitis domini Raffay. Hinc etiam in ordinarium vicecomitem electus est dominus Nicolaus Bedekovich, in substitutum Ladislaus Czindery, remanente notario Balthasare Zaverszki. Fiscalatum accepit Petrus Spissich. Alii alia. Relatum etiam supra fol. 283.

Aditamenta.

§ 1.

De congregatione 2. Januarii celebrata.

(Impositio.)

Necessitas regni 56529 fl. 31 xg. Contributio, uti supra. Auctio tricesimae 9000, Sztenichniak 315 fl., a civitatibus 775.

(Mappa geometrarum reexaminanda.)

Mappam per geometras ab aula submissos in Varasdinensi generalatu factam cum generalatus communicasset, eadem reexaminanda cum interventu deputandorum a regno decernitur articulo quarto.

Introitum anni 1752. fecisse 82594 fl. articulo 8. est adinventum.

(Statutum de expensis solvendis.)

Deputationibus in privatorum negotiis processuris pars succumbens diurna persolvat. Haec ob comitem ab Auersperg et Szaich, ut sequenti anno.

(Unde viarum inspectores solvendi.)

Inspectores viarum vicejudlium, si per viam tellonialem laboraverint, a domino terrestri aut nauli, secus ex cassa publica unius imperialis diurnum habeant.

(Libertinis regni assistat procurator pauperum.)

Libertinis regni assistentia procuratoris pauperum ordinatur articulo 25. Libertini regni ii sunt, qui nobiles olim uxores ducentes et nulli dominio obnoxii, in uxorum bonis remanent ac degunt, servitia exigua regno praestantes ob protectionem.

(Privilegium typographi.)

Privilegium typographiae Zagrabiae Antonio Reiner concessum, in quo jubetur historiam Zagrabiae

Očevidno: historiam ecclesiae Zagrabiensis.

imprimere, publicatur.

Protonotarius Adamus Naisich tutelam Petri et Nicolai Skerlecz resignat.

(Congregatio clam dissoluta.)

N. B. Haec congregatio, ex ratione superius descripta pg. 239., sic est dissoluta, quod neque ejus acta perlecta sint neque articuli promulgati, hocve ideo, ne replicam conscriptorum inactare debeant, sed repraesentare valeant, conscriptores nil scivisse respondere. Caetera vide et lege supra a pag. 239.

§ 2.

De conferentiis.

(Conferentiae.)

Tam folio 252., quam et 255. conferentiarum facta est mentio. Ideo de his sequentia.

(Officiates profugi quo?)

Prima conferentia Zagrabiae 28. Januarii, praesidente episcopo, per paucos facta est, ex qua tumultus generalatus Varasdinensis bano et Suae Majestati significatur. Dispositiones factae, ut fugitivi ex generalatu offlciales Szamoborinum pergerent, ne Zagrabiae nocere possint tumultuantes etc.

(Banderiorum dispositio.)

Secunda conferentia, sub praesidio locumtenentis Adami de Batthyan, Zagrabiae celebrata die 14. Februarii. In qua factae dispositiones de servandis in ordine suo banderiis, pro casu necessitatis contra tumultuantes exmittendis, adeoque ut sint in promptu. Scriptaeque per quaevis dominia litterae.

Motus medio tempore etiam in civitate Crisiensi exorti Suae Majestati significantur.

N. B. Motus hi non fuere intra cives formales tumultus (quamvis et isti dissensiones intra se cum Kesser habuissent), sed ibi vigilias agentium militum, qui nempe deposuissent tesseram, officiales dispulissent, ut colonellus baro Lalersperg profugeret. Hinc neque alia commissio fuit ordinata Crisium.

Tertia conferentia , absente in confiniis locumtenente, sub praesidio episcopi Zagrabiensis Zagrabiae 27. Februarii celebrata.

(Vicebanus exit ad praedas.)

Patente jam ex incineratis nobilium curiis supradescripto rusticano tumultu, adversus eos banderia sub ductu vicebani Joannis Rauch ut educantur et prodeant, constituitur. Item nobiles, canonici aeque, ut sui loco mittant, statuitur. Joannes Rauch plene autorizatur. Zagrabiae consilium constans sub episcopi praesidio decernitur, cujus directorium esset Joannes Busan, et quos ipse assumere voluerit. Mirere lector, et episcopum in causa simili praesidium assumpsisse, et spreto locumtenente, neque vocato vel consulto, talia ordinata fuisse.

(Conferentiae quotidianae celatae.)

Quotidianae fuere Zagrabiae expost conferentiae, vicebanus ad has relationes taciebat, suarumque cunctarum actionum encomia. Ordines item homicidiorum, praedarum universorumque actuum, supra descriptorum. Verum occasione commissionis Althamianae regiae dum de his fuisset inquisitum, suppressa sunt omnia harum conferentiarum acta. Convictus vicebanus Joannes Rauch, miramurque causam, quod scriptas ad se litteras ex hoc consilio conferentiali non exhibuerit commissioni. Fors ob episcopum ejusque preces, qui, immemor lenitatis, medio Busanii vicebano scribi fecit: ure, seca, macta, rape, occide, sed et nostri memor.

Quarta conferentia Zagrabiae sub praesidio locumtenentis die 23. Martii celebrata.

(Praedae dividuntur et laus datur vicebano.)

Post reditum a praedocinio vicebani fuit celebrata haec congregatio. Vicebanus fecit relationem suorum actorum; plus quam divina existimata, laudata, depraedicata. Factaque divisio praedarum, apud fabrum Forecz detentarum, locumtenenti et Busanio. Quin vicebani expeditionis relatio ad Suam Majestatem missa cum ejus commendatione et laudibus. Viennae haec omnia secus sunt accepta, uti supra descriptum.

(Revocantur dispositiones locumtenentis.)

Statu tum etiam, ut militia illa confiniorum banalium sub ductu capitanei Gerleczi per locumtenentem causa securitatis et observationis ad tumultuantium pagos, et cumprimis ad Raven, missa, quia praeter scitum regni per locumtenentem educta, quantocius reducatur. |

Causa cujus statuti bona Raffaji in Raven fuere unica, ne videlicet atterantur illa, cum sui subditi per vicebanum suae depraedationi dati cessive fuissent.

Quinta conferentia uti, prior, Zagrabiae eodem praeside die 29. Martii habita.

(Jesuitae lamentantur.)

Jesuitae quaerulantur, prioris expeditionis occasione suos subditos in Tkalecz, bona item sua et alodia, esse per vicebanum et Spoliarich ac Raffay spoliata, de quibus supra a fol. 257. usque 261. Patentales rusticis tumultuantibus publicatae.

Sexta conferentia Zagrabiae, uti prior, 6. Aprilis celebrata.

(Vicebanus autorizatur, ut satisfiat damnificatis. Episcopi factum.)

Ad inveniendum aliquem modum satisfactionis damnificatis dominiis, vicebanus autorizatur. Post Jesuitarum enim instantiam plures sese insinuarunt, uti superius. Mirere lector, autorizari illum ad inveniendum satisfactionis modum, qui causa maxima fuit damnorum omnium. Et status omnes fuisse incapaces inveniendi modi. Modus hic ipse ideo inventus, ut sic nemo contentaretur. Certe Viennae postea hoc ipsum fuit argumento, ut damnificati nobiles nil obtinuerint, quod modum sibi a vicebano inveniendum consenserint. Episcopus suos exspoliavit ob damna in Gradecz, plusque decuplo obtinuit quam damni passus fuerit. Huic attamen commissio nil fecit.

Septima conferentia, uti prior, 8. Aprilis Zagrabiae habita.

(Juristitium decretum.)

Juristitium causarum omnium durare decernitur.

Octava conferentia, uti prior, Zagrabiae die 12. Julii, tempore commissionis regiae, habita.

(Juristitium ab aula cassatum.)

Ad mandatum regium cursus juris quoad omnes et quaslibet alias causas praecipitur et ordinatur, demptis solis causis postremi tumultus, et ex eo vel per eum tumultum accessoriis, quae commissioni regiae, eatenus ordinatae, et foro extraordinario subjiciuntur. Hinc mense Augusto tabula regni judiciaria post octavas sancti Stephani regis decurrit.

Praemissas omnes conferentias dominus Nicolaus Skerlecz, tabulae judiciariae notarius, subscripsit.

§ 3.

De regni congregatione habita Zagrabiae die 17. Novembris sub praesidio locumtenentis.

Nicolaus Skerlecz supplet protonotarirum infirmum in hac congregatione, et ipse compilat acta et subscripsit. Qui idem in secretarium conferentiarum fuit electus, ut articulo 6to.

Beck generalis Varasdinensis.)

Suprema generalatus Varasdinensis praefectura quod domino generali Beck sit collata, publicatum. Rusticis deponendorum contra dominos suos coram ordinata intuitu postremi rusticani tumultus commissione regia libertas admittitur. De qua deputatione vide infra pag. 354. et 355. etc.

In negotio urbariali consessura sub praesidio locumtenentis post congregationem deputatio reflexiones faciet. Vide infra pag. 356. Necessitates regni et impositio, ut supra.

(Suae Majestati quidam commendantur, quidam non.)

Damnificati post ultimam depraedationem rustici Translonienses contentari jubentur. Interim Suae Majestati nomine publico supplicatur intuitu vicebani, Raffaji et Georgii Jellachich, quos commissio regia intuitu eorundem damnorum veluti capita et autores convicerat, pro relaxandis convictionalibus summis. Sed haec ipsa commendatio fuit praepotentiae attributa, dum aeque convictorum Georgii Petkovich et Nicolai Matlekovich non meminit, ideo autem non meminerat, quod prior judicia illa homicidiorum per Rauch subscripta commissioni exhibuisset, posterior confrontari in commissione voluerit cum Rauch et Raffay de demandata per eos depraedatione, quam ipsi negabant, Matlekovich autem eorum scripturis et acceptis ordinibus, demum confrontatione sustinuit. Interim hoc ipsum Viennae observatum his duobus postremis profuit suntque a sua convictione absoluti, prioribus nocuit, eandemque persolvere debuerunt et persolverunt, ut fol. 355.

Nobilibus unius sessionis sub Kalnik, quod occasione tumultus rusticani Kellekianam turmam dissipaverint, fl. 100 dandi ordinantur.

Armales Felicis Josephi Loöb publicantur articulo 4. Familiae Moletich et Kubachevich nobilitas recognoscitur.

(Novus tavernicus.)

Mortuo domino comite Francisco Eszterhazy tavernico, ejus loco tavernicus resolutus fuit dominus comes Josephus Illieshazy ex dapiferorum regalium magistro etc., ac ut talis in congregatione sequentis anni publicatus articulo 1.

Annus domini 1756.

Memorabilia in Sclavonia accidêre sequentia.

More consveto Zagrabiae banalis hoc anno, quae superiori neglecta fuit, decurrit judiciorum tabula, atque ultra ea, quae in eadem tractabantur, juridice et legalium causarum diseussionem.

In partibus tempore et sub illius decursu praeparabantur a terrestribus dominis, juxta superius insinuatam Busanianam ideam, exhibendae conscriptiones et examina. Quae rursus ex fatali illo Monte Claudio fatalia plane et celeberrima evaserunt.

(Domini Raffay operationes in Monte Claudio.)

Siquidem dominus Raffay in persona cum officialium societate et judlium comitatus Crisiensis domino Kesser in Montem Claudium descendendo, juxta Busanianas illas ideas sub praetextu quidem conscriptionis, suo revindicando honori et recuperandae gratiae regiae laboris plurimum immo totum studium posuit. Descenderat ille quidem ad pagum Popovacha, ibidemque terrenum subditi cujusdam dimensurare voluit. Ne autem rem confunderet, cum quantitatem ignoraret, quod unius, quod alterius subditi terrenum est, colonum, ad demonstrandum, vocari fecit. Quo negligente, cum vocasset ipse et colonus surdasceret, tandem ad domum ejus petiit, exeuntemque propriis manibus contra mandata regia, verberationes prohibentia, verberavit. Quo facto confusis omnibus, ad arcem Montis Claudii repetiit, rusticos ad conscriptionem evocavit, adhibita ex Savanis partibus vigilia, quam dominus Raffay pro sui securitate, homines autem Montis Claudii pro sui incaptivatione adhibitam fuisse, interpretabantur, hinc vocati nec comparuerunt, nisi ad sacellum sancti Georgii dictum, a quo medio judlium Kesser, ad eos accedentis, vocati erant. Sed illi regulationem ipsis Vienna missam nomine privilegiorum rogabant. Ad quae judex incaute dixit: venisse ipsis omnino privilegia, at quae vix placebunt. Hoc ipsi magis praetendere coeperunt, neque ad arcem voluerunt petere. Hoc viso dominus Raffay ex Monte Claudio, rusticos loci tumultuasse, ex loco denunciavit, et quod agerent conventicula, cum testimonio domini Kesser.

(Agit contra Lukauszkium.)

Praeterea inquisitionem collegit, qua volebat, duorum tantum silvanorum testimonio, quod dominus Lukauszki, anno superiore ad Montem Claudium exmissus et in pago Viderniak inquirens, populum concitasset, puncta quaedam contra officiales suppeditasset, taliterque domini Lukauszki facto omnes subsequae accusationes et quaerellae populi evenissent. Volebat autem, ut et dominus Thomas Schytaroczi, qua haeredum comitis olim Ludovici Erdoedy bonorum praefectus, in haec cum Raffajo conjungeretur, quo recusante, eundem judicialiter admoneri fecit, sed hoc protestante. Dominus quoque Samuel Orlyk, bonorum comitis Georgii Erdoedy praefectus, ob dolorem dentium sese a tota hac machinatione abstraxit, et cum dominus Raffay ad Popovacha abivisset, ille domum rediit.

(Deputatio urbarialis.)

Locumtenens comes Adamus Batthyan, qui ultra tabulae banalis praesidium deputationis quoque, sic dictae urbarialis, (anno superiore regio jussu constitutae ad elaborandum urbarium), quae constabat assessorio domini Joannis Busan, canonici Georgii Malenich, vicecomitis Georgii Petkovich, qui et praeses, descriptam sibi hominum Montis Claudii contumaciam et tumultum tam bano Viennam, quam et vicino generalatui Varasdinensi extemplo significavit, ut pro tumultuantibus palam dicerentur acciperenturque.

(Raffay accusat Lukauszkium locumtenenti.)

Dominus vero Raffay Zagrabiam appellens, sub decursu banalis tabulae, tam propria eloquentia, quam et sibi affectorum banalis tabulae assessorum, hanc illorum hominum contumaciam extollere apud locumtenentem non cessavit, sed et sive in dominum Ladislaum Lukauszki praeconcepto ex odio, sive evitanda comitum ab Erdoedy indignatione ob Montis Claudii homines, sive interessentia propria, recipiendae videlicet gratiae regiae, contumaces illos excusabat, culpam attribuens domino Lukauszki, per commissionem caesareo regiam posito gravaminum conscriptori, quod occasione adhuc illa is populum illum subinflammasset et concitasset, plurimaque accusationis puncta, quia olim fiscalis, suggessisset. Hinc postquam, semet satis rem hanc persvasisse locumtenenti, credidisset, spe protectionis quoque in avunculo suo domino Busan, protonotario Naisich, aliisque tabulae assessoribus, instantiam ad dominum comitem locumtenentem |

(quam ego legissem et habuissem) exhibet. Qua 1mo conqueritur, se malevolorum opera in indignationem caesareo regiam incidisse, et commemoratis suis servitiis omnino immerite; 2do, se in commissione caesareo regia Althamiana nec auditum esse; 3tio, sed neque per eandem commissionem eo deventum fuisset, si inimicis manibus conscriptio gravaminum credita non fuisset, et nominetenus domino Ladislao Lukauszki, qui ex appraehensione depositionis a fiscalatu plura suggessisset, sufflammasset, et Montis Claudii populum concitasset, in vim argumenti adjungendo inquisitionem, per dominum judlium Kesser collectam.

(Communicatur Rafflajana instantia Lukauszkio. Scribit Lukauszki Althamio.)

Raffajanam instantiam cum accessoriis omnibus comes locumtenens incusato domino Ladislao Lukauszki communicavit. Qui, ut est collericus, in furias primo actus, nescirem, an cum mortalium alio, quam cum domino Jursich haec communicat. Tum intercidente abeuntis tabellarii die, secum communicata per scribas copiari facit, arreptove in furia calamo, domino comiti ab Altham, qua regiae anno superiori commissionis Zagrabiensis praesidi, scribit: se ideo, quod gravaminum conscriptor fuerit, persecutionem pati; in eversionem actorum commissionis intendi; dominum Raffay plenipotentiarium Erdoedianum esse: mandata regia ob verberatos propria manu et enormiter in Monte Claudio homines non curare, et sub confidentia sui avunculi, domini Busan, aliorumque in regno praepotentium et per hos regentium, nec mandata regia curantium, sed prout volunt agentium, in commissionem regiam, jam principis oraculo approbatam, evertendam agere. Haec erat substantia Lukanszkianae epistolae, adjungendo, quod proximo tabellario Raffajanas repraesentationes sit submissurus, cum eas nunc describere nequivisset, et exorando altissimam regiam protectionem, cum haec persecutio ei veniat ob servitium regium, et in hoc regno servire principi cupientes persequantur, nec futuram quietem, quoadusque praepotentiae non tollantur. Haec inquam erat epistolae substantia, sed vehementissime exaggerativis scripta terminis. Scripsit aliam quoque epistolam ad cancelistam Bisztriczey, qua commissionis actuarium, rogando, ut apud comitem ab Altham, tanquam suum evictorem, eundem protegeret. Sequenti autem tabellario Raffajana illa submisit, quae locumtenenti is dederat, cum commendatione sui iterata et expositione evictionis, quam speraret et legalis esset (ut Lukauszki dixit) et ex ejus replicis colligebatur.

(Homines Montis Claudii lamentantur contra Raffay et examinantur.)

Interea dum praemissa occultim tractarentur, ultra 300 hominum Montis Claudii Zagrabiam comparent, ad praeinsinuatam urbarialem deputationem lamentantur, protestanturque de tumultu, et quod tumultuantes dicti sint. Accusant dominum Raffay de excessibus et verberatione, praeterea privilegia sibi Vienna submissa, uti ex judlium Kesser intellexissent, extradari urgent. Ultra triduum Zagrabiae moratis ordinatum tandem, ut a vicecomite Georgio Petkovich in domo regnicolari examinarentur. Quo idcirco vocati, etiam sunt examinati, quo in examine et eorundem confessionibus gravabatur admodum dominus Raffay. Hinc dum factum peractumve examen in praedicta urbariali deputatione legeretur, dominus Busan, Raffajanus avunculus, sinceritate vicecomitis non contentus edixit: potuisse vicecomitem aliter has illasque res expressisse, neque tam aperte inserere debuisse. At vicecomes, re hae offensus, gravius expostulare incepit effarique, se solitum | non esse, ut testimonia coram se deposita scribat aliter, quam ut testes dicerent, esseque hoc contra officii sui juramentum, quin et bonam fidem, quare exacerbatoque utroque, vicecomite videlicet et Busanio, in graviores venerunt verbales rixas. Vicecomes immutare nil voluit, projecitque, immutandum dominus Busan quod vellet. Ac licet ille integritatem suam et officii sui tueretur, pro inimico nihilominus domini Raffay acceptatus habitusque est facto tali.

(Viennam oratores missi Moszlovicensium intercepti, Zagrabiae detinentur.)

Sed et Viennam oratores suos homines Montis Claudii submiserant. Et quia pro contumacibus et tumultuantibus depraedicati fuissent, Sopronii dominus generalis Radicatti, hos eorundem oratores intercipi, curavit, datoque ad mareschallum et banum nuntio, eosdem postea Zagragiam relegat, durissimis carceribus mancipatos et inclusos. Quo per homines Montis Claudii intellecto, frequentissimo rursus Zagrabiam comparuere numero, hos sibi dari postulantes, et fassiones deponentes, praemissos oratores nequaquam privative, sed totius communitatis nomine et in persona Viennam fuisse ablegatos, sumptibus quoque communibus. Horum precibus quia delatum non fuisset, conventicula fecêre saepius ad insinuatam sancti Georgii capellam. Quod pro graviori illis crimine subinferebatur, prouti et quod publicam biennio contributionem neglexissent, haberent vero, quibus ad talia contribuant et succurrant.

(Animi politicorum separati.)

Incredibile est, nec ullis potest exprimi verbis, quam erant singulorum animi separati et disjuncti, bellumque revera erat in calamis animisque Croatarum. Vicebanus Joannes Rauch, Joannes Busan et Josephus Raffay, atque ii, qui his afficiebantur, pro sua stabant veteri potentia. Alii contra eos passim, apparebatque horum caput esse Joannes Jursich, tabulae judiciariae assessor, suprafatus Ladislaus Lukauszki, aliique passim. Protonotarius vero Adamus Naisich quo inclinabat, dubium est ob ejus indolem.

(Bano exhibita epistola Lukauszkiana ad Altham scripta.)

Interim supra insinuatae litterae Lukauszkianae, ad comitem ab Altham scriptae, ac per eundem Suae Majestati sacratissimae exhibitae, magnum Viennae et in dicasteriis impresserunt de quorundam praepotentia praejudicium, ut regina, mareschallum et banum dominum comitem Carolum Batthyan repraehendisse, perhiberetur, quod ipse homines, suo regio servitio inimicantes, immo zelatorum hujus persecutores protegeret commendaretque. Ad quae cum is obstupuisset, taliaque negaret, exhibita ei fuit praemissa Lukauszkiana epistola cum aliis domini Raffay supra insinuatis documentis.

(Eadem epistola offenditur banus. Protegendus a regno praecipitur Lukauszki.)

Banus rem hanc aegerrime tulit, et pro crimine reputari voluit, quod Lukauszki, se praetermisso, tanquam prima instantia, per dominum comitem Altham talia scribere attentasset. At Hungariae cancellarius comes Leopoldus a Nadasd, sive ob fines privatos quospiam, sive quod cum bano non conveniret, sive demum reipsa, crimen tam magnum, uti banus volebat, in Lukauszkio non reperit. Hinc data sunt ad banum mandata, ut Lukauszki contra Raffajum ac alios se persequentes protegatur, et facta denunciatio in litteris suis per status et ordines revideatur in proxime praefigenda regni congregatione. Adjunctum dein per eandem est cancellariam, per comitem banalem locumtenentem regiis mandatis non satisfieri, quin eadem vel seponi vel non curari, adeoque instituendam congregationem tamdiu durare debere, quoadusque omnibus satisfiat mandatis et dispositionibus regiis, nec dissolvi eam posse sine expresso jussu et indultu regio.

(Negligi a bano et locumtenente regia mandata, proditum.)

Uti Lukauszkiana epistola, sic et, immo fors et magis, irritatus animo banus est, quod mandata regia a se | et fratruele suo, banali locumtenente, negligerentur. Unde cum eatenus quoque expostularent de cancellario, iste quam plurima mandata protulit, de quibus prioribus regni congregationibus nec actum fuisset, uti ex actis congregationum, Viennam submitti solitis, deducebat. Hinc audacter, edici a regina, postulavit, vel banus subditus esset regius vel par principi. Si primum, jussis mandatisque principis obtemperare deberet, consequenter talia seponere non deberet. Si alteram, Sclavonia ergo Croatiaque ab illo ut absoluto regatur principe, et hoc insinuetur regno, ut sic nullus dehinc ad Suam Majestatem recursum habeat. Gravia haec et extrema quod fuerint, acutus perspicaxque lector, inficias, non ibit.

(Bani ad fratruelem locumtenentem ordinationes.)

His attamen non obstantibus, banus locumtenentem suum objurgat de communicata Raffajana cum Lukauszkio instantia jubetque, congregationem institui, Lukauszkium repraehendi, serio indagari in illa, quae is scripsisset Althamio, illud nihilominus, quod protegi a regno debeat, non pandi, sed occultari. Itaque pro die sexta Aprilis indicitur regni congregatio, atque ad hanc ut compareant singuli, mandatur. Ad quam enarrandam antequam perveniamus, quae interea acta sunt et acciderunt, commemorabimus.

Itaque 1mo.

(Mors colonelli Lalersperg.)

Colonellus regiminis Crisiensis in generalatu Varasdinensi, baro Ignatius a Lalersperg, die 23. Januarii Crisii obiit. Erat annis multis in praemisso generalatu qua capitaneus, dein apud equites ejusdem generalatus supremus vigiliarum praefectus, et Petrinensis commendans. Qua occasione uxorem senem Carolostadio duxit, adducentem sibi copiosas pecunias, et anno 1740. Petriniâ Ivanichium, qua vicecolonellus in pedestri regimine, transiit, inde paulo post translatus Crisium. Ad enatum mortuo Carolo VI. bellum profectus est, qua occasione et suas facilitates admodum auxit et colonellus creatus est. Finito bello, constanter remansit Crisii. Et cum senex illa uxor 1754. vivere desiisset, occasione tumultus supra descripti fugiens per devia montis Kalnik, in Varasdinensis agri oppido Vinicza uxorem invenit viduam Ladislao-Patachichianam, natam baronessam Catharinam a Senweisz, quam reliquit viduam opulentiorem. Fuit aetatis circa annorum 60. Homo saeculi et in suis varius. Successorem nactus est dominum Mikassinovich, saepius a Romana fide apostatam et schismaticum, qui officium hoc astu suo meruit, occasione superioris anni tumultus.

2do.

(Mors Nicolai Petrichevich.)

Obiit quoque die 8. Martii reverendissimus dominus Nicolaus Petrichevich, praepositus Chasmensis, abbas infulatus sancti Nicolai de Gacska et canonicus Zagrabiensis, vir integer et vitae exemplaris, singulari erga beatam virginem Mariam devotione. Cui in praepositura successit Joannes Paxi, canonicus a latere episcopi, in canonicatu Mathias Petrovich, parochus in Gradecz.

3tio.

(Festa bacchanalia. Kulmerii casus.)

Feriae bacchanalisticae cum tabula banali sunt incoatae et satis licentiose actae. Sub his in tricas quoque ventum est. Comitissa locumtenentis uxor, domina Theresia nata Illyeshazy, familiarius habuit coluitque baronem Kulmer, capitaneum Petrinensis compagniae, et quia voluisset, ut adesset etiam, nescio cur, a marito seu comite locumtenente negata ei, sese Zagrabiam sistendi, facultas. Iste ergo baro medio laitinantii sui Buvenhuber quandam ad comitissam scribit epistolam, quam optasset secreto admanuari. At laitinantius, sive sponte sua, sive sic ferente necessitate, creditam epistolam capitaneo Bana tradit, rogatque admanuandam comitissae. Capitaneus Bana, vocatus ad generalem et locumtenentem, cum commissionem quandam ab eodem accepisset, occasione ea comitissae litteras tradidit. Haec Kulmerio rescribit monetque, ut cautior fieret de credendis epistolis, sibi displicere, quod per capitaneum Bana et praesente marito suo reddita fuisset epistola. Kulmer credens, epistolam a Bana fuisse surreptam, scribit ad eundem lamentatorie et cum vetitis terminis, immo ad duellum eundem provocando. Capitaneus has a Kulmer acceptas generali suo et locumtenenti tradit, rogans, cum duella forent vetita, consilium remediumque. At locumtenens, postquam bano rem significasset, jubetur, Kulmerium ad vincula et carceres ponere. Quod etiam factum est summo comitissae dolore, quae omnium admiratione saepius Petriniae Kulmerium invisit et clam, quasi per fenestram, ibidem ad eundem intrabat, non sine cordatorum admiratione, vulgi vero scandalo, ac proinde variis, nec honestati parcentibus, sermonibus. Kulmer longiores subiit carceres, post semialterum primo mensem a vinculis absolutus. Et postquam satis de eo liberando cogitatum fuisset, in comitissae locumtenentis gratiam senex vidua baronessa Sermage, nata baronessa Juliana Moscon, mulier apprime astuta et sagax, se culpae totius ream facit. Scribit namque bano, quod ipsa ex sangvinis nexu, quo cum Kulmer jungeretur, bonaque erga sibi junctum sangvine intentione, aliunde senior, eidem scripsisset, quod inaudiat, plus fidibus eum esse deditum, quam vigiliis etc., proinde, quod eundem eonsangvineali facultate repraehenderit. Ille autem putans, talia sibi a domino capitaneo Bana suggesta fuisse, licentiosius eidem scripserit et temerarius. Sed capitaneum Bana nihil sibi unquam eatenus locutum fuisse, jurato dicebat fatebaturque, ideo, cum illa Kulmeriana praecipitantia occasionem praebuerit, causa rei esset. Rogaret proinde suam excellentiam banalem pro danda sibi indulgentia et gratia, tanquam causae tragediae hujus et miseriarum domini Kulmer. Epistolam illam Kulmerianam ad Bana scriptam conditionatam censeri, si nempe Bana reus est, qui quia non esset, cessare omnia. Kulmerium autem tot mensium carcere et sex hebdomadarum vinculis suam illam in scribendo praecipitantiam satis luisse, et suae banalis excellentiae prudentia et gratia poena hac cautum esse redditum, quod credatur imposterum nunquam ita semet praecipitaturus. Ad hanc baronessae a |

Sermage epistolam in auditoriali judicio baro quoque Kulmer fassus est, se conditionate intelligere et habere epistolam illam ad Bana scriptam, si videlicet is reus foret. Ac tandem est a vinculis etiam absolutus, [in majoribus comitissae postea gratiis et familiaritatibus . . . . Praecipue, quia locumtenentis adjutantius Dragoni et Kulmerio infensus fuisset et comitissae....] 6 redaka prekriženo, i samo se ovo dalo nagadjati. Dragoni autem utrique infensus erat ideo, quod anno superiori 1755. occasione tumultus, cum Graecium Stiriae comitissa abivisset, ingentis valoris annulum amisisset. Hunc a Dragonii uxore sibi sublatum, comitissa suspicabatur, Dragoni e contra, ab ipsa comitissa baroni Kulmer donatum. Et quia neuter suas suspiciones probare valuisset, persequenti unns alteram vivebant animo.

4to.

(Terraemotus varii in locis diversis.)

Sub decursu banalis tabulae et sub Februarii mensis medium ob ingentces terraemotus, qui non tantum Ulisipponam in Portugallia destruxissent, sed ubique auditi fuere per Italiam, Germaniam, Galliam, Austriam, in Croatia quoque nostra frequentius, jussu aulae publicae eatenus preces sic institutae sunt, ut primo in cathedrali, tum apud Franciscanos, dein sanctum Marcum postea patres Capucinos, demum apud patres Jesuitas 40 horarum preces essent. In cathedrali ob conciones, quas ego triduo habui, et quidem primo die de gravitate terraemotus, 2. de ejus causis, 3. de remediis, et quae per me primo sunt institutae occasione talis devotionis, ingens fnit populi concursus. Servabantur et in subsequis ecclesiis conciones, sed ob debilitatem concionatorum populo minus arridentes, omnesque unice contra ferias Bacchi et licentias introductas fulminatoriae et quorundam in veritate indiscretae et temerariae, ut prohiberetur a vicario generali, contra tales invehi. Unde dum ad sanctum Marcum ultima fuisset concio, ego a nobilibus matronis pro eadem invitatus eram, quam et dixi, tali populi totius concursu, ut praeter amplissimum templum forum etiam adjacens populo plenum foret. Dixi autem concionem de mundi vanitate, et res hujus saeculi non esse nisi deceptiones, atque hoc ex illo psalmo: Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. Defectus omnes supra plurimorum captum exposui, applausu eo, ut concionem hanc typis edendam petierint, civitas per suos exmissos mihi gratias egerit, magnates quoque, uti comes Orsich et Sermage, fructu quoque tali, ut domum regnicolarem, quae in templum libertatis conversa erat, ejus antea amici protectoresque deseruerint, neque ad baal, sive saltum, aut mascheras eo amplius profecti sint, nihilque inconveniens sit auditum, immo | defensores libertatum antea in osores effecti sunt earundem, impleveruntque confessionalia, immo sub ipsa concione lacrymis templum. Neque vel postea ac subsequis annis Zagrabiae visa sunt et audita priora. Benedictus sit Deus, qui haec operatus est in auditorum meorum cordibus. Erat autem petita integra concio a naturalibus rationibus, deducti bene mores singulorum, solutae objectiones, quae in favorem dici possunt, res firmata scripturae exemplis. Ac in fine, cum ex more ad Te Deum laudamus devenissem, inspirante et movente Deo, haec exposui: an vere sequentem versum dominum confitemur dicere audeam? Subticui. Tum hoc pertinere ad singulum dixi, exposuique, aliud esse laudare Deum, et aliud Deum pro suo domino confiteri. Quare dicere nos omnes posse Te Deum laudamus, sed an omnes, nescirem, Te dominum confitemur. Quibus sequi Deum placet, dicant omnino, quibus autem mundum et mundana, ne mendaces rei coram Deo et tot mille hominibus sint, dicerent potius: Te Deum laudamus, mundum autem dominum nostrum confitemur. Me hortari nullum, ut hoc vel illud profiteatur, sed unum hoc ne mendax sit, proinde in libertate omnes relinquere, quod quis vellet, profiteretur. Atque nec dicto: Amen, discessi. Fateor, incredibilis factus ad haec fuit fletus, plurimique tam mihi quam confessariis fassi sunt, se ad contritionem motos fuisse, nam praesente Deo et coram Venerabili puduit, mendaces apparere et mundum pro domino agnoscere suo, et quod antea agnovissent, poenituisse. Notare haec volui, nam fors prodesse poterunt alicui lectori vel concionatori. - Sub iisdem porro his devotionibus, die videlicet 17. Februarii, item 18., grandior terrae concussio et terraemotus Zagrabiae etiam auditus est, immo ter nocte 18. praecedente. Subsequis quoque diebus, quamvis non ita vehemens. Lues quoque continuabat animalium, praecipue ad Szamobor et loca vicina, atque in diversis regni partibus.

5to.

(Hudoden bona Vidovcensia occupat.)

Dominus Hudoden prope Vidovecz ad Varasdinum bona a quodam Ballog possessa, alias ad eundem Hudoden pertinentia, occupat et possessorium eorundem capit. Instat ad locumtenentem Ballog ordinaturque judlium, qui eundem restituat etiam cum brachio. Iste cum ad uxorem Hudodenianam ad praefata bona venisset, neque illa bonis cedere vellet, praedictam dominam intercipit et Zagrabiam curru, ut quampiam malefactricem publicam ducit, atque ad regnicolarem domum includit. Lamentabantur passim omnes: laesa nempe esse in eadem domina privilegia juraque nobilitatis, cum ipsa et uxor viri foret nobilis et nobili orta progenie, videlicet filia Georgii olim Czindery. Et esto post aliquot carcerum dies dimissa fuerit, lamentandi attamen occasio cessavit, marito praecipue suo, qui factum hoc Viennam plane repraesentavit, quin et ipse lamentatum ivit.

6to.

(Parochus Cadak uxorem ducit.)

Defuncti olim fiscalis Lendvay filia notitias familiariores cum quodam parocho dioecesis Jaurinensis, cognomine Cadak, eousque contraxerat, ut se ei futuram uxorem promitteret, si dispensationem eatenus obtineret. Nescio, cujus medio egit pro eadem, et subreptitiam obtinuit, in qua hoc tantum exprimebatur, quod ex certis rationibus, pontifici cognitis, cum eodem ad ducendam uxorem unam, prouti etiam cum oratione breviarii, dispensetur. Hoc ille ficto brevi ad consistorium suum Sabariense venit, istud rem approbat, et vigore praetensi apostolici brevis ducendam admittit uxorem. His habitis, deposita clerica, Varasdinum ad sponsam appellit, in saeculari habitu choreas adit, et palam Varasdini versatur. Accedens parochum Varasdinensem Antonium Szmukavich vigore brevis, per consistorium Sabariense approbati, copulari petit, parocho nullam difficultatem movente, dummodo sibi debitum sive stolla exsolvatur. Quo facto, eosdem conjungit. Re delata Zagrabiam et parochi Varasdinensis testimonio firmata, citatur ordmatus maritus Zagrabiam. Quo cum proficisceretur, in Selina ad sanctum Joannem aliorsum abit, per comitem procuratorem Salich uxori nuncians, ut se sequeretur. Quod et factum est. Ab anno 1752. sic sunt commorati et convixerunt duarum prolium partu. Anno autem hoc, nescio quomodo, notarius comitatus dominus Jablonczai uxorem novit et vicecomitem suum Lucam Novoszel admonuit. Iste intercepit utrumque, illam ad locumtenentem cum duabus prolibus submittendo, maritum autem ad episcopum Zagrabiensem. Illa in regnicolari domo longius arestum subiit, eleemosynis fidelium vivens, et demum simpliciter dimissa est. Ille autem in turri episcopii tempore aliquo detinebatur. Tandem, quia e dioecesi Jaurinensi fuisset, eo judicandus exmittitur, comitantibus eum episcopi praedialibus. Cumque Chaktornyam pervenissent, sive vigilum negligentia, sive avaritia, sive, quod credibilius, quod instructi sic fuissent (quia ideo neque citati, minus castigati unquam fuerunt), liber evasit, et quo sese receperit, ignotum est. Sermones varios casus iste causavit, qui ut notentur, nil servit.

7mo.

(Plovanich Viennam missus. Locumtenens instruitur.)

Secretarius locumtenentis dominus Mathias Plovanich ad finem Februarii Viennam a domino suo missus est, fine informandorum palatini ac bani, prouti etiam reponendorum in gratiam regiam domini vicebani ac Raffaji. Hic cum Viennam appulisset, (uti ipse mihi retulit), eo confusiora apud praemissos dominos repent omnia, quod Lukauszki in iis litteris, ad comitem Altham scriptis, sese ad eundem secretarium Plovanich provocasset, quod et illa, quae ipse perscripsisset et plura illis ex eodem Plovanich, brevi ascensuro, sua excellentia, dominus nempe comes ab Altham, intelliget. Quam ob rem bano et palatino | non solum suspectus erat, sed ut complex considerabatur. Cum nihilominus negasset, constitisse sibi quidpiam de Lukauszkiana epistola, a bano adhibitus ad labores est, et ad aulae cancellarium missus pro rerum quarumpiam informatione. Reperit autem cancellarium magis jam affectum dominis Rauch et Raffay, quam ipsummet palatinum. Quod cum palatino dixisset, neglectum promulgationis quorundam mandatorum iis attribuens, a quorum consiliis locumtenentem stare oportuit, palatinus haec ipsa cancellario dixit, vocans in testem secretarium. Taliterque crevit intra praefatos dominos exacerbatio, atque in dominum Rauch culpa etiam locumtenentis coram ipso principe derivata. Et locumtenenti perscriptum, ut dehinc protonotarii Adami Naisich staret consiliis et dominum Rauch ad resignationem disponeret, secus procul dubio deponendum. Martio ferme integro Viennae mansit secretarius in mandatis a bano habens, ne comitem ab Altham quacumque ratione inviseret, aut cum eodem constitueretur. Movit nihilominus vel adminus confirmavit banum in opinione illa, quod necessarium sit, ut Rauch a vicebanatu amoveretur , quia, ut dicebat, jam audivit, qui erant pro protonotarii officio candidandi. Monuitque banum, ex veteri more notarium comitatuum Zagrabensis et Crisiensis candidari debere, quod et secutum est, uti infra dicetur. Copiosis ergo instructionibus et mandatis oneratus tandem rediit.

(Congregatio Zagrabiae longa.)

Itaque die sexta Aprilis longa illa et in Sclavonia nunquam visa, audita aut lecta, initium accepit regni congregatio sub praesidio domini comitis locumtenentis, in qua plurima occurrerunt promulgataque sunt mandata regia. Praecipua fuere:

1mo. Congregationem terminari non posse, quoadusque omnium singulorumque mandatorum regiorum non fiat implementum et effectus, ac praecipue actorum commissionis regiae anno superioris absolutae, quem in finem acta quoque illius commissionis transmissa fuissent, adeoque finem congregatio habitura non esset sine expresso indultu regio.

2do.

(Instantiae, ad Majestatem per privatos missae, remissae.)

Remissae cum mandatis multorum contra plurimos commissionis praesidi instantiae. Praecipuae fuere baronessae viduae Sermage in causis violentialibus contra vicebanum Joannem Rauch, item subditorum comitis Draskovich ex Sztenichniak contra eundem, necnon subditorum marchionis Perlasz dominii Ozaly contra dominium.

3tio.

(Epistola quoque Lukauszkiana.)

Ladislai Lukauszki ad comitem ab Altham supra commemorata epistola ad publicum est exmissa et lecta, suppresso protectionali mandato. Ad hanc praecipue, quorum intererat, exhorruerunt, et crimen, quod bano neglecto scripta sit ad alterum, habitum. Quo in negotio adeo celebri et memorando notandum

(Protectionale mandatum suppressum. Data Lukauszkio consilia.)

Lukauszkium sive a secretario Plovanich, sive a vicecomite Georgio Petkovich, sive demum aliunde bene informatum exstitisse de omnibus, quae Viennae acta cum sua sunt epistola, de mandato quoque protectionali, cujus etiam copiam habuisset, non minus et suae epistolae ad regnum remissione. Quibus rebus adeo confusus evasit, ut nec sciret, quid | ageret et prae appraehensione infirmaretur. Recurrit ad dominum Jursich pro consilio, qui submissam legisset approbassetque epistolam, sed et iste, quid svadeat, non reperit. Ergo uterque noctu ad me veniunt, per superos, quid agendum, rogant. Lukauszki patrui condam sui Joannis lectoris ecclesiae Zagrabiensis beneficia mihi oggerit, rogatque, ut in perplexo hoc casu, quid agendum puto, aperiam. Relectis omnibus, cum, quae facta fuerant, fieri infecta nequivissent, consulo: 1mo. Quidquid scripsit, manutenendum esse, causa praecipue comitis Altham, qui, nisi scribens manuteneat scripta, offendetur et satisfactionem deposcet, si autem manutenuerit, proteget. 2do. Explicandum, se denunciatorem exstitisse et quidem provocante sua instantia domino Raffay, neutiquam vera accusatorem. Denunciatoris autem munus non esse, ut denunciata probet, sed is, ad quem facta est denunciatio, indagandum habet. Proinde status et ordines, cum ad eos res missa esset, inquirendum haberent, medio in fine, quod is eisdem suppeditaturus sit. 3tio. Ut pacatum semet exhibeat, et pacatissimum, cum sua legentur, tum, ne peccet motu quopiam, tum ad demonstrandum, se nil timere. 4to. Videndum, quem submittat Viennam et qui replicaturus est. Intuitu autem neglecti bani, (quod is metuebat maxime), cum ex Raffaji instantia eo direxi, quod quia is se per commissionem gravatum gratiaque principis privatum exposuisset, et ex inquisitionibus coram locumtenente productis novum petere videretur judicium et reipsa res ad novi viam pertineret, in hac autem coram eodem judice, qui et prius fuit, procedendum esset. Cum dominus Lukauszki a tot annis publicum advocatum ageret et judicem novi judicii apprime sciret, eo, quo debuit, scripsit, sine banalis excellentiae offensa. Quae si offensa non est, quod commissio regia primum egit judicem, nec offendi potest, dum in via novi ad eundem provocatur. Unde quia comes locumtenens primae instantiae judex non fuisset, neque in via novi respondendum eidem erat, sed legali ordine ad primaevi judicii judicem res erat dirigenda. Quare dominus Raffay, tanquam in judicio publico constitutus, suam vel in quosdam illico testatus est confidentiam, vel demonstravit praepotentiam et commissionis caesareo-regiae contemptum, dum novizare cupiens ad illegalem recurrit judicem, neglectis legum dispositionibus.

(Oneratur actoris officio Lukauszki. Cancellarius factum regni reprobat.)

His auditis ad se Lukauszkiest reversus est et, dum legeretur in publico epistola, pacatus, fortis perstitit omnium admiratione, universaque semet sustinere asseruit et ad litteram probatura affirmavit. Mota tunc quaestio, quis actor esse debeat. Pars Raffajum esse oportere sustinuit, sed vicerunt illi, qui Lukauszkium esse debere dixerunt. Ergo actoratus imponitur Lukauszkio, designatur comes Petrus |

Sermage pro judicii hujus praeside, adjunctis eidem domino Joanne Jursich, Nicolao Bedekovich etc. Sane factum hoc regni etiam coram me vituperavit cancellarius, quod videlicet ad processum rem hanc regnum inviaverit, cum studiose per se factum esse dixisset, ut mandato protectionali gaudeat Lukauszkius, per quod intelligere poterant, hominem non ultro exacerbandum dandamque illi majorem rerum scribendarum occasionem, ut fieri solet in processu. Ad regnum autem inviatam fuisse investigationem, ut salvaret utramque. Et potuisse regnum rescribere tantum principi, quod utrumque audivisset compertumque sit, in substantia utrumque errasse, ex re tamen jure utrumque commotum fuisse, Raffajum quidem, dum indignationem se principis incurrisse metuebat et hanc, qua fidelis subditus, enodari studebat; Lukauszkium autem, dum concitationis crimen attribui sibi credidit. Consequenter prodivisse, turbato utrumque scripsisse animo. In regno praepotentias alias non esse, quam quae majorum sunt erga minores. Et si quae forent tales, latere Suam Majestatem non possent. De servitii autem promovendi regii zelo quod haberet regnum Suae Majestatis benignissima rescripta. quibus commotorum animorum scripta refellere possit. Proinde cum nec dominus Lukauszki eum praepotentiae sensum se intellexisse in publico fassus sit, quem vox praepotentia denotaret, supplicant status et ordines, ut similiter recurrentium instantiae non solum seponerentur, sed infuturum prohiberentur. Hoc debuisse regni fuisse in negotio hoc factum, mihi dixit cancellarius. Quo habito res tota sopita fuisset. Et quod tale quidpiam dominus Naisich et Jursich urgere debuissent, quibus tanquam commissionis membris omnia fuere nota, quae contra Raffajum erant. Proinde novis Lukauszkii probis principis erga Raffajum indignatio excitanda non erat et praecipue ab amicis Raffaji.

(Lukauszki contra Raffajum factus actor pro probis solicitus.)

Oneratus actoratu publico judicio Lukauszkius curam posuit, ut illico Viennam significaret omnia, in Bisztriczey se traderet asylum. Tum per instantiam ad locumtenentem et ipsum regnum adiit, petiitque universa (sciebat enim de mandato illo) secum communicari et legi in publico, ut scire valeat, jussa principis, iisque pro vasalistica devotione obedire. Locumtenens pro sinceritate sua eidem aperuit, habere se quidem aliqua, sed jussu bani se extradare non posse. Status autem regni nil eidem reposuerunt, sed temeritatis arguebat protonotarius instantiam. Haec ille rursus perscripsit Viennam ursitque, obsecundante cum hoc in passu cancellaria Hungarica, comite item Altham, quod banus dispositiones regias immutare non posset. Resque haec banum inter et cancellarium altius erupit. Re hac detinebat omnes Lukauszkius, de probis solicitus easque congerens. Mirum, quam proruptos omnes habuit. Favit episcopus ut fiscali suo, communicans, ipsam nobilitatem Raffaji in dubium vocari posse. Favit omnium vel maxime Thomas Schytaroczi, qui epistolas, subscriptiones aliaque quamplurima Lukauszkio communicavit, aut edixit probarum modos, inquisitiones quoque colligendas | adjuvit. Homines et officiales Erdoedianos ipsos ad eum duxit et Lukauszkium ac Jursichium obligavit. Jursich ex actis commissionis ad rem Lukauszkii deservientia communicavit, baronessa item Sermage, aliique certatim, ut brevi omnino abundaverit et necessum seligere fuerit, quae ad rem illius deserviant. Benedictus Krajachich, affinis primo gradu Lukauszkii, rerum harum collector exstitit, ad me quoque cum mandato recognitionali venit, ut ea, quae occasione conscriptionis anni 1754. in Raszinja mecum acta fuere et cum conscriptoribus omnibus in Monte Claudio, perhiberem. Reposui scriptoque dedi, quoad Montem Claudium praesentem me non fuisse, quoad Raszinjam autem privata, quorum oblitus essem, me inter ac dominum Raffay fuisse, hinc neque cum mea prodiit recognitione, bene vero cum domini comitis Patachich et domini vicecomitis Georgii Petkovich.

(Benedictus Krajachich a Lukauszkio Viennam mittitur.)

Collecto justo volumine rerum, Benedictum Krajachich cum 500 fl. Viennam misit, qui Viennae etiam diuturnius remansit, rerum quasi omnium Croaticarum effectus director. Attraxit in partes Lukauszkii comitem Altham, consiliarium Szvetich, dominum Ladislaum Bisztriczey pluresque alios. Ibidem Viennae ex submissis a Lukauszkio formata est prima Lukauszkii repraesentatio, Viennae exhibita, in latino quidem cancellariae, in germanico autem reginae. Et postquam ibidem jam visa fuisset, Lukauszkio pro descriptione submittebatur, qui dein hic descriptam judicio delegato dabat. Sic actum fuit cum prima Lukauszkii repraesentatione, sic et cum replica ad Raffajanam responsionem exhibita. Krajachich porro Viennae commorans medio Bisztriczeji et comitis Altham reginae quam plurima suggerebat et vel minimos defectus notos fecit, ut gravis ipsi regiae cancellariae, gravior comiti bano effectus fuerit, eundemque Vienna amotum, quin banus plane inarestatum voluerit, at protegebatur a regia Majestate per comitem Altham.

(Montis Claudii homines Viennam iterum suos mittunt oratores.)

Tempore ejusdem Viennae morae Montis Claudii homines oratores suos iterum Viennam submiserant. Comes banus, sive sinistra informatione, sive suspicatu, Benedictum Krajachich causam horum adventus Viennam esse, instantiam iisdem compilasse, Majestati detulit. Ergo jubente regina compraehenduntur oratores, examinantur. Quia vero ex ipsorum fassionibus prodivisset, quod Benedictum Krajachich, dum in via obvium habuissent et eidem semet pro instantia commendassent, is eosdem repulerit, objurgaverit inobedientiae, et quod ammanuensis domini causarum Viennae promotoris Fabsich instantiam iisdem compilasset, ideo comes ab Altham haec iterum Majestati aperuit et contra banum Majestatis objurgationem procuravit, Crevit Krajachichius fide apud principem et remuneratus 200 fl. est medio Althamii. Quae omnia bilim movebant bano. Quidquid autem sive cancellaria Hungarica sive banus in rebus Croaticis repraesentabant, per Majestatem mittebatur Althamio, ab hoc Krajachichio, qui deinde ad talia germanico respondebat idiomate, opiniones dabat, quas dein comes Altham tanquam suas exhibebat Majestati. Ut omnino Krajachich sit, qui istis eam bano causavit confusionem, ut demum is de resignatione cogitaverit, et in effectu resignaverit, uti infra dicturi sumus.

(Krajachich Viennae acceptus.)

Non solum autem apud Altham Krajachich valuit, sed tam per eum quam et uxorem suam, quandam Luxemburgensem, quae antea apud filiam domini comitis a Neuperg, consilii bellici vicepraesidis, nuptam principis ab Auersperg filio, atque augustissimi imperatoris clientulam servivit, sese insinuavit, uti etiam domino Codeck bancalitatis praesidi, nec non comiti ab Habgwicz directorii praesidi, hinc primariis aulae ministris, apud quos profectionem nactus est, omnesque ejus rebus propensi apparebant. Quod iterum magis confundebat banum, ut cui ferme in Croatia credendum habeat, dubitaret, taliterque ne gratia cadat principis, in conceptu resignationis firmaretur. Profecto in Krajachichii profectis et calamo totum stare videbatur regnum Sclavoniae. Quidquid autem Zagrabiae in deputationibus (de quibus infra) agebatur, quidquid dixisset quispiam, ad eum perscribebatur, et is crisi facta per Althamium reginae porrigebat, bano magis magisque semet confundente.

(Lukauszkiana puncta contra Raffajum.)

Caeterum ut ad res Lukauszkianas redeamus. Quamvis ad 15 puncta epistola sua Viennae reducta sit per amicos suos, quae is ubertim probavit, principaliora fuere: Raffajum plenipotentiarium simul et vicecomitem contra leges municipales, mandata regia, fuisse. Immo regnum totum testatum fuisse principi, quod plenipotentiam resignasset, cum tamen sciverit esse plenipotentiarium. Raffay negabat, se fuisse plenipotentiarium, at tantum dominalem judicem. Sed Lukauszki tam suis expeditionibus quam comitis Georgii ab Erdoedy epistola, ad Matlekovich scripta, probavit, in veritate fuisse plenipotentiarium, addendo, quod qua talis et procuratores in judiciis fassus sit. 2do. Quod plura incompatibilia officia contra leges gesserit. 3tio. Servitiis regiis obsistatur; probabat hoc tam conscriptionis impugnatione et modis, quibus contra mandata regia res acta est, quam et regiorum mandatorum neglectu, quae nescio unde per elenchum obtenta numero 16 et suppressa Viennae exhibuit, semet ad cancellariam, quae expedivit, provocando et ad acta regni, quae finitis congregationibus expediri Viennam solent, an vel promulgata sint. Credo ego, Krajachichium medio Bisztriczeji haec Viennae ex ipsa cancellaria obtinuisse. Atque hinc deducebat praepotentiam, addendo etiam ad hanc demonstrandam lamenta illa domini Raffay in regni congregatione publica, quod per commissionem regiam nec citatus nec auditus, convictus tamen sit; ex quo ipso 4to. acta commissionis caesareo-regiae everti procurari subinferebat, addendo puncta illa per dominum Busan concepta et regnotenus distributa, in quibus continebatur: an lamentatum euntes ad commissionem rustici scitu totius communitatis profecti sint, et an ea, quae in actis commissionis continerentur, suo motu detexerint, vel fors aliorum subinstructione, ex quibus, prouti etiam neglectu effectus actorum commissionis, inferebat Lukauszkius, haec ad eandem regiam commissionem evertendam tendere, felicitate ea, qua et conscriptio regni eversa est et commercii promotio plurimaque alia.

(Busan pro se ipso solicitus. Causa, cur Lukauszki Busanio faverit.)

Quia porro in eadem ab Altham scripta epistola et domini Busan facta fuisset mentio, tanquam domini Raffay avunculi, ideo Busan per vias omnes quaesivit, praecipue autem medio consortis Jursichianae, placatum respectu sui reddere Lukauszkium. Cum enim Lukauszki apud Busanium scribam condam egisset et res illius universas sciret, rogandus erat mitigandusque, ut illius parcius nihilque ultra necessitatem recordaretur. Busanius vehementer pro se, ipso erat solicitus et clancularie ac per ipsum episcopum rogabat Lukauszkium, ne in res | suas excurreret. Observare etiam in Lukauszkio fuit, motus illos erga Busanium primos eundem deposuisse, sive dein ob complicitatem, uti dicebatur, in armalium aliarumque litterarum expeditionibus, sive, quod Busanius ipse, uti fidedigne audivi, Lukauszkium in expensis adjuverit et vexam illius aere redemit. Hoc certe verum est, Lukauszkium ea, quae de Busan scripsit, antea cum eodem communicasse, quam exhibuisset. Neque contra eum exposuit quidquam gravius, quam illam erga Petkovich vicecomitem expostulationem, quod res illa sive populi Montis Claudii contra Raffay lamenta aliter scribi potuissent. Ad quae Busan subtilitate sua et erga Lukauszki pleno cum respectu reposuit, ut in replica sua postea vix aliquot verbis Busanii fecerit Lukauszkius mentionem.

(Orlykiana replica.)

Dominus quoque Orlyk, cujus etiam, tanquam bonorum comitis Georgii ab Erdoedy praefecti, repraesentatio Lukauszkiana mentionem habuit, clam Lukauszkium coluit, atque medio fratris mei Ignatii, parochi Kravarszkensis, expetiit, ut ego ad objecta sibi a Lukauszkio responderem, quod eidem et praestiti, omni erga Lukauszkium et quemvis alium respectu et sine omni domini Raffay praejudicio et gravamine. Voluitque, ut haec Orlykiana responsio prius Viennae pateret quam in regno, methodo nempe Lukauszkiana. Igitur postquam eam descripsisset Orlyk, eam consiliario Szvetich et aulae cancellario submisit et habito responso, quod sibi objecta bene et prudenter diluerit, eam tum et regni statibus exhibuit, a quibus etiam approbationem accepit. Orlykianum hoc responsum res Krajachichii et conceptum de eodem Viennae multum turbavit, nam et Szvetich sensus alios coepit aquirere et cancellarius aulae praecipue, neque Lukauszki in postrema sua replica contra Orlyk jam exponebat aliquid. Hine cancellarius favere eidem coepit ab hoc tempore et praemii loco anno sequente armales litterat, quas ab anno 1749. orabat, Orlyk insperate obtinuit.

(Raffay quid respondere potuisset.)

Puto ego, et dominum Raffay respondere potuisse, neque opus fuisse contra comitis Georgii epistolam, contra subscriptiones et facta propria absolute manutenere, se plenipotentiarium non fuisse. Respondere fors poterat: sicuti familia Erdoediana in usu esset distincto creandorum per se officialium comitatus, sic et dura comes Georgius se plenipotentiarii nomine expressisset, suum non erat inquirere, an hoc fieri possit, vel ne. Verum uti etiam tali nomine potuisse, quoadusque privilegia comitum, lege sic admittente, discussa fuerint. Intuitu autem praepotentiarum respondissem: hae vel fuere respectu privatorum vel status publici. Si privatorum, illi lamentari debent; si status publici, is respondeat, qui eas, si advertit, non correxit. Exspoliationem occasione tumultus negare non debuisset, at dixissem ego: teste commissione regia |

, communi reus sum delicto, et in hoc dementi Majestatis Suae decisioni me subjicio. Scripto equidem negabat Raffay, se accepisse quidpiam, et in effectu coram deputatione Draskovichiana restituebat accepta. Ea quoque, quae per commissionem regiam jam erant eidem attributa, uti cujusdam alodiatricis detentio, malefactoris alicujus pro venatore suo applicatio, ut falsa sustinere non debebat, quia hoc ipsum pro evertenda commissione regia subsumebatur, at dicere potuisset, se decisioni jam commissionis parere. Minus autem sustinendum fuisse censeo, quod Lukauszki plebem Montis Claudii concitasset, verum opinione mea dicere suffecisset: vigore testium in inquisitione collectorum ego scribere potui et terminis illorum uti, atque domino comiti locumtenenti, ut publici status capiti, praesentare, ut is videat et, quae judicaverit, agat. Meum autem nec concitationis crimen domino Lukauszki probare est, immo contrarius non sum, si depositionem testium illorum aliis enervat mediis seseque immunem reddit. Quos ego ipse in casu simili puniendos rogarem. Simili iterum responso res tota evanuisset, neque eo unquam jurgia et animorum dissensiones volassent, quae replicis illis incredibile quantum creverunt non solum in Croatia sed Viennae. Nam prouti quisque affectus parti alicui fuit, sic contrariae partis actis, scriptis, offendebatur, et ut hostem consideravit illum, qui alterutri partium adhaerere videbatur aut testari pro quacunque aliquid. Ut omnino ex fatali hoc casu maximam animorum offensionem enatam fuisse, circumstantiae omnes evincant. Quam secuta est totius status publici reformatio, uti infra intueberis, lector, prouti etiam negotii hujus progressum et secutas circumstantias. Quare ad congregationis decursum revertamur.

Quoad effectum actorum commissionis regiae aliorumque mandatorum regiorum tres institutae sunt deputationes.

(Deputatio 1ma ad effectum commissionis Althamianae.)

Prima sub Naisich ac Jursich jussu plane regio tanquam commissionis regiae commembris, penes quos acta fuere totius commissionis, et examinare, videre debebant, num singulis et quoad singulos satisfactum sit, quae commissio ordinavit, factaene restitutiones, exsolutiones, sublatane praegravia; atque ista in effectum hos deducere oportuit. Quare singulorum iterum vocati sunt Zagrabiani subditi, et cum suis dominis terrestribus confrontati. Immo in quantum commissio non decidisset, mansit penes hos autoritas, dominos terrestres ad bonificandorum bonificationem subditis convincendi. Dura erat harum rerum exsecutio et a domino Naisich venerationem illam, quam antea habuit, abstulit et affectu nobilitatis ac magnatum eundem privavit. Equidem sive reipsa sive aucupandorum aulae his in circumstantiis favorum his in rebus exactus apparuit. Severior saepe, immo praecipue a prandiis, et postquam bibisset, tam erga magnates quam et nobiles bruscus apparuit, saepius eos inhumanius et despotice tractando. Quod cum animadvertisset Jursich et coram se plurimi lamentarentur collegamque accusarent, ut sese hac a re expediat et affectum magnatum conservet nobiliumque habeat, infirmitatis praetextu ab odiosa hac commissione sese exemptum procurabat et in effectu non solum erga propriam eatenus instantiam sed et status publici repraesentationem eliberatus est, substituto per declarationem | regiam domino Antonio Bedekovich, tabulae judiciariae assessore. In deputatione hac mensurae dominales juris montani examinatae, visae reformataeque. Rusticis satisfactum et deputatis numeranda erat convictio, quam illi dein dabant rusticis. Si quae fuisset quaestio intra dominos terrestres et rusticos, ab his deputatis decidebatur, et semper ferme in favorem rusticorum. Taliterque finis rei taediosae tandem impositus est, magna Naisichii apud aulam commendatione et merito. Dicebant in hac deputatione etiam rusticis, quid quoad eos decisum sit, quod jubente et volente aula successive et post finem laboris, atque jam sub novo protonotario, singulis communitatibus singulorumque dominorum colonis, prouti et singulis terrestribus, facta impressione sub regni sigillo et subscriptione protonotarii, extradatum gratis est. Et cum haec effectus deputationis hujus sint, ea quae distributa sunt, visum est hic adnectere sub AA. Ne nalazi se sada. Hominibus autem Montis Claudii eorum oblata erat uti distincti laboris et expeditionis regulatio, sed hanc illi sunt deprecati, quod regio sigillo obsignata non foret, neque eam accipere voluerunt. Per quod eorum contumacia confirmata exstitit.

(2da deputatio ad satisfaciendum depraedatis rusticis. Raffay denuo accusatur.)

Altera deputatio sub praesidio domini comitis generalis Josephi Draskovich fuit ob factas praedas in superioris anni tumultu. Hinc deputatio praedalis dicta est et vocata. Hujus fuit: damna per rusticos indictata et saepius antea conscripta iterum revidere et reexaminare, tum et omnes, qui in expeditione illa vicebani fuere, vocare, examinare, cum damnificatis, ubi et si necessum fuisset, confrontare. Ac demum, quae res ablatae in natura exstabant, recipere et damnificato restituere aut ad valorem reducere, ut ab accipiente solvatur. Hac eadem occasione in commissione regia convicti, vicebanus Rauch, assessor tabulae judiciariae Georgius Jellachich et dominus Raffay, convictiones suas ad manus domini Jursich deponere debuerunt. Sic nihilominus, ut animalia aut res in natura per eosdem restituenda in subtractionem convictionalis summae veniant. Ex quo iterum novorum lamentorum et repraesentationum enata fuit occasio. Domino equidem Michaele Blasekovich deputationis hujus predalis actuario insussurante arguebatur miser Raffay, quod: 1mo. Quantumvis negasset per omnia, nullas a se praedas factas patratasque fuisse, nunc occasione deputationis tanta revelet animalia, quae convictionalem summam ad 700 usque fl. Rh. exhauriant, ita ut non plus quam praedictos 700 exsolvendos haberet, 2do. Hoc iterum animo ludificandorum regiorum mandatorum evenisse, quia officiales Erdoediani omnes praedas suas atque ab illis restituendas eidem supponere debebant, ut minorem summam exsolvat ipse et misera damnificetur plebs, rex denique decipiatur. Ursit rem hanc ac suae quoque inseruit replicae Lukauszkius, a Schytaroczio divisionem animalium manu Raffajana conscriptam habens et ad acta praedalis hujus deputationis sese provocans, quod ab officialibus restitutum nil fuisset, quin totus numerus in Raffaji depraedationem venisset. Hac tamen super re sicuti et caeteris nil fuit ordinatum vel decisum. Comes tamen generalis Draskovich mihi dixit, interrogatum se super |

hac difficultate Viennae fuisse sibique exstitisse objectum, eccur hoc vel non animadvertit vel dissimulavit, ac respondisse, quod coram deputatione sua nemo catenas vel dubium fecerit, quid autem privative aut alibi quis exponat vel lamentetur, ad se cominus pertinuisse, quod pro investigando neque illi exmiserint, coram quibus facta fuisset quaerimonia et accusatio. Pecunia illa convictionalis potissimum subditis in Rakovecz domini comitis Patachich, Jesuitarum item in Tkalecz, cessit.

(Deputatio 3tia pro elaborando urbario stabili.)

Tertia deputatio fuit sub praesidio ipsius domini comitis locumtenentis, atque haec intuitu mandati et idearum quoad elaborandum stabile per totum regnum urbarium. Ad hanc electi fuere comes generalis Draskovich, comes colonellus ab Orsich, baro Stephanus Patachich, canonicus Georgius Malenich et consiliarii Jursich ac Busan, prior judiciariae, posterior banalis tabulae assessores, lege ea, ut singillatim quivis suam super eo scripto det opinionem, et quid principi, quid patriae expedire arbitraretur. Generalis comes Draskovich, homo militaris, ex parte sui opus elaborandum mihi credidit, quod etiam perfeci diffusius. Ejus erat substantia, votis his regiis nihil esse salutarius, ab exemplo etiam aliarum provinciarum, quae ad conservandos subditos accurata dominiorum bonorumque singulorum ac omnium haberent protocolla, ut nulli abusui locus esse possit. Hic tamen rem hanc dificilem reddi: 1mo. Defectu legum, quae quidem docent, quid ad valorem Tassionis, donationis, contractus etc. requiratur, nunquam autem, quid ad urbarium, hinc tametsi disponatur, invigilare debere comitatus, ne urbaria legitima excedant domini, quod nihilominus et quale legitimum urbarium habendum sit, nullibi vel insinuant; immo novellares leges ad contractum omnia et usum referre videntur. 2do. Defectu unius jurisdictionis. Cum enim in regno Sclavoniae diversae haberentur jurisdictiones, videlicet militaris, politica, bancalitatis et commissionis invalidorum, vel pro omnibus generale formandum est urbarium et sic cum scitu et accessu etiam aliarum jurisdictionum, vel duntaxat pro statu regni politico. Si pro his tantum, cum non solum vicini sint, sed plane commixti cum hominibus alienae jurisdictionis, in populo, suis antiquis consvetudinibus, usibus, scriptis caece inhaerente, innovari sine periculo cujuspiam motus nil poterit, adeoque sumptus innanes evadent, labores et fatigia. Immo vel accrescent subditis onera vel diminuentur. Si diminuta fuerint, aes, quod domini terrestres pro bonis et horum obventionibus numerarunt, quis eisdem bonificabit? quis summalistas tutos reddet, quod diminutio proventuum pro deterioratione ipsis non computabitur? Si vero aucta fuerint subditis onera, quis lamentis ipsorum finem ponet, uti exemplo sunt Montis Claudii subditi? 3tio. Esse in regno ipso, ob circumstantias vicinitatis cum Turca, diversae sortis et conditionis subditos, quorum conditio ipsis plane regiis diplomatibus, decisionibus, quin regni plane articulis et confirmata et usu immemmorabili constabilita. Horum res sic simpliciter aut seponere aut eas violare nec tutum est nec legale, quia antea in foro suo octavali de iis agendum foret. Proinde ex praemissis motivis universale urbarium nec patriae nec principi expediens esse censeri.

(Observationes circa puncta idealia.)

Quantum porro ad puncta illa idealia, pag. 323. descripta, sequentes occurrere considerationes. Circa 1mum. Rem simpliciter a diaeta praestolari, et quidem eo magis etiam in Sclavonia, quod banus in usu donationum non esset, verum palatinus uti in Hungaria sic et in Sclavonia.

Circa 2dum. Et eandem subesse, quae antea, considerationem, et quod beneficia, quae colonus a domino terrestri habet, pro diversitate et circumstantia coloni, domini terrestris, anni, temporis, adeoque ex his constitutivum metiri sessionis ac stabile videretur impossibile.

3tium. Per annuam praestationem an intelligantur hebdomadariae robotae excludi, interpretandum censeretur. Quoad datias quoque, quid earum veniat nomine, an nona et decima juxta legem, an pecunia tantum.

5tum. In defectu dispositionis legum quid legale urbarium constituat, aut Majestas Sua sacratissima pro regia sua autoritate praescribere dignetur regulas, secundum quas producenda urbaria examinari oportebit, aut diaetalis eatenus exspectanda opinio, cum in bona etiam Sclavonica fiscus regius et camera Posoniensis succederent. Privatus enim usu firmata urbaria qua ratione illegalia censebit.

Circa 6tum. et 7mum. Tam inquillini quam et exstirpantes pro exstirpaturis cum dominis terrestribus convenire solent, qua ratione ultra contractum intra partes initum procedi posset, nisi praevie omnes tales contractus cassentur et inhibeantur, cum nihilominus lex conventiones cum subditis admitteret.

Circa 13tium. Sunt et ecclesiarum praediales et quidem etiam ignobiles, unde utrum et his imponendae obligationes?

Addebat in fine, censeri necessariam esse ad Suam Majestatem ablegationem, judicarique, mitti posse ex nobilitate aut dominum Franciscum Kussevich aut vero dominum Jursich.

Haec erat in substantia tametsi diffusius deducta domini comitis Draskovich opinio, quae in deputatione per extensum primo loco lecta est, tum domini Busan, qui exordium aliquod habuit, in quo regiam extollebat clementiam, remque totam in usu firmabat, nec ab hoc recedendum insinuabat. Quare per deputationem conclusum, ut dominus Busan exordium suum apponeret, medium Draskovichii foret, et ex his duabus repraesentationem ad Suam Majestatem elucubraret, quod et fecit. Ablegationis autem necessitatem non esse videbatur, modo adminus, prouti et accidit.

(Joannis Rauch resignatio.)

Vicebanus Joannes Rauch, qui jam ab anno superiori ad abdicandum semet officiis suis disponebatur, nec tamen persvaderi poterat, nescio qua ratione quibusve permotus motivis aut fors depositionis metu, sub initium mensis Maji anni hujus 1756. vicebanatum et supremi comitis comitatuum Zagrabiensis et Crisiensis resignat officium scripto suo, quod a locumtenente per secretarium Plovanich illico Viennam submissum est et magno applausu acceptatum. Et quia occasione diei nativitatis reginae, quae 13. dies Maji est, plurimi Hungarorum Viennam convolassent, offerebatur vicebanatus cum supremi comitis officio | domino personalis praesentiae protonotario, qua in regno Croatiae jure uxoreo possessionato, Cristophoro Viczki. Quo tam per se quam et per affinem suum dominum nempe personalem Georgium Fekette deprecante, res eo devenit, ut Adamus Naisich, antea protonotarius, ad vicebani tantum officium elevaretur, pro protonotario autem candidarentur Joannes Jursich, Antonius Bedekovich, uterque tabulae judiciariae assessor, Petrus Skerlecz, cancellarii aulae Hungarici secretarius, ac demum Georgius Ligutich, comitatuum notarius.

(Novus vicebanus et protonotarius.)

Sub initia igitur mensis Junii advenit Zagrabiam dominus Petrus Skerlecz, litteras tam cancellarii, haeri Vidi korespondenciju Skrlčevu u Starinama knj. VIII., gdje kancelara Nadasdya nikad ne imenuje inače nego haerus meus. sui, quam et bani adferens, quibus commendabatur statibus pro officio protonotarii. Locumtenenti autem intimatum fuerat, eam esse Suae Majestatis sacratissimae mentem, ut idem Petrus Skerlecz protonotariatum obtineat. Proinde in sessione regnicolari per bani litteras in vicebanum creatus promulgatur Adamus Naisich, quo locum suum accipiente leguntur commendatitiae Petri Skerlecz, tum candidati a bano superius expositi, statimque conclamatum pro domino Petro Skerlecz est et is regni protonotarius factus sessionem accepit.

(Magnates offensi modo electionis protonotarii.)

Magnates, et praecipue Stephanus Patachich et comes Petrus Sermage, electionem protonotarii pro factione dicebant, quod nec auditi sint neque res haec vel examinata, sed post candidatorum relectionem a judlium Dragovanich et ammanuensibus domini Naisich regni protonotariatum dictum esse, cum tamen intersit, quis regni sit protonotarius. De domini Skerlecz qualitatibus non dubitari, at carere illum regni notitia, usuum ignotum esse, quae uno usu condiscerentur. Igitur et domino Jursich et regno factam esse injuriam dicebant. Has murmurationes suas dicebant palam comesque Draskovich locumtenenti aperuit. Iste novitates metuens et affectum in dominum Jursich tantorum considerans, non tantum bano, patruo suo, haec detegit, sed ipse Jursichium summa omnium admiratione adit, colit, ne indignetur rogat et eo a consiliis utitur.

(Variae hominum opiniones.)

Protonotarius novus post dierum aliquot moram Viennam repetit. Sermocinationes, ut fieri solet, variae pro cujusvis intellectu. Isti guberniale inducendum meditabantur consilium, illi locumtenentiali consilio subdenda dicebant omnia; separandos comitatus; in Daniele Rauch 1714. desiisse potestatem creandorum supremorum a bano comitum, in filio ejus Joanne Rauch perditos esse comitatus; banalem autoritatem sepultam; milleque alia pro genio cujusque.

(Joannes Rauch criminaliter attrahendus praecipitur.)

Vix autem loco suo decesserat emeritus vicebanus Joannes Rauch alterque ei suffectus est, cum baronatus loco, quem eidem conferendum rumor ferebat et suspicabantur etiam prudentiores, ecce in talis tantique viri opprobrium in causa et merito subditorum Draskovichianorum Sztenichniakiensium fulminatorium contra illum legitur mandatum, immo defectus illius in officio supremi comitis commissi, uti cujusdam homicidae in servitio suo |

detentio, foeminarum quarundam Turcis venditio etc., ob quos defectus praecipitur, ut non solum a locumtenente in publico et regio quidem nomine repraehendatur, sed per comitatum criminalis plane eidem processus erigatur. Haec tanquam minus exspectata vel ab ipsis domini

Rauch inimicis non probabantur, at compassionem causabant. Sufferenda tamen fuere.

(Joannis Rauch descriptio.)

Caeterum Joannes Rauch, filius Adami Danielis, aeque olim vicebani, vir capax, perspicax et ad statistica natus quasi videbatur. Eloquentiam singularem in fando et scribendo habuit, staturae majoris, et lectus apprime. Pato patriae hujus, quae bonis caret litteris, at in metaphysicis et sophisticis scientiam omnem ponit, atque in hac a Jesuitis imbuitur, ea caret etices parte, qua moderari suum sciret animum iramque cohibere. De regno nihilominus est benemeritus. Suorum casuum causae fuere cum domino Szaich jurgia, quae temperare potuisset; facilitas credendi iis, qui eidem adulabantur, vel maxime autem summum quo erat in familiam Batthyan reverentiae studium. Ob hoc offensum sibi fecit 1749. aulae cancellarium, dum ut banatum gerat mareschallus comes Batthyan sustinuit. Ob hoc omnium alienos fecit a se amnios, dum sub locumtenente Adamo Batthyan imperare ipse credebatur, et, quod bene accidit, locumtenenti, quod male actum fuisset, Rauchio tribueretur. Ob hoc demum se ipsum immolavit, quia ex omnibus illis, quae eidem tribuebantur, in commissione regia facillime se expedire poterat, si Batthyanios offendere voluisset. Vide infra fol. 367. et seqq.

Joannes Busan, qui protonotariatum sperabat, priora tulit molestius, toleranda tamen fuere.

(Banus jubet moneri quosdam, ut petant officium supremi comitis. Supremi comites comitatuum Zagrabiensis et Crisiensis.)

Banus porro Viennae postquam ex locumtenente suo informatus fuisset de omnibus et nominetenus de magnatum et plurimorum nobilium murmure, quod Jursich neglectus sit, litteris suis locumtenentem admonet, ut pro supremi comitis officiis libertatem recurrendi esse insinuet moneatque Gabrielem Skerlecz, colonellum equestris ordinis, Balthasarem Magdalenich, tabulae judiciariae praesidem, et Joannem Jursich, ut pro officio supremi comitis instarent. Erat, uti superius monuimus, Benedictus Krajachich Viennae constanter, qui pro comite generali Josepho Draskovich instantiam quoque exhiberi curavit, revelando hoc ipsum generali. Iste adit locumtenentem rogatque pro commendatione ad banum. Quam dum promissam accepisset, divertit ad Jursichium seque futurum supremum comitem dicit, quia ei hoc locumtenens promisisset. Ast Jursich a secretario Plovanich intellexerat, locumtenentem contraria scripsisse, immo incapacem esse comitem Draskovich sustinere, sed pro Naisich aut episcopo esse. Quam rem dissimulare nesciens generalis locumtenentem invitat ad prandium, sumptoque prandio oggerit, constare sibi, quod sincere secum non procederet et incapacitatem plane bano patruo perscripsisset. Dissimulat haec locumtenens miraturque, haec sciri a |

Draskovich. A quo ut semet expediret, oportune Jursich adfuit eo die apud me pransus, atque a me intelligens, pro quibus scripsisset banus, ut instarent pro officio supremi comitis, rogatque locumtenentem, ut Viennam ei petere liceat et se pro officio supremi comitis commendare. Ad hanc propositionem exhorruit locumtenens verebaturque Vienna Jursichium monitum, hinc suam iterum repraehensionem, quod hactenus ei nil dixisset, subjungit illico, gratissimum sibi fore, si ascenderit, et cum eodem illico a Draskovichio in superiorem civitatem suumque hospitium petit. Litteras sui ad banum commendatorias offert, lege nihilominus ea, ne suo quidpiam constet secretario, utve illa adhuc nocte abeat et festinet, rogat. Jursich servum se suum praestolari debere ait, at locumtenens fratrem illius laitinantium, qui suae vigiliae praeerat, ut accipiat, offert. Tum ut quandam ad banum deferat in 7 milibus pecuniam, rogat, et epistolam semet apportaturum ipse pollicetur. His habitis Jursich illico ad me revertitur, 200 fl. mutuat, pro vectoribus procurandis orat, quos etiam ad horam noctis decimam habuit, interea sese Viennam disponens. Locumtenens facto crepusculo ipse ad eum defert litteras ad banum gallice scriptas, submittit portandam per camerarium pecuniam, et una ferme hora semet detinet bonas dans instructiones. Jursich ergo cum fratre suo nocte eadem Viennam abiit. Quo cum appulisset, benigne tam a comite cancellario quam et bano acceptus est, tertioque die in supremum comitem comitatus Zagrabiensis ipse resolvitur. Comes autem Draskovich in supremum comitem comitatus Crisiensis. Expeditionem illico accipit.

(Lukauszkii promotio.)

Monuerat cancellarius Jursichium, ne comitem ab Altham accederet. Ipse nihilominus visitavit et semet ultro ejus devovit gratiis. Ac postquam semet in supremum comitatus Zagrabiensis comitem resolutum intellexisset, rem Benedicto Krajachich significat illico videreque jubet, si Lukauszki sui loco in tabulae assessorem promoveri potest. Iste comitem ab Altham adit rogatque, ut pro Lukauszkio loqueretur, quod is exsecutus est illico, et obtinuit, ut motu reginae proprio Ladislaus Lukauszki resolveretur. Quod et aulae cancellario statim est intimatum, fine, ut haec promotio in cancellaria promulgaretur.

(Banus ea offenditur et hanc enervare contendit. Lukauszki accusationes bani superat et enervat. Sessionem et locum in tabula accipit.)

Graviter resolutionem hanc tulit cancellarius, quod videlicet se neglecto ac per canales alios exiverit. Acerbius autem longe banus, qui promotione hac suas ac locumtenentis sui relationes seponi censuit, Lukauszkiumque vel hac sui promotione triumphavisse non sine sui despectu et censura existimavit. Hacve promotione additos esse pluribus animos, ut se neglecto per canales alios agerent, ac proinde palam bani autoritatem vulneratam esse illiusque, qui in aula et penes principem esset, laesam existimationem. Adeo res haec acerbe bano accidit, ut Vienna redeuntes retulerint, banum appraehensione infirmatum fuisse, et, dum a regina lecto affixus inviseretur, cum lacrimis lamentatum fuisse. Nescio quis, postquam Lukauszkius resolutus in assessorem tabulae judiciariae fuisset, reginae retulit, quod Lukauszki sub infamiae haereret sententia, quod cum comiti ab Altham objectum a Majestate esset, id impossibile esse asseruit, nam et in Sclavonia existens talia intellexisset, dum singulorum ferme mores sibi relati fuissent et Raffay infamiam hanc objicere ei non neglexisset. Qua re confirmavit reginam, omnia, quaecunque contra Lukauszkium dicerentur, | unam passionem esse. Accersito nihilominus ad se Krajachichio, quid haec infamia fuerit, informatur, jubetque staffetaliter et promotionem factam annunciari Lukauszkio et ut staffetaliter sententiam curiae regiae, qua absolutus fuerat, remitteret. Harum rerum facta exsecutione comes ab Altham reginae sententiam defert, rogatque videri, quae passio contra hunc miserum esset, quod absoluto et innocenti reperto re hac nocere vellent, quos passionatos non esse, officii dignitas exigeret, 2do. Et tunc, dum contra Lukauszki anno 1748. lata fuit in tabula banali sententia, id culpa Joannis Rauch, cujus causam egit, accidisse, atque ex respectu Josephi Raffay, qui procurator erat Czinderianus, sententiam illam a Joanne Busan Raffaji avunculo fuisse compilatam. Proinde praepotentias quorundam in regno illo confirmari. Regina his visis auditisque de persecutione Lukauszkii confirmata tam banum quam et aulae cancellarium gravius vehementiusque objurgat et examinandum imponit, quorum relationibus informationibusque sese credere debeant. Rumor ferebat, banum post deprecatam Majestatem dixisse, quod sibi imputari talia nequeant, quia cum in aula regia et obsequio principis esset, homines illos nosse nequiret, ut ab experientia loqui posset, et quid ac cui credendum sit, scire; se relationibus credere oportere ac ut hominem decipi posse, supplicare nihilominus Majestati, ut Lukauszkiana expeditio super collato illi assessoratu tabulae ad exitum usque litis suspenderetur. Regina tantum abest quod bani precibus detulerit, quin adstanti jubet cancellario, ut illico expeditionem collationis ad Lukauszkium promoveat, mandatumve ad tabulam, ut non obstante juristitio consedeat, juramentum Lukauszkii excipiat, vocem sessionemque eidem subito in tabula det et de peractis Majestati referat. Expeditum igitur ad tabulam regium mandatum est, inclusa Lukauszkii expeditione. Quod tabulae praeses Balthasar Magdalenich percipiens, eodem statim die, sive die 9. Julii anni hujus, me et dominum Antonium Bedekovich, qui Zagrabiae eramus, ad domum regnicolarem convocat, jussa leguntur regia Lukauszki vocatur ex civitatis praetorio, erat enim civitatis notarius, juramentum deponit sessionemque capit, ac in quaestione, quid respondendum principi, vocem habet.

(Sua epistola banum offendit.)

Lukauszkii praemissa modalitate facta promotio victoria videbatur eratque sibi affectis gaudio, inimicis ejus confusio. Eadem tamen aulae cancellarium cum mareschallo et bano Carolo Batthyani conjunxisse videbatur, qui uti repraehensionem tulerunt, sic Lukauszkium plane ejusque expositiones et instantias non patiebantur, immo quod eidem adversentur facile fuit observatu. Banus epistolam illam, qua Lukauszki post sui ad assessoratum tabulae promotionem eidem ut bano respective egit gratias, respective favores expetiit, pro sui vexa et opprobrio accepit easdemque sic consideravit, quasi illudere si voluisset Lukauszkius, ut plane | reginae eas exhiberet et de facta sibi illusione expostularet, satisfactionem petendo. At quia innocentes fuere Lukauszkii litterae, neque judicio etiam aliorum, quibus ad censurandum dabantur, illusoriae, regina admonuit banum, ne tam passionato erga Lukauszkium foret animo, et quae nullatenus deduci possent ex epistola, at ille sibi tantum imaginaretur, pro injuria accipiat. Si vel minima illusio comperta fuisset in litteris, condignam certe satisfactionem fuisset impensura, at qua ratione praetendere posset, ut innocentem castiget?

(Petrus Skerlecs consiliarius. Jursichii expeditio ad officium supremi comitis comitatus Zagrabiensis. Salaria vicebano, protonotario a Majestate ordinata.)

Erant praemissorum tempore Viennae protonotarius Petrus Skerlecz, in consiliarium regium hoc tempore etiam resolutus; Joannes item Jursich, in cujus expeditione ad officium supremi comitis comitatus Zagrabiensis expositum, quod ad commendationem bani hoc charactere sit insignitus, hocve tum ideo, ut videant Croatae, banum in gratiis esse reginae ejusque commendationem ad consequendam promotionem esse necessariam, neque recurrendum esse uti Lukauszkius ad devia, tum etiam ne existimetur cancellarius influxisse sive ad comitatuum Crisiensis a Zagrabiensi separationem, sive hujus officii a vicebanali officio dismembrationem, sive demum ad Jursichii tanquam sui antea plenipotentiarii promotionem; Benedictus quoque Krajachich, uti supra notatum. Hac etiam occasione effectum est, ut vicebano actuali Adamo Naisich pendendi annue ex cassa regia resolverentur fl. Rh. 800, protonotario Petro Skerlecz 400, cum obligatione intertenendorum et instruendorum nobilium aliquot patriae filiorum. Atque haec ultra illud salarium, quod ex regni cassa haberent. Cuivis similiter supremo comiti ex cassa regia ordinati sunt fl. Rh. 400. Benedictus Krajachich bancalitatis plenipotentiarius et in Sclavonia agens, uti etiam commissionis invalidorum (quod antea erat Jursich) resolutus est cum 300 annue fl. salario. Comitis autem cancellarii plenipotentiarius aeque in locum promoti Joannis Jursich resolutus est tabulae judiciariae assessor dominus Antonius Bedekovich.

(Banus Carolus Batthyan resignat banatum.)

Sub finem mensis Junii et initia Julii tabulae judiciariae notarium et conferentiarum secretarium dominum Nicolaum Skerlecz ad se Ludbreginum, quo parentem suum comitem palatinum rumor venturum sparserat, ipseque ad eum praeiverat, accersit locumtenens, ac praetermisso suo secretario Mathia Plovanich, erga quem confidentiam amiserat, tum ob litteras illas Lukauszkii ad Altham scriptas, cum et Draskovichium, suprafatum dominum Skerlecz, sive in propriis negotiis sive regni, ad palatinum atque ab eodem ad banum relegat. Iste Koermendini a se repertum palatinum dum locumtenenti significat et is Koermendinum ad parentem properaret, ibidemque una constituerentur, a reduce Vienna protonotario intelligunt, banum Carolum Batthyan dignitate hac semet sponte abdicasse et banatum resignasse, resignationemque suam a regina esse acceptatam. Novitate hac consternati sic dissolvuntur, ut palatinus Viennam, locumtenens cum notario protonotarioque Zagrabiam properarent. Ubi divulgata omnium admiratione bani resignatio in constituta quoque die regnicolaris sessionis publicata est, dolorem simulantibus ob respectum et praesentiam locumtenentis omnibus, in veritate autem et animo majori potiorique parte gaudente, quia ob bani e regno absentiam omnes in regno ab anno 1748. factae innovationes ac dissensiones evenissent, talesque absentibus banis | e regno semper viguisse, et hominum perhiberet memoria et regni testarentur protocolla.

Scripsit plenas teneritudine mareschallus Batthyan ad regnum litteras et statibus valedixit. Sed quod miramur estque singulare, scripsit vicebano quoque Naisich singulari expressione sui erga eum affectus. Rescriptae quoque ex publico sunt ad eum valedictoriae et una gratiarum actoriae per protonotarium. Et antequam prosequamur reliqua,

(Indagatur causa resignationis.)

Quaeres, quae causa videatur esse hujus resignationis? Fateor, in toto hoc regno causam resignationis hujus existimari domini Ladislai Lukauszki promotionem, praecipue quia tot supradescriptis fuisset circumstantiis vallata, cor bani afficientibus.

Pace tamen communis praejudicii ad assentiendum moveri non possum, quia primo assessoratus judiciariae tabulae res tanta non est, ut eousque Batthyanium perducere potuisset, ut ex hujus appraehensione banatu se abdicet. Et quid Lukauszkium in officio juris tractandi metuere potuit? Numquid efficere impossibile illi erat, ut vel transferatur e regno plane ad quodpiam dicasteriale, uti sunt consilium locumtenentiale aut camera, munus, vel sufferre tantisper, ut pronuncietur reus et obtento assessoratu privetur, praecipue spondente illi Majestate, si reus compertus fuerit Lukauszkius, quod condignam habiturus sit satisfactionem banus? Praeterea in aulis principum degentes ad extremitates tales ex appraehensionibus devenire nec solent nec tutum est, immo tametsi quaepiam eis adversantia accidant, appraehensionem suam tegere sciunt, factaque principum et laudare et tolerare. Batthyanium autem quisquis noscit, his aulae legibus non carere fatebitur, sed nec adeo vindicativum esse, ut placari nequeat, et praecipue in interesse proprio, prouti banalis erat dignitas, quae ultra salarium solitum ex tot regiminibus banalibus, mondurae item procuratione, tot tantorumque numero officialium institutione ac vacantium officiorum distributione, permagnam ei annue inferebat utilitatem, uti ex ore colonelli olim sui Kleffeld habui persaepe, ac praeter utilitatem, honorem et obsequia maxima, dum latissimum habuit campum tot tantosque accomodandi. Quare his bene perpensis nec Lukauszkiana promotio nec Krajachichii motus et scripta (quamvis iste resignationem hanc opus suum et gloriam diceret) causa vera resignationis hujus esse potuerunt.

Verum opinione mea, siquidem comes Carolus Batthyanius, tanquam status et ministerii minister actualis, scivisset, bellum Borussicum prae foribus esse, jamque mense Junio reginam ministro Borussiae respondisse, quod rationem illi reddere non obligaretur pro collocato ad Moraviam uno, altero autem ad Bohemiam exercitu suo, subintelligeretque, ea ministrorum esse vota, ut cum archiduce Josepho in exercitum concedat, aut fors bellidux plane constituatur; hujusque belli fine properare festinareque aulam, status suos haereditarios componere, ne quidpiam belli eveniat tempore, atque hinc tam diuturnam Zagrabiae esse congregationem, ut universa per effectum | commissionis tranquilla reddantur; videns eos omnes, quos ille fovebat antea, et in quibus tot suae laudes et apud principem priori bello merita comparata situabantur, non solum cecidisse, sed ab officiis plane amotos esse, immo totam regiminis Croatiae formam immutatum iri; animadvertens insuper sui fratruelis et locumtenentis juniorem aetatem, consequenter dubius, cujus illum consiliis credere debeat, praecipue cum res omnes per comitatus regendas Hungariae instar Majestatem velle animadverteret, supremi autem neoresoluti comites clientes cancellarii, sui non adeo amici essent, adeoque semet cum cancellario conjungendo gloriam, quam antea per banatum habuit, diminuere et exstinguere, occasione potissimum belli, valerent; quare, ne aut relicta aula in Croatiam tanquam ad banatum suum redeat, aut resignare postea debeat: prudens vir maluit se ab his periculis antea liberare et occasione oportuna, tempore videlicet belli, tot tantorumque suorum in mmisterialibus conferentiis laborum adeoque servitii regii, exorare Majestatem, ut resignationem suam talibus in circumstantiis acceptare dignaretur. Quod quia statim factum fuisset, credo altiora fuisse motiva quam Lukauszkianam promotionem. Haec enim si reginae fuisset proposita, indignationem Majestatis merebatur Batthyanius, subesse quoque fors poterat, quod Neuperghius, consilii bellici vicepraeses, imperator item ipse, comitem Franciscum Nadasd generalem equitatus, tametsi in militum affectu et praecipui nominis a felicitate rerum bellicarum, in castra proficisci et exercitui praeponi non sustinerent, ipse autem id peteret, medio quoque fratris sui cancellarii Hungariae, in similibus belli occasionibus ob politicum regni Hungariae statum necessarii, adeoque obligandi, ne cancellarius disgustetur, et praeconceptae opinioni de virtute generalis Nadasd satisfiat, ipseque generalis aquiescat, Batthyanius ad obsequendum imperatori et ministerio per banatus resignationem locum dedit Nadasdio, taliterque resignatio sua ex uno aulae famulandi studio evenit. Opinionem hanc meam fundare videntur: 1mo. Unius Francisci generalis Nadasd per Batthyan facta pro banatu commendatio. Profecto nec aulae Hungaricae cancellarius nec familia Nadasdiana promeruere tantum apud mareschallum, ut neglecto fratruele suo, neglectis Palffiiis, Eszterhaziis, generalis Nadasd banatum habeat, et quidem is, quem 1748. nec locumtenentem suum habere voluit, at ei Ludovicum Erdoedium anteposuit. 2do. Subita ejusdem declaratio. 3tio. Responsum Batthyanii protonotario datum (dum iste diceret metui, ne comes ab Altham in banum resolvatur) securum se esse, non resolvendum. 4to. Generalis Nadasd ad castra regia non exmissio, quantumvis, ut publicis continebatur etiam novalibus, imperii status hunc pro subbelliduce imperialis exercitus proposuissent et orassent. 5to. Hujus totalis in Croatiam translatio, ut commando plane Budensi anno subsequo privaretur. Sed et ipsa Batthyanii ad status valedictoria epistola, quamvis pacem et unionem svadeat, quamvis ad arcana sua et aulae tegenda quosdam in regno fuisse discolos dicat, nullius facta mentione, resignationem banatus sui ex servitio regio factam fuisse narrat. Hinc non defuere, qui palam dicerent, Batthyanium se pro felicitate hujus patriae immolasse, dum, videns necessariam esse in regno bani praesentiam (prouti in ejus successore bano Nadasdio esset), se ipsum immolavit. Quae vera et genuina resignationis hujus sit causa, me saltem latet. Quam ego suspicor, et quae vulgo creditur, retuli: prudens et perspicax lector cui vult adhaereat, et si in genuinam | causam offenderit, huc eam ad posteritatis notitiam referre dignetur.

Jam quid de banatu Caroli Batthyan sentiendum?

(Quae opinio fuerit de banatu Caroli Batthyan?)

Eo muneri defuncto, ut fieri assolet, varii fuere sermones variaeque crises, prouti videlicet quisque vel penetrat vel affectus fuit. Accusabatur, sub eo amissa esse confinia banalia; tantorum violata privilegia; oneratam fuisse plebem majori contributione et viarum reparationibus; primae fuisse informationis; gubernasse per consiliarium Koller, notitiam patriae non habentem; per commissionem superioris anni praejudicari sivisse multum praerogativis nobilium; in dissensiones confusionesque tantas regnum praecipitatum esse et, dum juvare debuisset, deseruisse; in diaeta anni 1751. comitatus inferioris Sclavoniae, tot regni impensis postliminio restitutos, dicationi diaetali permisisse cum sessione propria; ut taceam, quae particulares personas respiciebant, e quorum numero et ego essem, utpote illius facilitate praepositura carens et in processum deductus. Laudabatur, quod et ipse in sua ad status expressit epistola, ab incorporatis regno inferioris Sclavoniae comitatibus, a regulatis confiniis, a Petrinae e generalatu Varasdinensi exemptione.

(Banatus Batthyaniani laudes.)

At pro veritate, si tot saeculorum banis non anteponendus, certum inter summos, qui unquam fuerunt, jure est collocandus. Equidem ut ejus characteres taceam, videlicet mareschalli, qui toti regio exercitui non solum in Bavaria priori bello (concordiam et pacem intra Austriam et Bavariam concludendo), sed et in Hollandia, summa Europae principum commendatione, praefuit; ministri, qui intimis statuum omnium consilio adesset; archiducum praefecti sive educatoris, ex quo omnium provinciarum spes et felicitas penderet: ut, inquam, haec omnia praeteream, quae banum hunc efferunt et caeteris anteponunt, ea, quae sub ejus banatu Sclavoniae acciderunt, consideremus, in quantum publicam felicitatem respiciunt. Primum est: illa nominis Croatarum per Europam divulgatio, quam priori bello, bano hoc duce, non solum apud proprium principem sed alios etiam reges a fidelitate, fortitudine, constantia Croatae obtinuerunt, sic provide dirigente hoc bano, ut populum conservârit, ditiorem fecerit et suo principi carum effecerit. 2do. In illis tot tantisque necessitatibus regnum hoc nec pecuniariis subsidiis nec aliis extradandis militibus onerari passus est, quam quos ipsi status submiserunt, vix ad 3000 hominum ascendentes una cum confiniariis. 3tio. Ad testandum summi principis affectum erga Croatas, anno 1748. reduces officiales omnes et singulos, quin et gregarios ipsos remunerari procuraverit. Et alios quoque | e regno tot torque donates vidimus, quod sub nullo ejus antecessore vel auditum. 4to. Regni jurisdictio sub eodem extensa, uti inferioris Sclavoniae comitatuum incorporatio, Petrinae et ejus emolumentorum impetratio, dominiorum bancalitatis ad mare Adriaticum contra contractum plane, anno 1695. cum regimine interioris Austriae regnotenus initum et 1720. confirmatum, in quo status contrahunt pro Ribnik et Ozaly, addendo exceptis partibus maritimis, ad jurisdictionem regni applicatio. 5to. Mediae tricesimae ab olim petitae impetratio. 6to. Patriae hujus ab olim neglectae et mendicae elevatio, confiniorum banalium reformatione, adeoque tantorum patriae filiorum accomodatione, cultu et stipendiis. Ad quae tametsi 40 milia fl. contribuant contribuentes, observandum tamen, haec providentia bani hujus (esto contributio ad principem pertineat et is cum ea disponere valeat pro lubitu uti in Hungaria, Stiria etc.)in regno emanet, dum militi banalium confiniorum datur et diplomatice eidem tantum ordinata est. Ac praeterea aliunde, ex aliis nempe provinciis et cassa regia, ad exsolutionem horum confiniorum ultra 100 milia pecuniarum annue in regnum veniunt; quo effectu, exhibent et palam testantur creditoribus uti Zagrabiensi capitulo per tot et tantos antiquissima exsoluta a tempore regulatorum confiniorum debita; aedificia per totum regnum tot de novo et murata erecta; suppelex nobilitatis in argento aliisque alia, vestitus decentior, verbo rerum facies tota alia exiguis his annis procurata. Sed et viarum reparatio plus emolumenti quam oneris adfert, si non in alio, animalium conservatione, operarum diminutione, nam ubi annos ante aliquos vix semel coloni de die currum adducere potuerunt, nunc ter quaterve dietim possunt. Ut taceam finem illum felicitatis publicae, commerciorum videlicet. Lamentabamur enim antea, omnia nos domi consumere oportere, et cum hoc ex viarum defectu evenisse observaretur, ad eliminandam e regno voracitatem et depraedicatam miseriam provide viarum publicarum reparatio fuit instituta. 7mo. Patriae securitas ac ipsorum civium. Quis enim ante Batthyanii banatum a latronibus tutus erat? Dumeta, vepres ubique, metus ubique. Quo progredi sine comitiva tutum erat? Nunc progredimur securi et soli. 8vo. A violentiis requies. Quae erat involandi rapiendique vicinorum generalatuum ante Batthyanii banatum licentia, satis vel ipsae diaetales leges testantur. 9no. Publicorum aggerum munitio, Savi Colapisque ab inferioribus partibus purgatio et facta securitas, ut nunc Syrmio plane beneficio praedictorum fluviorum copiosum adducatur frumentum, taliterque et regno provisum sit, (uti experientia docuit famelicis his annis, dura terram, cortices arborum, proles plane suas, quemadmodum prioribus famis annis faciebant, non vorasse rustici sciantur) et partibus maritimis. Qua re factum est, ut pecunia ab exteris nunc quaeratur in Croatia, quae olim nec a domesticis cognoscebatur.

Haec aliaque plurima si prudenter perspiciantur et ratio status consideretur felicitatisque publicae, immortalem reddunt banum Batthyan. Commendant vel maxime ejus vicebanum Joannem Rauch, qui sicuti unus ea, quae boni publici sunt, considerare scivit, sic etiam talia ursit, proposuit, sustentavit sui, ut fieri solet, ruina, quia concertandum illi erat cum talibus, qui vel haec non intellexerunt, vel privati potius quam publici rationem habuerunt. Praeterea quis ignorat, quam permolestum sit, praejudicia tollere hominum, in uno usu sese firmantium? Neque rem optimam illico, sed tempore poni, cognosci. Nec illico nascimur viri nec docti. Quin ipsa Christi fides suo tempore firmata est. Primi ejus institutores martyrio omnes affecti sunt.

(Joannis Rauch laudes.)

Erat una solaque bani hujus infelicitas, quod plures Rauch non habuerit. Si enim vel 20 habuisset, res Croatiae non solum elevasset, sed plane etulisset. Erat in homine isto zelus, et verum quidem publici, neque regno et jurisdictioni autoritative publicae praejudicari vel minimum permisit, ob quod cum clero persaepe in contentiones venit, uti erat praetensio ablegationis per episcopum e clero denominanda, exemptio ab oneribus publicis et tamen beneficiorum publicorum Dubiczae participatio, etc. etc. Erat honoris bani sui studiosissimus, ut, omissis aliis, est officii resignatio. Interessentia innodatus non erat, ut miraculi instar sit, tot inter accusationis capita, tot inter contra eundem lamenta, interessentiae notam objectam illi non fuisse, excepto uno domino Szaich, qui exposuit, ideo jurisdictionem comitatus in Szamoboriensibus ab illo defendi, ut a decretis illorum aquireret, quod vel auditum evanescit. Aliis autem omnibus, uti Naisichio, Raffajo, Busanio interessentia probata est et ob hanc loqui non audebant erantque varii. Et quia vitio innodatus non erat, neque tales novit facile, hinc plurimos vitare debuisset, quos fovebat, quia Judas Iscariothes sub osculi specie ex interessentia propria Christum vendidit.

Dices: Rauch igitur non peccavit, dum modum regulandorum confiniorum bano perscripsit? dum conscriptionem ursit et defendit? dum cleri subditos contribuere debere sustinuit? dum Dubiczam confiniis applicari voluit? dum pro servando in banatu Croatiae bano Batthyan 1748. ad augustam aulam oratores procuravit? Respondeo: si consideretur felicitas publica et postponantur privata publico, laudem merebatur ab omnibus et pro patre haberi patriae. Praestabat in confiniis justitia, praedociniorum excidium, pecuniae per confinia in regnum introductio, patriae juventutis cultus et accomodatio quibuscunque privatis utilitatibus et hominum aliquod divitiis. - Dices: Sed hac ratione regni esse confinia desierunt. Respondeo: 1mo. In intentione Rauchii nequaquam, si alii sua non confudissent | privatasque interessentias non quaesivissent. 2do. Qua, rogo, ratione regni erant confinia? Banus creabat commendantes, vaivodas, qui et nunc, officiales omnes. Caput eorum erat, sicuti et actu. Per regnum exsolvebantur haramiae, et actu in eorum exsolutionem 40 dantur milia, proinde, uti ante, sic et modo manet in regno pecunia. Prius exigui, nunc plures ibi accomodantur. Conscriptio, ob tantorum lamenta de inaequalitate seu improportione, medium fuit in omnibus regnis et provinciis usitatum et a regno promissum in supradictis contractibus. Voluit ergo Rauchius, ut publico constent vires singulorum et publicum disponere valeat, regulareque perceptorem, non is leges publico scribere. Nil etiam fuit naturalius, quam qui accipit beneficium et onus accipiat, praecipue dum a tali exemptus non est. Dubiczae restitutio et legi erat canonicae conformior et municipali, neque enim ulla capitulo est legalis donatio, et si via juris processum per regni fiscum fuisset, amittere eam debuissemus. Bani vero in officio conservatio erat patriae elevandae medium unicum, uti effectus docuit. Et si ultro mansisset, plura erant speranda, nec tanta sentiremus vulnera, quae praesente bano perferimus. Proinde qui scit, per media quaerendum finem esse, vicebanum Joannem Rauch in praemissis culpare non potest. Haec pro veritate ipsa. Si enim ex odio personarum scribendum foret, cum neuter amicus meus haberetur sed pro notorio uterque inimico, satis iis, satis posteritati, satis publico bono injurius forem.

(In Batthyan defectus.)

In Batthyanio tamen hos defectus notandos putavi. 1mo. Quod rescripta mandataque regia, quae ad statum expediebantur publicum, et permulta momenti magni et secuturae aetati prodesse queuntia, apud se detinuerit, et copias duntaxat talium relegare ad suum locumtenentem et statum publicum fuerit assolitus 2do. Quod regulandi archivi publici curam non acceperit. 3tio. Quod resignante principe Hildburgshausen administrationem generalatus Varasdinensis efficaciter non urserit, habito et aulae favore, et circumstantia regulationis confiniorum banalium, ad quae officiales illos transferre potuisset negotiumque sic facilitare, tametsi in vicem banalium confiniorum regno datum fuisset terrenum actuale generalatus. 4to. Quod contributionem inferiorum Sclavoniae comitatuum ad cassam conferri regni non procuraverit et pro fundo stabili exsolvendae banalis militiae applicari. Si enim Hungaria de dicis Hungariae disponit, cur non regnum Sclavoniae de suis regni comitatibus? Hinc 1751. regni protonotarius cum caeteris ablegatis parum prospexerunt et stabiliendis sub banali jurisdictione illis comitatibus et non inducendi, ut ab exemplo illorum trium etiam de dicis comitatuum Varasdinensis, Zagrabiensis et Crisiensis diaetaliter disponatur, quod satis metuendum, ipsa comitatuum horum in integrum repositione. 5to. Quod magis idonea subjecta ad quaedam officia promoveri non procuraverit. 6to. Quod locumtenentem inexpertum servaverit ultimum. Et de his satis.

(Bani Batthyan in cathedrali Zagrabiensi memoria.)

Praeter suprascripta memoriam sui Bathyanius banus in cathedrali hac Zagrabiensi basilica (reliquit), dum anno hoc 1756. particulam lingvae sancti Joannis Nepomuceni huic submisit donavitque cum capsula ecclesiae. Hanc episcopus instituta processione publica, clero, religiosis, nobilitate confluentibus, detulit et in cathedralem retulit servandamque dedit. Canonicus Joannes Baptista Paxi egit encomiasten tam martyris quam et donantis festo ipso sancti Joannis. Atque ab hoc anno in cathedrali introductum, ut, absolutis praevie iis, quae juxta rubricam sunt ecclesiae cathedralis, divinis officiis, tum sancti Joannis Nepomuceni cum sacro cantato solenni et panegyri agatur memoria. Instituta est etiam confraternitas, sic dicta sancti Joannis, quae sequenti anno 1757. fuit promulgata, post obtentas nempe quasdam indulgentias et sedis Romanae confirmationem. Passim creditum habitumque est, reliquiam hanc a bano ideo submissam fuisse, ut videat clerus, prodigiis plane servari silentiosam lingvam, et a contumeliis mendaciisque cesset, quos e meo processu videre fuit, tum et saeculares exemplo cleri, reliquiam servaturi, idipsum servent, qui Viennae semet suis scriptis proscindebant, ut palam diceretur: Croatam processum habere non posse, nisi ex actione reali ad personalem transeat, ac se descriptionibus moram feriant alterque alterius factorum praeco et campana sit. An hoc fine banus reliquiam praedictam submiserit, ignoro, quod sic sit acceptum, noto, quia non unum sed tantos eatenus audivi.

Tempus vacantiae banatus.

(Vicebanus Naisich pro more resignat.)

Relectis bani valedictoriis et hujus resignatione promulgata, vicebanus Adamus Naisich eo, quod vacante banatu etiam vicebanatus vacare credatur, cum novus banus jus habeat vel confirmandi prioris vel alterius constituendi, tot exemplis attestantibus, ex veteri more a tabula recessit statuum sedem suam deserendo et ad latus semet transferendo. Suspicabantur plurimi, pensionem illi ideo assignatam ab aula fuisse, quia commissione aulae novus banus alium denominaturus foret vicebanum, et credibilius Jursichium, ut ratione hac supremi comitis officium unius saltem comitatus in vicebano conservetur medeaturque meliori modo quo fieri potest vulneri, talique via et Naisichium sub promotionis nuperae ad vicebanatum specie a protonotariatu amotum et ab influxu negotiorum publicorum ultro amovendum. Quae tamen non evenere.

(Ad Batthyan Stephanus Patachich mittitur.)

Episcopus ablegandum censebat quempiam cum statuum responsoriis ad mareschallum, qui verbo et dolorem statuum exprimat, quem prae se tulerunt lectis valedictoriis | suae excellentiaae litteris, et agat gratias gratiisque ulterioribus status resignet. Facta tum de futuro bano est mentio et quorumpiam candidatione. Episcopus sive inconsiderate sive adulandi fervore palam extulit, honestum non esse, qui locumtenenti quempiam praeferat. Ab omnibus silentio ipso reprobata et postea irrisa valde est haec dictio. Videns porro, se a nemine secundari, (nam aliis occurrebat tam Nadasdius generalis quam et Palffius, immo de Altham ipso metus fuerat), die altero, credibilius subinstructus ab altiori quopiam ingenio, nescio quo ex protocollo sustentavit, eam erga emeriti bani genitorem statuum condam fuisse reverentiae, ut cum ille e banatu ad munus curiae regiae judicis ascenderet, status eotum ejus judicio candidationem subjecerunt. Proinde rem hanc nec mareschallo, semet pro patria immolanti, pro demonstranda statuum aestimatione negari posse. Grave erat intelligentibus, candidationem statuum ob futurum exemplum negligi, grave in circumstantiis repentinis proponi aliquem. Et praecipue ob locumtenentem, quem postponere aliis damnare videbatur, metuebaturque tam parens ejus comes palatinus offendendus, quam et patruus, banus nempe anterior. Anteponere autem viris aliis, ut Palffio mareschallo, Nadasdio equitatus generali, ob cancellarium praecipue Hungariae, aut plane hos negligere, idem videbatur labyrinthus. Quare ad postremum sequenda videbatur episcopi opinio, ut, ad testandum erga emeritum banum affectum, in eum statuum derivetur voluntas, isque proponat, quos judicaverit, pro suo successore, ejusque propositionem pro regni candidatione considerandam fore. His sic stabilitis proponit episcopus iterum, pro legato hoc optimum fore dominum baronem Stephanum Patachich. Ac nemine quidpiam opponente, cum eodem sic transactum est, quod 300 recepturus foret florenos pro sui hoc fatigio, et expensarum suarum habiturus sit refusionem.

(Male idem Patachich electus.)

Verum si unquam regnum inconsiderate elegit nuncium, ista certe erat electio, uti in reditu omnes viderunt, ac, sero licet, animadverterunt. Erat quidem baro Stephanus Patachich vir capacissimus, sed tam emento bano minus affectus, quod, ab eo et verbis et litteris assecuratus de promotione ad generalatum, immo 1750. fine eo Petovium evocatus, post resignatum ob bani respectum hujusque assecurationes Glinanum suum, cujus colonellus erat, regimen, post hujus locumtenenti actuali factam collationem illusus sit privatimque vixerit, quam et ipsi locumtenenti, a quo ab officio commissarii confiniorum, adeoque annuo 700 fl. stipendio amotus est, ut Raffay ei succedere valeat. Quare minus gratum Batthyaniis legatum minusque partium Batthyaniarum studiosum in toto regno reperire non poterant, magis quoque Raffajo, Busanio ac Rauchio inimicos (quia horum culinae et praepotentiae suam ab officio commissarii amotionem tribuebat), ac erat Stephanus Patachich. Qui etiam festinavit, (fors ne error animadverteretur et corrigeretur), quia altero statim die discessit.

(Rumores de successuro in banatu varii.)

Quis futurus sit banus, erat singulorum curiositas. Scio supremum comitem Jursich ad me venisse meamque desuper rogavisse conjecturam. Cui cum reposuissem, Nadasdium me credere, sed neque eo praesentibus in circumstantiis utiliorem regno, ob fratrem cancellarium, reperiri. Ille, se virum vidisse Viennae, affirmavit, et nescio quae adinvenisse. Videbatur Althamium suspirare. Dumque colloqueremur, accipit a Benedicto Krajachich Vienna epistolam, qua innuit, aut comitem ab Altham, aut senem generalem Karoly brevi in banum resolvendum. Exhilarabatur his Jursichius. Mihi autem illa occurrit reflexio, si Althamius resolvatur, Bohemo regnum gubernandum more ac facile directorio Viennensi subdendum cum praejudicio sacrae coronae. Hinc recordor, me etiam domino Nicolao Skerlecz haec dixisse, quae a Krajachich scribebantur, fine eo, ut videat, si quo modo periculo mederi possit. At sequenti statim tabellario idem Krajachich affini suo assessori Lukauszkio tertiam pro describendo submittit contra Raffay replicam rogatque, ulteriores sumptus submitti, significans, Althamium banatum ob certas circumstantias nec velle nec assumpturum, sed Karolyum brevi denominandum. De Francisco autem Nadasd assecuratum esse, etiam ob iraminentis belli Borussici necessitatem, quod is ad banatum non perveniet. Lukauszkio displicuere nova, Althamium fautorem suum non praeficiendum regno, sed et tot Krajachichii sumptus, 700 fl. superantes, eundem offenderunt, hinc ulteriores est deprecatus, at Jesuitico cambio pro ejusdem reditu 100 eidem dandos fl. ordinavit. Quam ob rem Krajachich tandem Vienna redivit.

(Generalis Draskovich pergit Viennam.)

Comes autem generalis Draskovich praetextu obtinendi ad castra exitus, agendarum item gratiarum pro collato sibi comitatu Crisiensi, Viennam concessit; in veritate autem et reipsa, ut banus vel saltem banalis iocumtenens, si Palffi aut de Nadasd resolveretur, esse valeat. Iste, uti etiam legatus regni Stephanus Patachich, de locumtenente apud mareschallum. Batthyan nil mali dicebant, at coram Hungariae cancellario aliisque pleno contra eum erant ore, uti etiam contra Busan. Raffay et Rauch. Immo cum in conversatione quadam apud aulae cancellarium interrogasset quidam, an comitem Franciscum Nadasd habituri essent libenter pro bano Croatae, comes Draskovich, ne loqueretur, rogavit, eo quod episcopi Zagrabiensis effato honestus non sit, qui alium quam comitem locumtenentem vellet banum. Sparsa res haec per Viennam est devenitque Zagrabiam etiam, antequam baro Patachich reverteretur, erantque suspiciones variae, quis rem hanc Viennam perscripsisset, nec deerant, qui in me istud non derivarent.

(Patachich Stephanus resolutus ad Montem Claudium commissarius.)

Stephanus autem Patachich, ut erat perspicax, animadvertens, | comitem Franciscum Nadasd in banum resolvendum, favores omnes aucupabatur cancellarii, spe ea, ut hoc in castra abeunte locumtenens esse valeat. Hinc etiam negotium hominum Montis Claudii a se feliciter terminandum credidit, estque pollicitus. Quare etiam commissarii titulo ad eos fuit destinatus, hacve ratione post unius mensis Viennae moram redire festinavit. Comes autem Draskovich ad castra regia proficiscendi ordinibus est consolatus.

(Idem relatione suae Viennam exmissionis statibus gravis et taediosus.)

Redux in patriam baro Stephanus Patachich libros suarum relationum retulit, ac triduo status non sine admiratione et stomacho suis relationibus detinuit. Retulit, quid emerito dixerat bano, quid ille quibusve verbis responderit; quid regia Majestas fata fuisset, dum ad regiam fuisset vocatus. A mareschallo jussum fuisse, ut pro banatu quosdam proponeret, ac proposuisse comitem Carolum Palffi mareschallum, comitem Franciscum Nadasd generalem equitatus, comitem Antonium Grassalkovich camerae praesidem, ac pro patriae more comitem generalem Josephum Draskovich, utpote patriae filios, cum comite Nicolao Erdoedio. Sed et dominum comitem locumtenentem proposuisse, sed responsum audivisse, esse pro officio juvenem; de comite autem Karoly, dum propositus Suae Majestati fuisset, Majestatem reposuisse, quod potator esset et cum Croatis ac vicebano aeque potatore potarent continuo. Generalem Franciscum Nadasd jam banum in gabinetto et pectore resolutum esse, ob certas tantum considerationes promulgationem ejus differi.

(Episcopum sublevat Spissich.)

Sed et retulit minutias omnes, et de quibus interrogatus vel per jocum fuisset, aut etiam quae audivisset, non parcens personis, et de quibus et a quibus interrogabatur, neque loco, ubi quaepiam audivisset, ut bilim omnino relatio sua tam diuturnitate quam et inconsideratarum rerum enarratione causaverit. Studiosa nihilominus ad feriendum quospiam et confundendum fuisse videbatur. Episcopus, cum referri statibus a Patachichio intellexisset, quod interrogatus fuerit, an revera coram statu publico supra notatam propositionem, quod honestus non sit etc., evomuisset, sic erubuit, ut, quid dicat, haeserit. Animadvertens hoc Petrus Spissich, meminisse se, dicit, effati, at sibi videri, sic dixisse episcopum: neminem in honestate sua dicturum, quod comes locumtenens ad banatum promoveri non possit, et fors multis praeferri. Adjutus a Spissichio episcopus: sic, sic, domine, inclamat petitque a statu publico, sibi desuper dari testimoniales litteras. At silentio suo damnantibus tam relationem quam et testimonialium postulationem cunctis, locumtenens tandem ipse, testimonialibus nullis opus esse, respondit. Sane hac re Petrus Spissich in gratiam venit episcopi, ut, quantumvis ad commendationem comitis locumtenentis Christophorum Sztolnekovichi, antea locumtenentis cancelistam, promoto Lukauszkio pro fiscali suo edixisset, hunc tamen sequenti statim anno, post abitum nempe locumtenentis e regno, sic aspexerit, donec resignare cogeretur, Petrum Spissich eidem substituendo.

Aequalis relationi Patachichianae fuit expensarum ejus deductio, nempe regalia minima, quae dedisset, ut hortulanorum plane pro oblatis sibi floribus aliisque minutiis, sic vel accuratus esse voluit vel publicum despexit.

(Commissio Stephani Patachich in Monte Claudio.)

Publicato Patachich Stephani pro sedandis Montis Claudii hominibus commissariatu officialibus Erdoedianis imperitare coepit. Jussit constitui omnes in Monte Claudio. Compagniam unam familiae banderialis equestrem, pedestrem alteram ex Savanis subditis ibi locari jussit. Mortaria majora, pulveres pyrios, tympana, vexilla adesse. Ad arcem Montis Claudii perveniens, (Joanne Paulo Plepelich, capituli cancelista, pro actuario eidem assignato) adducto secum filio suo, officialibus Erdoedianis tales dedit posuitque leges, quae in praesidio obsidione inimici cincto dari obsessis solent. Transire nullus vel ad inferiorem arcis ambitum sine insinuatione et Patachichii venia poterat, nullas vel dare vel recipere litteras, nisi eas prius commendanti huic praesentasset. Quisquis exire vel subintrare arcem voluisset, insinuare et insinuari talem oportuit. Defectus minimos aresto aliisque castigabat poenis, una potatione dempta, quam profitebantur dietim commendans cum officialibus tam dominii quam et banderiorum. Diebus autem singulis tabellae aliaque exhibebantur commissario. In militari exercitio compagniae tam pedestris quam et equestris instruebantur, lustrabantur, ut omnino in exercitio hoc compagniae profecisse apparerent, vestitu provisae, nam, si cujus mondurae quid defuit, jussu commissarii statim erat vel corrigendum vel comparandum.

Sacrificio missae circa horam 11mam absoluto tria dietim in arce explodebantur mortaria et tympanitriba circumivit cum tympano arcem, commissario interea subsedente, atque homines Montis Claudii ad comparendum citante.

Ipsi vero in monticulo capellae sancti Georgii quasi in castris ad ignes plures sedebant pacifici, nullam vel commissario vel alteri molestiam adferentes. Transeuntibus et viatoribus famulabantur, si forte aut animalium deficerent vires in educendo ad monticulum curru aut in lacuna quapiam sisteretur viatorum currus, assurgebant transeuntibus atque ad ignes suos assabant arietes caeteraque esui necessaria. Praeerat illis knezius ex Viderniak quidam cognomine Pintarich. Ad hos bis terve actuarium suum commissarius miserat, at illi, arcem se non subintraturos, respondebant, quoadusque militia illa non amoveatur, boatus tormentorum non cesset, neque enim hostes sive principis sive regni sive denique familiae Erdoedy essent sed subditi. Haec decorem commissarii commissionisque exigere et necessariam esse caeremomam ac erga commissarium regium respectum, ipsis gratis praedicabatur, equidem Patachichius in adventu corsum suo tres quatvorve subintrantes arcem compraehendi fecerat, quin vel eos in sui conspectum admisisset, audivisset, et post dies primum aliquot examinari permisit per actuarium et officiales Erdoedianos. Cum etiam recreationis causa a prandiis quandoque exire eum accidisset ac penes haec rusticorum castra | transire, rogantibus illis, ut sisteret eosque audiret, per alium, ut ipsis diceretur, voluit, quod indignum sit cum talibus commissarium regium loqui. Illorum est supplicare in arce et gratiam quaerere, suum, quod sibi visum fuerit, facere. Ob haec ergo non erat orator, qui persvadeat castrametantibus arcem petere. Aggredi eosdem nec tutum erat nec audebat commissarius. Hinc dies perdebantur et opera, dum certabatur, an rustici ad commissarium, vel iste ad eos, (uti a regia Majestate submissus fuisset), venire debeat. Erat in medio fonticulus quidam, ex quo et commissarius hausisset aquam et rustici. Ad hunc fontem binas ternasve deposuerant litteras rustici, ut, quemadmodum et factum est, ad manus commissarii cum aqua portarentur. His illi ruditer scriptis arguebant commissarium, quod ad eos missus ad eos non veniret.

Praemissa autem omnia vidi expertusque sum, quia a tabula exmissus fueram ad cujusdam sententiae exsecutionem pro parte Jesuitarum collegii Zagrabiensis ad bona